장음표시 사용
471쪽
rabilius quod in eadem regione tractu
temporis declinatio magnetis varietur, adeo ut quae ante 3 O. annos b. aut 6. gr.
erat Lutetiae , Londini, Aquis sextiis&alibi , jam pene nulla sit. Quod forte idcirco accidit, quod telluris poli non omnino sint immobiles, ut insgnis Ma d. resis. thematicus & Philosophus in singularidissertatione quam Astronomiae nostrae Phy sicae attexuit , fuse disputat. Ut ut sit, illud mihi longe verisimillimum videtur , vim illam, qua magnes ad polos mundi convertitur, a terra dimanare.
Quod etiam saadet illa quae in versorio cernitur inclinatio, sea alterius cuspidis depressio , quae hoc major est , quo ad
alterum terrae polum magis accedimus.
Neque tamen ea latitudini loci omnino respondet. Nam si vera sunt quae nobilis ille Anglus de quo jam feci mentionem , mihi referebat; ad quintum latitudinis gradum inclinatio versorii est ai. gr. ad io. gr. lat. inclinatio est 3 S. gr. circa I S. est . gr. quae deinde minus crescit Id quidem verum est , quod acus versorii in aequilibrio constituatur, priuia quam magnetis vim exceperit: ubi conta- ctu magnetis eam vim hauserit, statim
472쪽
cuspidem borealem deprimat ; ita ut pars extrema sit resecanda , ut in aequilibrio stare possit. Jam progredientibus versus Austrum minuitur illa inclinatio; Multra aequatorem Australis versorii cuia pis duplici nomine deprimitur , vel quod magis aliquantulum ponderet,uel quod ab Australi telluris polo deorsum pellatur.
Sed de vi magnetis directrice hactenus. Qua Vero ratione , quibus machinis serrum ad se rapiat, explicatu quidem arduum. Nota jam est & pervagata Cartesii sententia , qua putat materiam, ut loquitur, striatam, cujus particulae sunt contortae sc cochleis similes ab uno terrae polo ad alterum indesinenter commeare ; sic tamen ut quae per australem polum egreditur, per eundem reverti non
possit , quod ejusmodi cochleae ita sint
contortae & meatus quos subeunt ita sint aptati, ut egressiti non sit locus. Quare materia illa tenuis circa terram agit vortices. Cumque terra fibras habeat & sibi invicem dc axi parallelas , ex illis tanquam tubulis striata materia continenter egreditur, quae innumerabiles gyros efficit , ut aptos sibi meatus offendat. Cumque in ferro & magnete meatus sint ita
473쪽
dispositi, ut subtilis illa substantia in iis
liberius moveatnr, quam in aere: hinc circa magnete gyros agit& vortices,duna per unum ex polis subit, per alterum remeat.Quos utique vorticesilicet intueri in charta,ubi circa magnetem in medio constitutum limaturam chalybis temere effideris. Haec enim circum magnetem eos de
quibus loquimur gyros pulcre describet. Et quidem intueri iuvat ut succussa carta scobs illa chalybis diversas induat figuras; ut poli proxima in diversas abeat partes; atque utriusque divisio fecitndum rectam lineam fiat, in aliis locis peric in annulos
se se aptet; ut alterius magnetis admoto
polo, quae ei propior est limatura, ad illius partes transeat, quae medio interutrumque magnetem est loco , velut anceps & confusa permaneat , quasi lucta sit quaedam inter magnetes. C dio itaque aut ferrum , aut debilior magnes alteri admovetur, contorta illa & tenuis substantia, quae a terrae fibris turmatim erumpit , qvieque per magnetis polos it reditque , interiectum aera magna vi disjicit; ita ut ferrum ab aere retro subeunte , & impellente in magnetem ruat. Non enim hic ulla oc-
474쪽
46ocurrit attractio, quae concipi vix potest, sed impulsu motio illa perscitur. Ista quidem magna subtilitate dici videntur ; sed nescio an diligentius excussa satis apta sint imer se , aut phaenomenis consentanea .Quid enim obstet quominus
striata materia per eosdem meatus reVertatur,non assequor; cum id cochleis commune sit,ut motu contrario eandem rem
