De corporum affectionibus cum manifestis, tum occultis, libri duo seu promotae per experimenta philosophiae specimen, ... autore J. B. Du Hamel ..

발행: 1670년

분량: 593페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

481쪽

CAPuT VII. De viribus electricis. HO c argumentum jam in libro de I. fossilibus attigi. Atque in ea permaneo sententia, tenues & viscosos halitus, ceu quaedam tenuissima stamina e succi no, cera obsignatoria, & aliis corporibus , quae nominantur electrica, sic erum- pere, ut levia corpuscula quibus implicantur, velut praedam secum abducant. Sed rem ipsam totam magno Vir inge- P. rabrν

mo, quem merito 1emper reci maximi,

plane & distincte in suis dialogis expo-1uit. Existimat ille corpora electiica,quaecumque sint illa, partes habere viscosas, quae in tenuissima nia ducuntur, ut in cera obsignatoria, seu hispanica cernere est. ς cum multo igne,vel calore abundent, non mirum si se se evolvere moliantur. Nam ubi astrictu meatus recluduntur,quae intra poros erant coercitae, statim cum impetu erumpunt, & prae visciditate sua, obviis adhaerent corpusculis sed ubi sese remisit impetus, ut funes Vehementeis

482쪽

tensi reducuntur , quaeque corripuere corpuscula secum advehunt. Itaque assii eius requiritur , non modo ut calor excitetur , qui uberiores illos emuxus ingene rat , ut odores quoque calore sparguntur ;sed multo etiam maxime ut pori ante ab uliginosa substantia externi frigoris vi Concrescente occlus1 reserentur. Hinc

cera hispanica panno laneo astricta vim electricam fortius exerit, quam si telae , aut panno serico admoveatur, quod ille sit asperior, poros magis aperiat, aut

detergat.

Ne illud quidem negari potest, halitus,

qui ex electricis erumpunt corporibus esse velut tenuissima stamina , qualia fumus candelae recens extinctae nobis exhibet, si, adverso sole spectetur. Quod utique multis probat argumentis P. Fabry. Quod pulvis, aut cartae frustula quibus admovetur , aut succinum, aut Lacca, seu Hic panica cera, in omnes spa Vntur partes,

ut halitus ipsi qui prodeunt a succino huc atque illuc disjiciuntur; quod suspensa iam

terdum maneant, nec cerae adhaereant; in

.Varios plerumque agantur gyros; ac pluras epe ejusmodi corpuscula sibi invicem ut Husdem catenae annuli connectantur;

483쪽

quod ubi deprimuntur levi digiti motu, nonnihil resistant, quasi intra horum filaminum retia implicentur. Cum itaque haec stamina, ut meatus sunt dispositi, sic erumpant, non mirum si in diversas agantur partes , & grana pulveris, ut dictum est, huc atque illuc a diversis filis circumacta videantur ; si qu dam velut nervuli a succino prodeuntes, dcbiliores sint, quam usque ad succinum cartae frustula aut paleas adducant; si numero sint pauciores, quam ut haec corpuscula valeant attollere; interjectum etiam corpus obstabit fortassis attractioni ; & diversi halitus, qui ex omni parte astricti succini exhalant, plura corpuscula velut concatenatione quadam sibi cohaerentia trahent ; aut secundum diversas lineas cum impetu prodeuntes quiddam tripudio simile in iis corpusculis efficient. Illud quoque futurum est ut succinum affrictum , & flammae admotum non rapiat ad se aut pulverem , aut alia corpuscula, quod vis flammae tensa illa bstamina disrumpat. Sic ubi succutitur, postquam astrictum fuit, iidem halitus magna ex parte distrahuntur: eandem obrationem si vehementius id perflaveris, aut 'ento exposueris fortiori, tenues illos

