Promptvarii execvialis pars prior, continens centvrias III. dispositionvm, qvibus themata funebria siue Scripturae dicta varia

발행: 1610년

분량: 955페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

2. Preces etiam ex timoreDomini profectae huc pertinent. Nam voluntatem timentium se faciet Psal. Is . V. 19. Illustre exemplum extat Esa. 38 de Hishia. v. s. Exaudiui orationem tuam.&c.

Mirum itaque quod cum pleriq; vita cupidi sint, pauci tamen studeant eiusmodi rebus, quibus vita prolongatur. Tu autem, o homo, Deum time, abstinea peccatis, Deumq; sedulo precare, addet diebus vitae tuae non quindecim annos, sed multa secula, ita tamen, si id non obsit saluti tuae. De quo plura alias. I. Pars. Sicut autem pietas timor Domini prolongat vitam, ita vicissim impietas abbreviat dies Possent multi naturaliter vivere diutius, sed illi subi ipsis morte consciscunt, non tantum violenter, sed hoc modo, ut ne ipsi quidem hoc animaduertant Inuidi se ipsos enecant. Nam inuidus alterius rebus marcescit opimis. Ebrii sua intemperantia ante tempus semetipsos iugalant. Vbi dolor, ubi vae, Prou. 23. V. 29. Idem de scortatoribus sentiendum, qui sunt proprii corporis excoriatore S. Vide Syr. 10. v. 3. Contentiosi S plagosi dant saepius poenas temeritatis suae, quando abaduersa parte occiduntur.

Magi similes interdum a Magistro suo Satana iugulantur. Exemplum Actor Isi ubi Satan vulnerat Magos. Facinorosi, scelerati interdum gladio Magistratus e medio tolluntur. Fur Ioc 7. Blasphemus Leuit. q. Suntque haec notoria citanifesta exenipla impietatis vitam decurtanti S. Interdum veroDeus occulto modo vitam abrogat impiis, ut poenas dent scelerum Her Unam , Genes j 8. Interdum alia ratione punit per hostes, ut Hoplini Pine- has in bello pereunt. I. Sam . .

Sic enim impiis minatur Dominus. Psal. s. Occidis mendaces Psalm. s. Impii non dimidiabunt dies. Psal. 3 7 Transiuid non erat.

232쪽

Quicunque igitur cum Davide Psalm. Ioet. orare vust, Non auferas me in medio dierum meorum, is etiam sibi ipsi parcat, necesse est. Vellet interdum Deus vitam ipsis prolongare, dummodo ipsi sibi propriis sceleribus nolattraherentin accelerarent interitum. Monendi autem estis hoc loco, auditores charissimi, ut ne offendat vos iudicium Domini mirabile, si interdum ab hac regula discedit,& abbreviat vitam timenti bus ipsum, impiis vero prolongat. Sunt enim iudicia Dimini occulta multa, iniusta nulla. Et habet Deus huiurei causas Potistimum autem has I. ut pios eximat hi malis cito. De quo Sap. . Exemplum Iosiae 2.Par. 1. Vt impios inuit et ad poenitentiam,& tempus satilongum concedat sicut mundo originali 12 o. annos Di

Hoc ubi videmus fieri, sciendum, extraordinarie ageri Dominum Regulariter autem facit Dominus cum pii &impiis, sicut nos Salomon erudiuit.

Corona dignitatis canuies, qua in viis Iustitia repo

rituro

Vix est quicquam in homine viliori loco habitum quam pili vel crines illius. Nihilominus tamen scriptur:

illius rei vilissimae ita meminit, ut Deo etiam curam eiultribuat maximam. Hinc Deum innumerato habere pilos capitis nostri ipsa veritas testatur, Matth. IO.v. 3 O. Si c- ut autem in hominis potestate non est, ut unum pilum , vel album vel nigrum facere possit, Alatth. s. v. 36. ita vicissim Deum non sine causa aliquem facere canum, testis

est Salomon hoc laco. Etenim qui pilos minierat,is idem

233쪽

quoq; colorem illormia pro vo untate sua mutat Nihil autem frustra Deus facit, nec lac etiam in parte Dicemus itaq; I de occasione huius loci, quid de canis senum iudicet Salomon. . De quibus senib.hoc intelligi velit. I. ars. Naturae hoc indidit creator, ut pili cuiuscunq; coloris in senectute tandem canescant. Hoc autem quia naturaliter viplurimum ita fieri videmus, nemo forsitan magnitia omenti esse iudicat.

