Promptvarii execvialis pars prior, continens centvrias III. dispositionvm, qvibus themata funebria siue Scripturae dicta varia

발행: 1610년

분량: 955페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

lud vult euincere, quod vir caput sit uxoris, quodque illa debeat subiacere ilia perio mariti. Addit vero, Adamum non deceptum, sed Heuam esse ii per serpentem, qui non cum Adamo, sed cum Eua sermones contulit, nec Ad mum, sed Euam ad defectionem solicitauit. Illa vero maritum seduxit, eidem,ut de arbore vetita vesceretur, author fuit. Hinc non ipsum tantum maritum perdidit, sed propter illius astensum transgressio ad omnes homines pertransiit. Hinc poenam etiam Deus primo denunciauit mulieri, Gen. 3.V. I 6 eamque satis grauem serpetuo in his terris duraturam imposuit. Eo curi hic idem recurrit, qui in secunda parte Dispositionis Thematis noni supra habetur in hac classe. II. Pars.

Possent autem mulieres, vasa infirma, dum tot taniatasque calamita te sentiunt propter peccatum, plane de

sperare de gratia diuina ideoque Paulus consolationem hoc loco adiungit grauissimam ostendens salutem illis non denegatam, etiamsi liberorum generationi quet certe peccato semper est infecta operam dent dummodo maneant in F PD E. Et quae sint notae, quod in Fama sint, si seipsas probare velint, iuxta id, a. Cor. Is . addit, scilici Dilectio, sanistificatio, castitas. Quae huc pertinent, in Dispositione Thematis ' . Promptuarij Connubialis iam ante pertractata sunt: idia eoque illuc lectorem remitto.

CLAssis IV. THEMATA, Applicanda funeribus vel infantum, Vel eorum,

qui praematura morte abrepti, plerunque

triste sui desiderium relin

292쪽

Genes II.

Morti ili m an ante Thare patre uum in terra natiuitatiss , in Ur Chalda oram.

Nihil singulare videntur habere laa:c verba, de morte Haram cum nec rarum nec mirum sit homines mori. At quia certum est, nihil omnino in scripturis contineri, quod non possit facere ad nostram utilitatem : ideoque Inonnulli ex patribus senserunt, esse in his verbis singula- rem emphasin, discripturam admirabundam haec pro tu lisse, eo quod hic primus lagatur ante patrem diem suum obiisse. Itaque&nos hanc historiae particulam non negligem US. Dicemus autem I. Qilis fuerit iste Hlaran. 2. Quando. 3. Et ubi mortuuS. I. ars. Fuit autem hic Haran ex progenie pii Patriarchae Sem filiae Nohar ori uia ius,&filius Thare, qui in Genealogia Patriarcharum post Noham est ordine nonus, S pates Abraham I, Genes II. v. 26. Adeoque hic Haran fuit fratei Abrahami celebratissimi inter omnes Patriarchas: num pater est Omiarum credentium. Sicq ex magna illustrifamilia natus est Eoster ille Haran atque maior natu Abraham O Quod hinc colligitur, quia Loth filius Haran pene eiusdem est aetatis cum Abrahamo, cum exirent ex Chaldaea. Legitur autem fuisse mortuus. Quia homo mortalis ex patre mortali prognatuS. Locus Mors nemini parcit, ne illustrissimis quiden personis: nec Patriarchis, aut eorum filiis, nec Regibus, nec Principibus Mors seruat legem, tollit cum paupere Regem. Et pallida mors aequo pede pulsat pauperum tabernas, Regumque turres Ideo Syrach cap. o tam illui

293쪽

turri qui corollam gestat, quam hunc qui cilicio induitur

mortis subiacere imperio testatur. Quia Om es ex aequo sunt peccatores Peccati autem stipendium morS,R D. p.

I. Facere ho a debet ad excitandam patientiam apud pauperes miseros, cum sciant, eandem cum ipsis vianae ad mortem ingredi omnes, quantumuis illustres personas, Reges,Principes Malios.

