장음표시 사용
491쪽
rictionem, Vim suam electricam exhi-b bat. Dixerit aliquis, si corpora etiam solidiora suam habent atmosphaeram, &sua spargunt emuvia, cur non tandem mi- ddiatur pondere ξ I. Multa sensim immi-nduntur , ut de glacie diximus, quae hiberno tempore, etiam de nocte multum sui ponderis amittit Idem de ligno etiam e siccato, ac de multis corporibus levioris contextus dici potest. Σ. Tanta cst e Muruum subtilitas, ut sensuum vim plerum- 'de effugiant; nec satis exquisitas bilan
ces habemus , ut si quid imminutum fuit, ijudicare liceat ; cum lances ipsae de
pondera etiam minuantur. Nec mirum
Iideri debet, si paulo attentius cogit mus quantulum id est, quod cervi, aut 'oporis pede leviter moto, in terra manet vestigium, quod tamen post multum tem-
pDris canes venatici odoratu percipiunt.
l Quid corpora odorifera quamdiu suum l pdorem, quam late fundunt ξ quantum
patet ambrae atmosphaera ξ sed regulus an-
492쪽
videtur, manant effluvia, nec sere ullum suae substantiae patiatur dispendium; si hydrargyri, quem nobiscum gestamus te nuis halitus aurum vel argentum etiam longius dissitum inquinet, ut se expertum vir doctissimus mihi non ita pridem narrabat ; si quae sit vis in appensis, in nonnullis lapidibus vel manu contrectatis, ut supra diximus : an dubitare possiamus quin
Corpora etiam duriora adeo tenues emi
tant effluxus, qui nec sensu, nec pondere, nec sensibili imminutione disrernuntur. 3. Fieri potest ut alterius substantiar, aut halituum, aut spirituum appulsu, si quae sit facta jactura reparetur. Illud quoque non abhorret a Verisimili, novos jugiter non manare effluxus, sed plerumque1uis fontibus adhaerescere, ut de odoribus dictum superius & de vi electrica probatum. Accedit illud quoque nihil nece sum esse ut vitri, aut adamantis substantiam emuere statuamus, cdm vim suam exerunt electricam ; sed satis fuerit si intra sitos meatus uliginosam illam substantiam, quae in fila, aut stamina ducitur, post affrictum vibrent cum impetu. Quod si denique cum Epicuro cujusque rei atomos motu ingenito praeditas credimus , nihil
493쪽
mirum si dum ex aliarum vinculis se se expedire nituntur , quaedam continenter avolent. At si coelestis Cartesii placet sub- stantia , haec utique continenti pulsu cujusque corporis particulas ad motum sollicitat, & ex iis quasdam semper abripit. Adeo ut si rem totam ex ipsis rerum principiis aestimemus , ad quamcumque nos adjungamus sententiam , vix effugere possimus quin solidiora quaeque corpora& intestino partium motu, ut alias diximus , &sua velut atmosphaera donata & circumfusa esse fateamur.