At Salomon sapientissimus ille perspicacissimus

Rex, qui omnia naturalia etiam maxinie accurate conia siderauit, hoc loco testatur, non sine causa pilos senum colorem hunc induere. Canitiem enim senibus aDeo imponi tanquam coronam. Sicut autem corona ornamentum est in capite Regis rita cani sunt ornamentum senectutis. Etenim sicut non omnibus corona imponitur, sedllegibus tantum, ita non

omnium pili sunt cani, sed seniorum fere tant dira, quos Deus longiori vita honorauit ornauit. Si1 uilis locus

I. Docet autem hic locus Iuuenes, ut cum iudicio aspiciant canos senum, nec cogitent, hunc colorem frustra inditum pilis, sed sciant, Deum hac Masi coronia voluisse honorare senes, adeoq; ipsis hos canos propterea ante oculos statuisse, ut discant di ipsi venerari canos, etiam illorum, qui alioquin in hoc mundosii conditionena vitae spectes non inter honoratiores habentur. Estque id

manuatum Domini, coram cano capit ea si urges, LeVir. 19. Et non tantum coram cano capite viri honorati magni alias, sed coram omni cano capite. Punit Deus contemptum scitis Prophetae, 2. Reg. 2. Quin gentes,&in his maxime Lacedaemoni magnum olim habuerunt honorem senibus veneranda ca-

nicie conspicuis. Hinc Ouid. Magna fuit quondam capi ibi uerentia cani. Inoue suo pretio ruga senilis erat.

234쪽

Et Iuvenalis Credebant hoc grande nefas Morte piandum, si iuuenis vetulo non assurrexat olim. Graviter itaque peccantIuuenes contemnente caniti Elem venerandam. Quod magi fere vetulae lanus experiuntur nostris tempor1bus. At cum omnes vivere optent j ad canitiem , non sunt contemnendi cani vel mulierum vel virorum.

Et si Deus ipse hac canitie testetur, se senibus sauere, quorum aetatem tam diu conseruauit, quare homines illos contemnunt Θ Certe nemo impune istud feret. Et qui senes deridet, vicissim in senectute deridebitur ab aliis, hi si Deus vitam illius abbreuiet ante tempus. Sed senatus nomen habet a senioribus, ex quibus deligitur vlpiu rimum Faelix etiam Res cuius senatus corona venerandet canicie cingitur Esaias enim poenae loco recenset, si aufe-

cantur sen S. Esse . . .

II. locvs Non pudeat senes canici ei, sed rerutturpium De hoc vide supra in tractat Themat. 28 .in hac Classe. Ι1. Pars. Caniciem esse ornamentum senectutis diximus. At tamen sicut non omnis senectus, ita nec omnis canicie est venerabilis, quod innuit Sapiens Sap. .v. 8. Ideo qu de quibus senibus loquatur Salomon, iam erit dispicion

dum Sic autem explicat se ipsum, corona gloriae cani, eo rum tamen qui in viis Iustitiae reperiuntur. Si quis enit maXime annorum ratione senex, at iuxta impius sit hunc certe cani ornare non pctrunt, ipse vero vicissi icanos suos dehonestabit. Indignum enim iudicabunt ali boni, qui canos gestet, qui tam diu vivere debeat, canus esse possit. Tales erant senes illi duo, falsi contri Susannam tostes. Et quicunque sunt senes libidinosi, im puri auari&impii, Epicuraei, c. hi certe indigni sunt qui canos gestent,& magi peccant quam iuniores, quoi

