Joannis a Lasco opera tam edita quam inedita recensuit vitam auctoris enarravit A. Kuyper

발행: 1866년

분량: 786페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

691쪽

propter linguarum varietatem tu uno eodemque templo oommode simul esse sine mutua invioem ministerii perturbatione non posse videret. Cer moni S praeterea nobis peculiares concesserat - etiamsi a patriis ritibus diverine essent - quascunque nos modo iuxta verbi Divini doctrinam ad M. etesiarum nostrarum aedificalionem maxime lacere atque ad puritatem Apostolicam proxime accedere iudicaremus. Potestatem adhaeo nobis fecerat augendi deinceps semper ministrorum quorumcunque nostrorum numerum, pro eo ae id nostris Ecclesiis conducere videremus. Postremo sub auam ipsius protectionem nos nostrasque Ecclesias ita receperat propter nominia peregrinorum invidiam, ut nemo nos omnino in illarum gubernatione ac

ministerio impedire ullo modo remorarique posset. Haec sane ita omnia, pro sua nobis pietate conoesserat Rex ille sanctissimus, dignus proculdubio vel huius ipsius tanti beneficii nomine, cuius in peregrinos homines propensio ac benestentia per omnes raclesias Christi relebretur memoriaque sui nominis apud pios omnes sacrosancta plane habeatur et immortalitati consecretur. Neque vero id nobis concessisse satis habuit Rexpientissimus, sed eam ipsam concessionem iuxta praedicta capita omuia Regio diplomate ac privilegio suo, quod nobiscum habemus, confirmavit, et adversus nostros adversarios omnes constantissime semper ipsemet ad multorum usque admirationem, ne dicam invidiam, propugnavit. At vero tantum Dei beneficium nobis invidit Satan, multo magis autem autorem et patronum illius, pientissimum inquam Regem illum, atque ad eum a medio tollendum dissipandasque simul nostras Ecclesias et artes expedivit suas omnes et conatus suos omnes intendit. Ace sit autem

magna etiam gentis erga Deum ingratitudo pro donata illi opulente si usquam alibi Euangelii luee. Qua equidem ingratitudine provocatus Deus et doctrinam verbi sui et optimum simul eius custodem illi ademit. Unde

demum holum est, ut eι nostrae etiam Ecclesiae dissiparentur, interdicto nobis aequo atque aliis nostro ministerio publica Reginae autoritate. Sub hao porro tali Melesiarum nostrarum dissipatione, eum neque apem amplius ullam illarum illio retinendarum videremus, etiamsi nos omnibus periculis exponere ipsi voluissemus: imo vero ministerium nostrum rebellionis ac perfidiae erimine protinus infamandum etiam, si quid modo contra decretum Reginae tentassemus, nosque pariter omnes non tam propter Ie-ligionis controversiam, quam propter rebellionem potius opiendos esse intelligeremus, et interim nobis tamen pro fide nostri ministerii deserendae

non essent nostrae Ecclesiae, convocavimus seniores ac diaconos omnes,

consiliaque nostra demum omnia pruestantioribus ex nostris Ecclesiis viris communicavimus, ut quidquid omnino laeturi essemus, id totum invocato Dei in primis nomine, deinde etiam unanimi omnium consensu, ad gloriam Divini nominis et Ecclesiarum nostrarum salutem laceremus. visumque fuit unanimiter omnibus melius longe et ad illustrandam Dei in nostro ministerio gloriam opportunius lare, si sub tanta illis urannide, alias potius ubivis alibi sedes nostris Melesiis quaereremus qua equidem in causa

nobis Deus proculdubio non esset desut rus), quam es nos illio oranea uo Diuili od by Cooste

692쪽

strasque Ecclesias in discrimen certissimum temere et sine spe fructus ulla

coniiceremuS.