484쪽

7Ohalitus disjicies. Sic aquae immersum mithumore perfusum trahere nihil potest, quod illi velut nervuli humore diluti laxentur. Sed oleum non adeo obstat , quod illi cum viscosis halitibus magis conveniat. Quod si tamen salem oleo permis Ceas, succinum, aut cera obsignatoria oleo post astrictum immersa non trahet quod salis particulae succini, vel cerae me tus occludant. Eadem de causa si pulvis adhaereat succino, aut si cuti pulvere a persae assticueris, non trahet, quod me ius electrici corporis obstruat, & prae an peritate sua tenuissima illa fila, quae foras prodeunt, disrumpat. Quamobrem non assentior P. Magnano, qui hanc rejicit opinionem, quod viscidi halitus eo reverti, unde prodiere non valeant, nisi frigore contrahantur reum tamen cera post affrictum, etiam aerigelido exposita trahat ad se corpora. Nam ut externum frigus eam vim tractricem adjuvet, non credimus huic uni esse triubuendam : sed vehemens tensio, & illatam velox eruptio viscidae substantiae in causa est, cur pulvis oleosa pinguedine irretitus ruat in succinum; non familiaritate quadam naturae , aut occulta vi &

ter E

485쪽

7Imagica, quam sympathiam Vocant, ut placet Magnano, sed ea motione quae

tensis corporibus communis est, quave solent se restituere ubi resedit impetus, ut in tenso fune cernimus. Illud enim omnino videtur absurdum ceram v. gr. Hispanicam cum rebus pene omnibus habere cognationem. Nam omne pulveris genus,

levia quaeque corpuscula , & atomi ipsae radiis solaribus expositae ad corpus electricum, ubi astrictum id fuerit, turmatim advolant, fumus in vortices actus in succinum ruit ; guttam aquae, vel olei sursum evehit. Quid, quod infinita pene

corpora vi electrica donantur ; nec incci- , num modo, Lacca, gagates, & concre-

in quaeque bitumina, sed adamas, plures gemmae, vitrum ipsum, & ex plumbo

gemmae factitiae, quae, ut observat P. Fa- . bry, omnia pene instar vitri conteruntur,

non ductilia sunt, ut metalla, non fissilia, seu in fibras diducta, ut lignum, non friabilia ut saccharum, sed fragilia sunt. Verum hic major exoritur difficultas, . qui fieri possit, ut ex vitro, adamante, &durissimis corporibus post levem astrictum visco erumpat substantia, quae sua velut spicula levioribus corpusculis inta

486쪽

gat. Atque ut e succino quidem, aut Lac- ca tenues illi halitus prodeant, ex vitro dc adamante nulla ejus generis effluvia manare possunt.

Fateor equidem ista vix concipi posse, si omnes naturae effectus sensibus ipsis

metiamur. At si volumus rem totam acriori animo perpendere: Id forte aut verum aut veri proximum esse comperiemus , quod D. Bose fuse demonstrat in pecu liari dissertatione quam nuperrimiS circa aerem experimentis, Anglico sermone in lucem anno superiore editis, attexuit, nullum pene esse corpus adeo solidum , quod non suam habeat atmosphaeram, quod circa se essi ia quaedam non mittat. Nam ut pulcre admonet, qui rectam philosophandi rationem insistunt, nec cum Vulgo, aut imperita plebe abditissimas rerum causas volunt oculis cernere, aut manibus contrectare ; nec cum magna philosophorum parte causas non invisibiles modo, sed eas quae intellectu non perci- piuntur, & tantum non spiritales sunt, consectantur. Sed causas rerum exquirunt, quaS non oculis, sed animo facile consequimur: cujusmodi sunt substantia- las effluxus, quos non animantes modo

487쪽

aut plantae , aut fluida quaeque sundunt corpora ; sed ex solidiorit,us quoque indesinenter exhalant. Mitto de succino, camphora dicere, ac de iis quae odorem longe lateque spargunt, quae & pondere minuuntur, & tenues halitus expirant. Nihil de vase ligneo , quod exquisitae lanci appensum nonnihil sui ponderis amisit; nihil de ovo cujus substantia, etiam hJe-

me per putamen & membranaS continenter exhalat. Sed & glacies ipsa ut jam supra diximus , gelido aeri exposita multum imminuitur. Enimvero digna res Videtur, in cujus causam paulo diligentius inquiramus , & ab instituto aliquantulum digrediamur ad quod mox erit revertendum.

