De corporum affectionibus cum manifestis, tum occultis, libri duo seu promotae per experimenta philosophiae specimen, ... autore J. B. Du Hamel ..

발행: 1670년

분량: 593페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

441쪽

pullas continetur, quantum scyphus capere poterita cerae novae , terebynthinae Venetae . drachmas, myrrhae, benetoini, olibani, storacis, ex singulis drachmam unam ', quae omnia vitro occlusa soli per aestivos dies expone, dum simul fermentata in balsamum concrescant. Ac de vi &usu medicaminum satis ut opinor multa; nunc de venenis & alexiteriis dicendum. CΑΡuT V. De venenis ct alexiteriis.

VENENA dicimus que occultiore 'uO

tam modo solent in nos grassari, aut subito vitam tollere. De his quidem in universum dixisse satis fuerit: neque enim necesse est ad omnes venenorum species descendere. Sunt quae manifeste adurunt & partes solidiores exedunt, eaque partium figura, & motu non alitersere ac medicamenta vires suas exerunt.

Ut Arsenicum , sublimatum , & alia ejus generis plurima. Neque id negaverim quod recentior quidam pereruditus docet, partes ex quibus ea consant ve-

442쪽

nena, rigidas esse, siccantes, duras, ac tr- lcis armatas. Et sane si quis paulo attentius inspexerit apum , & urticae acu- leos , ut microscopium exhibet, quantis

ii spiculis, instructi sint, ut facile admitti ppossint, nec pateat exuus,in eam conce- det sententiam, venenorum vires adfig ram potissimm,&motum esse referendas. i.

Dabo id quidem Helmontio cantharides si

vesicas in vivo corpore excitare,non item

in cadavere;non quod Archeo ut loquitur xyt sint infestae, sed quia calore nostro velut naccensae & humoribus diluis esservescen- tiam quandam procreant. Una & eadem est ratio causticorum , quae in cadavere 'escharam non efficiunt, ut in Vivis corporibus,in quibus pellem crispant, tum ubi maduerint in mucilaginem pene ut calx ViVa caseum, resolvunt. Atque hinc ess- in citur, ut ejusmodi venena mutata pamtium figura in optima abeant medicamina, ut de sublimato notum est. Ar- senicum ipsum per nitrum expurgatum ν& fixatum magnum esse ulceribus rem dium docet Helmontius,idque a Paracelso vocatur balsamum fuliginis. Nam ac- censum cum nitro, mitescit ; quodque est in ulcere acidum, dc cruori infestum , id Μ

443쪽

obtundit, & quodammodo enecat. Illud

non videtur praetereundum quod refert D. Boyle se nosse medicum qui carcinomata, & maligniora curat ulcera citra

ullum pene dolorem. Isque existimat hoc remedium non aliud esse quam arsenicum nitro fixatum, quodque saepius per spiritus vini distillationem , qui novus semper assundi debet, dulce & mansuetum effectum est. Ac venena quidem in crassa, aut tenui saerent materia , eaque sanguinem

in venis figunt, & congelant, vel fundunt& torrent: sic acida pleraque ut spiritus itrioli sanguinem coagulant, quaecumque sit coagulationis causa, de qua idoneo loco diximus. Narrabat mihi nuper medicus doctissimus , se non ita pridem

Lxpertum , quod morsus viperae sanguinem coagularet. Nam canis demorsus statim in vulneris parte intumuit, quod sanguine coagulato refluus ex arteriis

sanguis sisteretur ; tum brevi extinctus veneno fuit, & dissecto cadavere sanguis concrevisse visus est, qui tamen in corde nondum coaluerat.Ιdetiam fieri potest ut spiritibus veneno infectis & prostratis cruor congeletur , & impedita circula .

