Joannis a Lasco opera tam edita quam inedita recensuit vitam auctoris enarravit A. Kuyper

발행: 1866년

분량: 786페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

701쪽

691 A. D. 1553J

sibi olim, nisi eulpam apud illum depreceris. imputare se velle testatur. Nequo hic mullis opus est ad commemoraudam nostri Melesistrumque

tractationem.

Venimus ad te - ut antea quoque dictum est - dissipati anuehristianaurannide. profugi, per maria ac terras lovgissimo ae gravissimo iliuere laetati, inedia propemodum confecti. et venimus Christi nomine suppliere. pi late ac benignitate tua. multorum testimoniis laudata, confisi. Ibi vero. etsi nondum admissos neque auditos iniquissimo praeiudicio damnari audissemus. nostram nihilominus pelitionem do admittendis apud is nostris Ee. etesiis supplices prosequuti sumus. sperantes fore ut haec tanta praeiudici rum iniquitas eum tempore corrigeretur. Expetiimus abs te ad approbanda nostra omnia qualiacunque tu ipse voluisses, sive privata, sive publica colloquia, a quibus modo convicia calumniae et praeiudicia excluderentur, quae Christianos alioqui homines, nectum Doctores. haudquaquam decerent. Subi ieiebamus nostra omnia Verbi Diviui autoritati atque ad hanc solam omnia examinari postulabamus. Testati sumus. nos multo libentissime cesauros esse docentibus meliora ex verbo Dei. si nostra inde etiam approbare non pomemus. Oravimus postremo, ut, positis humanis affectibus. scilius Dei gloria in paeificandis Melesiis doctrinaeque controversiis omnibus quaereretur. Nos, 'nemadmodum ubique hactenus pacem, non dissidia. societatem M-clesiarum individuam. non schismata ulla quaesivissemus, ita non prasuros esse nunc etiam, ut quicquam tu nobis omnino hae sane in parte desideretur.

Haec nos sane ita egimus omnia. id quod nostra alioqui tradita tibi per me Supplicatio abunde testatur. Sed hisco omnibus adeo nihil esseere apud in potuimus, ut ne receptaculum quidem apud te ad extremum in media propemodum hyeme nostris Melesiis, neque nobis reditum ad illas etiam permittere sis dignatus, neque hie preces nostrae omnes per Christi nomen apud te habitae tantum valere potuerunt, ut vel nostris Ecclesiis, in quibus multos valetudinarios. multas item gravidas ao sorte etiam puerperas iam esse dicebamus, domicilium per hremem saltem, vel nobis ipsis reditum ad illas. ut iis pro fide nostri ministerii adessemus, ullo modo potuerimus impetraro. Quid i quod ex tuis palam audivimus. facilius te multo in regno tuo Papistas et quascunquo laudem alias sectas laturum esse. quam nostras Melesias. Atque id quidem nescimus. tuo ne iusso nobis sit dictum, neo ne, sed de te nobis et quidem a luis dictum esse scimus, et re ipsa Papistis in Regno tuo domicilium. denique et opes et honores permitti vidimus, eum nos in media hyeme propelleremur. Quid vem eius. modi admisimus. obseero. ut cam Papistis ae Melis quibusvis aliis eodem apud te, aut etiam deteriori loco haberemur P Sed si eodem nos eum P pisiis apud te. aut etiam deteriore loeo ponis, quo pacto nobis per tuoseonsiliarios eo nomine gratulatus es, quod ad Papismum relapsi non esse. mus in Ecclesiarum nostrisum dissipatione P mee enim tuis verbis perinos consiliarios nobis dieta fuerant. Sed ea nos tibi ipsi, Rex serenissimal leeum perpendenda relinquimus

