Joannis a Lasco opera tam edita quam inedita recensuit vitam auctoris enarravit A. Kuyper

발행: 1866년

분량: 786페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

721쪽

711 A. D. 1535J

Imo vero non tam respondere, quam potius vos de rebus meis sacere certiores. Ita vero rem paucis aecipite. Moliti hoc sunt iampridem quidam in mea Frisia, priusquam eo ex Anglia vetiissem, ut doctrinam Saxonicam sub mea absentia inducerent 3 . Id vero aperte prolesti non sunt, sed

viam se quaerere gimularunt componendae controversiae Sacramentariae.

Quia vero praetextui huic occasio nulla dabatur, eo quod maxima ministrorum totius patriae pars doctrinae nostrae unanimiter subscripsisset, neque ab ea vel latum unguem discedere vellet, quaesita est ratio vocandi me in suspicionem, quasi ego doctrinae meae genus de re Sacramentaria in Anglia mutassem. Et sunt reperti quidam, et quidem SImmystae mei, qui id paulatim auribus plurium instillarent, me interim ne verbo quidem admonito, quem tamen pro pastore agnoscebant. Mox erant, qui nescio quam Philippi Melanchthonis moderationem proferrent, ut in Ecclesiis proporteretur. Alii ex Petri Marturis tractatione in suam sententiam detorserant verba quaedam, qu&edam item ex vestra cum Calvino consensione, qua de re ad Calvinum etiam scripsi. Et quoniam ego aliis quibusdam verbis utor, etiamsi eodem spectent, quemadmodum Vos quoque recte iudicatis, spargere coeperunt, me et a Petro Mardre et a Vobis omnibus dissentire, qui prius me vobiscum consentire profitebar. Et eo res tandem, me nihil quidquam vel sciente vel etiam suspicante, est deducta, ut doctrina sacramentaria, cui omnes alioqui Symm3stae mei subscripseraut, corrigi coeperit, ac, ne ea sola corrigi videretur, totius Cate. chismi recognitio instituta est. IIaeo vero mihi demum in Anglia versanti indicata est, sed nou sacta ulla mutandae ullo modo doctrinae significatione. de qua alioqui nullus e Symm7stis, uno aut altero excepto, cogitabat. Itaque nec ego recusabam, quominus Catechismus recognosceretur. Eo porro recognito subolest plerisque sucus, atque ita unanimi S1mmr. starum omnium iu coetu publico consilio constituebatur, ne recognitus ille Cauchismus invulgaretur, priusquam ad me mitteretur meaque de illo sententia haberetur. Ibi vero recognitor ille moras nectere, quominus ad me mitteretur, et paulo post rursum moram nimium longam accusare, si mea Sententia exspectanda esset. Breviter, editum volebat recognitum Catechismum illum non exspectata mea sententia, denique iam curaverat,

ut irpis mandaretur. Atque aulam hic sibi laventem habebas, quae aliud uihil quam doctriuae mutationem meditabatur. Interea vero ego ex Anglia venio, omnium istorum plane ignarus, et priusquam in Frisiam pervenissem, admoneor de sparsa de me suspicione, quasi doctrinam meam mutassem: ea re plerosque offensos esse, neque ita iam ut antea erga meam doctrinam esse affectos, imo vero novum Catechismum sub prelo esse, qui diversam doctrinam a mea contineret. Ingressus Frisiam, sciscitor a quibusdam fratribus, ut se ea res haberet. Intelligo latere quiddam. Posco a recognitore Cauchismum, cuius pars iam excudi coeperat. Adnoto quae mihi non probabantur. Postea convocatis collegis, de mutata doctrina cum recognitore expostulo: moneo ne in editione pergat, alioqui mo contra scripturum esse. Protuli quae me offendebaut et volebam ut ad ea mihi

722쪽

responderet et editionem interea differret. Placuit id reliquis collegis: ro. cognitor Catechismi defensionem in se recepit, suppresso Catechismo. Ego

de sensionem resutavi, ut amplius respondere nollet, et conventum est, ut se omnes intra voces vratrae consensionis deinceps cum iusta earum exisplicatione continerent.

