De corporum affectionibus cum manifestis, tum occultis, libri duo seu promotae per experimenta philosophiae specimen, ... autore J. B. Du Hamel ..

발행: 1670년

분량: 593페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

461쪽

quid erit veneni in corpore attrahet.Quod quidem verum sit an falsum nescio, sed ne omitterem, illustris, dum Viveret, medici facit authoritas. Quod venenorum

Vires plerumque in figura & mobilitate partium positae sint, hinc suaderi potest, quod multis persuasum est viperae & aliorum animalium morsus ex ira sola esse venenatos : adeo ut in vipera partes omnes sint veneni expertes. Cum carne permistara canibus, ut testatur D. Boyle, limi citra ullum vitae periculum devoratae. Ac summum in hoc positum esse adversus venenatos morsus remedium docet, ut serrum candens, quam fieri poterit proxime recenti vulneri admoveatur ; dc intra Io. aut 12. horae minuta sanari vulnus inflictum. Sic opium cani eo referente satis magna dos datum est, nec ullus tamen sopor est consecutus. Qv d enium cum homine comparatum venenum dicimus , saepe animantibus innocuum est: cum tamenopii solutio per venam cruralem canis injecta esset, magno is, & longo sopore

correptus fuit; & alius ex solutione croci metallorum per eandem venam infusam extinctus fuit. Et tamen quod aucta dosi, autetiam ex natura sua venenum est, rite

462쪽

praeparatum saepe in optimum remedium

commutatur. Sic laudanum optatum praeter caetera adversus pleuritidem commenda ac sudorem blande excitat. Nec ignoro quandoque id in dysenteria utiliter adhiberi. Opii ea videtur D. Borte optima praeparatio, ut in vino cum aequa parte purissimi salis tartari digeratur.Sic ubi partiuex quibus constat, textura Iaululum fuit

immutata, jam ex veneno ni utile remedium. Neque id mirum videri debet , cum aqua pluvialis in ranunculo, titymallo, &aliis plantis calidioribus, & pene causticis

adeo immutetur, ut pene in venenum abeat. Sic alimentorum succi tantam saepς in nobis mutationem subeunt, ut in humores acerrimos & corrosivos degen

relat. Sed ex pane ipso per retortam spiritus extillatur, qui per infundibulum ab oleo, leni admodum calore a phlegmate secernitur; durissimos lapides exsolvit, atque ex iis tincturas elicit. Ex quibus constat vim illam acrem, corrosivam , &causticam in partium figura & contextu potissimum esse constitutam. Atque ut optime admonet doctissimus Fabry : quae dicuntur virtute calida, ut piper, sinapi,& alia ejus generis plurima, ea partium

463쪽

aetimonia donantur, qua dilutae fibras, &nervos ita subeant, ac si essent ignis corpuscula. Sed ut eo redeamus, unde sumus egressi, illud verisimile nobis non videtur viperae morsus idcirco esse venen IOS , quod sint cum ira conjuncti. Nam &vesiculas habent in maxillis , aut radicibus dentium humore . quodam refertas, qui potus non nocet, sed ubi carni exulceratae

admovetur, & venas subit, finguinent coagulat, & occidit. Sic spiritus vitrioli potus in parva admodum dosi adeo non obest, ut forte aliquando prosit ; verum ubi per venas animalis infunditur, statim enecat. Sed de venenis hactenus. Nihil de scorbulo, quod venenati morbi genus

ante Ioo. annos pene incognitum, magnam Europae partem jam invasit, & in Gallia nunc grassari incipit,nihil de remediis antis corbuticis placuit atteXere , tametsi id a me nonnulli petierunt, ut si quid haberem quod liqueret, conscriberem

Hoc enim argumentum nuper a viro clarisL. Thoma Nillis fuit accurate pertractatum. Illud tamen reticere non possum, amicum nostrum D Gendron hoc remedio uti solitum. Vitium optimum, & altilis rubro colore tinctum trium fere librarum

