Promptvarii execvialis pars prior, continens centvrias III. dispositionvm, qvibus themata funebria siue Scripturae dicta varia

발행: 1610년

분량: 955페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

351쪽

quicunQue metu mortis per omnem vitam obnoxii erant seruituti.

Salus autem per Christum parta non absque medio ipsis confertur. Ideoque baptiZari opus habent. Etenim qui crediderit haptizatus fuerit siluus erit, Marc.I6. Et nisi quis renatus fuerit ex aqua spiritu, non potest ingredi regnum coelorum. Quicquid enim ex carne

natum est, caro est Ioann. .

Et quia sine fide impossibile est Deo placere Hebr. II. v. 6. ideoque certum est ipsis simul in Baptismo cum adoptione conferri fidem. Hinc Christus palam affirmat,

Matth. I 8. v. 6. ipso Scredere. Qui ostenderit unum expusillis istis, qui in me credunt. Infantes autem ibi intelligi certum est, cum ex Luc. I S. v. Is pateat, allata fuisse ad Christum βρεφη, hoc est infantes adhuc lactentes&ab uberibus matrum pendenteS. Quomodo autem infantes credant, non est cirriosdinquirendum Sufiicit hoc Deum scire Mintelligere, qui

audit pullos coruorum inuocantes, Psalm 1 7. v. . creaturarum να - , ἐν intelligit Roman. 8.V.I9.&22.

CONsoLATION Em ex dictis petere postant Parentes ne plus quam par est lugeant infantes defunctos, , quod ipsis quidem videtur priae matura morte abreptos: cum certo sciant ipsos iam caelesti&perpetua faelicitate frui, asseruari animulas ipsorum in manu Dei, nec pati tormentum. Sap. 3. Quos etiam non amissos, sed praemissos invita aeterna inuenturi agnituri sint. De quo David, et Sam. I 2 supra. Taceo quod omnibus huius seculi malis exempti, Sapient. . viventibus multo sunt taliciores. II. Pars. Satis de insantibus. Nunc etiam de ad ultioribus. Hos vult Christus conuerti, infantibus fieri similes. Istud vero non rata modo cum Nicodem Ioan . . intelligendum est, ut necesse sit nos omnino repuerascere, si

352쪽

velimus ingredi regnum coelorum. Hoc enim vult Christus, exuendos veteris Adami mores, infantum moreς in quibuidam imitandos. Cum enim ex ipso ambitiosi Discipuli quaererent, Ecquis maximus futurus in regno

illo quod somniabant Christi mundano, ibi Christus

accersito puero, respondet, nisi ipsi depresso hoc fastu, corda ad humilitatem, qualis in pueris conspicitur, componant, non patere illis aditum ad regnum coelorum. Plinc coniecturam facere possumus, quo sensu Christus nos velit imitari mores infantum, eodem scit plane,

quo Paulus inquit, Estote pueri non sensibus, sed mali

I. Primum itaq; imitanda puerorum illa humilitas, qui neque operum fictae pietatis aliqua imaginatione tumidi sunt erga Deum neque etiam erga homines superbiunt. Ita nec nos superbiamus cum Pharis eis istis,Luc. 18.

Matth. I9. V. EO. Sed agnoscamus nostra peccata humiliter,&deprecemur cum Dauide, ne Dominus ingredia . tu in iudicium, Psal. I 3. Cum nemo positi dicere, mundum est cor, Prouerb. a. o. iustitiae nostrae sicut vestis immunda, Esse. 6 . Humiliemur sub potenti manu Dei. Sed nec erga homines nosmet ipso Sextollamus Deus en in superbis resistit, humilibus dat gratiam, I. Pet. S. v. s. Et deposuit potentes, Luc. I. V. 32. Qui se eXaltat, Matth. r. I. vers 11. Discite a me, quia sum humilis corde, Matth. II. vers 19. Et quanto quis altiori gradu constitutus, tanto debet esse humilior, Syr. . V. 2 P. 1. Pueri facile credunt&acquiescunt dictis suorum parentum. Ita nos verbo Dei simplici fidem habeantiis,&captive muSintellectum, 2. COra O. v. s. compescamus stultam rationem Placent enim Deo νηπιοι, Matth. II. V. L . Et simplices I. Cor. I. v. 27.