senes illi offendunt. Vae igitur illis, si per ipsos veniat

235쪽

scandalum. Mati. 18. Satius esset illos nunquam natos, aut cito extinctos fuisse. At qui pietatem sectantur illis venerabilis est canicies. Doeg m autem haec Salomonis verba senes, qua ratione honorem in senectute sint consequuturi Certe non sola aetas senes dignos faciet honore. Si qui in iuuentute res turpes exercuerunt, nec poenitentiam egerunt,

illorum certe cani maledicti erunt. Et si qui etiam inse- Dedi ut aliquid admittant hac aetate indignum, illil coni non erunt ornamento. Cicero. Non cani, non rugae repente aut horitatem a Dia ruri , sed honeste acta superior aetaS. c. Ideoque qui canis ornari volunt in senectute, hi in iti-

Uentute studeant pietati. Eccle. 12. Memento creatoris in iuuentute Iosias puer quaesimi Dominum. 2. Par. 2 . Hinc sententia illa elegans. Mature fias senex, si diu vis vivere senex. Et venturae memores iam nunc estote sene- Eta: Non procrastinanda pietas usque ad senectutem. Deinde caueant ubi prouectior aetas contigerit, ne

quid admittant indignum sua aetate. Quid autem senes deceat, legitur 2. Tim. 2. v. 22. Et exempla senum laude dignorum sunt, Barsillai Gilea dites et Sam. I9. atque Simeon, Luc. 1. pii item Patriarchae seius, Abraham Isaac, Iacob, c.- Lacon ille Spartanus referebat se hanc ob causam promissam alere barbam, ut canos intuens nihil illis indignum committat. Nec in senecta demum averitate deficiant, sicut Salol non. I. Reg. II. v. . Ioas Rex Iudς 2. Paral. 24. Decet enim senes maxime omnium constantia. Hinc Solon tam audacter resistens Tyranno Pisistrato, respondit, se senectute fretum hoc facere Memorabile est exemplum illius senis Elea rari 2 Macha. c. qui cum solicitaretur ad defectionem Umulationem, mascule respondit: Non aetati nostrae dignum est fingere. Nec voluit simulatione maculam senectuti aspergere,

aut iuniores suo exemplo offendere.

Maxime vero decet senes, si in iuuentute dissolute vi- erunt,

236쪽

erunt, ut In senectute agant poenit etiam veram,in corrigant quae peccauerunt, ut sic etiam alios suo exemplo in cultent ad poenitentia.Viuantq; semper morti memores

Prouerbio dicitur Qui diu vixerit, multaeXperreturi. Illudicrum esse testantur haec Salomonis verba in simul etiam docent, quod senex aliquis omnia praeteritorum annorum acta repetens, rapud animum silum omnem vitam suam in rationem inducens, vel transactae vitae rationem computans, inuenturus sit tantum vanitatis, ut vix boni aliquid in omni vita sua expertus videatur. Atta-amen licet haec omnia praesentibu oculis intueamur, vix tamen persuaderi nobis patimur, vera istKaec esse. Si enim vera esse crederemus, non tantopere huius vitae longaeuitatem MagitaremuS. Itaque verba Salomonis primum excutiemus, deinde etiam quid nos monere debeant, videbimus.

I. Parapse .

Breuis alioquin est vita hominis, respectu vel aeternix tis vel longaevitatis patrum. Ad summum anni sunt o. vel8o. Psalm. 9o Eb qui ad summum peruenit diu vixisse putatur. I. Qui vero diu vixerit, tecum reputat, quam in omni aetate expertus fuerit fortunam, fere tantum reis cordari potexit dierum malorum. Etenim veteris in cornmodi reminiscitur miser, quan-

ea scilicet in infantili& puerili aetate imbecillitas, in tu .uria ili temeritas, leuitas vel imprudentia, in virili infelicitas.

