Orationes p. Josephi Ignatii Chiaberge, Societatis Jesu. Prima editio in Germania post secundam in Italia, addito Trivolsiensium litteratorum judicio

발행: 1752년

분량: 127페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

sapienter: nec dubitent,quin ab innumeris doctissimisqueti minibus ea, quae scripserint, expetantur. Etenim, si ratio omnium eruditorum, qui ubique terrarum sunt, ineatur, mutito esse plures hoc tempore, qui latina intelligunt, latinisque litteris delectantur, quam Romanorum florente Republica, reperientur. Graeca tum maxime apud omnes sere gentes celebrabantur, latina, ut ait Cicero pro Archia, suis sane exiguis finibus continebantur. Quid ergo est ' Cur isti Italice, non latine, & scribunt ipsi, & ab Italis omnibus scribendum censent 8 Illud est profecto, id spectant, id moliuntur, id agunt, ut Latinis eam scriptis suis praeripiant litterarum gloriam, quam Latinos Graecis adimere voluisse paulo ante commemoravi. O homines cum stultissiinos, tum vero etiam maxime ingratost Hanccine vos Latinis, vestris majoribus, reserre gratiam, ut, a quibus tantam rerum omnium gloriam adcepistis, quantam exterae gentes prope jure vobis invideant, de eorum vos gloria minuenda, atque adeo extinguenda coisgitetis 3 Siccine vos mortuocim voluntatem negligere, &eorum conceptae spei, atque exspectationi non satisfacere, ut, siquidem Imperium,quod vobis reliquerunt, retinere non potuistis, ne sermonem quidem, exiguam illam quidem, sed tamen unam reliquam tanti Patrimonii partem, conservare v

viisl Quae malum l) haec est tanta perversitast Quae haec

tanta importunitast Quod hoc tantum rerum avitarum, d

mesticae memoriae fastidium t Quid faciant alieni, si tam sunt fui in suos ingrati, tam remissi,'tam dissoluti ΤSed stultitiam etiam hominum, Florentini, considerate. scilicet tam bene est rebus Italicis, ea sunt tempora, ea spes ostenditur, ut Galli, Hispani, Germani, Angli, reliquael nationes exterae latinarum litterarum curam, ac cogitationem

abjiciant, quo sese impensius Italicis dedant. Ab his nimirum majores quasdam, quam ab illis, utilitates se esse cons quuturos speram; & ita Italicum hoc nomen suspiciunt, ut

82쪽

prae illo latinum, atque adeo suum, contemnant. Numquam sane externi homines, qui in Italicis litterarum monumentis operam aliquam studiumque ponerent, defuerunt. nec vero deerunt: quod Itali quoque in illorum cognosce dis multi fecerunt, suntque facturi. Verum hoc tantum popularium linguarum studium, & haec nonnullorum patrio sermone icribendi, sive voluntas, quod ita malunt, sive n

cessitas, quod latine non possunt, facit, ut & illi nostris, denos illorum litteris indigeamus. At certe utrique malle deinbemus, ut, quae cognita sunt omnibus profutura, ea ab Omnibus non ignoto, ut cuique sunt sere peregrini, sed noto, qualis latinus est, sermone scribantur. Quod si jam non plurimum latina valuerint, si patrius alicujus Gentis sermo est in latini locum aliquando Regnumque venturus: citius

profecto, in hac tanta exterarum Gentium conluvione, in tam crebra Dominorum mutatione, tamque repentinis rerum

Italicarum ac tantis conversionibus, quantas & legimus & audivimus, & meminimus, & videmus, dediscent Itali italico,& peregrino nescio cujus exterae nationis loqui sermone co discent, quam ut italicum sermonem exteris nationibus invehant. Sed superi meliora: vigebit, vigebit, inquam, italiacus in Italia sermo, nec ullo umquam tempore, aut ulla peregrinitate delebitur. Et vigeat sane: nam & copiosus est, & commodus, & summis ingeniis excultus atque persectus, & certe nobis, sive Italis, sive inter Italos agentibus, necessarius. Verumtamen latino plurimum tribuat, nec cum illo de dignitate contendat: Qui, quemadmodum ostensum est, sua vi atque natura nihilo inferior est, omnium vero gemitum opinione, atque ipsa utilitate, multo superior. Dixi. ab In hoc Varchius pag. 36o. Edit. Flori o. sui Herculani h,, nobis non dissentit: - - Le lingue nobili non e dubbis, che,, hamo non mica r essere, ma r ser nobili, O attramente che cinis . ,, mare is vi multate diali scris tori: - - In reliquis ab eo ego