Ita eouquievit tragoedia. Ego vero postea consessiunculam meam edi. di ), ut sparsae de me suspicioni oceurrerem, in qua mihi minime haerendum, multo minus autem illam silentio meo approbandam esse putavi. Ibi rursum recognitor ille novas in me turbas movere protinus cepit. Consessionem meam in ipsius contumeliam editam esse et nescio quae. Re spondi, me non ipsius caussa eam edidisse, sed ut sparsam salso de moauspicionem apud pios omnes a me depellerem. Quodsi ipse eius suspicionis autor non esset, conseSsionem meam ad ipsum nihil pertinere. Si vero autor esset, tum sane adversum ipsum et omnes qui idem agnoscerent seriptam esse. Quodsi aut ipSum aut alium quempiam ulla in pario offenderet, me illam approbaturum esse. Postulabat demum ille, ut in coetu publico Pastorum excuteretur: excussaque et approbata est. Interim ille tamen articulos quosdam suos protulit volebatque ut in illos responderem. Respondi scripto, ut nihil demum contradieeret et plane etiam conquiesceret. Haec porro res aulicos illos vehementer offendebat. Mox editus est Catechismus, consensu omnium, reiectis prioribus illis recognitionibus ' , quo aulici multo adhue magis sunt offensi. Et cum viderent, me illic praesente, non posse 1ine magno totius Patriae motu mutationem doetrinae ullam induci, consilium de me illinc propellendo inierunt. . Me vide. . liret ita invisum esse aulae Burgundiaeae, ut sine patriae periculo serri. illio amplius non possem. ' Cessi itaque suriis illorum, hortatu totius Eoolesiae. quae me interim tota unanimiter pro suo adhuc pastore agno. scit neque alium quenquam vult petere aut agnoscere, et tantis me est ossiciis prosecuta atque etiamnum prosequitur, ut illius erga me amoremae fidem satis praedicare non possim. Volumen esse oporteret, si omnia prosequi vellem, sed neque tempus id iam patitur, neque mea etiamnuno

valetudo permittit. Alias igitur plura. Tantum hoc addam, ita me illio et

ministros Ecclesiarum sere omnium et universam meam Ecclesiam, adhaec et proceres Patriae omnes in doctrina nostra confirmatos planeque consentientes reliquisse, ut nunquam antea tanta omnium simul animorum coniunctio sit illio conspecta, sit gratia Domino Deo nostrol nisi quod aulicus Magistratus plane impius est. Et ipsa Princeps vidua in studio religiovis

plane refrixisse videtur. Ad reliqua vestra nunc nihil respondeo, nam revera non possum . Salvere iubeo Patrem nostrum communem D. Peticanum et Symmvstas

omnes. Dominus adsit Vobis Spiritu suo, Amen. Raptim. Franeosorti 8

Iunii 1555.

Vester quantus est IOANNEA h LAMO m. pr.3ὶ Iaeobira in Epp. nostri ad Hard. semper Iae. Praep. iudieat. Ast illum hoo

723쪽

A. D. 1555J

tempore iter in Helvetiam suseepisse, perqnam inauditum esset pro summa I. thera nos inter et Helv. dissensione. Quare eonii ei posset, an forte Iohannem se.

Nolanum) rescribendum, quod ep. 106 haud leviter eonfirmat. 34 v. n. 1. 3) CL p. 1sa n. l. εὶ Gellitia Aho. ὶ ο eommvn. Christi, ed. nostr. T. I. 233.

