Promptvarii execvialis pars prior, continens centvrias III. dispositionvm, qvibus themata funebria siue Scripturae dicta varia

발행: 1610년

분량: 955페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

M 17. 48.ω21. de Isaaco facta, de seminis multiplic tione, de Mestia ex ipsis nascituro. Hac spes omnino frustari putabant. Insuper sterilitas tum temporis habebatur pro maledictione Ideoq; tantopere desiderane prolem Matriarchae Patat id exemplo Rachelis dicentis, Tulit Deus opprobrium meum Genes O. vers 23. cum genuisset Iosephum. Deinde accedit aliud ex parte Dei, de quo hic, Deus dedit conceptum Rebeccae. Id ita intel- Iigendum, verba textus innuunt, quae sic se inuicem sui sequuntur: I. Deprecatus est Isaac Dominum cum esset Rebecca sterilis et Et factus est exorabilis Deus. 3. Et statim sequitur, Concepitque Rebecca. D1sc1Mus Charissimi, carnalem istam generationem non esse naturae propriam sed donum Dei. : Licet enim haec videantur esse leui culta&vulgaria, cum multor mulieres sint, quae impraegnantur sine oratione veprecatione ad Dominum, imo etiam saepe contra votum da voluntatem , cum non cupiant habere prolem tamen

fatendum est, quod ad diuinam creationem pertineati gignere sarcie filios aut filias Hinc enim Deum crea torem&patrem nostrum vocamus Sanc de Racheleex- pressus textus est Dominum illam fecisse ad genera dum aptam.Sruchi . Genes O versat. Idem etiam teia viantur exempla Sara: Gen. 17.versis Hannae. I. Sam. I.na 7.&similia alia. Nec caret conceptio dormatio foetus miraculo: quod fatetur Iob. cap. IO. v. 8. Dauid Psalm.I 9. v. Is.I 'Diuina igitur magis haec sunt quam humana. 1. Agnoscenda haec a nobis grato animo, meo

gratiae agendae cum Dauide, Psal. I39. V. I . r. Rogandus etiam Dominus non tantum a praeis i nantibus, sed etiam a viris, maritis&aliis,ut scutum con- Ceptum in utero clementer tueatur, utque suo tempore

in lucem Deliciter edatur.3 Nemo Ledat aut offendat uterum gestantes,ne fiat

homicida: destructor operis diuini.

262쪽

. Ipsae etiam matres grauidae sibi Foetui parcant ne temeritate sua noceant sibiipsis.

II. Pars l

Rebeccam diuina gratia non absq; miraculo sit iste velimus sentire grauidam factam diximus. Iam igitur se

faelicissimam putat. At mox sequuntur incommoda, non ipsa sterilitate leuiora. Etenim cum gemellos gestaret. colliduntur hi inuicem in utero. Res mira, noua inexpectata Rebeccae. Neque sine multo dolore facta ista collisio, ut iam de faelici partu desperare incipiat. cscit enim quid futurum in partu, si iam talis fiat collisio. Et non frustra aliquid periculi praes glebat Haimus- Etenim partus fuit iuxta commune naturae ordinem periculosus, cum posterior ex gemellis editus suerit, plantam fratris prius egredientis manu tenens Vide v. 13. Exclamat igitur Rebecca. O me imiseram. Quorsum tam anxie rogaui pro sobole. Satius mentin quam grauidam factam, quam vel praegnantem occidia foecu,vel in partu succumbere. Et multum afligit ipsam haec tentatio, usq; dum oraculo diuino coini illo intelligit, hanc gemellorum collisionem non carere mysterio De quo qui ad institutum non facit in praesentia non dicemuS. Lucus. Quanquam autem Rebecςa in partu non defecerit, quemadmodum praesens defunct iam terrae demandata, videmus tamen gestationem teri & partum vix unquam sine dolore& praesentissimo mortis periculo esse, etiam apud piissimas lanctissimas matronas. Nec desunt quoque exempla piissimarum, quae in partu succubuerunt Rachel Genes s. uxor Pine has. . Sam. 4. Qilia vero Deus conceptum dat ut supra ideoque licet ipsi etiam de foetu concepto statuere quod vult. Ad consolationem autem piarum matronarima doloribus partus oppressarum facere potest, quod sanctissimis mulieribus idem euenit.

