Promptvarii execvialis pars prior, continens centvrias III. dispositionvm, qvibus themata funebria siue Scripturae dicta varia

발행: 1610년

분량: 955페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

pterea nocere valentes, nimium metuimus, ne forte hic

vel illic noceant. Hinc multi etiam in gratiam ipsorum inique agunt contra conscien tia. At cogita ece homines breui morituros. Hoc loco dicitur homine etiam si velit, nocere non posse quia moriendum ipsi Numquid igitur mortui etiam nocebunt ZMinime. Minatur impius ille Aachabus internecionem Prophetae, si in pace reuersus fuerit. At rediit occisus, nec ultra nocet, I Reg. 22. Et Angelus Iosepho nunciat cum gaudio, Mortui sunt qui quaerebant an ina pueri, Matth. 2.v. 1 O. De IulianoAthanasius dixisse fertur: Nubecula est, cito transibit. Tu itaq; Deum time immortalem: non homines mortales. Et si maxime fractus illabatur orbis, tamen fac officium sine fraude,&defende veritatem. Sic Deus pugnabit pro te Syr. . V.33.

Imperfectionem adlionum humanarum considerauimus. Causa eius rei est breuitas vitae humanae, quam nunc etiam proponit considerandam Sapiens, facta collatione annorum vitae hominis ad anno aeternitatis. Homo ad summum vivit ceu tum annis, inquit. Nostro tempore inter centum millia hominum vix unus reperitur centenarius. Sed esto vivat homo centum annis:

imo vivat mille annis, quod nulli hominum contigit in hoc mundo nulla tamen est proportio ad aeternitatem, quae nullis annorum myriadibus finitur. Duabus similitudini b hanc rem illustrat. I. Sicut una gutta aqua cum immensa ineffabili copia aquae maris

non potest comparari 2. sicut unum granulum non pΟ-ὲ test conferri cum infinita multitudine arena maris: Ita nec omnes dies vitae nostrae ullam proportionem habent ad aeternitatem. Si itaque velimus conferre vitam nostram, quae 6 O. aut 8 O. annorum est, non erit Vnummo mentum cum aeternitate comparatum.

Locus Multum etiam posset haec vitae nostrae breMi- a monere; at unum tantum Malterum delibabimus.

252쪽

I. Quia tempus breue bene collocandu Redimeti

tes tempus quia tempora mala sunt Eph.s V. Ι6. Col. .V. Et I. Cor. T. fratres, tempus breue est,&c. Gal. 6.Dum tem

Pus habemus, benefaciamus omnibus Certe Diabolus quia scit modicum sibi superesse tempus, Apocal.IZ. V. IL, valde est laboriosus. Quare non potius nos hoc agimus, Ut discamus&faciamus quae faciunt ad salutem nostram iII. Stulte agunt qui tanto studio uanta cum soli- Citudine corradunt opes , quarum breuissimi temporis usus ipsis conceditur. Stulte cuius erunt quae corraseraSῖ Luc. 12. Thesaurus potius colligendus, qui in futuravita

durares sessit. De quo I. Tim. 6.V.18. I9. Matth. 6.V.2O. III Insani sunt qui propter paucul OS annos, quos cum voluptate transigere cupiunt, sese in aeternum praecipitant exitium ci unius momenti voluptatulam cum xternis cruciatibus commutant, nullis annorum myriadibus finiendis. Quoties clamabunt damnati,c ens istemigii iesistula ang. Impossibile est contra conscientiam eum peccare, qui de aeternitatis duratione cogitat semper Massidue. At nostrates haec rident,vsque dum magno cum suo malo experiantur.

Mortem communiter vocant omnes amaram, erbi item dodi: Quia cum dolore separat animam cor pus Atqui syracides hoc loco ostendit, tantam non esse amaritudinem mortis, quin illa etiam aliquid iucunduratis secum ferat. Licet enim amara sit homini diuiti, securo,

253쪽

curo, faelici&voluptatibus dedito, tamen de aliis non

eandem se rationem, cum non omnes eiusdem sint ingenij, nec eadem omnes tantur fortuna.

Neque vero mors sua natura iucunda est, cum sit poena peccati,sed per accidens fit talis, cum sinem faciat mal rum, quae affigunt hominem. Enumerat autem sapiens quinque genera amictionum, qua homini iaciunt mortem iucundiorem cum ilia Ia alioquin hominem miserum ipsa morte premant validius. De his ordine primum dicemus, ctinde ad tannostrum accommodabimus.