83쪽

,, dissentior - Considerando, che se uva Ii Ea non fosse tale, ,, che gli scrittora si potessero ser re, e onerare di let, utino, Ieis non sesera fasti, non vi firmerebbono dentro, si pus dire in an tr . ., to modo, che is lingue saccarino gli scrutori. b) Cic. pro sextio c. i I s. Et ut ipsi loquuntur, faetore. Acad. quaest. libro g. c. 6. Corpus, U quas qualitarem quamdam nominabant. Dabitis enim profecI., ut in rebus in ratis atamur verbis inum

O Cic. lib. 2. de Orat. c. 46. ea res & sententiae mi sua verba is parient; qua semper satis ornara mihi quidem Mideri solent, si is ejusmodi sunt, at ea res peperisse videatur. Et lib.,de Fin. D c. l9. Quum de rebus grandioribus dicas, ipsa res verba r o piunt. Ita fit cum gravior, tum etiam splendidior oratis. Et daeis Orat. l. . c. ias. Si est bonefas in rebus ios, de quibus dicia D tar, exsistit ex rei natura quidam splendor in verbis.

O De Luculli historiis graece scriptis. Cic. ad Attic. lib. r. Ep. I9. de T. Pomponii Graeco commentario Cic. ad eumdem L a. Ep. r. De Acilio. Cic. l. 3. de officiis c. Ii s.co is Claudius AElianus Praenestinus ex Suida in graec8 scr sie,, variam historiam,& historiam de Animalibus: quem Phi- lostratus i. a. de vitis Sophistarum adfirmat, extra Italiae ,, fines numquam fuisse egressum. D is Atque hinc illud M. Antonii apud Cic. I. a. de Orat. c. is Is 3. semper ego existimavi, jucundiorem, V probabiliorem huic

D populo Oratorem fore, qui primum quamminimam artificii alicujus, ,, deinde nullam graecarum rerum signisicarisnem daret. Atque ego,, idem existimavi, pecudis esse, non hominis, quum tantas res Grais is ci susciperent, proterentur, agerent . . pollicerentur, non admoia ,, vere aurem, .s palam audire eον non auderes, ne mιnue-

, , res apud tuos Cives auctoritatem tuam,s o sabauscultando tamen excipere vocer eorum, est procul, quid par - , σν raronta adtendere. -

84쪽

SCHOLIS PUBLICIS

ORATIO I.

. HABITA FLORENTI R.

XVII. LM. FEBRUARII ANNO MDCCXXXm.

FRANCISCO MARIA MARTELLI

ARCHI - EPISCOPO.

OUum animadverterem, Florentini, publicas per Italiam scholas

gravi ac diuturna apud nonnullos infamia flagrare, eoquem rem pene adductam viderem, ut non nisi privata intra domesticos parietes adolescentulorum institutio probaretur, Idque non modo publicis Doctoribus injuriosum, verum etiam doctrinis ipsis esse maxime infestum intelligerem: rem ipsam ad vos, tamquam ad legitimos quosdam disceptatores aequissimosque Judices deferendam ; causamquς tot hominum honestissimorum, tot inlustrium Gymnasiorum, litterarum denique ipsarum esse mihi ex hoc loco suscipiendam putavi. Quod si hanc tam malam de scholis publicis opinionem ipsi sua sponte Itali

homines suscepissent, suaque in hac re, non aliorum judicia atque auctoritatem sequerentur: tortasse alio orationem meam convertissem, atque huic omni causae ac contentioni supersedissem. Etenim Italorum ingeniis, & in re litteraria constituenda atque ordinanda prudentiae tantum tribuo, & ab omnibus tribuendum puto,ut, quoties de litteris ag tur, quas ipsi e Graecia arcessitas apud se omnium principes conlocarunt, di Gentium barbararum conluvione deinde exstinctas ad vitam longo intervallo revocarunt, revocatasque usque ad hoc tempus suma cum