aut pecuniam mihi ata te datam tibi rursum redderet, aut nomen eius fratris ), qui illam ad me mittebat, abs te sciscitaretur: me enim nolle eam pecuniam retinere, nisi sciam cuius nomine mihi daretur. Iam vero audio Gerardum istinc abesse, et cum hactenus mihi non sit indieatum nomen eius fratris, qui mihi per te eam pecuniam dari volebat, scripsi iam denuo ad Gerhardum, aut ut nomen fratris illius quisquis tandem est abs te remiscat, aut tibi pecuniam rursus omnino reddat. Te vero oro, ne aegre sertis quod hoc ita laciam. Non enim aut tuo id aut eius ipsius, qui suam erga me beneficentiam declarare voluit, contemtu ullo lacio, quatenus nimiram frater est, quemadmodum tu mihi dicebas, sed nolo ut sui illum nominis apud me pudeat, quem praestiti erga me beneficii non pudet. Et cogitare potes, interesse mea, ut sciam, quibus debeam et quorum beneficentia iuvet. Neque enim dissimulo me iuvari a piis ει- tribus, neque item me pudet lateri, quod eorum beneficentia bona ex par. te sustenter, sed non ideo tamen a quibuslibet cupio sublevari, nisi cuius fidem et pietatem perspectam habeam. Aut igitur nomen suum edat, quis. quis illo laudem est, qui me per te sublevari voluit, aut suam sibi rursum pecuniam habeat. Ei frater est, fraterna apud fratrem quem iuvat libertate utatur in iudieaudo suo nomine, alioqui alienum est a fraterno vin .culo fraternaque libertate, nolle a fratre agnosci. Adde, mi Domino Medmanuel quod tibi alioqui etiam ipse retuli, non me tantum, sed plures quoque alios suspicari, eam pecuniam a Principe ipsa mihi consignatam esse. Quod si ita est, etiamsi tu illud apud me semel atque iterum negasti, ego plane illam habere nolo, neque volo ut uti sua erga me officia hypocrisi suae obtendat, cuius illam ego apud tribunal Christi accuso. Habeat sibi ipsa omnem sum pecuniam in Ruae hypocriseos condemnationem, nisi resipiscere velit. Ego, dum talis esse pergit, nullam

cum ea partem habere volo. Excusationes quas Riseri tuno expendemus,

eum ante Christi Domini tribunal sistemur, id quod alioqui nequo illi

neque mihi nimium diu expectaudum erit. Dabis autem veniam, quod te ita interpellem, aliter enim sacere nou possum. Vale Francolarii 6 Iulii 1555.

3ὶ De Petro Medm. es. Ep. 98 n. 6. Teeto nomine peeunia Laseo oblata erat. Seripserat Medm. fratris eam esse, sed erat revera ororis, M. Annae Com.

724쪽

vellem tibi cognita esse, ea iam prascribere ad te non possim, sed intra dies aliquot ad Marinem scribam, et tum quoque ad te plura. Libellum a me nunc primum editum tibi iniito ut legas et iudiere . Wretph tua in Calvinum scripsit virulentissime: partem libelli percurri, partem nondum vacavit perlegere, sed putant quidam qui legerunt et Calvino lavent, necesse esse, ut Calvinus calumnias illius per aliquam Measionem relatet, non quidem ut libello peculiari aliquo respondeat, sed ut aliud agens obiter Westphali calumnias sine nomina convellat, praesertim ubi Calvini ipsius verbis Calvinum premere conatur. Filius tuus Henricus nohis adsuit eum Ph. Melanchlanis gener apud me esset. Hula illum igitur adiunxi suntque una iam Nitebergam prosecti eum mea ad Philippum commendatione. Magnae sunt et inter Saxones ipsos inrbae quod ad doctrinam attinet, quae res sorte laetet, ut Tilmhergenses nobis aliquanto aequiores habituri simus. Nos hio iam divino heneficio Flandrirem quoque Melesiam impetravimus, ad quam instituendam Micronius noster huc ad me ex Frisia venit, rediturus tmen rursus in Frisiam εὶ post institutum Ecelesiae ministerium, ad quem modum in Anglia institutum habebamus. Estque revera ingens Dei beneficium, quod hic tam nobis laventem Magistratum habea. mus. Plura iam non possum per temporis inopiam. Commendo me precibus vestris diligentissime et fratres istic omnes ossiciosissime salvere iubeo.

Raptim Frenosordiae Is Septembris 155 s.

Mieronius multam vobis istio omnibus salutem adscribi voluit.