Σ. Humilitatem docet idipsum illustriores potentes, quod illis aeque sit moriendum atque pauperrimis. Quid enim superbit cinis&pulai SῖSyr. IO. philippus Macedo quotidie huius rei voluit comm nefieri per adolescentem Philippe, homo es. At multi

hoc aegre ferunt nostro temporc dc parum cogitant, se esse mortales cum tamen scire debebant, Deum Hon esse 'πηλ- , Iob. 6.Vide vers 19. 2O.

Mortuus est autem Hara: ante patrem sim in Thare In Hebraeo est, Et mortuus es, Haran super facie patris

sui Thare. Hinc alii sic legunt, quod cOIam patre sust, Vel in conspectu patris sui: alii, quod ante patrem ,

hoc est, prior patre mortuus sit. Et perinde est, siue coxam patre, siue ante patrem It mortuus: quia patrem loci-go post mortem ipsius tempore superuixisse, tum de- 4num ex Chaldaea migrasse certum est. Confiat autem ,

quod Haran non in pueritia vel adolescςptia, sed cui prouectioris esset aetatis diem suum obierit: cum filium. iam Lothum lauas alias Melcham atque I ischam ex 'niuge suscepisset. Certum quoque est, quod patres illius temporis non ita properarint ad nuptias, cum es sent adhuc longaeui. Ideo Thare iam O natus annos demum legitur tres filios genuisse. Sicque verisimile est Haran quoque septuagenario maiorem tuisse mortuum. Tamen scriptura innuit illum ante patrem , sic quasi iraematura morte abreptum cum pater Thare annos duceMa

294쪽

aucent quimi; natus fatis concesserit, ut in sine huius capitis habetur. L. Innuit hic locus, praeter communem naturae ordinem fieri, ut liberi moriantur ante parenteS: cum naturaliter hi, qui priores sunt aetate, semper prioreSetiam naturae debitum soluere debebant. Et graue sane hoc videtur parentibus, si liberos ante se moriente cernere cogantur. Hae autem sunt causae potissimum, quare Deus ante parentes euocet liberos.

I. Si liberi pii,parentes xero impii sint, ideo Deus illos euocat, ne parentum impietatem cum annis addi stant aut imitentur. Fitque hoc ad salutem iuniorum,&in poenam parentum Patet id exemplo Abiae filii Iero

2. Vel hac ratione impietatem liberorum punit, vitae dies abbreuiat, ut in filiis Eli I. Sam. a. ω . ubi simul indulgentia parentis punitur. 3. Vel si piorum parentum pii liberi praematura momte abripiuntur, fit hoc propter causa Sap. . allegatas. Hac vero calamitate parcntum fidem patientiam probat Deus. Illa igitur Fo animo ferenda exemplo Dauidis, 2. Sam. 12. V. 2 i

Vbi morimis Haran etiam paucis additur. In terran tiuitatis suae,Vr Chaldaeorum. Hinc teste Hieronymo in quaestionibus Hebraicis super Genesim, Tomo .fol.mihis . Hebraei hanc fabulam referunt: quod Haran inpatria sua coniectus fuerit in ignem, eo quod noluerit adorare ignem, quem Chaldaei pro Deo coluerunt. Et hinc Thare sumpsisse occasionem migrandi ex Chaldaea propter illam persecutionem. Fabulam longe crassior Lyra recitat ex Hebretorum libris super hunc locum. Aterror hinc natus est, quod cum Vr Hebraeis significet ignem, illi in Vr, hoc est, in igne Chaldaeorum mom

295쪽

tuum Haran singunt: cum tamen verba in terra natiuitatis suae videantur hoc innuere, quod Vr locum aliquem in Chaldaea denotet. Atque a Deo euocatos ipsos apericconstat Gen. Ir. Voluit autem scriptura hoc nobis insinuare, Hara mortuum in terra patria, quae fuit infecta Idololatria, priusquam euocati a Deo, Abraham&Loth cum patre &auo exierint in Canaan. Nec ab Ido-ηolatria plane erant alieni ipse quoque Thare cum filiis