702쪽

me ictum de his ita agere oportere, nisi quod pro Leelesiarum mearum digotiate meique in illis ministerii fide aliud saeero non possum. Ao vellem lo hie posse intueri eor animumque erra te meum. Nimirum videres, me tibi revera multo melius in Domino velle. etiumst te ita meis eati nune tui admoneam. quam illi faciunt, qui tua apud te laudant omnia. tuaque interim pro his ale et clementia, quod non deberent. indipnissime abutuntur. quos ego alioqui etiam maiore haud dubie peeeati tui culpa. quam teipsum. teneri puto, etiamsi te quoque culpa tua liberare non possim. Habes. iam Rex Serenissimel positum tibi ob oculos rectatum tuum, in quo si tibi plus aequo libere egisse videor. eogita me id pro Εeelesiarum mearum dignitate et fide mei ministerii sacero oportuisse. sed tamen id totum suisse, non equidem laedetidi quoquo modo elevandive. sed iuvandi potius tui medicandique animo. alque in ipsa peccati exaggeratione. te quidem non exeusari graviter enim peccasti rexera). sed eorum potius interim a usari impudentiam. qui probitato hae in parte benignitateque tua regia indignissimo certe sibi ad nos infamandos abutendum esse putarunt. Neque novum est. optimis oculis pessimos quandoque ficos adhaerere. Ita mirum non est etiam optimis quibusque Principibus pessimos ardetiones adesse adeoque et aegro ab illis avelli posse. Sed. si id usquam est dolendum, maxime sano est dolendum apud eos Principes, qui eandido simplieique eo e animum adiiciunt ad reatituendam ueram religionem. Ut enim quisque hic minimum sellis habet. ita alios quoque omites sine selle esse putat, et. ut quisque est optimus. ita maxime est eredulus. Fiique ila demum, ut optimi quique facillime etiam tirpocrisis eredant, et laetitime demum etiam non quidem suo vilio, sed illorum dolis ni suo impossuris salia

tantur, inque mullorum ad extremum peccatorum societatem pertrahatis ur. Possem hic multa eiusmodi exempla nostri iam temporis proferre, si non illa deplorare potius. quam eommemorare mallem. Sed optaremus, te qumque inter ea reeenseri non posse.

Quod porro iam est proximum. Deum optimum maximum oro. ut io regatae gubernet ii reique io a seis tuis. no gravius adliuo tua probitato abutantur. Εquidem dolenduin est. nomen tuum per istos infamari, quod alioqui piis ubique omnibus commendatissimum esse oporteret et esset proculdubio longo commendatissimum, nisi isti obstarent. Quanquam nemo est . qui prohisalem candorem integritatemque tuam. denique et studium tuum erga religionem, non libenter agnoseat. nisi quod dole. mus, te impudentia atque h3poer si quorundam transversum agi don

que Dei in te per illos infamari. Alioqui probitate atque integritate tua

notum videmus. vi. ei si publica unius tui censura damnati essemus. tua tu interim erga nos benescentia sis usus et suam peeuliariter erga me pr. pevisionem elementer declaraveris etiam . dum et liberos meos istio relictos in euram tuam to reeepturum esse mihi indieares, siquidem id libi permit ierem. et supellectilem meam issic asservari posse permitteres, doneo pro illa missurus essem. Hare sane non levia nobis argumenta suerunt agnosis stendae probitalis ae henignitatis suae nobisque hoc etiam gratiora. quod

703쪽

non obseure tessarentur. condemnationem nostri illam apud te saetam eo apud te loco non fuisse, ut nos eodem plane loeo eum deploratis illis hac. retieis poneres. quibus tamen adnumerabamur: quos alioqui muniseentia tua sine piaculo iuvare non potuisses. Q iod igitur munisseentia tua in nos sis u3us quodque tuam erga me euliariter propensionem declarare volueris. id sane ex tua ipsius adnata prohitate et elementia saelum esse non dubitamus. ivaequo Maiestati It glao hoc nomine summa cum Ohservantia Erat iam habemus oramusque ut eo nos animo compleeti etiam pergat. Quod vero nos apud te passu' sis proscindi ad condemnari. quod item no nostrasque Eeclesias censnmo illius nomine in regno tuo serendas non essi iudieaveris. id sane totum eonsorisiui illius impudentiae et sui similium maxima ex parie nee plum reserimus. etiamsi di hic quoquo prorsus ut dictum est. non exeusamus: peeeatum enim stravius est quam ut excusari ullo modo aut debeat aut possit. Quoquo enim modo assensus es illi condemnationi. non in nostras sane