I. an. i. Bona, inquit Sapiens , est mors Indigenti Hoenon tantum de pauperibus intelligi potest, qui paneni suum ostiatim quaerere coguntur, sed de omnibus aliis, qui aliorum ope, consilio, auxilio opus habent. Zie illis

Quod sane interdum etiam ditioribus accidit praesertim si non valeant iudicio aut Opprimantur a potentioribus. Taceo quod nemo hominum est qui non indigeat plurimis rebus ad vitae corporalis sustentationem. Si autem de pauperibus, mendicis similibus tantum velimus intelligere, expedita res est. Certe satius illissemel moti quam quotidie cum fame egestate conflictari Patet hoc exemplo Lazari Luc. 16.1. Bona mors infirmo, morbis circumuento. Etenim multum praestat mori, quam perpetuo aegrotare, teste hoc eodem nostro Sapiente capite. 3O VeIs II.

Huc redit eiusdem Larari exemplum. Vide quomodo Iob optauerit mori. Iob. 3. o. versu inprimis Is Malibi passim Satius enim mori semel quam quotidie. Quoties, putas, mori optauit paralyticus ille 38. annorum Ioan s. quoties haemorrho usa mulier Luc. 8 quoties incuruata illa Luc. 13.

254쪽

3. Bona mors seni. Inueniuntur quidem senes, quorum vegetior aspectus, quam iuniorum. Attamen ple-ixumque sentiunt pondera amarς senecto aegraudaeui .Et aegra senectus tremulo venit gradu Imo per se morbus esse dicitur. Quotidie enim sentiunt noua incommoda.

uerbio. Et testatur praeceὰens vocabulum, quod Sapiens noster de senibus infirmis loquatur.His iam mors quotidie obambulat ante oculos, quam optant cito vincere, ut vel tandem ad quietem perueniant. De senibus dicunt

De incommodis senectutis vide Eccles 11. Et exemplum Barsillai senis. i. Sam. I9.V.3j. Iucundum igitur illis dissolui &liberari, si sapiunt. . Bona mors homini multum de variis rebus solicito. Non parum affligunt hominem curae, Syr. 3O. V. 26. imo saepe etiam conficiunt curae graues, vel ossach, vel Oeconomiae, vel liberorum causa solicitum tenentes virum bonum. Vide quam graue fuerit Patriarchae Iacobo, voluere curarum tristeis in pedi ore fluectus, cum desilio Iosepho caeteris esset solicitus Gen. 37. V. 42. Ita de aliis iudicare licet. F. Tandem mors bona&iucunda erit homini, eu1 nulla melioris vitae spes nec exspectatio Spes alioquina- Iit afflictos. Et solent plerique sperare meliora. At ubi nec corporis&valetudinis, nec fortunae, nec totiuS vitae ratione ulla spes melior affulget, ibi sane mortis exspect a-tio est iucundissima Elias, ubi nulla spes vitae felicitatis reliqua est, rogat Vt moriatur. I. Reg. I9. Haec sunt, charissimi, quae mortem alioquin acerbam Iucundam faciunt exoptatam, cum ipsa morte grauiora sint mala. Quod si vero sunt, qui has calamitates experti, indige-tia, infirmitate, senio, curis is et futurorum malorum

255쪽

ῶ ιβητης esse oportet inales interdum reperiuntur

internos.

1 L pars.

1 laee quae diximus, si apud animum nostrum perpen derimus, plurimum habebunt ponderis , tilitatis apud

recte sentientes. 1. Primum enim mortis acerbitatem lamaritudi nem, si non omnino tollere, lenire tamen possunt de bent meditationes crebriores, qui b. malis simus exposti in hac vita. Vel n. indigentia, vel infirmitas, vel senium, vel curae vel metus nos affigunt,&vel simul atque omnia coniuncta, vel singula diuexant miserti. Audin est inops, licet firmae valetudinis sit aut sabundat, cum perpetuis morbis conflictatur aut senex est atque debilis,vel iuuenis multis curis distractus. Quod si caetera nescias, vel hoc unum nos iubetpraesenti animo mori, quod nulla est melioris vitae nec spes nec exspectatio. Hora nouissima

est. I. Ioan. 2. Mala tepora. Eph s. Et posteriorissem per si tura deteriora, Christo teste Matth. 2 . V. 2I. Restant igitur illa, de quibus idem Saluator noster Luc. χΙ. Erit anxietas, extabescent multi prae timore expectatione eorum, quae superuenient orbi terrarum.