3. Sunt pueri absque suco. Ita etiam Christus vult nos esse simplices, sicut columbae sunt, Matth. IO vers 16.

353쪽

&Pfal. s. v. 2 . Ideoq; Paulus, loquimini veritatem nusquisque cum proximo, Eph. 4.V. 1 F. . Pueri cito pacificantur. Non laborant odio&inuidia. Ita Christiani non alant simultates, sed mox re concilientur inuicem Mattia. s. Dum inviae S reconciliare fratri. Nisi enim ex animo condonemus fratri delicta, trademur tortori, Matth. I 8.V. 3 I. Hoc etiam promisimus Deo, sicut&nos remittimUS,Matth. s. v. I 2.1. Tandem pueri licet absque peccato non sint, tamen non ex proposito peccant, cum iudicium in ipsis sit infirmum, adeoque nec contra conscientiam agunt:Propterea illis peccata non imputantur propter Christum, qui etiam fidem alit in cordibus illorum , per quam Deo placent. Ita nos simus pueri malitia , I. Corinth. I . In primis cauenda peccata, ne offendamus pusὶdOS, Matth. ILverss. Ad hunc modum conuersis nobis patebit aditus ad regnum coelorum. Si quidem iustificatis fide quae verbo te sacramentis alitur atque sustentatur peccata non impii tantur, sed fides imputatur ad iustitiam Rom. q. V. i. Bea. rus ergo cui non imputantur peccata, ibid. S Psal. 31.

Matth. 18. Vers Iq. Non est volunt a coram patre vestro, qui in coetu est,

Potest etiam hoc Thema in funere Infantis trai' ari. Multa Christus initio huius capitis tractat de parui lis. Occasione enim quaestionis a discipulis agitatae, Qui esset maximus inter ipsos, reserente Marco capite ' O Luc. 9. Christus arrepto in inmedium illorum consi- tuto puero, primum via his Osconuerti ad humi tria tetri, qHae in puerulis est Si quidem velint ingredi regnunt coelorum. Sic enim illi quaestionein informarunt, mari

354쪽

uis de mundano regno intelligant. Deinde paruulos vult recipi in nomine suo, prohibet, ne quis offendat vel contemnat ipsos Addit, quod Angeli in coelis ipsis sint custodes a Deo adhibiti. Et tandem suam concionem de paruulis hac insigni, quam praelegimus, sententiola con-

Quia igitu Christum de paruulis peculiarem, eamq;

prolixam instituere concionem non piguit neque nos hanc breuissimam sententiolam ex illa audire pigeat. Primum autem sensum horum verborum inuestigabimus. Deinde iuxta Pauli methodum Rom. IJ. 4. Tim. 3. doctrinam, consolationem admonitionem ex his verbis petemus.

Paraphrain Textus.

In praecedentibus dixerat Christus, Filius hominis, e nil saluare quod perierat. Illustrat hoc suntli de ou er rante in pascuis montani S, quaesita&inuenta super qua plus laetatur posse star, quam super illis , quas non perdita derat. Ita inquit, non est Voluntas patri mei, ut pereat Gnus de pusillis istis. Sunt quidem etiam pusilli isti ratione carnalis natiui talis natura siligi rae. Quia in peccatis concepti de nati, Pal. 11. Ideoque ipsis foret pereundum, si Deus non vellet

ipsorum misereri. Neminem autem vult perire pater coelestis, et et r. 3. Et idem iuramento confirimat Deus, EZech. 18. 33. Ideoq; Filius Dei propter eos venit, qui erat perituri. Quod Paulus testatur, I. TIm. V. IS. Et v. . Is factus est propitiatio pro totius mundi peccatis, I. Ioan. 2.&dedit semetipsum pro omnibus I. Tim. 2. V. 6.

Et nequis putet, tantum de adultis esse sermonem Christus hic etiam ad pusillos restringit. Quia propter illos etiam venit, ut liberaret a peccato damnatione, atque cum Deo ipsos reconciliaret. Et ideo infans natus

est, Hebr. 2. V. I .

355쪽

Pertinent autem haec ad infantes, qui nascuntur in Ecclesia. Quid enim ad nos qui foris sunt 1. Cor. F. De quibus pronunciat Christus hoc ipso capite vers 6. quod credant.Per Sacramentum initiationis enim iis est fides do nata: siue per circumcisionem, siue per Baptismum Christo sint inserti. Cum enim impossibile sit Deo placere ab Lque fide, Hebr. II. Certum est, quod fidem acceperint beneficio Sacramenti initiationis, sicqueDeo placeant propter Christum, facem habeant iustificati per fidem, venolit illos quantumuis pusillos perire.

Primum ex hoc loco docemur, eminem, nec ullum paruulum quidem, absoluto Dei decreto esse reprobatum. Hoc enim filius Dei testatur, qui est ipsa veritas, Io an .I . cuius verbum est veritas, Ioan. 17. Voluntas autem Dei una est manet, quod neminem vult perire: si ut testimonia supra allegata docent. Et ideo etiam pro pereuntibus Christum mortuum,

scriptura diserte affirmat, Rom. I . V. I S. I. Corinth. 8. V. II. Hebr. IO.V. 29. 2. Pet. 2.V. I. Ideoque etIam Omnes ad se vocat, Matth. II. V. 28.Luc. q. parabola de inuitatis. Notan

da haec doctrina contra eos, qui multo SparuuloSaeterno atq; occulto Dei consilio reprobatos docent: quibus noupco sit Baptismus,&c. Vide colloq. Mompelgartens Sess. De Baptismo, pag. 69. 73. 86.

