De corporum affectionibus cum manifestis, tum occultis, libri duo seu promotae per experimenta philosophiae specimen, ... autore J. B. Du Hamel ..

발행: 1670년

분량: 593페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

501쪽

vix concipi potest. Scimus quidem pene probatum esse & confectum quid dam a terra profluere , quod si non adesset, grave ipsum non descenderet ;neque enim adesse terram aut abesse lapis potest dignoscere. Atque omnino videtur quiddam emitti a terra, quod motum lapidis determinet, quod forte de ferro, & magnete dici potest. . Itaque eorum sententia non displicet s. qui negant gravia a terra, aut ferrum a imagnete trani, sed principium sui motus, aut ferrum , aut gravia in seipsis habere contendunt , dummodo motum illum excitet , aut potius determinet effluxus qui a terra, vel magnete dimanant. Vidi pipi:

apud nobilissimum virum duas phialas

vitreas, quibus certi liquores inerant: cum sibi mutuo admotae essent phialae, statim e liquoribus densior fumus erum pebat , tametsi singuli liquores vix dimidiam sui vasis partem complerent. Quod quidem exemplum adducimus , ut manifestum fiat plerosque motus ex princi piis intrinsecis prodire , quibus id unum opus est, ut hos motus quaedam corpora

determinent.

Vix etiam id negari possit quamdam DX mi

502쪽

cuique corpori ad certum motum instam esse propensionen, & corpora aliis alia esse cognatiora, eoque siligula tei dere , unde suam quaeque persectionem consequuntur, quae in hoc maxime posita est , ut suo loco , & ordine quaeque collocentur. Quod quidem gravitas potissimum efficit, nam ut res sunt denΠΟ-

res, ita reliquis subsunt. Quo igitur huic ordini serviant , suis ponderibus , aut

gravitate donatae sunt, qua terrae adlia rent , aut divulsae in terram nituntur.

Nec mirum si corpus aliud quod sibi

cognatum est quaerat: exempla in hanc rem afferri possitnt infinita. Nam ut omittam h3drargyrum, seu argentum vivum,quasi ultro per erectam auri virξam eluctari , quid causae est cur illi minus cum vase ligneo, optime cum metallico conveniat 3 Nam ubi lignum , aut vegetabile corpus attigerit , statim in globulos assiugit, in vasis metallicissi serrum exceperis , ultro diffunditur

Cur aqua vase vitreo contenta in medio' deprimitur, circa latera vasis asargit γCur contrarium in Hydrargyro cernimus 3 nisi quod magis aquae cum vitro

convenit. Quod si nulla esset aquae de

503쪽

vitri cognatio, aqua in eo contenta in convexam abiret superficiem,cujus idem esset centrum, quod terrae medium, quaeque sensus judicio plana omnino videretur. Ut vicissim li nullum esset aquae pondus, sed magna cum vitro societas, haec concavam figuram , & vitro consi milem indueret. Quo igitur utrique Pro pensioni obsequatur , quasi divisione facta, in medio excavata , circa margines assurgit , si modo purum sit vitrum. Nam si quae vitro adhaereat pinguedo , aqua figuram convexam, ut in sydrata gΤro cernimus, omnino induet, & circxvitri latera deprimetur. Argentum enim vivum aeri cognatius est quaim vitro :hinc figuram convexam assectat. Cum vero aqua vitrum sic impletur , ut ea quodammodo assurgat, tum haec circa uia. vitri margines , cui tenacius adhaerescit, rdeprimitur ; circa medium extollitur,

quod aqua cum aere minus quam cum vitro consentiat.