L 3 earum

85쪽

earum suique dignitate retinuerunt, nemo mihi aut cuiquam gravior esse Auctor debeat. Italos, italos, inquam, bonarum litterarum parentes, de litterarum ratione praecipieutes, & sive vetustas consuetudines tollentes, sive novas inducentes, aequo animo, imo & libenti feram. Illud vero ferre quis possitὸ Submitti quotidie e transalpinis transmarinisque regionibus non modo archetypas illas comendi capitis, totiusque corporis vestiendi ornandique arbitras, &modestiae gravitatisque uesicae conruptrices Pupas I verum etiam levissimos quosdam, & non nisi stultitiae atque impudentiae plenissimos libellos: quibus non dicam id, quod vere dicere graviterque possim, si Theologi doctoris personam agere, non Rhetoris velim) credendarum a Christiano pioque homine, faciendarumque rerum summa convellitur ; sed certe cid quod Theologo minus dolendum cst v rum Italo Rhetori deplorandum est magis Italorum sapiet tissima ac vetera doctrinarum instituta, atque universa Humanitatis tradendae, ratio libere aperteque reprehenditur atque emendaturὸ Atque ut intelligatis, quae isti in publicis Italiae, atque adeo omnium gentium Gymnasiis, & quam sine ulla satis probabili ratione reprehendant: conligam

prius ac breviter recensebo criminationes eorum omnes;

tum singulis, quam accuratissime planissimεque potero, reis spondebo. Si qui autem in hac frequentissima lectissimaque concione adsunt, qui, sive eorum, quos contra dicturus sum, auctoritate permoti, sive suo ipsorum judicio persuasi, cum illis sentiant: peto ab iis, ut ne me putent postremum quidem omnium, qui non modo in hac urbe, sed in universa Italia sunt, verumtamen publicum Praeceptorem hoc

publicarum scholarum patrocinium ob eam rem deserere debuisse, quod ipsi obtrectatorum nostrorum numero adcre. verint, ac, tamquam auxiliaria ex Italia manus, in castra externorum hostim advenerint. Quod si licere sibi arbitran-

86쪽

tur, institutum hoc totius Italiae publice docendi criminari; nosque ipsos, qui in eo versamur, reprehenderer interdictum nobis existimare non debent, quo minus reprehensi, rationem secti nostri reddamus, & gravissimas nostrarum scholarum criminationes depellamus. Quos quidem ego confido, si me diligenter aequisque animis attenderint, non modo mihi hujus defensionis meae veniam daturos, sed citam sensuros nobiscum, & ex adversariorum praesidiis perfugas in nostra castra venturos Publicarum scholarum gravissima haec isti esse aiunt incomoda: primum, quod delectus fieri magistrorum non possit, sed quoscumque sors obtulerit, atque adeo minuS tiam aliquando idoneis volenti discere sit utendum: ii aurem ipsi ne tamdiu quidem possint, quamdiu discentium utilitas requirit, retineri; sed saepe sint in medio cursu amittendi, cumque aliis nonnumquam deterioribus commutandi. Deinde, quod tam multis auditoribus, quot ad scholas publicas confluere vulgo solent, unus sumcere Doctor nequaquam possit: qua etiam ex re fieri, ut diutius, quam necesse sit, iisdem in scholis discipuli detineantur. I crtio denique quood in tanta omnis generis juvenculorum multitudine ac contubernio non nisi pessime bonis moribus consulatur. Videtis, tria esse omnino crimina ab istis in publicas conjecta scholas: primum de genere Doctorum: alte rum de diuturnitate docendi r tertium de moribus Heic ego, si paucis agcre, totamque criminationem una interrogatiuncula, tamquam machinam aliquam uno impulsu, labefactare velim atque pervertere t iacile possim, Florentini. Quaeram enim: si vere ista dicuntur, qui nam fieri potuerit, ut publicis e scholis tam multi in omni temporum memoria doctissimi sanctissimique viri prodirent ὸ Namque, ut ne ex hac urbe discedam, & ne non modo vive tes nullos qui multi sunt, civitatis lumina, & litterarum grae-