CONSOLATIO.

Maximam vero Parentes ex hoc loco consolationem accipiunt, quod de salute suorum infantum non debent dubitare, si in infantia moriantur. Sunt enim Christo inserti per Baptismum: quia acceperunt fidem ex lauacro regenerationis placent Deo,&mundati sunt a peccatis per sanguinem iiiij Dei, I.Ioan. 1.v. 7. Non igitur vult illos Deus perire.

Sed neque de illorum salute quicquam est parentibus dubitandum, qui in partu moriuntur, Velinotero,

prius

356쪽

prius quam baptizari polsint. Nam ne hos quidem perire vult pater cum sint nati in Ecclasia, meo oblati piis precibus. Et redie dixerunt veteres, Non priuatio sed contemptus sacramenti damnat.Et pertinet ad illos promissio, Genes 7. Ego sum Deus tuus&seminis tui post te. Sunt autem filii Abrahae omnes credentes. Casus enim necessitatis legi non subiacet Patet id exemplo latronis in cruce, qui absque Baptismo saluatus est cum in ii ne hae conuersus baptizari non posset: eorum qui octauum diem non attigerunt, neque potuerunt circumcidi. Et semper obuersetur parer tibiis ante oculos haec vox Christi, Non est voluntas,&c.

III ADMONITIO.

Quia vero Christus paruulos tanto honore dignatur, quod peculiarem atque prolixam de ipsis concionem instituit, atque de saluteipibscertificat,4 quomodo patri coelesti curae sint, docet monere voluit omnes, ne quisquam illos contemnat, sicut hoc aperte prohibet, V. IO. neve eos Offendat v. 6. Sed ut quisq; quantum in se est aeternam ipsorum falutem promoueat. Quia enim Deus il-Iosn vult perire, quis tam iniquus impius sit, qui salutem illis inuideat, aut impediat Notabunt hoc parentes quicunque alii paruulos habent suae disciplinae aut curae commissos: ne quid intermittant quod pertinet ad salutem paruulorum, sed intimore Domini Ephes s. v. . Mucent, nisi grauem Deo rationem reddere velint.

Luc. 7.

Historia Euangelu, Destio vi in Naina mortuis

excitato.

Prouerb. I . dicitur, Extrema gaudii luδus occupat. At

357쪽

At hoc loco in uertitur id, extrema luctus occupat gauditim. Licet nim liae historia propter multas circumstantias videatur triuissima, si obitum filii viduae viii ci species: attamen propter admirabilem Christi cle inentiam, atque singulare illud miraculum est laetillima consolatione plenissima. Tria autem praecipue hoc loco in considerationem veniunt. I. Funeris deductio. a. Mortui resulcitatio. 3. Spectatorum acclamatio. I. Pars. Adsuneris deductionem quod attinet, plures circumini antiae ann qntur. Et lugubria primum hic spectanda,

ut quae sequuntur maiorem asserant laeticiam. 1. Funus sit iuueni Esthiam mortuus Νεανίσκω. et Moritur autem hic non peste correptus, fame aut1 nedia extinctus, non neglectus a parentibus, non cum illorum voluptate.&c. Sed quia terminus vitae est elapsus. Etenim I non solus moritur ruri, sed in urbe.χ. Matrem habet, quae valetudinem illius curauit diligentissim C.

3. Nec est inter multos filios abiectissimus, sed vitiacus filius. . Et dilectus filius matris viduae. F. Nec malus, quem omnes velint ea tinctum, sed frugi est. Quod inde patet, quia tota ciuitas comitatur illius funus. 6. Nec pauperem suisse credendum est. Quia tot comites funeris forsitan non habuisset iuxta prouerbi

Idem volunt antiqui rhythmi Cum moritur diues Concurrunt undiq; ciues, Cum molitur pauper, vix adest

unus aut alter

358쪽

Pheretro includitur, extra urbem deportatur, terrae demandandus. Idque non sine ingenti matris viduae luctu, quae flet amarisiit me, c. Locus I. Videmus contra mortem neminem posse habere firmum praesidium, vel ab aetate Madolescentia. vel ab opibus,vel a cuia corporis diligetissima, c. Summa, nec herba etiam nec cataplasma fanat, Sap. I 6. V. I 2. Varias solent homines ingere causas mortis Coeliconstitutionem, contagium, conuersationem, aeris infectionem Vera haec esse postant. At respiciendum ad eum, qui haec omnia habet in tua manu. Et qui dies vitae annotauit, Psal. I 39. Is posuit terminum,Iob. I . Et hunc nemo praeteribit. Omnibus enim in Adamo dictum , Moite morieriS, Gen. 3. Omnibus mori constitutum. Hebr. 9. Est via uniuersae carni S I. Reg. 2. of 23. Quia omnes sumus peccatores Mors autem stipendium peccati, Rom. s. Haec admonitio magnam habet utilitatem. Hinc orat Psaltes Psalm. 39.&9O. Docen OS,&c. Vt ambulemus corde sapienti. Quomodo id fiet ξ1. Memorare nouissima, non peccabis Syra c. 7. Syrach. I 8. Memento finis&irae,in noli differre poenite iam, Ecclesiast. I 2. Memento Creatoris in iuuentute