CApuT VIII. De gravitate in universim. VI s magneticae quam in exemplum occultarum qualitatum afferre so lent, non abstrusiorem causam putem,qriam gravitatis, quae sic nota multis videtur , ut nihil notius existiment. Et ta-mCn non reliqui modo Philosophi, sed vel ipsi Peripatetici in tot abeunt de gravitate opiniones , ut dissicilius forsitan sit diversas enumerare sententiaS, quam
r2fellere. Nam qui se se in familiam
494쪽
Thomistarum tradiderunt, corpora gravia a generante moveri Volunt, quod. compus vitae expers seipsum movere non
possit , neque partem motricem ab ea quae movetur sejunctam habeat , & distinctam. Reclamant Scotus es Gregorius Ariminensis, ac merito negant estectum ad causam, quae nepe jam extistista est, nec amplius existit, referri oportere. Utrosque conciliare nititur Zabarella, qui corpus gravitatem ipsam qua nititur in terram, a generante accepisse non in ficiatur : sed motum a propria forma mutuari existimat. Itaque corpus vitae expers ab animato in hoc disserre contendit , quod illud seipsum movere non possit, nisi extra proprium locum constitutum, hoc vel in proprio loco in omnes partes moveatur ; utrumque tamen
a sua forma cietur, quae est pars motrix , ut compositum, idipsum est quod movetur. Cum itaque forma lapidis vincit aeris resistentiam, simul & lapidem mo-Vet ; ut cum nauta, inquit, naVim pr pellit, seipsum quoque promovet. Sed ut vere ac simpliciter dicam quod sentio, illa forma a materia distincta , quae mo-xus omnis est opifex , intellectu est dissi ethS-
495쪽
cilis, nec quo instinctu in terrae centrum propendeat , facile assequimur. Cur etiam gravium descensus acceleretur, si ab eadem forma aut causa eodem plane modo applicata idem omnino consequatur effectus. Nec forte qualitas quaedam quae gravitas vocetur , qineque corpora excitet , omnem quaestionem expedit. Nam qualitas illa congenita a generante profecta vix intelligi potest, nedum ulla mentis agitatione concipi, qui possit corpus grave a re tam futili, & levi agitari. Quid excitat eam qualitatem, cum corpus extra terram positum est, quid illam tui muneris admonet. His itaque omissis, quae rem satis reconditam majori obscuritate involvunt, quid vero simile afferri possit, videamus. Et quidem palam est cum veterum ,
tum recentiorum opiniones de corpo-xum gravitate ad summa duo capita re
ferri possse. Quidam enim principium hujus motus in ipso corpore constituunt, alii foris arcessunt. Qui corpus naturali quadam propensione, aut impetu stametsi sorte non necesse est hunc impetu ab ipso corpore secernere) ferri putant , aac ratione conceptam sententiam tueri posi
496쪽
sunt. Quod nulla occurrat causa extraria , quae corpus grave, aut impellat , aut trahat. Quod illud sua probabilitate non careat, elementis ipsis aut corpusculis ex quibus quaeque corpora componuntur , CertoS motuS , aut saltem motus principia indita fuisse ab authore naturae , quibus in suam, & totius universi perfectionem niterentur, & quam cernimus, efficerent
rerum Varietatem. Nam ut fateor motum ex materia ipsa non profluere, tamen & motum , & principium motus cuique corpori fuisse ab authore naturae concessum merito contenderim. Quid enim, ignis non habet in se sui motus principia, an aliunde mutuatur λ An arcus intentus sublato obice non sese in figuram sibi congenitam restituit 3 Scio id commode subtili cuidam, & coelesti substantiae quae per coarctatos poros curvati arcus subire nititur , acceptum referri posse. Sed illud tamen mirum videri queat, tam subtili corpori viam inter cludi, aut ita esse arctatos ligni meatus,
ut per eos corpus tenuissimum commeare non possit tam id metalla , & solidiora quaeque eorpora pervadat. At si illa renuis substantia in partes solidas arcus
497쪽
intenti continuato impetu impingit , ei . eum loco non dimovet 3 Quod ii itaque corpus sua velut sponte moveri ponit,
cur negamus corpora gravia suo impetu in centrum terrς nit huc tendere,acprii cipium sui motus, aut potius motum ipsum, abauthore naturae fuisse consecuta 3