Ibi vero constantissima de Tuae Maiestatis pietate studioque erga veram religionem testimonia nos plane omnes permoverant, ut te potissimum eum esse iudicaremus, qui inietis nostris Ecclesiis in publiea ista earum calamitate succurrere et velis libenter pro pietate tua et pro dignitatis tua Regiae praeeminentia lacile etiam possis. Ao veniebat quidem nobis in mentem, fore et hie apud Maiestatem tuam multa quae causae nostrae adversari possent - ut nunc sere nihil toto sit terrarum orbe, quod non variis auspicionibus ac calumniis passim degravetur sed omum istiusmodi cogi tationes facile discussit animisque nostris prorsus exemit sola nostra doTuae Maiestatis pietate benignitateque persuasio. Neque enim dubitavim

facile cessaturas esse apud Tuam Maiestatem omnes adversus nos suspiciones ac calumnias, ubi Tua Maiestas, nobis etiam auditis, viderit nostra ut speramus omnia certa ac sol ida verbi Divini autoritate niti, oui nos semper alioqui nostra ultro hactenus subiecimus, observatis publieo in nostris Ecclesiis doctrinae omnis nostrae probationibus per prophetias publieas ae scripturarum collationes, et 3ubiicere adhuc parati sumus multo libentissime, neque refugimus ulla omnino pia Christianaque colloquia, a quibus modo convicia probra ao calumniae, quae Christianos homines nouusque adeo decent, excludantur. Hae igitur de te persuasione laeti nobi que etiam bene eonscii, Rex clementissimo i Maiestatem Tuam nobis potis. Eimum adeundam opemque illius tu ea Ecclesiarum nostrarum assietione

implorandam esse existimavimus. Interea vero etiam sese nobis offerebat

navis Tum Maiestatis Regiae, qua sane oblata, nos demum, nitit aliud quam Domino Deo nostrum de instituendo huc potissimum nostro itinere usilium probari omnino, adeoque ad illud etiam prosequendum nos Deo ipso autore quodammodo iuvitari, certo nobis persuadebamus. Atque ita demum laetum est, ut nostrum hoo iter ad Tuam Maiestatem ingressi sismus, quicunque navem iugredi poteramus, ea spe, ut non dubitaremus Dominum Deum nostrum, caume noStrue apud Tuam Maiestatem patroci naturum esse atque cor Tuae Maiestatis erga nos nostrasque Ecelesias

ita inclinaturum, ut quod nobis illic urannide Antichristiana ademptum L id rursum iu regno hoc apud Tuam Maiestatem impetrare alicubi recuperareque possimus. Eadem porro Spe nos etiamnum sustentamus sti

Tuam Maiestatem per adorandum Domitii nostri Iesu Christi nomen supplices obsecramus, ut vicem Ecclesiarum nostrarum tu hac ipsarum dissipatione clementer commisereri, illisque pro tua pietate sedem aliquam in Regilo tuo ac publicum ministerium, quali hactenus in Anglia iuxta verbum Dei usae luerunt, permittero digneris. Neque hic sane quicquam aut indiguum tua Maiestate, aut regno ipsius noxium, ullo modo postulare videatur, sed quod petimus, tuae Maiestati honorificum prorsus et Regno ipsius utile et decorum, denique et salutare omnino foro non dubitamus, siquidem id abs te impetrari patiaris. Vero regium est, succurrere afficiis

Delebius Christi, quae praesertim propter verae religionis consessionem Dissiligeo by Corale

693쪽

683 A. D. 1553J

antea relictis omnibus ex patria profugae ει uutio rursum tyrannido Antiis Aristiana propulsae, suu apud te suffugium per mare et lurras quaerunt. Hoc enim potissimum nomine Reges veros se riclesiae Christi altores esse declaraut quae quidem summa est ipsorum dignitas i si vocationem suam reoto ut debent intueri velint. Et quo hic mi uus 8uo satissaolunt ossicio, hoc corte minus suae ipsorum dignitati respoudere ipsiusmet Scripturae

testimonio cenaentur.

Quantum autem commodi ditque utilitatis secum adseraut tam publico quam privatim collata in peregrinos homines beneficia, qui Christi praesertim nomine aliunde pmpulsi, nova Eibi receptacula alibi quaerunt, id equidem pluribus loci a scriptura sancta, potissimum autem ipsemet Christus Dominus in Evangelio testatur uatib. 10. d. , dum siue meroede fructuque auo ne P ἀ-lum quidem aquae frigidae dari posse uni ex minimis suis docet, nimirum ut intelligamus, tanto plura nobis et quidem certo a Cliristo Domi uo expectanda esse, si nou aquae modo poeulum, sed ipsum etiam hospitium, non uni tantum filicui membro Christi. sed multis in unum mysticum corpus ipsius colleetis praebeamus. Atque humana quidem ratio huic Domita. cae promisataui nou sacile asseuiiri potest, et noxium potius inultis uominibus esse iudicat, si peregrinos homines ad nos posita recipiamus. Sed apud Christianos homines ac multo magis Principes, nou tantum valem debent quamlibet speciosa rationis nostrae consilia, ut doctriuae sto pro. missi ovibus Christi fidem abrogent quoquomodo. Quin potius statuendum est, nihil nobis a nostra industria prudentiaque expretand m esse omnivo,