Eeelesius tantum. sed in catholicam adeo ipsam Christi Beelesiam et proindo in ipsum quoquo Christi Domini eorpua et sanguinem pereasti, sive dum nos a catholiea illius Eeolesia non sine illius paritor an nostri iniuria re. seindis per censoris illius tui condemnationem . sive dum illam nol iseum pariter eius d et inae nomine condemnas. quam illi nohiseum communem esse perpoluo atque unanimi et iis consensu indubitato eonstat. Video me prolixiorem esso. quam initio voleham. Finem saeiam igitur. Tantum te oro. Rex clementissimel intuere pmpius saetum tuum. quo nostras Teclosias praetor meritum illarum praeterque dodiri nam Euangelieam et praeter legem etiam cliari latis Christianae eonsoris illa tui condemnatione et tua propulsione tu famasti. et vide luam consolentiam. ut illam non mundo huie, neque item tuis censoribus, qui et ipsi salii ac sallore possunt. sed Domino Deo tuo in eordis lui penetralibus approbare possis. Quod restat. Deum oro. ut dona in to sua augeat illaque per spiritum sanetum suum restat et ornet ud dissidiorum in sua Eeelegia oompositi nem et ad tuam ipsius salutem. Amen. Meque ut meam tenuitatem tuae Maiestati summa cum obseruantia commendo. Quodsi quid mihi respondere ili aberis. id per D. Henrieum eondionaiorem tuum tibi lioebit. ad quem etiam ea do re seripsi. et non dithilo talem esso, cui saeile credi possit. Aemdae, undecima Decembris, anno I553. 8aerae Maiestati tuae Rostias addietissimus.

704쪽

s A. D. Isbal

Indicatum est mihi, te a comite Christophoro vocatum esse atque hie etiam sis μι-J ) exspectari. Proinde cum certus non sim, le isti e reperiundum esse eι almus hic tu tui exspectatione. non visum est cur ad te scriberem. Tantum hoc indieare volui, si sorte nos exspectatio lalleret. mibi Principis nomino promissam esse omnem benevolentiam. neque mihi tantum, sed omnibus etiam ex meis dissipatis ecclesiis. Ego tamen Priaeipem nondum vidi. nam est apud fratrem adhue. sed spero non esse mutaturam sententiam. nam id mihi suis verbis indieari iussit. Ubi duos veneris, videbis quid ad regem Daniae seripserim et contionalorem ipsius. Domiuus me auxit filio Samuele. Uxor iam melius habet. sed aegrotabat ad mortem usque. Ego etiam valeo ut eumque. D. ChrIsogonum audio valde mutatum esse. quo nomine viade gaudeo illique gratulor. D

minus confirmet, quod orsus est.

In novis nihil. nisi quod in Anglia noster Cantuariensis rapitis damnatus esι et publiee per Londinum circumductus. plectendus. ut dicebatur. p Loctavum diem - . Caeterum in ipsa circumda tione constans alacer et ad constantiam omnes invitans, sic ut publicum sere luetum in populo exestaret. Orabat autem perpetuo, ne quid tumultus excitaretur, patientia vincenda Christianis esse omnia ete. Dicitur tamen quinque ab hine septimanis exortus illic fuisse tumultus gravis et vix compositus. Gallus ilem novis incursionibus infestat Caesaris ditiones. Cirea DTeroum nam et HesdiηumJ . oeto miliaribus a Lovanio. illic omnia iam exusta direptaque esse distuntur eis. In Germania habentur Comitia Principum multorum, ad quae et Caesar vocatus adventus sui fnullum tamea fixe γε dedisiadieiudiJ. Exspectatur illino nescio quid novi et quidem magni, ut audio. Det Dominus ut Meletiao tuaa fau/taJ sint, vale. Raptissime. Eindas I 2 Deeemb. Anno 1553. Salvere iubeo tuam, Iacobum nostrum, Molaianum , cuius sorte eouditionem hic h&bebimus . Eilardum, sponsum cum quo velim uι ageres. quem nosti ' , imprimis autem D. Herberium 3φὶ