Larum

87쪽

earum latinarsimque decus ac columen sed ne mortuos quidem ullos, quos nosse plerique vestrum non potuerint, nominem et duo certe paria, quae instar multorum esse possint, utrumque singulare atque excellens, sed alterum in altero genere praestantius,Benedictium Averanium, atque Antonium Mariam Salvinium, Thomam Bonaventuram Gherardescam, atque Aloylium Mariam Stromm ex hoc ipso Gymnasio, quod mihi nunc est concreditum ac comendatum, memoria hac nostra vidimus exstitisse. Possem etiam illa comemor re, quae valere certe multiim deberent Θ apud omnes paulo humaniores gentes nullo non tempore publica Gymnasia discere volentibus patuisse: tantamque hujusce rei, praesertim apud Romanos illos veteres, auctoritatem ac veluti religionem suisse, ut plurimae ex condiscipulatu ardiissimaeq; n cessitudines in omnem deinceps reliquam vitam constitu rentur. Tum quaererem: num aut in hujusmodi Gymnasiis instituendis errasse, aut semel institutis, non incommoda , si

qua erant, postea vidisse, aut, si vidit, non ea, sublatis ipsis Gymnasiis, conrigere voluisse tota. antiquitas judicanda sit Haec ego omnia praetermittam; satis illa quidem firma per

sese atque inlustria, verumtamen, propterea quod nimis universe dici viderentur, non perinde, ut ego velim, ac res ipsa postulat, pondus apud nonnullos atque auctoritatem habi

tura

Placet igitur pedem, quod ajunt, propius conferri, &singulas criminationes suis ac propriis responsionibus refutari. Ac primo quidem, quod queruntur, Magistrorum delectus 'tolli, cligendique optimos quosque potestatem adimi, iisque

necessario esse utendum,non quos maxime probaverimus, sed

quos sors ipsa in publicis scholis obtulerit: quid, si optimos quosque sors ipsa in publicis scholis offerret num Magistrorum delectius illos, eligendique liberam, potestatem magnopere desiderari oporteret Atqui sic se res habet: ut optimii qui-

88쪽

quique Magistri fere. non nisi in scholis publicis reperiantur.

Iu quo nonnullorum eripiendus αβ error, qui ita putant: , docendi rationem optimam sic esse cum sumina doctrina,conjunctam, ut ab ea separari divellique non possit; nihilque inter doctum hominem, atque Doctorem interesse; ut qui maxime doctrina excellat , idem maxime siit ad docendum adcommodatus. Id est longe secusis. Doctos ego homines possim quamvis multos proferre, qui se ipsi tamen minime idoneos ad docendum & agnoscent & fatebuntur. Lab rem haec res praecipuum quemdam, aerumnas maximas, i credibiles molestias adfert r innumerabiles discentium ineptiae, stultitiae, nequitiae devorandae sunt: levitas, garrulitas, ferocitas, tarditas, cessatio ferenda est.. Qui se non a te animi invicta quadam patientia tolerantiaque munierit, is, quamvis doctus sit, non poterit hoc munus diutius su- sinere: quin immo , quo erit ipse doctior atque ingeniosior, hoc se minus esse aptum adolescentulorum ingeniis excitandis atque instituendis intelliget. Magis enim discentium tarditate aut negligentia commovebitur. Nam, ut praeclare Tullius, Euo quoque es sestertior atque ingeniosior, 'ε Qu.

εοe docet iraetindius. Euod enim use celeriter adripuit, id Rose. Com. uum taria perripi videt, disemeiatur. Maxime vero eo. si dem adcedat communicandae doctrinae. quaedam facultas oportet, ut neque plura tradantur, neque sollemus, neque

jejunius, quam discentium est captus. Quam certe faculi rem fame ab doctissimis abesse viris videmus. Si quando

igitur doctores omnium optimos quaeremus, non continuo doctissimos quosque homines putemus nobis esse quaeren- ' dos: statuamusque Magistrorum praestantiam non tam in doctrinae commendatione, quam in egregia ejus tradendae cum facultate tum voluntate consistere: neque setis eo,

eos ea scire, quae docent, nisi & sciant & velint ea ipse docere, quae sciunt. Num igitur tales non sere sunt ii, quibus