nisi illi Dominus ipse benedicat. Non benedicit autem proculdubio nisi

iuxta promissiones suas, in quibus Sane mentiri nunquam potest. Si vidua illa Sareptana tu Helia admittendo rationis suae uousiliam sequi voluisset, non equidem nisi unius diei cibum eum sua familia reliquum habuisset. Caeterum Helia admisso, nihil illi defuit ac protiuus unde se et suam samiliam abunde aleret habebat, non equidem ullis ratiouis suae consiliis, sed gratuita benignitato Dei, eo quod illius Prophetam eumque peregrinum ad se venientem in summa etiam rerum angustia recepisset 3 Reg. 17). Sioeι pio illi Pharaoni, qui Iosephum agnoverat, adeo noxium non fuit, Iacobuin cum universa ipsius familia in regnum suum advoeasse, etiamsi id humanasioqui ratio plane dissuaderet, ut sua omnia in Iosephi manibus supra modum multiplicari prosperarique videret Geu. 47 . Contra vero alteri Pharaoni. qui Iosephum non noverat, exitiale prorsus erat, eandem ipsam Iacobi familiam conduplicata ipsius servituto iuxta prudeutiae suae consilium ao nescio quas suspiciones opprimere voluisse Ex. 1, 2, 3. Aet. 7 . Ita videlicet potens

est Deus adversus omnia rationis nostrae consilia, ut quae illa omni uin maxime noxia esse iudicat, ea ipse ornutum maxime prosperet, si eum audiamus, ac rursum irrita laciat nobira omnia, deniquo et nos ipsos ad extremum puniat, si nostra consilia suae voluntati anteponere pergamus. Iam vero nos non alio ullo quam Christi Domini solius nomine re p.

inculum quaerimus apud Tuam Maiestatem pro dissipatia nostris Meleolis, et ut publicum suum mi ut steri uiu - quale hautinus iuxta verbum Dei in

694쪽

Anglia habuerunt sub tua etiam Maiestate alie i habere pos1ini. Parati autem sumus et doctrinam nostram et ritus nostros approbare verbi Divini autoritate, nosque piis omnibus per Dei gratiam satisfacturos esse non dubitamus. Parati sumus item, si id praestare non queamus, disceresto sequi meliora, per quoscunque tandem e verbi Divini sontibus prolerantur. Non nostram ipsorum, sed Christi gloriam quaerimus, multoque libentissime humana in nobis etiam cum nostri pudefactione stgnoscemus omnia, si modo Christi Domini gloriam in sua doctrina, per nostri pudefac. tionem illustrari vere videamus. Illum enim crescere, nos autem minui oportere, libenter eum Ioanne Baptista profitemur Joan. a. d. . Breviter, societ tem Christianam expetimus, non schismata, eoniunctionem, non dissidia, quae utinam semel aliquando ad Christi gloriam componantur. Tuae vero Mais testati fidem subiectionem atque obedientiam cum Dei gloria eoni unetam pollicemur. Baeo sane in Anglia ita praestitimus omnia sit Deo ginta ut ne adversarii quidem nostri, etiamsi id varie conarentur, nos hae in parte merito accusare ullo modo possent. Eadem vero et hie nos ita prae. stituros esse per Dei gratiam confidimus, ut nihil et hic in nobis a tua Maiestate desiderandum esse speremus. Atque haeo ad causae nostrae eom. mendationen sussicere in praesens putamus, quae eiusmodi alioqui est, ut preees ad Deum potius quam ullum ver Sum apparatum postulare videa.

tur. Quod igitur superest, Deum supplices per nomen unigeniti filii sui oramus, ut qui corda Regum omnium in sua manu habet, idem etiam tuae Mωiestatis me excitet, consiliaque illius omnia dirigat ac gubernet in musa hae nostra aliisque Praeterea omnibus, ad gloriam adorandi sui nominis Melesiaeque Christi aedificationem et tuam ipsius salutem. Amen. fColis

dingae Io Novembr. 1553J

Tuae serenissimae Maiestatis Regiae humiles et addietissimi,

IOANNm a LAsco, riclesiarum dissipatarum Superintendens, manu mea propria. MARTINUS MicRosres, dissipatae in Anglia Ecclesiae Germanicae minister. IOANNEa UTENHOvIus, eiusdem Ecclesiae senior N'. 94.