nostrum quam ossi iocissime. Rursum vale. , Christoph. Oldenburgensis, v. ep. N. ' GKRD. hie et passim in serius Ineu nam habet. β) Fovebat spem quam satis solido niti fundamento, docuit eventus. sibi eum dissipatis suis Leelesiis refugium apertum iri ab Anna Comitissa Phri aia Orientalis. εὶ Cf. BURNET, O. l. II. 374. Etsi longius a Lovanio distent. nil tamen dubito, haee nomina inserenda esse. quippe quae obseurius scripta a GEan. non intelligebantur. De bello illo es. SCIILossvn, VII. p. 213. B Lao. Pramori ua. IM. Molanus. Seolae BremenSis Reetor. cf. GLED. a. a. IIh. 695. Ei ardua Sueboditis, Mel. Brem. pastor, v. ib. Nomen prorsus latet. ', Herberius Lavius, Canon. Brem., V. ib.

705쪽

Exspectavimus te hie magno desiderio, direbam enim a Christophoro

vocatus esse, ut huo seeum una venires t). Is ubi venisset, v&lde amautor

nostri meminit apud sororem, cupiens ut ad se venirem. Ao vero, si ullo modo itinera suissent pervia. ad ipsum proseoturus suissem multo libentib- time. sed neque terra neque aqua quoque proseisci ligebat. Gaudeo enim de metamorphosi super modum. de qua tum etiam mihi narrabas, sed hio alii plura retulerunt. Ita vero hio excepti sumus, ut si ad maxime necessarios venissemus, amantius exeipi non potuerimus. Pro nulla Eeelesia ita sunt sollieiti Nobiles sere omnes. ut eorum studium sto bene. volentiam. denique et mulli fioentiam satis praedicare non possim. Dominus Christophorus Eusumauus veri Daltis ossieta praestare nou cessat, cuius ego pietate ita delector. ut meae me inertiae prorsus Lmantissime reserunt, aes et re ipsa nostros ita iuvant, ut nobis omnes in communem quandam

patriam veni Me videamur.

De Principe quoque omnes nobis omnia bona poli identur et ipsamet mihi non Obscuram eius rei signifieationem per Dominum in Oldomum dedit. Breviter. ago gratias Domino Deo meo, quod nos hue reduxerit. Λ Duce etiam Me politano φὶ expecto reAponsum, et spero melius lare, quam suit Regis Daniae. Te autem libenter hio vidissem nuno, si id seri ullo modo potuisset. ut ictum de Gellii fratris nostri cate hismo coram egissem. Ut enim verum latear, nollem illum editum. reperi namque ia illo quaedam, quae mihi. si exeat, sereuda dissimulandaque non erunt. Statueram itaque de imp dienda. eius editione tecum agere, et nune optarim illum ad tempus saltem supprimi. si fieri possit. Et esto ut iam imprimi coeperit et tu est. cere ullo modo queas. ut editio interrumpatur, oro te, da operam quantum potes ut id fiat. Nos facile sumptum. si qui iam est laetus, persolvemus, modo sciamus quantus sit. Et ut Ocius editio interrumpatur, facies nobis rem multo gratissimam et Ecelestia nostris valde utilem. Sed hxeo libi soli φ . Gallus obsidet Lucemburgum. Maria Brabantia tractat in Anglia ipsa- met eoniugium inter Mariam Anglicam et Caesaris filium 7 . Quod si procedat, ego tibi praedieo soro lanestum. Postea res docebit. Vale. Raptissime. Εmdae ipso natalitiorum Christi die Anno 1553. Manum nosti.