Quis igitur non cupiat dissolui viuere cum Christ0,

quod melius esset.Phil. I. Quis non cupiat dimitti cima Si meone Luc. 2. Quid faciunt igitur qui hanc vel mortalem vitam, vel vitalem mortem ut Augustinus loquiturὶ tantopere admirantur, ut exire inde nolint Insani sunt, non intelligunt nec credunt scripturae, docenti quie-Rere mortuos afuis laboribus Ap. Ι . . I 3 Esa. 16 in fine

Quod si maxime nihil ultra vulgus Ethnicoriim saperemus,&hoc unum nobis esset cognitum, quod illi frequenteria istarunt, Mors si non bona, finis tamen illa maiorum est, possemus amaritudinem mortis tolerare. Atqui Christiani cum simus, hoc nos non fugiat, quod mors non tantum finis laborum miseriarum,sed etiam trans.

256쪽

transitus ad vitam sit, piis credemtibus, multo magis promptos nos paratos es. decet, sequi Deum euocan- Temper mortem ex hac lachrymarum valle. Hinc illa a- Iacritas Patriarcharum, piorum Regum atqueProphetarum, fanelissimorum Martyrum quorum exempla ita scripturis atq; Ecclesiasticis historijs pallim sunt obuia. r. Deinde possunt, imo debent etiam patientiam excitare inanimis nostris, ea quae supra dicta sunt Cum intelligamus non tantum morte finiri omnia illa mala, quae nos viventes circumstant, sed exscripturis compertum habeamus, illa abunde nobis esse compensanda

Tum enina,vbi Deus erit omnia in omnibus, nihil nobis deerit, nulla erit infirmitas, non triste senium , non cura praesentium nec metus futurorum, Apocal. 2I. Ne dolor nec clamor.

CONTINENS THEMATA

TRACTANDA IN FUNERIBUS PIARUM

matronarum, quae doloribus partus superatae, vel in ipso partu, aut non longe post expirar t.

Durus est hic sermo,pronuntiatus a Deo contra Euam

257쪽

matrem omnium viventium, postquam inobedientia sua Deum offendit. Sicut aut e peccatum Euae ad omnes mutalieres transiit, Rom. 3.V. I et ita etiam haec sententia lata est aDomino aduersus omnes mulieres. Cuiugetiam bonam partem sensit prς sens defuncta, iam terrae demandata.Id eoque haec verba paulo altius repetenda& explicandae runt, ut inde non tantum mulieres, licet illae maxime)sed&omnes doctrinam&consolationem percipiant. Primum itaque unde tam tristis sententia aduersus se

cum muliebrem prolata sit, dispiciendum. Deinde ipsis verba ponderanda erunt, quid sibi velint. Tertio singula

ad usum nostrum transferenda. In quanta selicitate creata fuerit Eua omnibus constare arbitror. Hanc illi felicitatem inuidit Satan, qui ea dem iam exciderat,& sua culpa damnatus erat. Ideoq; mni conatu hoc agit, ut Protoplastos in eande secum miseriam coniiciat Aggreditur itaque Euam, eique multis blandimentis atq; mendaciis circumuentς persuadet per

serpentem , ut de arbore vetita comedat, atq; sic mandatum Creatoris transgrediatur. Quamuis autem sus

nius pomi videatur res leuissima, tamen inobedientia haec mulieris non immerito ita offendit Creatorem, ut serpenti atque Satanae maledixerit:&postmodum etiam ad mulierem inobedientem couersus grauissimam hanc contra illam tulerit sententiam quae continet duplicem poenam . . Dolores. . Subiectionem De prima nobis in praesentia sermo est, de qua mox dicetur. Vbi tamen notandu, quod longe alia habetur ad muliel rem sicut etiam ad virum concio, Q ad serpentem Dia- bolum. Serpens enim cu Satana abiicitur,&maledicitur in perpetuum. ma Satan author est huius perditionis. Mulier vero etsi poena corporali licet satis graui)pu-

hiatur,tamen non maledicitur nec abiicitur in ternum,

sed propter se me ex ipsa nasciturum Christum seruatur. II Para,

258쪽

Nunc ipsam sententiam contra mulierem latam excutiamus. Vno verbo minaturi si dolores Maerumnas. Ea' duplices. I. In conceptu. Intelligit autem omne id tempus, quo foetus conceptus gestatur in utero. Multiplicabo, inquit, aerumnas hoc tempore Testatur enim Cxperientia, quod conceptum subsequantur variiri maximi dolores capitis , vertigo, dentium atque aliorum membrorum dolores Accedunt nausea fastidium clabi ptq; potus molestissimum, crebrivi dissiciles vomitus. Nec infrequens est illud ventriculi vitium, quodpicam alij, alij vero citiam vocant,vel malaciam Graece dicitur

Tιία,&μαλακία estq; peruersuS deprauatusPraegnantium appetitus, ubi cibos vel inutiles, vel tales etiam, a quibus alioquin natura abhorret, appetunt. a. At postquam foetus iam in utero confirmatus est, di partus instat , maius restat periculum, dolor acerrimus. De quo hic: In dolore paries filios. Quanta 1 cmiseria, quae pericula, qui gemitus, quae suspiria audiantur, testatur experientia, ubi non nisi cum vitae extremo discrimine, tantum non moribunda parturiens foetum

enititur.