tiri viam possint. Sed quis animo consequi potest magnetem ab alio trahi, quod interjectus aer ab illla tenui substantiae pulsus a tergo aut magnetem aut ferrum impellat Quid causae est cur aer tanta vi impulsus ferrum potius directo motu non repellat, quam fracto jam impetu per latera subire & ferrum aut magnetem a tergo urgere cogatur λ Si tanta est vis tenuis illius substantiae , cur c magnete confertim ruens, quidquid obvium erat, non disiecit 3 Sed forte, inquies , ferrum expellere non potuit, quod sibi accommodatos in ferro meatus omenderet. Malim igitur fingere illius substantiae velut
concatenatam seriem ubi ferrum penetravit , ad magnetem ex quo egressa est reverti & serrum ceu praedam advehere, quam hunc motum interjecto acri tribue le
475쪽
re. 2. vix intelligi potest, ut sus e Magnanus prosequitur , qui aer magnetem
aut ferrum a tergo in alium magnetem
impellat. Unde enim illi tantae vires Cum & ferrum suo pondere consistat,& quatumvis aut follibus aut flatu urgeas aerem,loco non dimovebis : sed & striata materia quae expulsi aeris locum implet, . quominus ferrum accedat, est impedimento. Haec satis valida fuit ut interjectum aera protruderet, & ejusdem aeris a tergo urgentis impulsioni cederet 3 quid illius substantiae vires adeo fregit, aut e pulso aeri novas adjecit 3 Quin & ferrum magis resistit aeri retro subeunti : nam qui inter magnetem & ferrum continenter esicitur, ferrum ipsum quantum p
test, ferit & repellit. Cur striata illa materia quae a magnete in ferrum commeat, quaeque intermedium aera disjecit, alia
itidem corpora, si quae sint interjecta, non protrudetὶ Quod si magnes alium magia tem repellit, ubi poli cognomines, ut
borealis unius boreali alterius , admo- Ventur , quod striata materia meatus inconcinnos ostendat; quid est cur aurum, cuprum & alia quae idoneos non habent meatus , non protrudit corpora λ Cur in
476쪽
magnetem solum aur ferrum vim siuam exerit ξ Multa omitto , quae adversus hanc opinionem afferri possunt.
Quid ergo, inquies , an quiddam tibi probabilius succurrit3 Nihil sane. Neque
enim aut qualitas quae tam solida corpora loco dimoveat, quaeque intelligi nullo modo potest, aut concipi; neque concatenati uncini & in sese reflexi placent. Necdum satis liquet, an quidquid est in magnete, quo ferrum attrahit, a terra, aut a
subtili materia quae omnis motus est opia sex profluat,an partes magnetis hunc habeant motum sibi congenitum 3 Cum enim de vi magnetica , & gravium descensu agimus, plurimum interest Epicuri, an Cartesii sententiam amplectamur. Ille cujusque corporis motum in ipso corpore constitutum putat, adeo ut solutae atomi de ab aliarum vinculis liberae motu s rantur congenito; hic negat ullum corpus in se sui motus habere principium: adeo ut subtilis materia motum ab Autore naturae acceptum aliis corporibus impertiat. Quocirca si Epicuro assentimur,qui a magnete manant substantiales effluxus , cum iis qui a ferro profluunt, ineunt commercia, & debilius a fortiore trahi.
477쪽
tur. Ex Cartesio motus ille non λ magnete aut ferro, sed a subtili quodam corpore de quo jam diu loquimur, omnino di- manat 3 nec tractione quae nulla est in rerum natura , sed impulsione perficitur. Quid, si cum nonnullis statuamus principium illius motus in magnete inesse,
1ed a ferro determinari ; adeo ut nec attractionem omnem expungamus , neque vim illam magneticam a terra in magnetem aut serrum manare inficiemura
Res prosectb omnis est in conjecturis p sita , & satius est in rebias tam obscuris assensionem cohibere quam praecipitare sententiam. Mihi quidem videtur eadem vi ferrum in magnetem ruere, qua illi tam pertinaciter adhaerescit ; atque hujus adhaesonis exempla proseremus, cum de gravitate corporum tractabi
mus. Interim non negamus haec corpora
per effluxus substantiales, qui a terra profluunt inter se connecti. Quo id
fiat modo omnino incertum videturi neque id expulsioni aeris tribuendum puto, cum in machina pneumatica exhausto aere ferrum a magnete rapiatur. Qui omnem de natura tractionis motum tofunt.