706쪽

Ad H, ENBERGIUM.Aooepi tuas literas 23 Deeembris seriptas. unaque et Farraginem Vestis phali l. mendaciis et calumniis plenam, pro qua libi interim magnam gratiam habeo. brevique ad illam respondebo per Dei gratiam et quidquid huius erit ad te transmittam. priusquam evulgetur . Facile est autem de spiritu Uest phali iudieare. dum in eonsensioni ius dimidia comminiscitur et nodos in scirpo quaerit. Christi spiritus dissidia componit et eoneiliat

quae dissidere videnturr iste in consensione quaerit dissidia. ut seindat Ee-elesiam suoquo errori patrociuetur. Si nobis suisset studium conserendi interpretationes eorum. quos ille a suis partibus stare putat. Deile istiusmodi farragines colligere possemus, et ostendere re ipsa, non mendacibus ealumniis. ipsos. non modo inter sese. sed plerosque secum ipsos. et quidem non verbis. sed plane sensu ipso dissentire. Ut si quaeratur. alterutra doetrina ob dissensionem damuanda sit. multo magis ipsorum doctrina. quam nostra. oondemnationi obnoxia sutura esset. - ut ne dicam interim. nos mulio graviores habere nodos in hac ipsorum doctrina. propter quos ea sane. si legitimum de illa Ecclesiae iudicium habendum esset. tolerari luter pios

haudquaquam deberet. Ego sano. si alia nunc ess ni tempora et non laniatum Ecclesiao Christi perieulum ex istiusmodi libellis impenderet. gauderem tale, ab istis libellos edi. nam hac tanta mendaciorum et calumniarum imis pudentia nillil dubitarem causam nostram apud pios omnes commendatum iri. nedum ut ipsis adiumento esset sutura. Sed de hoe in responsione plura.

nunc ad nostra.

Seripsi ad io nuper de catechismo Gellii et vellem ut saceres quemadmodum seripsi ). De sumptu. quieunque suturus est. nihil erit negotii. Et ita

inter nos convenit. ut ires simul catechismos edamus: maiorem. quem hietina omnes formavimus. hune Gellii. paucis mutatis: et tertium. minimum. pro pueris tenuioribus. mittitque Gellius ipso ad io litteras ea de re ε). Spero te conventurum cum Comite Christophoro nostro l. Oro to ut eausam nostrarum Aelesiarum illi commendes. M mannus 6 tibi exponet omnia. Venissem ipsa nune cum Medmanno, sed mihi ab hoc tanto frigore metuo. Ubi paululum sese remiserit. visam et ipse comitem. de quo sano valde gratulor et gaudeo. Dux Megapolitanus amanter respondit, Aod metuit sibi a fratre suo Utricho η . Spem sacere videtur nescio quarum rerum . quas adhue oporteat expectari ete. Alia nunc non habemus. Vale. Prima anni 1554. Precor tibi et luis omnibus faustum ae felicem hunc annum. Saluere iubeo tuam. Iseobum, Molanum et Et larduins) I. UrgetpiIAL , Farroo confusanearum et inter afl disa Ventium opini vis dis Graia Domini ei Meramentariorum librio eonyrata. Magdeb. 1552. τὶ Masoario hina exiit a'. 1560. CL 'Tom. I. 274 sqq. 3 Est haec epist. 27. ' Longe diueri, im exitum hane rem habuisse, videre est in iis quae de Cal. Emd. praetati stimus.