263쪽

ix fortiter ferant istas aduersitates,atque ita in sua vocatione occumbant, multo caeteris erunt beatiores.I. Ti

Non itaque sint impatientes, nec optent sterilitatem , nec murmurent aduersus Deum. Sed dicant, fiat voluntas tua Domine. Tibi viuimus, tibi morimur, Rom.1 .v-8. Tu ex singulari gratia dedisti conceptum, fac de nobis, quod bonum est animς nostrae.Et sciant, quod Deum diligentibus omnia sic etiam mors cooperantur in bo

Et nota sint Deo creatori ipserum suspiria, pericula,

dolores,&c. quod patet ex Ierem. 6,V.vit.Et Ioan.I6.V. 2I.is absterget lachrymas ipsarum, Esa. 2J.V. 8.Apoc. 21.V. . quas collegit in utrem suum. Psal. 6.V.9.&m numerato habet.

Haec autem tam tristia spectacula ob oculos ponit, veintelligant omnes, quantum sit Dei beneficium, si partus feliciter edatur. De quo pauci conitant. Certe miraculo nunquam caret,ubirect e perpender mus quod agnoscit Psal. 22.v. IO. ExtraXisti me ex utero. Certe Augustinus recte scribit Serm. I 7 de tempore. Tom. Io. pag. 662.exempl. Basili Maiora miracula sunt, tot quotidie homines nasci, qui non erant, quam paescos resurrexisse, qui erant, laru et ista miracula non consuderatione comprehensa sunt, sed assiduitate viluerunt. Et lib. Ir.cap. Io. de Cruit. Dei. Quamuis miraculavi sibilium naturarum vivendi alliduitate viluerint, tamen cum ea sapienter intuemur, inusitatissimis rarissimisque maiora sunt. Nam dc omni miraculo, quod sit per homi. nem,maius miraculum est homo. Possunt isthaec explicari latius,

Historis de Ucili partu, morae sepultura Ra-

264쪽

Luci uos sane&tristis hoc loco describitur historia quomodo sic piissinia sulcherrima Rachel, postquam

multis annis sterilis fuisset, tandem precibus a Deo conceptum impetrasset, dum secunda vice grauida facta fuit, doloribus partus superata in itinere cin patenti

Campo, magno cum dolore expirauerit. Quia vero ex hac historia multa instituto nostro seruire poterunt, cum eadem nostrae defunctae fortuna fuerit, agite ex praesenti historia tria notabimuS.

1. Dicemus de doloribus parturientis Rachelis

3. Et tandem de sepultura eiusdem. 1. Pars. Optimus patriarcha Iacobus postquam diuinam promissionem audiuit in Bethel, pro ρ erat cum Rachele grauida ad parentem grandaevum Isaacum habitantem in Mamre: iam vix abest trium aut quatuor miliarum spacio. Cumque speraret se exhilaraturum parentem senem pulchra prole: ecce praeter omnem exspectationem orbatur charissima coniuge Parturit enim Rachel in via, in patenti campo non procul ab Ephrat. Magnis au rem dolor1bus circumuentam in partu Rachelem, obste trix solatur, ut bene speret, ore enim ut faeliciter hunc

infantem enitatur. Ipsa vero grauissimos non tantum

dolores, sed& vitae periculum imminens sentiens, iam iam moritura filium in lucem editum, Benoni, hoc est filium doloris vocat, innuens quod partus dolores sint grauissimi & certo ipsam enecaturi. Locus. I. Matriarcha illa piissima sentit hoc loco illud Genes 3. v. 16. In dolore paries filios tuos. Facit eniim peccatum, ut gestatio partus&educatio plena sint dissicultatibus, molestiis miseriis. At consolationem habent mulieres in his doloribus, quod sanctissimas etiam mulieres&certo saluatas Deus