725쪽

plane litteris meis includere exemplar epistolae meae ad Regem meum seriplae, de quo ad te seribebam, sed coactus sim alteri dare negotium, ut ad te transmitteret. Nuno vero per hosoe decem aut amplius dies ree. tius rursum valui, sed sentire mihi denuo videor redituri iam morbi indiacia, itaque brevior esse cogor. Turbae hie nostrae nondum conquiescunt, sed in dies se tamen magis ac magis prodit temeritas quorundam. Domini de Sesobellis vicem doleo, quod passus sit, se eo protrudi aliorum instigationibus. Esto enim, habuerit in quibus Valerandum merito et graviter reprehenderet, quemadmodum ego sane me ipsum, ut de aliis taeeam, multis et magnis reprehensionibus dignum esse agnosco, multum interest interim, corrigendine an vero insa. mandi animo aliquid agamus, ab amore ne item aut ab odio proficiscantur omnea tum admonitiones. tum reprehensionea. Hic vero, ut apud te verum latear, multa in multis desiderare cogor. Illud unum seio et testari etiam vere possum, Valeraudum graviter secum ipsum colluetatum esse et in dies colluctari, ut se ipsum vincat. Quod equidem certaminis genus, ut estomulum longe pulcherrimum, ita etiam omnium longe dissicillimum esse fateamur necesse est, quicunque in Domino in dies magis ac magis reti

vari ex animo optamus.

Ego sane de me ipso libenter latebor, mo adeo non sentire magnos progressus in mei illa did quem aspiro renovatione, ut mihi nescio quomodo retrogredi magis quaein progredi videar, ac proinde nou miror, si alii quoque non protiuus quo volunt eluctari possint, magnumque progressum nostrae renovationis esse interpretor, Si quRe Subito exuere non possumus, quae nostra est infirmitas, ea interim et apud nos ipsos tu eorde nostro, et apud alios etiam siue hJpocrisi accusemus, in iis nobis ipsi vere displloeamus et veniam illorum cum apud Deum tum apud homines ingenue petamus. Ea porro cum in Valerando videre mihi videar iuxta externam saltem hominis faciem - de eurdo enim Deo suum relinquo iudicium - non possum profecto illius hac in parte innocentiae meum testimonium denegare. ribit ad te vir clarissimus iuxta ac pientissimus, Iohannes Clauburgus, ut litteris tuis omnes simul hic peregrinorum ecclesias ad mutuam eoncor. diam et pacem cohortareris: delude, ut ad urbis quoque huius ministros Germanicos peculiariter scribas in eandem sententiam, nieque oravit, ut tibi quoque eius rei autor es5em. Ego vero me ea de re ad te scripturum esse recepi, et plane id abs te fieri optarim, vir doctissimel Multum euim ponderis litteras eiusmodi tuas hic habituras sperarem. Nam etsi Anglieae turbae utcunque conquievisse videantur, etsi item in Flandrorum ecclesia

nihil sit turbarum, gratia Domino i quin et de Gallieis quoque turbis spessit, conquieturas esse per gratiam Dei, tamen nunquam non est sutura utilis ad pacem publieam et mutuam eoreordiam exhortatio. Et ut nihil xliud fiat, plurimum nihilominus proderit, extare testimonium nostri erga pacem ae concordiam aludii, quod nos alioqui etiam apud magistratum post tuas litteras aeceptas attestari poterimus, si quo modo id emere possimus, ut una cum huius urbis ministris peregrini quoque mi.

726쪽

nistri coetus eommunes, quos hactenua obtinere non potuimus, habere possitit, qua de re vellem is quoque peculiarilar ad ipsum Clauburgum seribere, et ut pastores urbis ipsos ossicii ipsorum hospitalitatisque item erga peregrinos amanlar quidem ac leniter, sed interim aecurate et dili- genrer admoneres. Plura iam non possum, vir sanctissimel tantum me pr cibus vestris isthio lotum commendo et aalvere cupio symmystas isthio omnes ossietosissime ). Raptim Francos ti d. 18 Decembris Anno 1555.