237쪽

eitas, atque in senilibus demum annis infirmitas ipsum affixerit. 2. Et quanto plures annos vixit tanto plura sensit incommoda. Multorum enim annorum mala recordatur

3. At ne quis putet, Haec tantum intelligi de his, qui plane in talici sydere quod dicitur nati sunt: ideo addit Salomon, se loqui de sene qui hilarem putetur dulcem

vixisse vitam. Imo qui laetatus est in omnibus, tamen di Dum malorum quivere dicuntur dies tenebrarum, hoc est, doloris moeroris,Esse. 37.V. 3. Ioel. 2.V. 2. cum gemitu recqrdabitur. Quae enim potest esse dies laeticiar in his terris, cum extrema gaudiisemper luctus occupet Prou. 14. V. Ii atque omne gauduim felle tristiciae misceatur. . Et uno verborem omnem expedire vult Sapiens, quicquid ipsi euenit,vanitas est. Si maxime visa fueritaLIulgeret tior aura, mox tamen crucis nebulae offuderunt tenebras. Nihil enim est ex omni parte beatum, quicquid in hoc toto mundo est Vanitas urnitatum omnia vanitaS. Stat itaque firma Mimmota haec Regis nostri sapientissimi sententia, quod si maxime interdum homini contingat longior aetas, eaque videatur multum habere faelicitatis, tamen si vel tandem omnia ad calchios vocare velit accuratius, hoc unum illum deprehensurum, quod tam multi dies tenebrarunt illum non passi fuerint v Iam contueri lucem.

II. Locti I. Admonet nos hic locus de ingenti cineffabilinii seriavit, humanae, in qua fere nihil praeter vanitatem reperire licet. Hinc peregrinationibus continui comparatur a Iacobo Gen. 7. Militiae a Iobe xdiebus me cenarii Iob. 7. Summa quod preciosum, labor&dolor est. Ps9o. Syr. O.

δεῖ non opus erat nos toties de his moneri, si sapere poc

238쪽

semus. Vbi enim res loquitur, ibi verbis opus non est. In terim tamen huius vitae desiderium tantum est, ut nemo

fere illam relinquere velit. Ideoq; de his miseriis nos ta-

pius moneri utile est, ut vel tandem hanc laclarymarum vallem sicut vere dicitur Psal. 8 . fastidire, hundo va- Iedicere discamus atque cupiamus dis tui cum Paulo, Phil. I. dimitti cum Simeone, Luc. 1. Atqui multi tam se-MeS, quam iuuenes hic errant grauiter Iuuenes se extra onmem mortis aleam positos putant Senes sperant meliora. Et nemo tam senex est , qui se non annum vivere Posse putet. Quod s1 vero iuuenes cogitarςnt de his miseriis, non optarent vitam longiorem Senes vero si rationes cum Salomone saeptiis inducerent,ra vanitates iam olim visas assidue computarent, certe aliud sentirent, Potius orarent cum Elia, Domine, tolle animam minam, a. Reg. 17. Sat habeo. Coelestia enim magis quaerenda&superna Coloss3 Phil. 3. 2. Cor. S. At pauci desiderio alterius vitae tenentur plurimi terrae affixi vitam hic Iongaruam optant. II. Vnde tanta miseria huius vitae agnoscenda. Peccato. Peccata itaque detestemur, fugiamus caueamus. Illa enim diuidunt Deum&nos, Esse. Sue . Et sicut peccati stipendium mors Rom. 6. ita omnis miseria. III. Nemo suam felicitatem quaerat in his terris. Neq; veram vitam putet esse in his terris. Cum vera vita non sit, nisi ubi feliciter vivitur, teste Augustino Istam

mortalem vitam, mortalem dicant vitam, an mortem Vitalem, nescio, ait idem Confessi. lib. I. cap. s.

Stulte igitur agunt quicunque voluptatem .delitias huius mundi sectantur, in diem vivunt, existimantes sic se miserias huius vitae posse profligare. Quemadmodum Diues Epulo, Luc. 16. Nabal I. Sam. 2J. Epicurae illi fecisse leguntur, qui dicunt: Edamus, bibamus, cra: moriemur, I. Cor. ΙJ.V. 32. Et illi, quos describit liber Sapientiae cap. 2. v. s.