707쪽

Nihil dubito. fratres in Domino observandissimi l quin magno iampridem desiderio teneamini audiendi de nobis aliquid. posteaquam Angliam. dissipatis illie nostris Εeelesiis. reliquissemus. Sed et vos eredere vieissim potestis, non minus etiam noliis suisse iolo hoc interea tempore ad vos seri-betidi desiderium, si id facere ullo modo potuissemus . non solum ut vestram pro nobis sollicitudinem levaremus. quam equidem summam esse pro vestra pietate non dubitamus, sed ut vestras preces etiam vestraque suis

spiria eum Inoarriri tanto ardentius coniuncta habere. denique et instrui auo his et confirmari praeterea in aerumnis ac certaminibus nostris potuissemus, quibus nos Dominus Deus noster ad Filii sui. quod spero. gloriam probare nonnihil exercereque voluit. illi sit gloria in secula. Amen. Quia vero nobis id hae lenus non lieuit. et nunc se nobis offerret, qui nostras ad vos literas Argentinam usque perferre posset, neque dubitaremus. facile illine demum etiam perventuras ad vos esse. sacere plane non potui. quin vos pariter is te omnes per meas hasce literas tumultuarie quidem. ut tempus tulit. sed interim ex animo diligenter atque ossicioso ut fratres dileelissimos salutarem, simulque etiam vos de totius Daniel itineris sueeessuae ratiotii bus omnibus sacerem eertiores. ut pariter nobiseum iam demum etiam gratias Domino Deo nostro agatis pro Divina ipsius in nos benignitate et miserieordia, qui neque in aerumnis neque in certaminibus nostris nobis defuit unquam. sed nobis potenter astitit virtutemque suam Divinam in nostra tenuitate illustraviti Mitio autem vobis silvam itineris nostri ').usquo dum a Rege Daniae dimitteremur. ne dieam propelleremur, in qua videbitis, ad quem modum nobiscum egerint antagonistae nostri in doctrina de Saeramentis. et facile intelligetis. quod sit ipsorum ingenium. quae integritas et quid ab illis sit piis omnibus exspectandum 3 Dominus

illis ignoscat. et largiatur per suam gratiam. ut semel aliquando resipiscant. Reliquum nostri itineris nondum ahsolvi. neque absolvere possum. doneo qui adhu o alibi sunt dispersi ad nos veniant φ . Martinus Micronius noster cum bona Ecelesiae nostrae dissipatae parte est Wis mariae. in Ducatu Me. Dpolitano ηὶ: alii sunt Lubeeso β). alii Ilam burgi q). sed brevi huc uenis turi omnes. Ego autem non constitui. an hic manere velim. sed ex speetabo. donee nostri omnes eonveniant. qui sorte hie meo amplius ministerio non egebunt. Adiungent cnim sese huic Ecclesiae ), quae suos alioqui ministros habet . ita ui me liberum soro sperem.

708쪽

ΙIamburgi mior quidam Ioachimus West phalus in uos Oaenes la genere seripsit libellum mendaciis et maledietis resertum ), in quo interim nihil habetur, quod non ab aliis dictum sit prius et quidem seli eius etiam. Eum vobi, quoquo mitto, si sorte vestrum aliquis istio ei respondere velit, nam mihi nunere vera non vacat. Vellem tamen illi, non tam propter ipsum, quam propier alios qui ab ipso pendent, responderi. Emisit praeterea etiam sarraginem interpretationum super verbis coeuae collectam ex seriptis Carolostadii. Zuiu-glii. Oecolampadii. Petri M, lyris. Buceri. Vestrae consessionis adversus Luis therum, Bullingeri. Crulvini et ex meo quoque ad extremum libello. sed huio ego cogilo respondere, si Dominus gratiam dederit. Quid 3 quod et hio post meum abitum admisceri quaedam etiam coeperunt per quosdam quae tamensaeile. spero, corrigentur. Urgent Buceranam exhibitionem. quae ne ab ipso quidem Bucem intelligi potuit. nedum ut solidis ullis vel testimoniis vel rationibus comprohari possit. sed de hoe postea plum. Tantae est molis vide istieet. tollere prodigiosam illam. omnisque Papisticae idololatriae parentem.