Tuus quantus est IOAsBra a LASco m. pr. eum. ' Tota haee epist. egregie illustratur ex iis quae de turbis

Illustrissime Princeps et Domino, Domine Clementissimo i Gratiam et pacem Spiritumque consilii M sortitudinis tibi precor a Deo Patre nostrue leati, ut quemadmodum hactenus in praecellenti tua vocatione adeleta Diuili od by Co le

727쪽

A. D. 1556J

te pro tua virili altorem Christi nolesiae veraeque in illa religionis

seriurem , non sine vilae sortunarumque etiam tuarum periculo per

Dei gratiam declarasti, iis id iam quoque deinceps tanto alioqui maiore animi sortitudine ac eo tantia praestes ad nominis divini gloriam, quantote sublimiore loco divino beneficio collocatam esse vides, - id inquam tibi ex animo precor et mea quantumvis exilia ossicia tuae Celsitudini summa

eum observantia mea commendo.

Quo die te ad eam dignitatem, quam es adeptus, divina Providentia pervenisse intellexi, sacere non potui, quin Dei primum Eoolesiae, deinde rei quoque publicae in Imperio, matremo Tibi etiam maiorem inne in

modum gratularer. Studium pietatis, cuius specimen hactenus minime obis scutum edidisti, saeit, ut tuo nomine Christi Ecclesiae gratuler, quae aiunquam alias, nune certe omnium maxime piis publicaeque paeis amanti. bus patronis ac uecaenatibus eget. Integritatis vero ac synoeri pectoris tui nomine gratulor toti Imperio, sub ea praesertim orbis propemodum totius hypocrisi, quae haud scio an unquam antea in universo mortalium sere genere magis viguerit omnino. Tibi autem gratulor, Princeps Illustris. si mel quod per eam dignitatis tuae accessionem nactus sis pulcherrimam occasionem praelucendi aliis Principibus consilio exemploque tuo, cum in promovenda vera religione, quam equidem et domestica doctrinae dissidia et adversariorum improbitas et sectarum item tolluvies non vulgariter remorantur, tum et in procuranda conservandaque pace ac tranquillitate Imperii publica, quam sane nobis antichristus Romanus cum suo satellitio, non modo invidet toto pectore, sed perturbare etiam modis omnibus proeuldubio conatur. Hisce inquam nominibus gratulandam ego esse putavi

ει Melesiae Christi εt Reipublicae ει Tibi denique ipsi eam, quae tibi

obtigit, dignitatis tuae Meessionem. Cuius equidem meae gratulationis ut tibi qualemmnque significationem darem, in causa mihi fuerunt, primum tua singularis in pios omnes prope io, quam erga me quoque aute annos opinor oelo Heidelbergae, cum eo obiter ex Frisia venissem ', benevolentissime pro virtute elementiaque tua declarasti: deinde vero ipsa temporum occasio etiam, quam mihi praetermittendam non eme existimavi, si quo modo per meae huius gratulationis signifieationem inlcaria quaedam, quod aiunt, tibi, sponte alioqui cur. sum tuum adornanti, adderem. Intelligia enim pro tua pietate, ad ea lepraestanda per nostram gratalationem invitari, quorum nomine dignitatistano tuae aecessionem et Melesiae et Reipublieae et Tibi adeo ipsi gratulandam esse existimRmus.

Et lateor quidem, me tantae rei haudquaquam parem esse hancque meam gratulationem et ineptam et sorte impertinentem etiam videre posse, ah homine videliret et parum uois et peregrino passimque laetalo ae veluti extorre prolectam. Sed abs te neque pro ignotis neque pro peregrinis censeri puto quae tua est pietas, Princeps Illustrissimel - etiamsi iuxta earnem maxime ignoti peregriniquo sint, qui se modo domesticos fidei, agnito Prophetarum atque Apostolorum fundamento, esse profitentur. Σι adeo te