464쪽

so . pondere adhibet, huic femiunciam rosarum quae intense rubent, & vulgo de Provins, nominantur, sesquiunciam mellis rosati, pugillum florum salviae; vitriolum cypri, fabae magilitudine , sanguinis draconis semunciam , Pryophil. IO. infundit , ut in vase fictili , novo, dc operto aliquantulum bulliant. Ab igne vas re-1 Vetur , tribus aut circiter horis exactis per linteum album, quidquid est in vase percolatur, & exprimitur, tum 8. aut IO.1piritus salis guttae adjiciuntur. Bis de die aliquantulum & mane & sero sumendum. Tum juscula praecipit ex herbis semicoctis, quaeque refrigerent. Sed quod mihi dissicilius videtur, jubet scorbuticos carnes crudas dc cruentas columbarum, aut pullorum dentibus premere, dum calent ad huc , & succum deglutire; cum sitiunt decoctionem cochleariae bibant; acetariis excrchorio silvestri cum sale dc aceto citra ..Oleum utantur, addi possimi semina mali punici.Multi in Anglia ut sibi ab eo morbo praecaVeant, paucas guttulas spiritus salis in scypho vini, aut aquae adjiciunt, idquo maxime navigantibus utile puto.

465쪽

DE Magneticis viribus tot libri conscripti sunt, tot impleta volumina, ut tutius videatur ad eos qui hoc argumentum fuse pertractarunt, ut Gilbertum , Cabaeum, Κircherum,Cartesium & Grandamictim illos mittere, qui hoc studio tenentur , quam tempus, & operam in re maxime abstrusa, & naturae tenebris in voluta conterere. Praecipua igitur magnetis phaenomena decurram, causas ex quibus tam mirabiles effectus dimanant, . aliis evolvendas relinquam.

Ac Magneticas quidem vires ad tria potissimum capita referri posse existimo. a. Magnes se ad mundi cardines, seu terrae

polos componit. Σ. Ferrum & alium magnetem ad se rapit, aut etiam quandoque fugat, & amolitur. 3. ferrum sibi admotum vi magnetica imbuit. Primtim itaque licet contemplari magnetem , qui globosus sit & politus ue quique vasculo tanquam parvae cymbae sit impositus, is se se ita componet, ut semper idem sui punctum,

466쪽

st& eamdem partem ad mundi polum borealem convertat. Pars illa magnetis, quae ad polum terrae dirigitur, polus itidem vocitatur, atque in ea parte vis maxima inest; quod forte magnetis fibrae aut imbuti in utrumque polum desinant. Quocirca magnes ceu globus terrestris, atque ut loquitur Gilbertus, terella spectari potest, quae suo arquatore, vel circulo qui inter utrumque polum medio constituitur

loco, si iis itidem meridianis qui ab uno di ad alterum polum ducuntur, ino quoque horizonte donatur. Atque illud verisimi te est quod Gilbertus se expertum docet, tametsi Cabaeus id in dubium revocat,eosdem magnetem servare poloS, & ad eas dem mundi partes conversos, ubi e fodina uextractus est, quos habuit in ipsa minera; adeo ut nihil probabilius videatur, quam magnetem vim illam qua se ad mundi polos convertit, a terra ipsa mutuari. Nam& terram esse ingentem magnetem multis rationibus evincitur. Hinc cancelli ferret,ut supra diximus, qui diu terrae ad perpendiculum insistunt, vi magnetica ad p los mundi directrice imbuuntur. Virgferrea & candens in terra secundum lineam meridianam jaceat, vim illam in

467쪽

l gneticam a terra statim hauriet, adeo ut versorium, seu acus chalybea quae magneti admota fuit, polum suum borealem ad virgae ferreae Australem polum convertat. Notum quippe est versorii cuspidem borealem, magnetis aut alterius versorii polum Australem sequi, non borealem :sed de hoc postea. Quamobrem ut versorium , aut debilior magnes, ad vegetioris& proximi situm aptat se se, ut versorium a magnete quem vix attigit, vim suam mutuatur ; sic & magnes e terra excisus, non solum vim illam directricem a terra excipit, & situm servat, quem habuit in ipsa fodina, sed etiam ad ipsius terrae normam componit se se. Ac tanta est vis in terra ut hanc in momento virgae ferrear quae terrae insistit ad perpendiculum, impertiat. Nam pars quae terram contigit, versorii australcm cuspidem ad se convertit, borealem fugat. Atque haud scio an centrum gravitatis virgae ferreae hac ratione haberi possit: ut amicus quidem singulari ingenio & doctrina me non ita pridem admonebat. Nam ut acus filo suspensa, &polo magnetis admota, huic pene insistit ad perpendiculum ; ubi versus aequatorem progreditur, magis ac magis inclinatur,