L. Est quidem pars aliqua torrena felicitatis mori in patria,apud suos. Quod ex contrario patet, ubi Deus pCen loco minatur moItem extra patriam. Exempla Ioia-kim. Iere. 22.V.26. Baesa. I. Reg. IJ. At si hoc beneficium non contingat piis, nihilo sunt infeliciores cum Domini sit terra&omnis plenitudo eius Psalm 2 . Multi etiam felicius alibi moriuntur quam in patria, praesertim silla vel impietati dedita, vel falsa doctrina sit infecta: Sic ut virisimile est Haran nostrum felicius extra patriam Idololatricam moriturum fuisse, cum fratre Abrahamo&patre Tharali. Vt visit autem, nobis hoc agendum, ut ubicunque Deo placuerit nos mori, in Domino moriamur. Illi enim beati sunt Apoc. I .

Quid autem sit in Domino mori, vide in explicationet Ioci iam allegati.

Dosto verte frater mi Io tha, fuisti mihi iucundia vald mirabitu mihi fuit dilectio tua super dilectio

nem mulieri .

Desumpta sunt hae paucula verba ex Epicedio illo, quod Dauid conscripsit in obitum Saulis Regis&Ionathani filii, qui in bello contra Philistaeos fortissime pro-- patro

296쪽

patre pugnata Occubuit. Duo autem ex his verbis potissi

mum notanda.

1. auctus Dauidis super obitu Ionathani. a. ' Quae huius luctus causa fueriti I. Pars. Doleo super te frater mi inquit David. Et dolendus

certe fuit casus, quod vir optimus pro patre pugnans tam crudeliter occiditur ab hostibus. Mirum autem cuipiam videri posset, quare Dauid tantopere lugeat defunctum Ionathanum cum certum sit,

ipsuin fuisse filium Saulis hostis Dauidis insensissimi. Et

licet Ionathan non affectarit hactenus regnum nec Dauidem fuerit persequutus, sed ipsi potius Dauid de Ggno Israelis spem fecerit, I Sam. 23 vers 17 3c bonum loquutus fuerit pro David ad patrem suum I. Sam 19. U. . tamen quia voluntas hominis est ambulatoria usque ad mortem, atque iuxta Proverbium: Si ius violandum est

propter in; perium violandum est, potuisset forsitandonathan post obitum parentis spe potiundi regni animum mutare Foedus istud cum Davide initum, I Sam. I8.2o. 13. irritum facere, atque Dauidi negotium facessere, quod superstes Isbosethus frater Ionathani postea fecisse legitur. 2. Sam. 3. Praesertim cum fuerit Ionathan si successionem ordinariam spectare velimus legitimus regni haeres, vir fortis, prudens atque populo charissimus quod patet ex intercessione illa populi I. Sana. I . vers s. in hacctenus non semel victoriam reportarit ab hostibus, praesertim cum solus uno comitatus armigero profligasset Philistaeos I. Sam. I . Quoniam igitur Ionathan mortuo, occiso, Dauid de regno promisso multo potest esse certior, forsitan non serio hanc rem agere, sed fucum hominibus facere voluit Z in corde suo sibi gratulatus est potius de obitu ipsius Absit autem ut haec de Davide credamus qui fuit candidus inpertus omni tempore. Atq; facit arden

tissima

297쪽

tissima dilecti, de qua in secunda parte plura ut nihili - 1e possis suspicari Charitas enim non est suspicax Fratris loco ipsum habet. Quia vere frateria cum Davide egit.r Sam. et O. v. 17. Et exploratus ipsi vicissim fuit candor Iona