imaginationem praesentiae corporis Christi in ceremonia ipsa et elementis Coenae. Spero tamen brevi futurum. ut ex animis piorum omnium tollatur omnino. Sunt rursum. qui me a vobis dissentire putaui. eo quod panem et vinum in coena signa coenae esSe negem, quae vos 33mbola esse docetis eorporis et sanguinis Christi: quasi vero non aliud sit coena ipsa, aliud vero eorpus et sanguis Christi, ut, etsi panis et vinum coenae signa non sint, symbola tamen corporis et Sanguinis Christi esse nihilominus possint. Imo vero, cum ego doceo, distributionem ipSam ae participationem panis in coena esse signum coenae, simul quoque doceo, panem et vinum in ena esse symbola eorporis et Sanguinis Christi. Alioqui distributio ipsa panis ac poculi in coena signum esse non posset communionis nostrae cum Christo in eorpore et sanguine ipsius, si panis et vinum symbola non esissent corporis et sanguinis Christi. Sed amant venditi ac serere dimidia, ubi nulla sunt, cum ipsi sibi nusquam constent R). Plura iam non possum. Commendo me et dissipatam meam Eeolesiam

vestris precibus et Vos pariter omnes opis in Domino recte et selieiter valere. Aemdae Frisiorum 3 Martii 1551.

Vester ex animo quantus est IOANNEs a LAS . m. Pr. 13 Exeidit apud Gerd. Initio ipse sibi a Lasco proposuerat insortunias Mel.

suae enarrare, quo fine visam stineris iam obiter eonein naverat. Hane silvam inisit. Quantum seimus periit. I leuia ea hauddubie usus est in narrationa sua eonseri.

709쪽

Binas abs in literas aecepi. mi Alberiel alteras 12 Martii. Hieras per Martinum nostrum Micronium. Seriptas literas, quibus te milii de libello Gellii respondisse scribis. nullas ac pi. neque quomodo interieriut scio. sed mihi satis est, si libellus prematur. Consilium meum in mutati rue

editionis nullum est. nam ut ederetur nunquam suasi, sed ubi intellexis- em atque ipsemet postea etiam vidissem. genua doctrinae tu libello mutatum esse, atque illio tradi. quae me hio praesente reprehensa Semperluerunt. denique assirmari etiam, quod eiusmodi doctrina hio dudum tradit ac recepta esset. Reere pro fide ae dignitate mei nituisterii non potui, qui αhuius Gellium serio admonerem . eum derium sit alioqui, eam doctrinam. quao in suo libello habeatur. nuuquam hie in Ecclesia me praeseuia sinu reprehensione traditam ne dicam receptam fuisse. - et me oportere advor aus ipsum scribere, si libellus ederetur. Habes meum consilium, mi Alberis leue mihi serenda non sit libelli illius editio. Quod seritis. tibi videri ca-teoliismum hunc eundem plane cum priora esse. vellem te id ostendere posse. Ego enim id, ut verum latear. nou video. Imo vero ia illo video. quae aequo probavi unquam neque probare possum. Neque vero ego mutaui quid in doctrina mea ab eo. quod vel nostris hie Ecclesiis ante meum hine abitum in scripto meo traditum reliqueram , vel ad vestros istia mi nistros te autore scripseram j. Sed scio, nusquam in uiroque illo seripto id haberi. quod in hoo Catechismo habetur. Maeerbatos esse multos libello meo in Anglia edito nihil miror. hoo enim ia dogmatibus controversis vitari nunquam potest. Sed ego istis alios

oppono. et pietate et eruditione pares ne quid aliud dicam qui mihi prumeo libello maximas gratias egerunt. adeoque et nune sollicitant. ut denuo edatur. Et tamen, si causas aliquas iustas habere istos intelligam suas istiusmodi exacerbationis, dabo operam ut illis aliquomodo satisfacere possim. Nam si exacerbalionis suae causas nullas proferre possunt, quae quidem pondus aliquod habeant, et nihilominus exacerbari pergant, id mihi