r. Frequens mortis meditatio faciet, ut in tempore disponamus domui Esse. 38. impediet varia consilia, quae futuros multos annos pollicentur. Psal. I 6. vers .

Exivit spiritus eius de perierunt,&c tau fere aut chlag

3. Saep cogitandum de morte, ut cum appropinquauerit hora, non Ita trepidemus, sed parat simus etiam in adolescentia mori. Nam qui cito moritur mox erit in refrigerio Sapient. . L. II. Docent no comites huius funeris, omnino decere Christianos,ut ad deductionem funeris adsint frequentes: non iuxta prouerbium supra annotatum. I. Sic

359쪽

1. Sic enim testantur suum amorem erga defunctum, extremum honorein habent. a. Sunt haec solatia vivorum, teste Augustino. Nam multum recreat moestos, si alii compatiantur ipsis. 3. Et prosunt haec speci acula, ut cogitent qui funus sequuntur, Hodie tibi, Cras mihi, Syr. 8.Vers 23. Ideo . que melius ire in domum luctus. Vivus id reuocat ad animum, Eccles T. V. i.

Mortificat Deus vivificat, I Sam et Ideoq; post tu. ctum etiam videbimus gaudium.1. Christus enim aduenit in tempore, dum iam extra portas deportatur defunctus. r. Et hic quidem εα λαγχνίοχ1. Et incestam consola turmatrem. Noli flere. 3. Tangit pheretrum, manu omnipotenti. . Mandat defuncto ut resurgat, ac si dormientem.

excitaret.

1. Confestim surgit mortuus matri traditur. L. I. Vno verbo potest hic Christuseflicere, quod totus mundus coniunctis viribus non posset. Ideoq; denostra resurrect ione nullum nobis debet esse dubium Vox enim Christi euocabit omneS,IOan. S. De resurrectione vide supra in hac Classe,Dispos The

L. IL Consolatio Christi, Noli flere, ad omnes pios

parentes pertinet, qui per mortem amiserunt chara pignora. Recipient enim illos suoS liberos, 2. Sam.I2. V. 23. Et quidem maiori cum gaudio quam hic, quia non d nuo moriendum, sicut huic.

L. III. Inprimis viduae consolationem habent, quod Christus dicitur misericordia motus super hanc viduam Sunt enim illi commendatissimae, qui potest compati, Hebr. 2.&J. Ideoq; non vult illas laedi, SIr.3J V.17. Deus Iudex illarum est Psal. 68.

III. Paro

360쪽

Supere tertia pars de iudicio spectatorum Dematre nihil dicitur, quia verisimile est, illam hac subita mutatione luctus in gauciium, pene exanimatam, ut nescierit, an vere haec agantur, c CaeteroS vero omnes inuasit horror. Timuerunt enim quod hactenus non agnoue Iuni maiestatem Christi. Deum celebrant Magnoscunt, surrexisse magnum iliatum Prophetam, de quo De ut 18. mulgatur id passim. L. 1c principalis est finis omnium beneficiorum, S miraculorum Dei, ut celebremus Dominum magnoscamus illius bonitatem, omnipotentiam,&c. Et fidem hinc nostram confirmemus scripta sunt ut credatis,

Gratitudo haec placet Deo, sacrificium scilicet labiorum Hebr. Ι3. Vide Psalm. O.V. I .&69. V. I. Sic accendItur Deus ut subinde addat plura.

carne sanguine, Mi e smiliter particeps factus est

eorundem, ut per mortem aboleret eum, qui mortis habebat imperium, hoc est Diabolum, O c. DISPOSITIO.

Commendat nobis Apostolus in hoc capite summam humilitatem, simul φιλι θρωπι α Cluilii Saluatoris, qui homines miseros peccatores fratres, pueros velfi- Iiolos suos vocare non erubescat, allegatas hac de retestimoniis veteris testameiam ex Psalin. 22. MI 6 atque Es 8. cap. desumptis Quinimo Christum propter hos suos pueros diliolos carnem aisumpsisse docet. Cum itaque hic locus adnio tua siti lustris, nos pri

SEARCH

MENU NAVIGATION