non tam facile se se expedient. Quod
478쪽
si limaturam chalybis polo magnetis admoveas , infinitae velut aciculae magneti ad perpendiculum insistent alterius magnetis polum cognominem, ex gr. bore lem admove, tum omnes aciculas velut segetes flante vento depressas cernes,quod
certe impulsione quadam perficitur ; verum si alterum magnetis polum, nempe
australem admoveris, tum aciculae contrahentur , quasi amicum polum amplecti gestiant ; utrum id tractioni, an impulsioni tribuendum sit, alii viderint Sed qua ratione, quove pacto magnes ferrum virtute sua imbuit 3 An quod effluxus substantialis, qui confertim e magnete in ferrum irruit, sic illius fibrillas mutat,
ut jam ea quae continenter e terra manat
substantia , per ferri meatus libere commeare possit. Illud quidem certum est, magnetem inter δc ferrum magnam esse cognationem ; ex iisdem fodinis erui; emagnete,ut docet Gilbertus,optimum se rum conflari 3 Illud quoque negari non potest contactu magnetis ferri texturam immutari, quocumque id modo fiat. Illud sane mirabile quod nullo pene negotio Partium ferri contextus varietur. Quod si
enim cultrum, aut acum versorii magne-
479쪽
tis polo a borea in austrum admoveris , statim vi magnetica imbuitur ; jam ductu
contrario ab austro in boream ferrum magnetem contingat, quod dederat magnes , id repetit, & ferrum omni sua virtute exuitur, quod partes, aut fibrillae ferri in priorem situm restituantur. Acus itaque a borea in austrum, vel e contra magneti affricta, usitatam positionem ad utrumque mundi cardinem obtinebit; at si ab ortu in occasum post admoveas,nota nulla ejus futura est a priore situ variatio. Illud etiam observatione dignum, quodvis magnetica secundum ferri longitudinem diffunditur. Quare si medium ensis applices ad magnetem , id non attrahet, sed ejus extrema , & gladius obtrisior non eam vim acquirit, quam acutior. Hinc fures aciis aut virgae ferreae magnetis po-o possimi adhaerescere, dum prioris extremo secunda appenditur , huic tertia ,& ita deinceps.Infinita possimi aut jocularia , aut etiam utilia per magnetem fieri, quae libens omitto: nam passim occurrunt in iis qui hoc argumentum fusius pertractarunt. Illud minime contemnendum, quod nobis coram D. Hoon in societate Regia Anglicana exhibuit. Rota erat c
480쪽
prea, qualem horologiis aptant ; axis in lybei extremum a magnete suspensum erat ; & rota vel follibus, seu aeris motu agitata, fere per semihoram motu celerrimo agebatur ue optarem ego, ut idem experimentum in machina pneumatica fieri iposset,& rota non follibus,ctim aer esse exhaustus , sed vi aliqua moveretur. Nescio an motus inceptus unquam desineret. Sed non libet evagari longius. Nec quae sunt pervagata & trita necesse est hic attexere; ut quod magnes chalγbe armatus tenacius ferro adhaereat, & majus attollat pondus : seu quod densiores velut eaeuxus perpolitum chalrbem erumpant, seu quod majore sui parte ferrum magneti sit velut
conglutinatum. Non enim longius magnes armatus trahit. Negat Gilbertus magnetem armatum interposita charta majus ferri pondus attollere quam si nudus esset Contra videtur nobili Anglo cujus supra meminimus , qui putat etiam vim directri-Cem communicari ab armato cum minori Variatione; censet id quoque magnetem in limatura ferri aerusinem contrahere, melius conservari suspensum libere, aut si jaceat, ab austro in boream, non abortu in occasum esse collocandum. lat