serendum in illis erit. dum corrigere non possum. Ad tollendum doetrinae dissidium pacificandasque riclesias ita sum aD Rctus et sui semper. ut nulli hae in parte sim ressurus, sed sic, ut oritas obtineat, non autem obscuretur aut dissimuletur quoquo modo in hominum gratiam. Alioqui nolo placere homi uibus, ut numero servorum Christi exeludar. quod in me quidem est. Atque hio mihi bene conseius sueemissum causae totius Domino Deo stlaeriter et optima conscientia permitto. Qui iis finibus doctrinam de Meharistia includere volent. quihus in meo scripto, vel istis hio Melesiis per mo olim relicto vel vestris istis ministris talo. inelusa est. parata est concordia. donec Dominus meliora dederit. Alioqui neque Anglieus liber meus aliam doctrinam habet, sed diversam doctrinam gravius oppugnat. Et tamen vix deelmam eorum partem at-

710쪽

tio adhue, quae commemorari possent. Sed forte addito praelamine adii. cientur I. Et tum demum Uesiphalus, verbi alioqui Divini Meptro abiecto, Magistratus in me sceptrum concitabit . . Faeilius illi nimirum erit ad hune modum disputare, multoque inhuo facilius, si Papam sequutus serro ac flammis rem agendam esse clamet. Atque hos te, mi Alberie 1 placandos esse putas p uo vero, cum illos nonnisi mendaciis ac calumniis agere videam suamque ipsorum ab illis, non autem Dei gloriam quaeri, ita sum plane de eis placandis sollicitus, ut Christum Dominum video fuisse sollieitnm in placκndis Principibus Sacerdotum et Pharisaeis. Apud pios ac gloriae Dei studiosos homines gratiosus esse cupio meaque illis opto probari omnia, et ut nos in mutua charitate seramus, - sed cum contentioris et turbulentis hominibus, non cupio mihi multum esse negotii. Malo te istio audire nihil miror, mi Alberte i imo vero te ita bene adhuc audire miror. Quinam vero nostri te flagellent, plane nescio, multo minus, quiuam sint, qui te musicam vivere vitam putent, quod ipsum ne ego quidem ipse salis intelligo. Fae ut sciam et videbis me non fore mutum. De me tibi potes pollioeri, quod de te ipso, plura iam non possum. Vale. Caetera

) Intelligit sive Cut M. quo tune utebantur, sive Epitomen Doctrinae. ηὶ Ep. illae

ad Min. Ecel. Brem. in aer. Brom. desiderantur. νγ De Sacramentis, M. I 552 ed. Praefamen illud praemisit libello suo . Forma ad Ratio . 1555. Respieit verba: GLadisia in istos stringen a clari, quibus Uesiphalus usus esse narratur UT IIO . a. a. f. nare. p. 212. Simile eius dictum legitur in eius da eoena lib. teste G ALVIo, o. l. p. 87.

N'. 10I. Α Γti ireh. Der. 2 g. gegiem. JAd Ducis PRUSSIAE. Cum iter istud suum ad tuam Celsitudinem institueret D. Gnapheus t), committere nolui, ut sine meis literis ad tuam Celsitudinem veniret, et quanquam nihil sere habeam, quod literis ad tuam celsitudinem dignum quoquo modo videri possit, tamen vel hoc tantum indicandum esse putavi tuae Celsitudini, quod iampridem sim in expectatione literaruin ipsius, cum ternas alioquin literas iam dederim ad Celsitudinem tuam. Audio vero tuam Celsitudinem fuisse in expectatione adventus istuc mei, ad quo et de aedibus mihi istic curandis suisse etiam sollieitam pro sua benignitateae clementia, quo sane nomine iuste Celsitudini - ita enim rumor hic inero buit - ingentes gratias ago. Atque sane toto meo animo in hoc propendebam, ut ad tuam Celsitudinem potissimum venirem, sed prioribus meis literis tuae Celsitudini exposui, quid obstiterit quominus id fecerim, auι Diuiti Cooste

SEARCH

MENU NAVIGATION