Ac mihi quidem non displicet P. Fabryde natura & primario frigoris subjecto sententia, quam fuse explicat in Physica

quae nuper in lucem prodiit, quaeque paucis abhinc diebus affecto jam noc opere in manus meas venit. Frigoris vim in hoc idetur constituere, ut partes ignis non ertinguat, sed dividat. Tum enim vires suas ignis promit, cum illius atomi una coeunt,& calor hoc debilior est,quo partes ignis, aut aqua aut aere subeunte magis

dividuntur. Id vero frigus efficit , quod

488쪽

ut ipsi videtur, in tenui admodum humo .re , quem mercurium vocat, potissimum

insidet. Hic humor vel spiritus partes it ignis separat & divellit, dum corporum meatus subit : facilius quoque exhalat , quam oleos a & viscida ignis filamina. Hinc hreme aer quem ducimus hoc me curio scatet. Halitus calidi & tenaces in locis subterraneis manent qui esserri non possunt, aestate vero sol igneos etiam hali- , tus evehit. Superior aeris regio friget , quod halitus ignei cum sint Viscidiores, di maneant in infimo aere, interim subtilis j ij ille humor & ad motum expeditus avolat.

Hinc ventus qui ex montibuS nive obdi

ctis spirant, adeo frigidi sunt, ob sp

tum quem nix & glacies indesinenteremittunt. Hinc sal hyeme liquescit, &quantumvis tela igni admoVeatur, aut pannus, semper aliquid humoris exhalat, quod frigus cum subtili humore diffundatur. Atque ex hoc principio Omnes pene di frigoris essectus deducit 8, quod frigus per αhujus subtilis mercurii corpuscula ignis rivim infringat, & condenset corpora, dum calorem imminuit. Ex iis fontibus pulcre explicat cur frigus lividum in rinostro corpore procreet colorem , quod

489쪽

iit in contusis carnibus sangcinis percos tio inhibeatur ; sic appulsu sanguinis manus prae frigore intumescunt ; nam sanguinis commeatum, & percolationem impedit. Nec hyeme tam facile curantur vulnera , quod benignioris caloris influ- iis prohibeatur , nec illa stamina quibus coeunt vulnera , prae frigore duci possint. Mitto caetera ut ad id quod propositum fuit, redeamus. Ex iis, quae diximus, si modo ea vera sunt, ut certe verisimillima judicamus , palam est cur nix , vel glacies tantum de suo pondere decedat, cum tenuis ille humor indesinenter dimetur.

Hinc glacies primis diebus multo magis

imminuitur. Hinc etiam liquet cur a pluvia aer sit frigidior ; cur aqua e fontibus sum impetu decidens aestum temperet, &auram frigidiorem expiret. Sic aer quem

contracto ore fortius emittimus , manus

refrigerat, dum particulas ignis in ipso

decursu exuit, δc motu seo cutis subiemeatus atque ignis corpuscula dividit Nunc e semita in viam.

Non glacies modo, aut lignum, sed &durissima quaeque corpora tenueS emittunt spiritus , praesertim dum eorum paries celeri & reciproco motu agitantur.

490쪽

Marmor ipsum dum expolitur, serruit ubi malleo tunditur, cuprum cum inca Fluit, ingratos fundunt odores. Sic cotes quibus instrumenta ferrea acuuntur , lapides illi durissimi, quos ceraunios Vo- cant, dum vehementius alii aliis assi ica Fatur, ut nihil de multis addam marcasitis lar odorem suum spargunt. Sed & duo vitra ἰsolidiora mutuo astricta odorem valde in- 'gratum quandoque emisisse testatur ob Boyle.Certe id constat vitrum,crystallum, is

adamantem vi electricὶ donari: cum ta- .eimen haec in igne fixa perstent corpora. Il- lalud sane omitti non debet, quod ab au- thore nobilissimo fuit observatum, si ci num soli aestivo expositum, dum certo pricaloris gradu incaluisset,leviusculis admo- ea tum corporibus pene ex omni parte ea ad a se rapuisse, quali sol qui vapores attollit, na& atmosphaeram circa telluris globum fundit, electrica etiam corpora suis at- , tismosphaeris vestiat. Sed & solidius vitrum igne vim electricam aliquando hausis- se , cum ad certum caloris gradum per- duchum fuisset, idem autor se expertum uid testatur. Adamas illi fuit rudis qui vel di- gitis, & levi motu affrictus, sae e etiam clam e pera subduceretur, citra ullam ata

SEARCH

MENU NAVIGATION