728쪽

non offendi spero iactationibus, exiliis atque odiis, quae eius ipsius fidei

nomine ultro ac εpoute per Dei gratiam sustinentur, ut haec omnia pro ornamentis olim nostris i a die Domini habenda esse credas, sto proinde tantum kbest, ut tam obstiterint, quominus nostrae tibi gratulauonis perhasee meas literas iudicium qualecunque laoerem, ut, quo magis ea omnis mundi huius iudidio invisa plerisque suspectaque esse toleant, hoe maiorem apud te gratiam habitura esse eonfidam. Infantiam M tenuitatem meam libenter agnosco tuaque Celsitudine indignam esse fateor. Sed solet Dominus non insantibus modo ac nihili hominibus, sed brutia etiam animantibus vim gratiamque suam addere quandoque, ut etiam praeteruaturam ad eius glorim loquantur. Quare ne inlautia quidem mea ac tenuitas obstare mihi potuit, quominus ad te, benignitate tua laetus, seriberem. si sorte Deus addat gratiam, ut ad cursum tuum in promo-enda potissimum vera religione stimulos aliquos addere queam. Quod enim ad Reipublicae politicamque gubernationem attinet, eius curam nobis non sumimus Eperam usque tibi non esse delaturos, qui suum hae in parte apud te ossicium laciant. Sed eum promovendae religionis causa ad nostrum inprimis ministerium pertineat, aequum esse strbitror, ut ad eam adiuvandam, etiamsi plura nobis talenta desint, vel unum saltem minutulum nostrum viduae Evangelicae exemplo pro nostra tenuitate conseramus. Id vero est eiusmodi, ut in kpprobaudo pietatis tuae studiique tui erga Christi Ecclesiam instituto animum tuum inprimis adiicias ad dissidiorum doctrinae idi Molestis, Evangelium Christi profitentibus,

conciliationem Ecclesiarumque reformatarum omnium pacificationem, et quidem ut id primo quoque tempore facias sub hao dignitatis tuae accessione, si quo modo fieri possit, ut Melesiarum te autoro pacificatio sit dignitatis huius tuae veluti quindam inauguratio. Neque res tam est ardua ae dissicilis, quam sorte plerisque videtur, et est plane necessaria, si adversariorum multitudinem potentiam sto conatus propius intueamur. Imo vero, etiamsi nihil huius esset, ipsa Dei gloria stagitare hoo ab omnibus videtur, quam alioqui domesticis Ecclesiarum dissidiis labefactari nemo plua negare potest. Ad eam porro rem, si qua ex parte tuae Celsitudini mea tenuitas usui esse queat, hanc illi reverenter desero, qui iam pridem alioqui te convenire statueram, si id valetudo

mea permisisset.

Forte autem id fiet brevi, si Deus volet, et tam minutuli huius mei

rationes omnes tuae Celsitudini exponam. Nuno literae istae meae prodromi vice erunt, quas ut benigne ac clementer accipias oro, et me summa cum observantia tuae Celsitudini eommendo. FrKnoMurti sexta

Maii Anno 1556.

quae ad reformationem promovendam in principatu suo Neoburgensi inchoaverat

Ob xtudium Euangelii a'. 1548 principatu suo expulsus est et P. 1552 e pacto

729쪽

A. P. 1556J

Leeusati nuper apud Amplissimum Magistratum ι , quod de Christi

Domi es in Coena sua praeseutia cum doctrina Consessionis Augustanae non consentiremus, protrasi sumus nostram hanc hac in parta fidem, non tam equidem nostris, quam potius ipsi mei, cui et nuuo inhaeremus. Consessionis Augustaliae verbis, ex 10 et 13 illi articulo desumus, ad hunc modum: . Credimus et profitemur, quod cum pane et vino vere . exhibeantur corpus et muguis Christi vescentibus in Coena Domini, qui . videlicet fide accipiunt promissam gratiam, quam sacramenta significant, . et Spiritum Sanctum. Re putatiamus inue haud uostram eousessionem satis loro etiam apud accusatores nostros ad depelleudam omnem dissensionis suspicionem ab Augustam Cousessione, cum praesertim, qua parte a Mati sumus, non equidem nostris amplius, sed ipsi met consessionis Augustanae verbis. loqueremur. Sed iam videro potest Amplissimus Magistratus, nou tam de Cousessionis Augustanae doctrina hic agi, quam de novis potius quibusdam dicendi formulis, quarum nos stlioqui neque exempla neque lautes ullos in Scripturis extare et a recepto praeterea etiam usu grammatico

alienas esse videmus.