sis affixit ut illud Pauli verum ita in ipsis, Salua sic

265쪽

mulieri si manserit. c. I. Tim. 2. V. IS. Et qui hoc eo dei

loco in Ephrata sequae alio nomine Bethlehem dicta est,

atque Bethlahem Ephrata vocatur Ich. . vers. a. natus est sine dolore matris, quia sine peccato conceptus ex Spiritu sancto, is sanctificauit hospiarma matronarum dolores, ne animae possint nocere,&quImorienti Racheli adfuit, is etiam praesentillimus adest parturientibus ipsum inuocantibus, Psal. I s. vers 18. facit ut omnia ipsis cooperentur in bonum. Rom. 8 vers 28. L. II. Discant libera, qui omites cum dolore matrum

sint geniti, ex Eoc loco illud, quod Tobias senior probhinculcauit filio Tob. . v. . Idem fere Syrach repetit capit.

7.v. 29. Non obliviscari S gemitus matris tuae. Et grauissimas nec immerito poenas minatur scriptura his, qui matre perturbant. Prou. O. V. IT. L. IIL Pia haec obstetrix adnion et eas, qua hoc funguntur ossicio, ne sint durae imperiosa erga parturientes, sed blande illas tractent consolentur in tantis difficultatibus. Deus erit merces. Et piarum obstetricum laudes non reticet scriptura: hoc loco& Exod. I.v. 21.&4. Sam 4 ver ZO.

II. Pars. Non tantum dolores in partu sensi grauissimos optiam a Rachel, sed, omnino defecit, difficili partu

mortua est. Et sic vere filius natus fuit Benoni Iacobus vero ne perpetuo huius tristissimi casus recordatione a figeretur, nomen immutat& BenIamin vocat h. e. filium dextrae charissimae coniugis.L.M. Haec demum magna est miseria, non tantum cum dolore parere filios, sed doloribus superari lenitus enecari. Tristia sane spectacula, quae ob oculos nobis statuit Deus, ut intelligamus quantum beneficia .um, im quantum sit miraculum Dei, si infans faeliciter

in lucem edatur.

De hoc loco Vide in fine Di Jositionis praecedentis

266쪽

L. II. Reuerenter sentiendum de sexu muliebri,&reuerenter illae etiam, praesertim grauidae tractandae cum

tantis undiq; ante partum, in ipse partu post premantur miseriis, doloribus, quos vix fortissimus vir patienter perferre posset. Tribuendus illis suus honor, I .Pet. . V. 7.1IL Pars. Actum est de vita Rachelis. At quid Iacobus noster mantis cum suspiriis atque gemitibus astiterit morienti coniugi charissimae, impostibile est verbis explicare. Et potuit certe Iacobus dicere, quod versus habent Ouidiani:

Dmidor haudaliter, qua smea membra relinquama Elpars abrumpi corpore visa meo erit EtrTeloquor absentem,te vota mea nominat unam.

Nulla venissine te nox mihi.nusia dies. At quid faciat bonus Iacobus Parcit lacerare genas, nec scindit capillos. Quantum potest, extenuat forti mala corde ferendo Ad mala iam pridem non rude pectus habens. Etenim scit hanc esse Dei voluntatem, coniugem praemissam non amissam, nec periisse animam cum corpore. Ideoque nec reluctatur voluntati diuinae nec

insurgit aduersus Deum Honorifice sepelit defunctam. atq; ibi ad sepulchrum erigit monumentum: quod multis post saeculis ibi visum est. Certus de resurrectione coniugis, aequo forti animo fert tristem casum.