thani, ex illa oratione quae exta I. Sam. 2O. V. I3. ideoque viuum potius optat Ionathanum, quam mortuum. Po-xuissetis etiam forsitan impedire conatus fratris Isbose thi,&Dauidi adducere tribus Israelis. Nec dubium quin hoc facturus fuisset.Ideo Q serio exanimo luget David occisum,& cum illum in vitam reuocarem possit, honorifico tamen Epicedio ipsum immortale reddere studet. I. Docet Rex noster suo exemplo lugendos esse defunctos, praesertim si illi viri boni, fortes, c. fuerunt. Ideo David suum Ionathanu fratrem lugebat ademptum. bicilli Prophetam lugent, Mi frater. I. Reg. 13. Nec tantum lugendos fratres omicos, sed etiam hostes, sicut ipse non Ionathanum tantu, sed & Saulem luget, hoc ipsis cap. Noli gaudere super inimico mortuo. Syrach. 8.V. 8.RA cIu hoc primum contra eos qui neminem lugent.& sunt plane αὐερνι de quibus 2.T1m. . sic quoque con stra hos, qui laetantur super obitu non inimicorum tantum, sed etiam suorum fratrum, aut consanguineorum, a quibus metuunt damnum aliquod rei familiaris sicue haud raro fratres nonnulli suas sorores, vicissim hae illos, illi suos germanos extinct os optant, ut cum haereditas diuidenda fuerit, portionem maiorem aι cipiant superstites, si numero sint pauciores. At nesciunt stulti, quando ipsorum anima auferenda &cui pararint bona,&quibus relicto uri sint sua: Etan ipsis quoque suis frui liceat. Vide Eccles . versa.&J. v. I3. LucrΙ2.v. 1O. Magnus igitur quaestus pietas cum animo su Asorte contento. I. Timoth. 6.vers. .

Facit deinde etiam contra illos, qui vel parentes vel amicos, a quibus haereditatem avide expectent, sic lugent, ut vix risum continere possint in funeribus illorum. Hi

votabam illud S lomonis Prou. 2 o. vers 21. Haeredita ad et, quam

298쪽

quam festinatur caret benedictione. Nonnulli hoc aperte fatentur quod extines os non lugeant, sed dudum tales optarint: nonnulli luctum simulant.Vtrique peccant,&hi tamen illis sunt deteriores. Retribuet autem illisDominus mercedem iustam: Et eadem mensura remetietur illis. Accusabit illos Dauid in nouissimo die. II. Docet idem, non odio habendos posteros, quorum parentes vel maiores aut amici nobis fuerunt adue sarii: pr sertim si nulla posteris culpa tribui possit. Sienim Deus non vult filium portare iniquitatem patris, Erech.

18. v. 2O quareno Stili imputabimus peccata patris, cui

filius non potuit imperare Reprehendedi igitu qui propter offensas maiorum posteros etiam odio plusquam Vatiniano prosequuntur. Si enim ipse inimicus diligendus Matth. . Rom. 12. non laedendus, multo minus iLIius posteri.&c. L. IIL Posset etiam tractari locus, de mortuis non nisbona esse dicenda cum hic Dauid non bonum tantun'Ionathanum, sed, mulem multis en conatis ornatat. Reticet id quod vituperatione dignum erat in Saule Rege&Deo committit. Siqua autem in ipso virtutes erant illas celebrat. II. Pars.

Vidimus dolentem& lugentem Dauidem super Ionathani morte Et serio doluisse ipsum credimus. At quae causa huius luctum Ea quae ipsum nihil hic fucati agere

docet, charitasin dilectio, uno verbo. Hanc testatur quod ipsum non tantum vocat fratrem sed & quia fratrum quoq; gratia rara est clarius exprimit suum amorem his verbis, Fuisti mihi amabili syalde. Etenim quarfuerit utriusq; dilect io ardens patet ex I. Samuel. 2 O.&I8. v. 3.Et vix potest exprimere David suum amorem, ideoque tandem uno verbo dieturus omnia, subiungit, non fuisse dilectionem suam erga Ionathanum minorem,

quam sit amor coniugalis, qui omnium debet esse ma

299쪽

ximus cum una sint caro, carnem autem suam nemo

possit odisse Ephes 1.