Quemadmodum autem alias censurm in scripta aliorum apud Amplissimum Senatum deprecati sumus, ita et nunc oramus siquidem id bona illius gratia impetrari queat, ne de aliorum scriptis peregrini alioqui homines pronunciare cogamur. Aequius est enim, ut uos, qui huc aliundemigravimus, nostra Omnia vestrorum iudiciis subiiciamus, quam ut de vestrorum aliorumve seriptis pronunciemus.

Et quia nos id pro Amplissimi Magistratus autoritate ae clementia

impetraturos esse eonfidimus, ad traditam nobis denuo doctrinao formulam nou prorsus alioqui cum exhibita uobis antea concordia consentientem, respondere adhue supersedebimus, donee de Amplissimi Magistratus voluntate hae in parte certiores fiamus. Quod autem facimus, non equidem facimus, quasi hic Magistratui parere recusemus. Siquidem ita omnino iuberet, sed testamur, nos malle id declinare, si fieri possit, quod a M. atra, peregrinorum inquam hominum, conditione alienum esse putamus: facturi tamen ad extremum, quicquid nobis hic Magistratus imperare volet.

Quibus porro prior illa consessio non satisfecit, his certe ne Consessio quidem Augustana, cuius verbis alioqui loquimur, satissa re etiam potest.

730쪽

Ne quid tamen et hio in nobis r quiratur, eandem ipsam, cui etiam et nune inhaeremus, Consessionis Augustanae doctrinam pluribus adhue et explicatioribus verbis iuxta Scripturas et Catholicae Meleaiae consensum

exponemus ad hane modum: . Credimus et profitemur palam, quod Chii. stus Dominus, verus alioqui Deus pariter atque homo, vere etiam atque, essentialiter nobis in Coena sua praesens adsit una cum Patre suo et, Spiritu Sancto, ae sese nobis ipsumque adeo oorpus suum pro nobis in. mortem traditum ae sanguinem suam item pro nobis fusum in cibum . vitae aeternae vere ae essicaciter ad nostram Ralutem exhibeat, una eum . pane et poculo coenae, hoc est, dum pani et poculo Coenae participa.. mus, non Rutem in pane, neque sub pane, neque per panem Ministri. manibus apprehendendum, videlicet sola fide, qua in coelum usque sub. vecti, Spiritu Sancto autore, ad locum alioqui verae uostrae cum Christo conversationis praesentes, illio praesente etiam Christo Domino eo oreo que ae sanguine suo vere reficimur ad vitam aeternam.

Hare nos ita de Christi Domini in Coena sua praesentia deque corporis item ae sanguinis sui exhibitione et sentimius et docemus. Quod si eui. quam sorte a vero scopo deflectere hic ullo adhuc modo videamur, ab eo nobis errorem nostrum ex verbo Dei commonstrari petimus tu charitate et modestia Christiana. Oramus autem Amplissimum Magistratum, ut nos cum doctrinae nostrae

hae consessione libenter serre velit, tantisper dum aliud ex verbo Dei perspicue doceri non potest. Francolarii I2 Maii 1556 leel vi '.

. . rc αι lib. 7RJAd BRENT*M. Quoniam heri ita ab invicem digressi sumus, ut sine fine ullo discessum utrinque videatur, Vir Clarissimel volui paucis tuae praestantiae indicare animi mei sententiam, ut illam cognoscere possis. Igitur quod ad Conses.sionem Augustanam attinet, ham mihi tuae rati inationis summa luisse Videtur: is Consessionem Augustanam ab iis agnosci non posse, qui eam illius

interpretationem non recipiunt, quae per illius authores adsertur. A no- . bis vero non recipi eam interpretationem in causa hac Sacramentaria, oeuius nomine accusamur. Frustra igitur praetendi a nobis Augustanam, Consessionem, sed potius illi per nos fieri iniuriam, dum eam in patro- cinium nostrae doctrinae trahere conamur, et tamen non recipimus, quae

. ab eius authoritas adfertur, illius ivterpretationem. Diuitiam by Go le

SEARCH

MENU NAVIGATION