Tales enim hic nihilominus sunt miseri, dum semper

239쪽

Cum tremore coguntur expectare vocem illam de coelo, Luc. 1 2. Stulte, hac nocte auferetur anima tua, aut illam, Daniel 1 Appensus es in statera,&inuentus es minus habens,&c. Et quia animae suae non habuerunt rationem, cruciabuntur in aeternum, Esse. 66. Christiani autem non grauentur in hoc mundo pati pressuram,Ioan .I6.v. 33 ut ibi solatio frui possint cum Lazaro. Et soletur ipsos gaudium futuri saeculi, quod non

Egregius est hic loeus, ubi Salomon triste senium depingit iuuenibus considerandum ut cogitent, quid aliquando de ipsis sit futurum , qui iam sunt propter integras vires corporis insoletiores. Notandum autem, quod cum in verbis praecedentibus huius capitis Salomoniuuenes sic fuerit allocutus,Laetare iuuenis in adolescentia tua, laetum sit cor tuum in iuuentute tua iis tamen ita temperare voluerit iuuenum laeticiam, ne obliviscantur Creatoris, ostendens primum quam cito obrepat no intellecta senectus, quam mi seresumbi ei, morten/ymetaphoris venustissimis ita describit, ut vix eam penicillo pictor potuerit accuratius depingere. Deinde vero addit Sapientissimus Rex, quid tristem senectutem mox subse

quatur.

Haec iam cum suis doctrinis breuiter videamus. I. Pars. Memento 5 iuuenis, inquit Salomon, Creatoris tui, cogita te ortum habere non ex temetipso, nec ex fortunet casu, sed Deum te creas , ut ipsi seruias, ipsum ut pa- trem

240쪽

trem honores Malach. I. Sic enim in symbolo profiteris, Ego credo in Deum patrem omnipotentem Creatorem. Non autem existimes, satis este si de ortu&creatione ici creatore tum demum cogites, cum mors interit uvappro quinquauerit Sed in iuuentute tua de his cogit bis .Ratio. Quia ubi consenueris, accedent anni, quos dices tibi non placere. Tantis enim tum grauabere malis&

incommodis,uet de creatore disicilius cogites quam dum

es iuuenis.

Senectus enim per se morbus multum te affliget. Quid igitur incommodi fert senectus, quominus tum possim optimam habere occasionem cogitandi deDeo creatore Audi Depingam tibi senem aegrum aremulum. I. Solvi

I. una, Lux&stellae obtenebrescunt, c. Lux laeticiam, tenebrae tristiciam afferunt: idem etiam scriptura intelligit Ioel. 2. v. 2, sicut Germanico Prouexb. etiam nos dicimus, EB Illain tem da scidii. Ita

in senectute omnia ad tristiciam vergunt. At dicitur alias,

post nubila Phoebus. Rachine'rutomptino tinens chem.

Sed hic alia est ratio. Post pluviam dens, recurrunt nubes. Alia aliam excipit calamitas. Destillationes fer Econtinuas sentiunt. Prouerb. dicitur. Ein Ister halassetagneive bellting. Semper noui morbi accedunt, prioribus vix superatis, fluctus fluctum consequitur. Σ. Custodes domus tremunt. Manusin brachia, quae alioquin defendunt hominem labores sustinent, iam

sunt tremulavi infirm a , nec faciunt officium. 3. Fortes nutabunt. Pedes qui gestare totum corpus debebant, iam n utare incipiunt, ut baculo opus fir gradum senis utrare. 3. Molatrices otiosae sunt. Eden tuli plerumque sunt senes, non possunt amplius, si maxime velint, omnis generis cibos manducare.Dentes igitur otios . Quia palmici, inquit Salom: on , norige ab inuicem distantes. Saepe magis inde dolorem quam commodum sentiunt senes Videntes per senestras obtenebrescent. Oculi ca-

SEARCH

MENU NAVIGATION