Quia autem Dauidis dilectio non potest multum prodesse mortuo excepta honesta illius memoriae conseru tione, de qua supra ideoque David non verbis tantum sed reipsa testatur suum amorem erga Ionathanum, Mephibosetho filio benefacit propter parente. 2. Sam.'. Locus I. Facit vera syncera dilectio, ut non vivos: tantum, sed etiam defunctos bonos viros omnimodo&ratione honoremus: utque memoria illorum semper sit recens. Et si defunctis omnino non possumus alium habere honorem, tamen honeste de illis loquamur, posteris ipsorum benefaciamus: sicut DavidMephibosetho:&sic non verbis sed re ipsa testemur amorem. Idque erga

Omiae faciendum,cum Omnes simus fratres. Ephes .v. LI. Tim. 6.V. 2. maXim vero erga coS, quorum maiores de nobis bene sunt meriti. Multi vivos exosculantur mortuis vero illis omnis memoria eorum evanescit. Aut tamen se officio suo probe defunctos putant, si honestam defunctorum inter dum mentionem faciant. Interim posteris non benefaciunt. etsi maxime pessent. Non placet id Deo, I.Ioan. 3. vers 18.

L. PI Nihil dicemus de dilectione mulierum,cum non si nostri instituti.

Historia de puero Dordis mortuo.

Reiste diciturΡrouerbio: Ander tonimen sola herveni, ni gelii imit evola hetas;en. Et hoc comprobat memorabili Sulla quam prae legimus prolixa historia, qua describitur, quomodo filiolus Dauidi ex Bathselia natus ingrauem inciderit morbum, quo etiam extinctus postea

300쪽

suit: quomodo David pro salute&incolumitate filio-Ii solacitus Deum rogarat quodque tandem mortem ii lius aequo tulerit animo. Quia vero hic locus doctrinis&consolationibus es refertissimus, nos praecipuo tantum locos breuiter attingemus. Quatuor autem sunt nutus historiae partes, quae singulae peculiari concione possent tractari.

1. De morbo fili Dauidis dicendum. a. Quid pater solicitus de vita infantis egerit vivo

adhuc eo.

3. Quid Dauidis Consiliari &Ministri fecerint. Quo animo David mortem filioli tulerit. I. pars. Natus est David filiolus ex Bathseba. Quomodo hunc

ex illa susceperit, non dicemus ut primum autem nascitur infans, in imorbum incidit. Vnde hic morbus Dominus percussit puerum. Quare puerum tenellum , qui nihil adhuc peccauit Propter peccatum patriS, quod exprimunt haec verba Percussit Dominus puerum, quernpeperit uxor Uriς. No erat Dauidis uxor tum, cum concepisse hunc puerum. At, inquis, filius hic cogitur portare iniquitatem patris Respondeo. Nihil nocet haec percusso seu plaga animae huius pueri, licet coram Deo non sit innocens, sed in peccatis conceptus natus. Si corporalia spe ectemus, expedit huic puero mori in iuuentute, ne cogatura fratribus aliis audirespurius , ex adulte- Tionatus praeterea non sentit gladium, quem minatur Deus Dauidi, atquc felicior est Ammone,Absalone, Adorata, qui gladio sunt occisi. Et sic in ira memor est Deus Inisericordiae suae L. Licet hic fuerit singularis casus, tamen docemur in genere, Omnes infantium adultorum aegritudines&morbos me plagas Domini. Non enim cadit capillus de capite sine voluntate Dei, Matth. Io.& de aegritudini-hus dicitur Deutcron, a 8. Dominus percutiet te morbis.

SEARCH

MENU NAVIGATION