Responsio ad Begem Daniae. Oramus, ut boni id consulatur, quod et Maiestatis Regiae responsiouem nobis datam et nostram vicissim etiamnum in scriptum redegerimus. M moria nostra est labilis, et sunt eiusmodi nunc tempora, ut nihil sere sit

tutum a calumulis usquam. Quare conbultius fore putavimus ut seripis nostra omnia ageremus. Praeterea quemadmodum D. Cancellarius ea prae' latione usus est, ut aequi bonique mu3ulerentur a nobis omnia, quae M 'testatis Regiae nomino ut minister dicturus erat, ita et nos supplices ora

695쪽

mus, ut Regia Maiestas pro sua pietate aequi bonique oonsulere dignetur, quae nos pro nostri erga Christum Dominum, Regem regum omnium, eiusque Ecclesiam ministerii fide summa eum observantia dicturi sumus. Ao primum, quemadmodum gratias egimus Maiestati Regiae, ita et nune denuo agimus, quod vicem nostrarum Ecclesiarum clementer indoleat, quodque nobis ad Papismum non relapsis gratuletur. Causas porro negati no

stris Melesiis publici illarum ministerii in Anglia nobiscum adhue perpenderamus, Red non putavimus Lo ne nunc quidem putamus, nostrae illas

postulationi iuxta verbum Dei opponi posse aut etiam debere, ab eo praesertim Rege, qui se non tam mundi iudicium, quam verbi Divini Metrinam potius sequi velle profitetur, et de inius pietate ac singulari studio

propagandae indies magis ac magis verae religionis optima quaeque nobis 4 semper pollicebamur ac nunc etiam pollicemur. Non putamus autem haec nobis ita opponenda esse propter causas infra scriptas. Primum, quod varietas ceremoniarum non obstet, quominus omnes verbo Dei si ut consevistaneae, modo ut secundum sontes verbi Divini ad aedificationem Ecclesiarum instituantur, semelque institutae, quoties id vel religionis incrementa, vel Melesiarum necessitas, vel etiam utilitas postulant, repurgentur mutentur ac corrigantur. Non enim Ecclesiae serviunt ceremoniis in Evangelio Christi, sed ceremoniae Ecclesiis. Est enim Dominus filius hominis etiam Sabbati Lucae 63. Quare nou putavimus primam negati nobis ministerii causam merito nobis opponi posse aut etiam debere, sed cogitabamus Maiestatem Regiam postulaturam esse, ut nostrae caeremoniae cum Regni eius ceremoniis conferri possent, et qua parte aliae Hiis puriores essent plusque aedificationis habere ex verbo Dei iudicarentur, hac parte aliae aliis cederent, quatenus id cum pace Eccleaiarum fieri posset, aut saltem aliis alias ad tempus tolerarent. Neque putavimus Regiam Maiestatem tu ea sententia esse, ut receptas semel ceremonias nunquam amplius repurgari magis ac magis vellet, propterea quod verbo Dei consentaneae essent. Fit enim non raro, ut dum initio restituuntur Ecclesiae multa permittantur etiam iuxta verbum Dei propter Ecclesiae veluti inlantiam quandam, quae tamen postea, iuxta idem ipsum verbum Dei, retinere non licet, id quod in usu circumcisionis sub Apostolis ipsis factum videmus. Ut enim inepte quia cibum solidum insantibus obtrudat, ita non minus inepte etiam adultis lac perpetuo pro ei offerat. Quod vero ad periculum perturbaudae tranquillitatis publieae propter ceremoniarum varietatem attinet, non putavimus ac ne nunc quidem putamus, Maiestatem Regiam aestimaturam esse publicam Regni sui tranquillitatem ex ceremoniarum humanarum obis servatione, cum huius consilii sontes nusquam in Scripturis reperiantur, imo vero etiam reprehendantur, idque eo minus putavimus, quod nostr rum reremoniarum diversitatem ia maiorem adhue cultus divini repurg

tionem non leviter conducere existimemus, id quod in Regno alioqui Angliae per nostras Ecclesias abunde est declaratum. Nihil sibi a tranquillitatis perturbatione metuebat Iosias, rex laudatissimus, dum receptas anno octavo aetatis suae ceremoniaa bis atque iterum corrigeret ae repurgaret,