Ista quidem non dubium est quin multis probari possint. Quod si tamen rem dialigentius intueamur, non facile occurrit, quid futurum sit , si mente concipiamus totum hoc spatium elementari mundo comprehensum , vacuum esse & omni corpore destitutum. Profecto lapis in hoc spatio positus quiescit immotus, neque enim ulla ratio est cur in unam partem potius quam in aliam feratur. Imo si terram in medio mundi sitam poneremus , nec dum lapis in spatio inani constitutus ad eam contenderet, cur enim potius huc quam illuc moveretur , cum nihil a terra exciperet Jam vero illud itatervallum aere compleatur, tum profecto lapis in terram devolvetur. Quid ita3Nisi quia ut serrum magnetis, sic lapis terrie praesentiam quodammodo persentiscit: S quidem serrum aliquid a magnete excipit,quo inillius ruat amplexus. Quod
498쪽
si ferrum longius a magnete distet , ab
eo non trahitur: quod indicio est ferrum quiddam a magnete excipere. Non dissimili ratione vis terrae magnetica tribuitur , qua corpora gravia ad se trahat , idque fit per essiuvium aliquod substantiale, quod continenter e terra erumpit: est enim terrae ut caeteris rebus vis quaedam sui conservatrix ab authore naturae impressa, qua quidem virtute partes suas avulsas, tanquam sui corporis membra colligere nititur. Terram vero dicimus globum ex terra & aqua coalescentem. Est quippe aqua tanquam hujus corporis sanguiS, aer vero terram ambiens nihil videtur esse quam contextus corpusculo--rum e terra, dc aqua prodeuntium ; flam--rna materiae terrestri semper adhaeres -cit unde non omni pondere destituitur.
Sed quod omnia corpora in eodem loco simul esse non possint : hinc fit ut magisteri estria , eadem sint graviora', cum -terram propius petant, atque illi magis
aQglutinentur. Quonam igitur modo terra trahit ad se corpora Z Non aliter quidem ac magnes ferri ramenta circa se apposita rapit ; vel ut meimbra nimis abduct/ redis. ilic
499쪽
cimus, idque per spiritus , seu partes comporis nostri subtiliores. Non enim corpora gravia centrum mundi petunt , ut
sibi fingunt plerique Philosoplii: sed po
tius in terrae centrum nituntur , ubicumque terra constituatur. Quemadmodum pars lunae avulsa a suo corpore non in terram descenderet, sed in lunam ipsam, unde fuisset excisa, rediret. Quod u terra in eum locum in quo nunc est luna, transferretur,eodem sane corpora gravia
contenderent. Nec mireris si tanta vis terrae magnetica tribuatur, qua corpora valeat ad se adducere , & pertinaciter retinere. Nihil enim corpus grave resistit, sed in aere manet quasi pendulum & in aequilibrio constitutum. Quemadmodum globus etiam ingentis molis exquisitae planiciei impositus , minimo impetu quoquo Ve sum movetur,adeo ut posset motum semper continuare , nisi vel aer , vel aliud corpus obsisteret. Sic enim corpus grave in medio aere filo pendulum facillime in quamcumque partem fertur, nec forte suos excursiis , aut vibrationes umquam sisteret, nisi aeris moles paulatim hunc impetum frangeret.
500쪽
Haec quidem magnam prae se ferunt
probabilitatem : verum cum ea ad rectum rationis judicium exigo, vix ullius momenti esse putem. Quis enim concipiat illud effluvium usque ad coelum tu nare porrectum ξ Quibus organis corpora gravia deorsum trahit 3 Accedit etiam quod leviora quae sunt, facilius descenderent. Quae profecto nec cum ratione,nec cum experientia conveniunt.Velim etiam
ut mihi explicent quomodo qualitas illa occulta, seu profluvium substantiale a te xa jugiter una cum sua praeda revertaturὶ Profecto,aut corporis gravis meatus pervadet , tumque id non adducet ; vel futurum est ut inpartes solidas incurrat, quod si sit nonvideo cur corpus grave non a se repellat, ne dum ad se trahet. Neque tamen is sum qui negem aut terrae vim quamdam magneti similem inesse , aut ex ea subtiles effluxus continenter erumpere: clim forte nullum sit corpus solidum quod sua velut atmoL. phaera non donetur , & circum se quoc
dam effluxus non emittat , ut suo loco diximus. Sed qua ratione, aut magnes ferrum, aut terra quae dicimus gravia