468쪽

donec in ipso aequatore nullum amplius

angulum cum magnere efficiat, sed jaceat omnino & situm magneti parallelum obtineat : tum aequatorem praetergressa jam paulatim attollitur , & cuspides suas coi

mutat, adeo ut quae magnetem ante contingebat, nunc attollatur. Ita forte acus versoriacum virgae ferreae centrum gravitatis 3c velut aequatorem attigerit, jam

non insistet ut prius, sed jacebit omnino 'ς ψdc cuspidum situm mutabit. Ex iis utique principiis Nobilis An- φὶ glus qui magneticae Philosophiae multam Ri

dedit operam, conjicit partem terrae australem , quae ultra aequatorem patet, boreali esse longe ampliorem. Nam ut magnes ex una parte acutior sequato rem suum non medio inter polos loco, sed in obtusiore parte constitutum obtinet, sic cum acus versoria ultra aequatorem terrae progressa suas cuspides non

commutet, sed cuspis boreali s semper ad septemtrionem vergat, in ea est opinione, globi terrestris , vel ingentis hujus quem incolimus magnetis aequatorem, longe ultra lineam aequinoctialem porrigi. Verum ista ipse viderit. Id vero magis ad institutum, quod inter colloquendum

469쪽

nos admonebat, acus versoriae magnam esse inter navigandum variationem , ac

sepius magneti admoveri & vim i amdirectricem subinde excitari oportere. HamC Variationem utcumque impediri

posse , si pars borealis pondere mobili

instruatur, ut servetur aequilibrium de circa partem oppositam duae stat cuspides sibi parallellae oppositis unius magnetis polis affrictae; adeo ut pars australis versorii triplici cuspide instar tridentis armetur, Sic enim putabat fore ut utraque partis australis cuspis in diversas abiret partes & obstaret quominus pars borealis. variaretur. Add bat se observasse acus variationem pluvio coelo, quae ereno nulla amplius fuit ; quod crates terreae situ ad horizontem parallello, &ab ortu in occasum constitutar versorii politionem non mutent secus si ab Austro in boream disponantiar; clim in aequatore nulla sit vis magnetica. Hinc optime nautas Disturos si in portu remanentes Versorium extra aequilibrium ab ortu in occasum dispositum collocarent. Quod in pyxide non ferrei, ne variationem in-

Τ Vςβnx , argenta , aut aenei pararinebeant annuli.Quod gleba terrs acutior

470쪽

sitam impolita & aquae innatans lese ultro ad boream convertat. Quod instrumenta chalybea , quae fabri contundunt , gradatim conseques transferre possitiati Quae duo ultima mihi admodum suspecta sunt. Nam ut id concedam instrumenta chalybea vi magnetica imbui quatenus scobem ferream

ad se italiunt , id non dabo vi sua posse

versorium imbuere; nec glebam nisi forte ferrum recondat, ad polos mundi converti. Illud quoque negabat ignitum magnetem vim in igne amissam recuperare ;cum tamen a D. Boyle & aliis observatum fuerit, magnetem ignis calore magna quidem suae virtutis parte spoliari, ac polos omnino commutare, si inverso situ ab austro in boream refrigeretur. Imo si is cum refrigescit , in situm oppositum subinde transferatur, polos commutabit; adeo ut qui ante erat borealis jam australis fiat: etiam si magnes tum horizonti ad perpendiculum insistat. Magno sane argumento quiddam a terra in magnetem aut serrum profluere, quod partium texturam mutat. Sed illud murabilius

ut ferrum perforent, ii contula refrigescant, vim magneticatriatur , quam in acum ferream

SEARCH

MENU NAVIGATION