444쪽

tione certis in locis restagnet ; aut natura i psideratas sanguinis partes foras propellat, a quae ceu maculae, aut Vibices appareant. Contra saepe evenit ut venena nimium ria cant sanguinis fermentationem , aut a

serum plus satis praecipitent. Hinc tumor corporis , nimia sanguinis ebullitio & a. exhaustis spiritibus, salis & sulphuris in sanguine exaltatio , ut pulcre explicatis. sebe. clarisi. Willis, qui non sanguinem modo, i sed & nervosum laticem, seu tenuem tilla da morem qui spiritus animales fovet, & se instar vehiculi secum pertotum diffundit iii corpuS, a Venenis plerumque infici hexistimat. Nam is humor , si quis sit et in nervis , cito effervescit , ac si forte riacidior est aut acrior, aut acerbior , &

spasmos & paralyses & alios id genus . i

morbos procreat. Quid, cum Veneni fer- a tmento in furorem agitur , tum sano de , motus convulsivi & vomitus de deliria rifunctionum animalium magna CXori- tur confusio: hinc labes in nervos pri- muna & cerebrum , tum in sanguinis massam , tandem in membra diffvn.

3- Et quidem si nervorum ductius qui interiora corporis permeant, acriore ani

445쪽

mo perpenderis ut a viro doctissimo quem nuper nominavi , describuntur, iacile intelliges qua ratione ner is a Veneno aut pharmaco irritatis tot dira prodeant symptomata & in partes etiam longe dissitas vis veneni tam subito pervadat. Nam duo illi nervi principes

quorum alter vagus, alter intercostalis nominatur, cum inter se, tum etiam cum

aliis qui ccerebro & vertebris ducunt originem , ita per surculos , & quasi ramulos nectuntur, ut uno astecto, statim reliqui in consensum trahantur. Quin etiam in plexus quosdam velut in nodos idem- ridem coire , atque hinc varios emittere in vicinas partes surculos videntur ; adeo ut uno in spasmum seu convulsionem

acto, statim qui proximi sunt in consimilem motum rapiantur. Hinc dolores h3pocondriaci ex uno in alium locum per nervoS internuntios commeant, & spasiamus in liene inceptus ad hepar, aut re motiora loca perducitur. Sic ubi ventri culi nervos pharmacum aut Venenum Vel

licat , & in spasmos agit , idem motus in nervulos qui vasa cholodocha & partes vicinas stringunt , propagatione quadam commeat, qui bilem in duode-

446쪽

Wam exprimit, quod simili spasmo eo - umotum sursum bilem in ventriculum T

lexonerat. Eadem nervorum Connexio ta

essicit ut in nephriticis doloribus vomitus risaepe immanes oriantur 3 ut hic dolor u acerrimus lumbos divexet, ac dissicile sit colicum dolorem a nephritico discerne- are. Cumque plexus lienaris cum partibus circumiectis communicet, & ad eas aut cimittat, aut ab iis accipiat ramulos : hinc st fit ut cum pars aliqua assicitur , lien ejus molestiae noxam luat , aut certe in cri- men vocetur, arque ob tetros halitus, sed ii i

apores qui forte nulli sunt, reus peragi soleat. N ec meliore jure in hystericis ute- hirus, aut Vapores accusantur cum affectio-

Mes illae plerumque sint conuisivae, actu- mor Vel moles, quae in infimo abdomine L. coepta, in plexu nervorum qui in medio , mesenterii est maximus, potissimum augetur, cum spiritus animales eo loco per- turbati,aut infesti liquoris accessione com 'fusi, aut effervescentes spasmos ingene- ritrant, & durum in ea parte tumorem con- tracti essiciunt nervi, qui sensim propaga' icta, ut fit, in nervis convulsione, ad or-

Rana usque respirationis diffunditur, iii Focationem minatur. Accedit illud quo

447쪽

que tum multiplices nervorum fibras,quae per intestina, mesenterium, ventriculum, pulmones, & viscera quaeque sparguntur, ut non sensum modo impertiant, aut obscurum motum , qualis est ille intestinorum peristesticus, & repenti vermi simi lis ; aut spiritus animales suppeditent, qui& digestionem promoveant, & viscerum functionibus praesint: sed etiam circa venas arterias involutae sanguinis imotunitanquam habenae moderentur, & regaret: adeo ut in certis affectionibus, gaudio , & ira promoveant sanguinem, in aliis potius inhibiant. Hinc adeo fit ut nervi qui pulmonum vasa amplectuntur, convulsionibus vexati, venas, arterias, bronchia pulmonum arctius constringant. Ita ut nec sanguis a pulmonibus in sinistrum cordis sinum libere comeare possit, aut exceptus aer per aspera arteriam emi ti.Hinc languinis stagnatio, & suffocationis periculum. Interdum quoque id evenit , ut qui in capite vertiginem , aut soporem ante essiciebat humor, in pulmones citra tussim aut catarrhum transsatus