696쪽

5 Reg. 13. d. 2 Paralip, 35. d.) et certum est, plagas publieas in Christi rael

aiam immitti, non propter immulationem, ne dicam diversitatem humanarum ceremoniarum, sed pmpter contemplum Dei et Beclesiae ipsius, cuius sano nos membra esse per Dei gratiam non dubitamus. Quare ne secundam quidem negati nobis ministerii nostri causam opponi nobis merito et iuxta Te bum Dei posse putamus. Neque vero haec commemoramus, quod male non quoquomodo habeat, ita nobis esse responsum. Nos Domino nostra committimus omnia et ex eius manibus omnia expectamus, quae in nos permittere omnino volet. Fatemur nos graviora Iouge meritos esse et proinde illi alacribus stnimis gratias pro omnibus agimus. Neque nos pudet mutemni rideri ac damnari pro illius nomine, eertique sumus, quod ipsius sit terra et plenitudo eius, et rogamus, ne nobis libertas lineo nostra vitio vertatur. Quod autem nobis hic receptaculum permittitur, si doctrinam ac ritus Regni linius observare velimus, nos sane hoc etiam nomine Maiestati R giae magnam gratiam cum omni reverentia habemus. Ac quod ad doctrinam attinet, libeuter omnem doctrinam amplectemur, quae modo e sontibus verbi Divini petatur et deducatur. Sed Maiestati Regiae eonfidimus, illam pro sua pietate ad nihil nos eoacturam esse in doctrinae capitibus, quod certa ac solida verbi Divini autoritate comprobari non possit. Doctrinae enim sanae veritas petenda nobis est, non sane e Regnorum, sed ex verbi Divini certa ac solida autoritate. Quod vero ad ritus ceremoniasque nostras attinet, oramus, ut BOStrae cum patriis hic ceremoniis conserantur, et quatenm nobis ostendatur, Regni huius ceremonias nostris puriores esse

atque ad aedificationem Ecclesiae magis eonducere, multo libentissime illas amplectemur, confidimusque et hic pietati Regiae, noa non esse cogendos a purioribus ad impuriora, multo minus ad ea, quae plus offendiculi quam aediscationis secum adserre possint. Atque haec non dubitamus pietati Regiae satisfactura esse ad attestandam nostram gratitudinem erga Suam clementiam, qua nobis et nostris receptaculum hic permittere velle clementer declaravit, neque nos credimus Maiestatem eius id a nobis postulaturam esse, ut praeter certam sto solidam verbi Divini autoritatem aliquid omnino sequi in eius gratiam debeamus. Non recusamus autem, quin potius expetimus pia modesta et Christianaeolloquia cum quibuscunque Maiestas Regia volet, tam de doctrinae capitibus omnibus, quam de nostris ceremoniis. Non enim lucem ullam - bene alioqui nobis conscii - refugimus quoquomodo. Sed interim oramus per nomen Christi Domini, ut per hane saltem hyemem riclesiae nostrae verbi ac baptismi mi ut sterium uno aliquo loco habere possint. Cogitet Maiestas Regia, quam res miscra ait, Ecclesiam, quae religionis nomine, pietati suae Regiast confisa, huc vellit hoc anni tempore cum lamiliis totis tota. quo supellectili, carere verbi ministerio ac consolatione, cum sit rudis lin- .guae huius patriae et sit exposita omnium invidiae. Testetur hie saltem Maiestas Regia eam quam praesert eo olescentiam erga nostras Ecclesias, idque propter Christum, qui hoc beneficium cumulati3sime rependet, ora. Diuitia ' by O le

697쪽

musque, ut elemens ae benignum responsum primo quoque tempore ha

3ὶ Cum hisee tonserantur aduolata in Cone. Noviomasti l TENu. o. l. p. 52-73, quae longiora suut quam ut ad ealcem adtieerentur.