Atque hinc fortasse plerique motus Li. qui antipathiae , vel sympathiae vulgo tribuuntur , satis commode explicari posse, Mon dubitem. Cum enim, ut a nonnullis obseruatum video, nullum pene sit cor-

504쪽

'opus cujus partes insensiles non aliquo

motu agitentur, cum nullum fere sit penitus expers caloris: ubi partes illae Uui Iur conumili motu cum aliis, quibuscumsigura, magnitudine, & aliis assectionibus 'tonsentiunt, tum illi oriuntur motus , qui ex sympathia, aut naturali propensione manare dicuntur. Sic arenae in asse agitatae quae sibi mutuo sunt similiora, una coeunt granula , quae dissimilia , secernuntur. Sic duae vel aquae, vel hydrargyri guttulae simul in unam coeunt guttam , cum una alteram est assecuta , dummodo altera ex iis pulvere aut aliis

non sit infecta sordibus. Sed dissimiles qui sunt liquores, simul misceri recusant,

tu sphaerulas potius conglobantur , aut magis complanatas sortiuntur figuras , ut ab ambiente fluido magis aut minus premuntur. Verum ista forte alterius sunt loci , eo tantum adducta sunt, ut planum exemplis fieret, non solum cor pora alia aliis esse cognatiora, sed etiam ad ea ultro ferri, cum quibus magis consentiunt ; atque ut in cytharae fidibus evenit, ut una pulsata simul altera quae

ad eumdem tonum intenta est, tremat:

sc persaepe corporis particulae agitatae

505쪽

9Ι vicini corporis consimiles partes & in

eodem velut tono constitutas excitantia

Et quidem non magis intellectu arduum est, qui fieri possit ut corpus grave in te ram decidat, quam cur terrae tam pertinaciter adhaerescat. Eadem enim causaessicit ut ingens saxum k globo terrae vix divelli possit, seu lex naturae & constitu tus rerum ordo, unde illa oritur propenso, & motus; seu quiddam tenue a terra dimanet , quod saltem motum gravium determinet. Nec qui contra lentiunt, legem illam naturς reformident, cum Cartenus & alii doctissimi viri ce ins motuum leges ab authore natura: fixas esse fateantur.

Quod si cui forte ista non probantur, restat ea sententia , quam sequi possit, gravia neque in se sui motus habere princisium , neque a telluris globo trahi:

cum nullum corpus a se moVeatur, atque ominis tractio fictilia sit, neque ulla afferri possit, quae non sit impulsio quaedam : sed ab extraria causa impelli. Nunc id quςrimus, quid grave deorsum protri dat , an aer ipse qui grave a tergo urget &suo pondere deorsum premit. Quod aer in parte causast descensus gravium,hinc

506쪽

suaderi potest, qnod eadem sere aeris qNς

aquae, aut alterius liquoris sit ratio. Nam ut aqua subjectam premit terram,ita mΟ-las aeris circumfusa telluri, eam premit, ut postea demonstrabimus. Atque ut lapis ad imum aqui locum fortassis non def. cenderet,nisi ab aqua superiore premeretur, ut eodem loco ostendemus : sequitur profecto incumbentis aeris pondus gravia deorsum nonnihil propellere. Sed vereor ut haec sola sit hujus motus causa, nec video cur non gravia celerius in aquaquam in aere moverentur, cum ab aqua magis premantur Si quid igitur aer gravia promovet, is tantumdem resistit Unde sublato aere in machina pneumatica D. Boyle, pluma ter, aut quater celerius descendit, quam ante exhaustum aera: magno sane argumento aeris incumbentis pondus non solam esse causam cur gravia descendant. Si quid est irur quod pravia deorsum trudat, non erit aliud quam aetherea substantia , de qua jam saepe. Sed quo id modo perficiet 3 An quod turbinato motu a centro recedere moliatur, quae lex est motus, aut naturae, ut corpus in orbem agitatum a centro quantum potest recedat : ut