Asthma procreet , causa videlicet morbi in ipsis haerente nervis. Nec alia subest ratio aut palpitationis in corde, & pertur-

. Li

448쪽

bati motus, qui saepe ex membranae quae cor involvit irritatione manat ; aut cardialgiae, cum stomachi os multis nervis instructum acidus , aut acer humor , compungit , & cor ipsum male afficit ;quod ex eodem velut trunco paris Vagi,& ex eodem pene loco surculi ad cor &stomachi orificium permanent. Hinc tapecordis deliquium ex male assecto stomachi orificio. Eadem de causa & tussis plerumque vomitum, & Vice versa vomitus tussim procreat: atque Asthma saepe ex male affecto ventriculo exoritur, quὁd paris vagi surculi ex eodem pene loco in pulmones, oesophagi tunicas , ac ventriculum ipsum deducantur. Adeo ut non plerique modo morbi ex nervorum structura & consensu mirabili explicari possint : sed ut mihi quidem videtur, occultiora quae sunt venena,ea maxime quae 'in teuui subtilique substantia insident, citilis per nervorum caecos meatus quam per vasa diffundantur. Atque hinc utcumque intelligitur, qua ratione pestis venenum, quaeque colat

gio serpunt , tam subita propagatione diffundi soleant, &ipsa subire vitae penetralia. Nam aura venenata quam

449쪽

ψ3s . eum aere ducimus, spiritus animales pri- mum inficit; hinc labes saepe per nervos ad cerebrum usque dimanat : aut Venas subit , & fermento suo partes cruoris exagitat ; spiritus deprimit , sanguinis massam corrumpit; quasdam illius partes figit, quae inter cii culandum cutiS exteriora aut maculis purpureis foedant, aut pustulis torridis , quae in Anthraces saepe congeruntur , & calore immodico aestuantes ad suppurationem pervenire nequeunt; aut in locis adenosis , seu in glandulis in bubones abeunt, quod iis in locis sanguis ex arteriis in venas non tanta facilitate commeet: ac forte ibi & su ci nervosi &sanguinis fiant commmercia. Cumque partes illae sint frigidiores, non , mirum si bubones ad suppurationem,quς moderato eget calore , perduci possint.

Versim id non agimus ut pestis, aut morbillorum,aut malignarum febrium ortuS, causas & dira symptomata explicare m liamur. Quae sint venenorum rationes in universum duntaxat & summatim attingimus. Quae in hoc potissimum mihi videntur constitutae, quod lenis & placidus,

aut certe naturae consentaneus particula

rum quibus sanguis constat motus, vel

450쪽

apta spirituam agitatio venenatae rei consortio perturbetur ; seu in veneno motus sit contrarius , seu nimius sit &commotior , seu denique non tam motus inter se, quam motuum determinariones sint oppositae. Hinc fermenti instar quod farinae massam exagitat, δc corrumpit , Venenum licet mole parvum , vi tamen & mobilitate maxima, & sanguinis & spirituum partes in sui motus leges adigit, & naturalem motionem cruo-xis confundit. Et sane in aceto cernimus quantam vino-afferat mutationem quarumdam partium , . quae sensus omnes cssagiunt, levis exhalatio, quae texturam partium, saporem , vires omnes pessui dat. Sic novarum partium accemo non minorem afferre mutationem potest. Sic

potus ille quem in Indiis ex succo nuciS, quam Vocant coco parant, soli expositus intra hore spatium acescit. Ac testePisone succus qui ex arundinibus in Brasilia extrahitur & in saccharum concrescit, spatio a , horarum in acetum conVertitur. Ex eodem aut ore refert D. Boyle succumc planta quam mandioccam vocant, uti& ex radice 'ucca & aliis plantis expressum , venenum existere,sed sermentatio-

SEARCH

MENU NAVIGATION