89쪽

docendi munus est in scholis publicis demandatum Z Fateor,

in plerisque civitatibus reperiri aliquos aliquando posse d stores: 1ed, qui melius tueri parces doctoris possint, non sere reperiri confirmo. Nam primum, non temere ad eam provinciam negligentεrque adsciscuntur; sed ab iis, qui publicis Gymnasiis praesunt, suma cura, ac prope fastidiose probati deliguntur. Scientia in illis earum rerum, quas professuri sunt, eaque non vulgaris, sed etiam in comparatione praestans atque excellens s morum gravitas, severitas, probistas , praecipue vero illa in docendo, quam modo dicebamus, patientia, ac comunicandae doctrinae facultas facilitas que requiritur. Non atrocior animadversio, non dissoluta indulgentia, non operis vacatio, imo ne aliarum quidem rerum occupatio permittitur. Haec Gymnasiorum moderat res scilicet curant; his invigilant, atque instant; haec repetunt ; suntque cum maxime in deligendo sollertes, tum minime etiam in probando remissi. , Quod si spes illos sorte fefellerit, neque satis exspectationi, suoque muneri doctorea publici facere videantur: paratum remedium estis Magiste rio cessantes removentur ; diligentiores, magisque idonei. sufficiuntur. Verum huc quam non deveniendum est saepe

Facit enim ipsa publici muneris amplitudo aC dignitas, limminum fama atque existimatio, studium probandi sui cum

omnibus civibus, tum maxime Magistratibus, contentio qum, iam inter ipsos atque aemulatio, vehementer sedulos in docendo atque impigros Praeceptores.' Qui, si mercede d cent, spe etiam praemiorum magnopere comoventur. Si v

ro nullis utilitatibus suis propositis, sed civitatum atque hominum comoda, Deique in hac ipsa re oluntatem gloriamque spectantes' ad docendum adcedurit; dici vix potest, quanto acrioribus stimulla aa bene docendum incitentur. Nulla enim res est, quae honestum ac probum virum ad sui muneris partes implendas vehementius impellat, quam h

90쪽

minum ipsorum Drique cliaritas i Denique, quod in reliquis artibus contingit, ut usu atque exercitatione persecte cumulateque discantur, id in hac quoque docendi fieri necesse est. Quamobrem etiam si primo in Gymnasia advel tu non ita ab omnibus copiis parati atque instructi Magistri publici reperiantur: at altero Magisterii anno reperientur: si non altero, certὰ tertio; quarto quidem, sine controversiarquinto vero, sexto, septimo, reliquis deinceps, quis tam hebes esse, per DElIΜ imortalem l quis tam tardus, plumbeusque censebitur, qui non hanc artem, in qua una tamdiu et horarit, possit praeclare perdiscere E Certe si quis est ejusmodi, ut post aliquot annorum exercitationem non satis in docendo excellens evasurus videatur, hunc necesse est tam nutila ingenio, tamque, non dicam stupidum, sed stipitem esse,ut neque voluisse is sua sponte, neque aliorum judicio ac voluntate permissus esse umquam ad docendum adcedere sit existimandus. Itaque, quos unos e multis acerrima assiimatione delectos, quos suae dignitatis, quam vident oculis & judiciis multorum esse propositam, studiosos; quos aut spe pra miorum incensos , aut DEI hominumque eximia charitate inflamatos perdiu in hoc tamquam pulvere desudare; quos id unum agere; quos docentes in scholis publicis consen scere videmus , eos prosecto peritissimos quosdam in arte docendi, atque excellentissimos Magistros existimare debemus : qui quidem si tales non sunt, qui potius esse debeant, plane non video. Itaque aut nulli 1unt excellentes Doctois

res, aut, si qui sunt, ii certe sunt publici. Quod si ita est

quid est, cur isti conrectores atque emendatores nostri de optimis Magistris eligendis laborent .Parcant operae V si me .

audire volunt: alio suas curas reservent: ne actum agant.

Nihil opus est electione. Habent jam Italiae civitates a s pientissimis viris delectos ι quibus meliores deligere certe si non possent. Quod si deligere tamen volent, non repu-Μ a gnabo et

SEARCH

MENU NAVIGATION