Saera Maiestas Regia et Domine, Domine elementissimel diligentissimam

ossiciorum meorum commendationem lMirum sorto videri poterit et tibi et tuis, Rex serenissimel quod ita nuper apud te in publica coticione proscissus atque iniquissimo cum meis omnibus praeiudicio damnatus, deniquo et abs te ipso eo loco habitus, ut indignum esse iudicares, cui tantum crederes, ut me ad meam Ecclesiam, cuius nomine ad te veneram, ad meos item liberos, fiducia benignitatis tuae in regnum tuum adductos, et ad meas etiam res colligendas, abs te

rursum redire patereris, - scribere iam ad te interim teque quorundam adeo admonere etiam voluerim, Re non potius milii a scribendo omnino temper

rim. Sed ego saue ea omnia quae mihi apud te obi igerunt, non tam tibi quam aliis imputo potius proque omnibus gratias ago Divinae Maiestati, certus, per meam istiusmodi ignominiam glorificandum esse et nomen et regnum Christi Domini in Ecclesia ipsius. Ac proinde praetermittendum mihi apud te adhue non esse existimavi, quod ad debitum ossiciumque meum pro mea in Christum Dominum et eius Ecclesiam fide intelligo pertinere. Non dubito autem id pertinere omnino, ut cum te eum Regem esse proinfitearis, qui iusso valere Papismo toto doctrinam Evangelii amplexus sis, eamque te et sequi et tueri etiam velle dicas, eius te Sane reverenter quidem ut praecellentem Dei ministrum, sed libere tulerim atque Christiane ex verbo Dei admoneam, in quo mihi praeter doctrinam Evangelii legemque charitatis Christianae egisse, atque non in eam modo quae ministerio meo est concredita, sed in catholicam adeo ipsam Christi Ecclesiam omnino etiam peccasse videris. Neque vero ideo quod te ita peccasse dico, commoveri protinus mihique succensere debebis, Rex potentissimel siquidem quod diceris, vere feetiam esse declarare cupis, nempe Regem Christianum: multo minus autem cogitabis, me eo ad te animo scribere, quasi per te offensus tuae vicissim Maiestati atque existimationi Regiae quicquam omnino detraelum aut ullo prorsus modo aspersum velim. Muidem pluris est apud me praecellentis tuae vocationis in Ecelesia Christi excellentia. ltua item spectata alioqui orbi toti probitas et studium singulare erga religionem, otiamsi iudieio circa illam ut homines sumus omnes alicubi saltaris, quam ut unius aut

698쪽

alterius pereali nomine dignitatem existimationem atque gratiam apud omnes luam elevari quoquomodo, ne dicam labefactari velim. Imo vem graistias ago Domi uo Deo nostro, quod te talem Regem quod ad te quidem attinet suae Melesiae nostris hisce temporibus donaverit, et opto. ut alia quoque orbis Christiani regna perinde mantes religionis ae publicae tranquillitatis Reges divino benefieto habere possinti

Sed quemadmodum unum aut alterum peceatum non effeti. quo minuasa ueti inurim et sint et habeantur Principes ipsi suamque nihil Omiuus autoritatem atque existimationem apud pios omnes relineant. si modo pietatem suam studiumque erga religionem alibi rursus a testentur et declarent, ita etiam . quamlibet spectata ipsorum probitas essicere alioqui non potiat, quominus peceasse dicantur, si quando eontra Deum aliquid eiusque Melesiam committunt. Et eum tanto sinι maioris offendiculi precata sere omnia. quanto sint maiore loco qui illa commiserunt, tanto equidem minus sunt etiam dissimulanda. iis praesertim per quos peccata omnium mandato Dei ipsius

annunciari debent. In quorum sane numero eum et ego supra omne

meritum diguitatemque meam, sed Divina interim ordinatione constitu. tum me esse videam. quod quidem ad concreditas mihi Ecclesias meas attinet. tuque mihi adversus illas peculiariter peccasse videaris. uelle intelligere potes, intelligent et pii omnes, me ex ossieto meo sacere. quod te mecati tui admoneam. - et tui vieissim ossicii esse, ut me

benigne ae clementer audias. non autem commovearis, siquidem tibi premium tuum. non sane ex meo ipsius cerebro. sed e verbi Di Wiui sontibus commonstravero. Quemadmodum olim sanctissimi alioqui neges. etiam de peccatis admoniti. adeo saue aequanimiter tulerunt ministrorum in