Locus Iacobi exemplum pii mariti imitentur, nec fremant aut insurgant aduersus Deum, quod nonnulli impatientes mariti faciunt. Cogitent, Dominus dedit, Dominus abstulit, Iob. I. v. et et cogitent de historia illa Ezech et . . IS. seqq. Solentur sese certa spe resurrectionis,&quod sint suo tempore iterum inuicem agnituri. JHoneste sepeliant,&in luci uino dum seruent.

Vicisim vero si qui sunt ut certe sunt duri μαεορ Demariti, quos betc tristia spectacula contusuci in partu de

267쪽

scientium parum mouent, ut sepe prius de secundis votis cogitent, quam prior coniux terrae demandata fuerit: illos accusat hoc Iacobi monumentum redium adpe petuam charae coniugis memoriam, quae nunquam intercidit apud ipsum, c.

I. Sam. q.

prouerb. 13. v. 21. Sicut aqua frigida homini sitienti est gratissima ita nuntium bonum de terra longinqua exhilarat animum. At quemadmodum bonum nuntium exhilarat, ita vicissim malum triste nuntium vehementer perturbat, imo saepe etiam mortem accelerat. Cuius rei exemplum proponitur in hac historia, ubi uxor Pinelias grauida audito tristi nuntio subitis doloribus partus obruta expirauit. Cum itaq; hisce diebus similis pene casus acciderit cude necta, agite, hanc historiam excutiamus. Dic 'ndum aut vi a de dissicili partu morte huius matrona'. et Quae huius difficultatis&subitaneae mortis causa. s. De astantibus S consolatoribus.

I. Tars. Eli summus sacerdos cludex Isiaelis duos habet filios, Hoplini&Pinelias,uterq; est impius. At Pinelias uxorem lilibet piam prudentem, atqde on tantum in sacris literis, sed etiam reb. ciuilibus probe eruditam, quod ex verbis illius colligitur, cum deplorat statum populi Israelitici,&gloriam Israelis ablatam ad extremum usque vitet halitum, non sine causa conqueritur. De quo quidem plura disserere ad institutum proprie non pertinet.

268쪽

Est illa ex marito suo grauida, vicina partui. Irru unt autem in eam subiti dolores partus ante legitim uni tempus Ideoque partus est dissicillimus cum ingenti dolore atque vitae periculo coniunctus. Adeoque Vix Puerulum enixa repentina quasi morte in ipso partu perit.

L. 1. Dissicilis hic o tristis casus piissima matronae,qua: pho gloria Dei salute patria multum fuit solicita, selatium afferre potest miseris mulierculis, quibus simi-

Iia accidunt, quod haec omnia non proueniant a Deo ira to, alioquin non hoc modo a fili geret pias matrona S. Tales itaque sciant quod Deus habeat causas certas, nobis vero incognitas, quare hoc genere mortis interire sinat pias muliere S. Est quidem partus difficultas per se poena peccati, sicui ex Gen. . vers 46. constat, propter impium maritum uxor Pinelias hoc genere mortis perit attamen haec calamitas ut omnia alia diligentibus Deum in bonum co

operatur Rom. 8. v. 28.

Voluitq; Deus hanc matronam sic perire, ut inpia vocatione moriatur, te oculi illius videant subsequutu-zamala Israelis. Beatior itaque est mestis aliis. Sic alias quoque interdum pias matronas maioribusnialis subtrahere vult, dum inpia ista vocatio ire euocat ex his terris. Non igitur se aliis in faeliciores existiment. Faciant ossicium strenue. Bene sperent de praemiis aeternis, forti animo occumbant in hac statione, in qua

sunt collocatae a Deo. Nota Caeteri loci, videlicet: I. quanto cum periculo Coniunctus sit partus. 2. Et quantum in generation ς

miraculum. 3. Quodque liberi haec agnoscere dc parentibus grati e 1se debeant, qui hoc loco etiam possent commode inseri, in superiorum Thematum Dispositionibus sint annotati. Inde qui vult petere potest. Cum eniis materia eadem recurrit , iidem etiam loci e offerunt.