Propterea etiam tristia interdum exempla ob oculos saluit Dominus,ubi doloribus partus succumbunt, ut agnoscamus vim huius sententiae. Notandum autem unde sint hi dolores, c. Ego inquit, mulit plicabo aerumnas, dolores. A Deo itaque im

mittuntur.

Idque propter peccatum Euae cuius naturam mattaniatur iam omnes filiae,peccando scilicet. III. Para. V si s huius loci multiplex esse potest.

I. Fateri cogimur, dolores conceptus partus esse poenam peccati. Quia enim peccatum cum Eua habent commune, sentiunt quoq; praegnantes .andem poenam.

259쪽

si enim non peccasset Elia, certe sine omni molestia cum magna voluptates Cetum gestasset in utero, taquana pulchram coronam in capite. Debent itaque hi dolores admonere transgressionis nostrae: cui quoniam Eua primum consensita Tim 2.v I . cum ipsi tum filiabus illius haec poena imponitur. II. Magna tamen consolatio vicissim accedit illis, si expendant, unde ipsis immittantur tam varii dolores: a Deo scilicet. Ego inquit multiplicabo aerumnas. Non dicitur, Satan tibi multiplicabit aerumnas aut multiplicabitur tibi dolor: sed ego faciam. Bonum igitur ipsis dum incidunt in manus Dei, quod Dauid elegit a Sam. 24. 16.non in manus hominum aut Satanae. . si itaq; haec poena non flagellum carnificis, sed virga patris clementissimi qui non tentat ultra vires. I. Cor Io.v. I3. Estque illis senecta crux, quod Christus innuit. comparans omnem piorum amictionem cum doloribus parturientium Ioan I s. v. 21. Et salua fit mulier per fili rum generationem, si manserit iuside. I. Tim. χ.v. II De hoc cogitare debent in dissicili partu. III. Patienter itaq; ferant dolores istos, quaecunquo sunt piae matronae, nec murmurent vel adversus Euam, quae semel peccato insecta alias filias praeter peccatrices generare non potuit neque etiam aduersus maritos suos,&c. Sciant se experiri haec mala in sua vocatione ΛDeo hoc impositum onus cui sic seruire debeant, pariendo filios cum dolore. Et ubi legitim E certauerint in hac pugna, si maxime succumbant, paratum illis brabe-

Deprecam est Isaac Dominumpro rxore loquod esset inlis,qui exaudiuit eum, Otidit conceptum Re

260쪽

becca. Sed collidebamur in utero ei in paruuli,qua ait: s

mihiscfuturum erat, quid necessefuit concipere '

Historiam quis praelegimus ideo in praesentisinere explicandam suscepimus, quod sicut Rebecca proptet difficilem partum, quem nactuebat, collisis inter se In V-tero gemellis, de vita periclitari videbatur, ideoque se nunquam grauidam factam piabat: sic prςsens non tantum defuncta dissicili partu emortua, sed vi bonus illius maritus atque ali haud dubie plurimi hoc tristi casu per lturbati satius fuisse iudicabunt, nunquam concepisse, quam in partu periculos periisse. Vt autem de his cassibus rect ius possimus iudicares agite historiam hanc excutiamus diligentius. Vbi quidem non illa tractanda erunt, quae alioquin ad historiam Patriarcharum pertinent, sed ea tantum qu et nostro instituto seruire poterunt. Prim uim autem dicemus,unde grauida facta fuerit Rebecca.Dein de quid ipsi grauidae aut praegnanti acciderit. Initi autem nemini videatur absurdum, quaerere,'nde facta fuerit grauida Rebecca cum extra dubiuri 1st, quod maritum habuerit vegetum valentem Isa acum, adeoq; ex ipso facta fuerit grauida. Licet enim hi; cnaturaliter ita fieri videantur, scriptura tamen nobis altius illa rimanda proponit. Etenim cum Rebecca iuuencula ex Isaaco quadragenario non potuerit fieri grauida viginti annorum spatio, quo sterilis fui illa legit ut,

mirum quod iam ex sexagenario, ipsa viginti annis maior, facta fuerit grauida. Hoc textus breuiter innuit. Pri

mum autem ex parte mariti interuenerunt preces arden

tissimae ad Deum , pro uxore, ut is velit eam facere prae gnantem, seu aptam ad concipiendum generandum. Etenim vehementer angebantur pii homines, quomodo

posset impleri diuina promissio Abraham Gen. I 2 S i S.

SEARCH

MENU NAVIGATION