Delesia admonitiones. ut illos et cariores multo delucem habuerlatet precibus eorum sese insuper commendarint. Ostendam tibi igitur, Rex Serenissimel peccatum tuum ex verbo Dei, ut illud uuoseas culpamque illius, uou apud mundum. sed apud Dominum Deum in corde tuo depreceris. Duo sunt autem, in quibus mihi graviter peccasse videris. Primum. quod non meam solum, sed eatholicam plane Christi Melesiam passus sis apud te iniquissimo sane praeiudicio, neque aliunde quam ex calumniis et sutolis nescio quibus collecto. proscindi atque damnari. Deiade. quod dissipatas Antichristiana tyrannide. non meas, sed Christi Ecclesiarusi dei duntaxat meae concreditas, ita tractaris, ubi ad te fiducia pietatis tuae confugissent opemque per me tuam suppliei Christi Domiui nomi ueimplorarent, ut si vel ad Ethnicos venissent. elementius sane illas excipiendas fuisse non dissidam. Hic ergo uisobique, ut te contra Deum et eius Ecclesiam graviter peccasse intelligas, utrumque libi peccatum hic tuum singillatim ob oculos ponam. Quodque ad primum attineti non arbitror te ignorare, quanti Christus Dominus suam tu terris Melesiam et ipse saeiat et ab omnibus. potissimum autem a Regibus ad Monarchis seri etiam velit. Sanguis ipsius in- noeeutissimus, quo illam sibi consecrare voluit, atque additus ei eorporis

699쪽

eius titulus. nempe ut sit raro ex earne et ossa item ex ossibus eius, ipse sit vicissim eaput frater ste sponsus ipsius aeternus. Ilneo inquam perspi-ene festantur. quanti Christus Dominus suam hic in terris Leclesiam faciat, ut qui in illam pereant, eulpa se hauddubio profanati pariter sacrosanctiat sanreuiuis et corporis Chrisιi liberare non possint. Rursus. dum Reges ae Monarchos aliorum ae pastorum titulo non frustra proculdubio ornari audimus. conduplicari sane eulpam eorum tutelligimus, si curam Ecclesiae vel negligant vel ad se non pertiuere putent: nee dicam, si illam. antichristiana irrannide dissipatam longissimisque ac gravissimis itineribus agitatam. adhaeo amictam atque ad te pietatis siducia profugam, denique et Christi Domiui nomine supplieem, aversentur priusquam audiant ac diris omnibus devoveant et condemnent idque sub Euavgelii praetextu scilicet, cuius patronos ac defensores esse profitentur. Hie igitur tuum ego in tactum propius intueri velim. Rex elementissime lVenimus ad te dissipati perfugi ae Christi nomine supplices. Tu, priusquam nos audire velles. doctrinam nostram. nosque adeo ipsos. in publieaeonciue ad quam nos deduci iussisti. iniquissimo proseludi atque damnari,

si non omnino voluisti. ita certe passus es, ut condemnationem illam nostri demum propulsione minime obseure approbaris. - neque ad ullam no ui purgatiovem nos admiseris quoquo modo. Id totum sane ita stelum esse. me.

minisse te puto. quod quidem ad nostri condemnat ionem in puhlica concione attinet. Atque sane, sive nos pro membris Ecclesiae Christi habueris. sive non habueris. - sive nostras Melesias pro Christi Ecclesiis agnoveris. sive non agnoveris, utrumlibet hio tibi deligas. utrobique te culpa profanati in nobis et uostris riclesiis corporis ac sanguinis Christi liberare nunquam poteris in iudieio Dei. nisi peccatum tuum agnoscas, et culpam illius apud thronum gratiae Dei depreceris. Etenim, si nos nostrasque Ecclesias pro membris tu eatholim Christi ecclesia agnovisti. quos videlicet ipse sibi et sanguine suo preciosissimo consecrasset et saero sancto corpori suo inclusisset. tu ipse tuus hio iudex esto. num Christi Domini corpus eι sanguinem in nobis nostrisque Ecclesiis ita honoraveris, ut ab altore et pastore Melesiae suae debuerant honorari cum nos noudum auditos proscindi ae damnari patereris in ea concione. ad quam uos. priusquam te adiremus. deduci voluisti. Neque hie pluribus volongere. sed tuam ipsius conscientiam hae in parte appello et oro ut illam Domino Deo tuo approbare velis. Ei vero nos nostrasque Ecclesias pro membris Christi non es dignatus agunseere, gravius mullo adhuc dignitatem corporis et sanguinis Christi in nobis profanasti. Ne quaeso hie sueeenseast Ite ipsa quod ilico' verum esse videbis. si rem paulo diligentius tecum reputare velis. Graviter sane peccat. qui Regis sui autoritatem contemnit proque nihilo ducit, sed multo gravius adhuc peceat. qui non dignitatem modo atque autoritatem Rogis sui pro nihilo dueit. sed Regem quoque ipsum regno suo ant bona eius parte spoliare excluderequo conatur. Regnum porro Christi Domini, Regis regum omnium. in terris sunt Ecclesiae imius. quibus sane