269쪽

At non fortuito casu accidit, ut dolores partus iam subito irruerent nec sine causa hic partus tam dissicilis fuit quod quidem paucis verbis textus praesens innuit. Territa fuit optima matrona tristi alici dolendo nuntio. Etenim vir quidam stolidus Beniam ita aut de res aduersias nuntiat, licet vera dixerit quod maritus in prς-lio occisus, arca Domini capta sit: urbem Silolirius stibus implet, ut socer huius matrona su us Sacerdos fracta ceruice subito expirauerit. Notha itaq; hoc audito nuntio de triplici infortuni ob aud immature cogitans, sic est consternata, ut mox ex partu infelici&pra maturo animam agere incipiat. Locus. Videmus quantum interdum periculi grauidis&praegnantibus, maxime vero partui vicinis, a fierant subiti terro Ies. Fieri potest ut homo cordatus fortis tristi aliquo nuntio ita consternetur, ut vix possit recipere an in v. n. Nec desint exempla eorum, qui sabito tristi nuntio audito statim expirarunt. Magis ver nocet

hoc imulieribus uterum gestantibus Parcendum itaque illis, prius dissimulanda etiam quae vere ita gesta sunt, nec simul semel omnia effutienda coram talibus matronis ne periculum ipsis. elui creetur. Sicut alias extra hunc casum etiam monet Salomon Prouerb. I . vers 27. ut qui prudens esse vult situm sermonem modere

tur.

Haec pro imprudentibus quibusdam maritis, aliis

rerum aduersarum cupidis nuntiis ac nugigerulis notanda sunt. Vir impius de aduerso nuntio laetatur, quod innuit Prou. 13. vers IT. L. H. Exemplum huius piae matronae imitari omnes pii in cum laborat salus Ecclesiit atq; Reipublicae, contristari debebant, super contritione Ioseph. AmOS6. v. c.

At multi sunt ετnt ροιρε κρι. Denendas heis imaeib Iachil dans obe iuget . Imitantur hi patrem Diabolum.

270쪽

Parturienti astant mulieres, itandis ipsam verbis sonsolantur,Ne timeas. Bene spera. Peperisti filium. Sie putabant illam recepturam animum quia Christo teste

Ioan. I 6. v. . nato infante magna matres laeticia perfunduntur,ut non amplius cogitent de doloribus partus.Illa vero de gloria Domini magis quam de infantes licita, nullam ex his verbis dbstetricanitum consolationem 1ensit, sed cum gemitu expirauit. L. L ii modo qui parturientibus adsunt, blande i- psas tractare, & cohsolari atq; animum addere debeant, supra in Disposit. Thematisteriij est annotatum. Et maxime valet hoc loco illud I. Thessal. s. v. I . Consolamini pusillanimes. L. II Quia in his terris non apud omnes pias matronas impletur illa Christi consolatio, Ioan. ris quod felici partu exhilarentur sciendum, his paratum esse in coelis maius gaudium. Vbi abstergentur omnes lachrymae, E-

traxi i me ex utero matris mea, spes mea ab νbe-

νibus matris mea. Non sine causa Tobias filio istud inculcat, Tob. . . .

quantis cum periculis matris in utero gestatus fuerit. Id enim tum alia multa, tum praesens quoque triste admodum ludi uosum exemplum docet.Haec enim quam iam terrae mandauimus matrona piissima, filiolum eum tanto dolore sericulo enixa est, ut vitam cum morte in ipso partu commutauerit. Rursius vero Dei beneficium ingens est hoc, quod singulari ipsius prouidentia incolumis in tam difficili partu conseruatus est infans. Quia vero pauci sunt, qui de hoc beneficio cogitant, quod vivi sunt in lucem editi ideoque occasione praesentis funeris, ea quae

SEARCH

MENU NAVIGATION