507쪽

viclero est in circumacta funda, cujus se nis tenditur, hoc magis, quo celerius. gyrat: atque ubi dimittitur lapis, secundum rectam quae circulum tangit, pro-sxeditur. Cam itaque subtilis illa materiχa terra celerius excurrit : si terrena δίdensa corpora offendat, quae huic motui magis obustunt, quaeque figuram habent magis irregularem , haec suo loco velut

substituit, δc deorsum pellit. Sed cuccrassiora illa corpora a centro quoque hujus motus non recedunt 3 an quod minus

ea solida sint, & compacta, quam e dem moles globulorum ciaestium 3 An potius quod minuta, & solidiora corpora eodem impetu concitata longius ferantur quam quae sunt crassiora Z Cur tardiux

lana descendit , quam plumbum an quod in lana plus coelestis illius materiae delitescat Haec sane ut defendi possint . tamen intellectu sunt ardua , & nescio an satis sibi sint consentanea; de quibus quid mihi videretur, primo de veteris& novae: Philosophiae consensu libro expositi. Multa siquidem adversus hanc sententiam opponi posse scio: hoc tamen habet commodi, ut ad leges mechanicas magis

508쪽

accommodata videatur,quae mentem majore voluptate complent,& notioneS magis distinctas , de dilucidas ingenerant, quam voces illae pene inanes, innatae propensionis, aut occultioris amicitiae, quae non videntur in res cognitionis experteScadere. Sed utcumque ea sint , nihil enim in re tam abstrusa decerno : omnis hac de re quaestio, ex alia quae nescio an unquam dijudicari possit, omnino pendet ; an corpus a seipso moveri queat, an motu aliunde profecto 3 Quod si enim primum accipimus, nihil obstat quominus principium motus in ipso gravi corpore insit, nec necesse est ad subtilem materiam confugere. At si alterum concedimus,nihil est quantum existimo,allatum, quod ad veritatem propius accedat,quam. Cartesii sententia. Nihil enim prohibet quominus terram , aquam , aera , ut crassa quaedam corpora , quae in fluida, . & subtili substantia fluctuant, mente

concipiamus. Haec materia terrestrium corporum meatus implet, quae cum admotum sint minus idonea, ad centrum a coelestismateria repelluntur. Fors est , quod obiter monuerim , ut terrae, & siderum globosa figura, huic aethereae sub-

509쪽

9Fstantiae reseratur accepta. Hinc sane ut . alias innuimus, multa naturae phaenome aia explicari possunt. Ac nescio an non multo sit ad veritatem propensius hanc tenuem & subtilem materiam animo concipere, quam ingens spatium penitus inaue; quod nulli lit usui, nec ad naturae explicationem adhiberi possit. Cum ex vale vitreo in machin1 D. Boyle aer pene omnis ita exhaustus est, ut folles in ea machina solertissime aptati, aut plumam, aut aliud levissimum corpus agitare nequeant, credibile-ne est omni omnino Corpore vacuum vitrum existere , cum in eo gravia corpora raptissime decidant , quae nescio an in spatio penitus inani deorsum ferri possint. CApuT IX. In quo motus gravium acceleratus, Optemque gravitatis phanomena explicantur.

in . v corpora gravia in descensu

motum accelerent, id multo notissimum est: nana quo majori ex altitudine

decioni, hoc graviorem ictum infligunt;

510쪽

nec major illa percussio aliunde potest

oriri, quam ex Velociore motu . Et quiadem clim in principio sui descensus grave lento admodum motu decidat, si aequabiliter moveretur, ingens temporis spatium in suo descensu impenderet. Verum ut alia omittam plurima, ex funependulis idipsum patet quod volumus. Quorsum enim funependulum quantum spatii in descensu confecit, tantumdem in ascensu remetitur, nisi quod eum inter descendendum acquisivit impetum, quo sursum attollaturὶ

Illud quoque fatendum est, quod a nonnullis fuit observatum, huic gravium descensui quosdam esse praestitutos fines. Nam satis constat, quod si ex praecelsae

turris, aut montis cacumine sagitta intento arcu vibretur, aut bombardilis globus explodatur, tantam non edent stragem ac si cominus essent emissa. Et tamen ubi

major est percussio, ibi quoque major sit

velocitas necesse est. Ac forte tanta est globi, aut sagittae in sui motus initio velocitas , ut si continenter augeatur, hanc pati non possit circumfusi aeris resiste tia. Nam pulsus: aer aegre , ut ira dicam, patitur tanta celeritate agitari, & pau

SEARCH

MENU NAVIGATION