700쪽

Christum Dominum 'spoliare prorsusque excludere tonamur, dum era pro membris ipsius ipsumque pro illarum capite agnoseere non dignamur. etiamsi illas Iundamento per ipsummet Christum Dominum posito insistere videamus. Ita eum libelli nostri palam et diserte testentur, nostras rael stas huic ipsi landamento manibus et pedibus. quod dicitur, pro nostra i firmitate inniti. eum nullius item erroris ullo unquam legitimo ordine ab ulla

omnino restituta Melesia. non dico aeensati, sed ne admoniti quidem, nedum convicti simus. imo cum a maxima restitutarum ecclesiarum parte pro Dalm s agnoscamur. nosque illas etiam in Domino veneremur. gravius mulis prinsanasti dignitatem corporis et sanguinis Christi in nobis. Rex serenissime lsiquidem nos nostrasque Molesias pro membris Christi in eatholica ipsius Molesia non es dignatus agnoseere, priusquam nos etiam audisses. quam si agnitam in nobis membrorum Christi dignitatem eontemnendam esse putasses. Accipe vero et aliud exemplum. qno rem plenius eo meas. Qui mutuam eoniugum aliquorum desponsionem, polissimum autem Regum aut Dominorum fluorum contemnunt rident ac traducunt. eos sane quisque intelligit

in Reges ae Dominos suos esse mutumeliosos dignosque qni a suis illis Regibus ae Dominis proculdubio puniantur. Sed nemo negaverit. infinitis modis gravius pereare illos multoque digniores qui pleetantur. qui Regis sui sponsam illi siripere atque ad ganeas propellere conentur. Ita. cum Seriptum, omnes qui sunt in Ecclesia mystiei eoniugii vineulo Christo Domino ut casiam virginem desponsos esse testetur, et nos quoque nostrasque Eeel aias ad hoo ipsum vinculum pertinere constet. Baptismi primum, deinde vero Consessionis nostrae ao Ministerii in Eeclesia nostri testimonio. equidem nullis suffugiis vitare poteris, quominus in tua ipsius conscientia eouvinearis. to gravius multo in sponsum nostrum Christum Dominum dignitiamque corporis et sanguinis Christi in nobis peceasse, si quidem nos pro membris ipsius in ipso mox adventu nostro agnosere noluisti. quam si agnitum nostrae eum Christo desponsionis vineulum pro nihilo libi duntaxat habendum e&se iudicasses. Enimvero quatenus desponsionis nostrae illud eum Christo Domino vinoulum non modo eontemnere in nobis nostrisque Ecclesiis agnitum. ed ne agnoscere quidem etiam voluisti. hactenus hane nos sponso nostro Christo Domino - quod in is quidem erat - abripere conatus es. Riquo in Satanae ganeas propellere. eum eos. quos pro Christi membris agnoseero nolumus. alio sane loco quam pro Satanae membris habere non possimus.

Vides igitur. Rex Serenissimo in utramlibeti partem te vertas. eulpa lonihilominus utrobique teneri laesaeque dignitatis in nobis nostrisque Eeel siis eorporis et sanguinis Christi per iniquam nostri illam apud te in publica concione mademnationem, sive nos pro Christi membris agnoscebas.

sive non agnoscebas.

Quod vero ad alterum peccatum tuum attinet. illud quoque ex iisdem fontibus facile eommonstrari potest. Quemadmodum enim publiea illa nostri

elegiarumque nostrarum apud te lacta condemnatio in corpus et sanguinem Christi Domini, ut dieium est, redundat, ita sane omnem nostri M. olesiarumquo nostrarum tractationem apud in Christus ipsemat Dominus

SEARCH

MENU NAVIGATION