Promptvarii execvialis pars prior, continens centvrias III. dispositionvm, qvibus themata funebria siue Scripturae dicta varia

발행: 1610년

분량: 955페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

421쪽

V.2O Coloss .v. 17.2. Thessa. v. Ιχ. in nomine illius fe-,ctere omne genu, Phil. 2. V. IO.

Mirum itaq; hodie reperiri inter Christianos, qui in ligne ferunt nudari capita ad mentione sacrosancti nominis Iesu,&prohibent externam reuerentiam, Ut gen flexionem dcc ad nomen Iesu Saluatoris. c. quae tamen homini mortali saepe etiam impiistimo exhibetur. II. Docemur etiam ex hoc Petri loco, qua ratione vel quo medio applicativo, si ita dicere licet sanati sint plu-ximi, in quibus facta sunt ingentia mi iacula sic. per fidem. Per fidem enim claudum sanatum aperte testatur Petrus. Licet enim causa principalis huius sanationis sit omnipotentia&clementia Saluatoris, in cuius nomine edita sunt miracula ab hominibus, praeterea Oae ipse fecit visibiliter obambulans in terris tamen illa omnia mediante fide, utpote causa instrumentali apprehendente νatiam Seruatoris, Dicta esse, ipse testatur passim. Est enim fides medium applicationis, ex parte aegroti. Hincialiquoties his verbis fanatos a se dimisit, Fides tua saluum te fecit Matth. . Marc. IO. v. E. Fiat tibi sicut credis, Matth. 8. v. I3. Tantum crede& DLuaerit, Luc. 8.v. JO. Magna est fides tua, fiat tibi sicut vis,

Hinc fidem stupenda opera facere posse Christus a thor est Matth. I7. 2I. Et nihil impossibile credenti, Matth. IT. Constat autem fides non tantuna noticia sed etiam Qducia misericordiae Dei per& propter Christum. Et G dei proprium est, contra spem in spem Deo promittenti credere, etiam cum nilii minus ei nitur in natura, quani id cuius spem nobis sua promissione facit Dominus. Exemplo sit Abrahamus. Rom. . Simus igitur imitatores illius 4nsistamus vestigiis fidei it ius,in veri Israelitae Iimus. De quo etiam nonnihil supra I parte diximus Fidei vero contraria est illa haesitatio de qua Ia-

422쪽

AE R ITum autem hoc loco, cum adhuc sint fideles in his terris, quare non hodie etiam fides miranda faciat opera aut quare credentibus non detur sanitas ut olim Respondeo. I. Fides ex verbo nascitur de huic tanquam fundamento innititur. Nisi itaq; verbuitiDei&certa promissio adsit, sustra concipitur fiducia alicuius rei. Et proprie dicendo, haec non est vera fides, quae non unice respic1 verbum Dei certas promissiones de re aliqua: sed adhuc in dubio versatur Et claudus hic iubetur aspicere Apostolos di in nomine Christi accipere sani

tatem.

Huic verbo tuto inniti debet: sanatur. Deinde, quia abunde confirmata est signis doctrina coelestis, non iubemur hodie noua exspectare miracula. Conuertant autem aegri s.se vera fide irecibus ad Deum,cuius manus non est abbreviata Esa. 19. Qui hodie etiam non sine miraculo multos sanat, licet illud non animaduer

De Apostolis emissis in totum orbem terrarum ad rq udicandum Euangelium de Christo scribit Euangelista Marcus in fine Euangelii sui quod Dominus ubique cooperatus fuerit&sermonem illorum confirmauerit per signa subsequentia. Eius rei evidens habemus exemplura in hac historia quam praelegimus, ubi Petrus sanauit Pa ralyticum in lecto decumbentem. Tria autem conlideranda veniunt hoc loco4 I. AEneae paralytici miseria. Σ. Miraculum quo sanatur paralyticus.

3. Populi occasione huius miraculi facta conuersio ad Dominum II .

423쪽

I. ars. Peragrauit Petrus Apostolus omnes Ecclesias in Iudaea Galilaea,&in Samaria. Vbique praedicat Christum crucifixum, praedicationem suam confirmat miraculis. Proficiscitur itaque Petrus etiamLyddam, ad sanctos, non mortuos sepultos vivos scilic qui ibi habitabant. Christianiscvocantur, non quod per se sancti, sed quod

sanctificati per nomen Domini Iesu, 1. CDrin. . v. II. Ecce autem inter sanctos Lyddae reperitur homo miserrimus, nomine AEneas. Is est paralyticus, affixus lectu- Io.Et quidem octo annis continuis.

L. Videmus etiam sanctos Dei homines affligi variis morbis digritudinibus, interdum admodum grauibus atq; diuturnis. Exempla passim sunt obuia, Iob, Hishia, Elisa, 2. Reg. I3. v. I .&c.Est haec piis infirmis&graui morbo distentis magna cosolatio: quod Deus illos nihilominus reputat pro sanct is, si maxime affligat, sic carnem illorum mortificet. Intelligant, se Deo esse charos filios Dei, Prou. 3. Hebr. I a. v. 6. Ideoq; David Psal. 119.V. 7 I. Bonum est mihi Domine,&c. Et I. Corin. II. Si iudicamur.

Atq; simul etiam fidem , spem patientiam illorum probat, exemplo vult esse aliis. De his saepius supra. Posset etiam ex hoc loco dici de peregrinatione ad Diuos superstitiosa Cum sancti in terris potius inueniantur. Item, qua ratione Christiani&pij homines in scripturis dicantur sancti, iusti,&c scit. I.vel quia Christi sanguine sanctificantur. . vel quod absit ab illis hypocrisis.

3. vel respectu caeterorum impiorum . . vel ratione nouae obedientiae. s. vel tandem, quod Christianismum bonis operibus ornare student. Haec autem proprie ad praesens institutum non faciunt. L. II. Habemus etiam hic exemptu diuturnae infirmitatis, sicut&Ioan. s. Matth. 9. Luc. Ι3. Adt 3.ωI . Quibus

seselij Dei homines diuturnis afflictionibus consumpti sustentare debent. ine his etiam supra, intractatione locorum modo allegatorum.

424쪽

Petrus Lyddae paralyticum Eneam sanitati restituit his verbis Iesus Christus sanet te. Non inquit, Ego tubi sanitatem concedo, nec vult suum nomen nobilitare, sed Christi gloriam quaerit, quem passim praedica uit. Is enim est qui potestatem sanandi Apostolis coim

Vt autem constet agneam Ρaralyticum virtute Christi Omnipotentis sanatum, addit Petrus, Sterne tibi ipsi lectum, in quo scilicet hactenus decubuisti, propter pralysin. Imitatur Petrus Dominum suum, qui&ipseo lini paralytico dixerat, Matth. . Tolle grabatum tuum&ambula. AEneas porrὁ mox surrexit sanus atque validus Tam fuit vox illa Petri essicax in nomine Christi. Estque planε eadem ratio sanationis in his verbis, Iesus Christus sanet te, quae supra Act. 3. In nomine Iesu Christi dico tibi, surgein ambula. Locus A Christo sanitas petenda. In nomine enim illius sanari oportet spiritualiterin corporaliter aegros, si volunt vere restitui. Nihil hic reliquiae sanctorum, nihil statuae possunt. At Apostolis vivis tanquam instr mentis usus est Dominus. Christo autem virtus exivit.

vis sa I o. Quare non hodie etiam in nomine Christi paralytici possunt sanari Aut numquid non sunt phqui non accipiunt in nomine Christi sanitatem corporalem Minime sic sentiendum. Non enim omnes miraculis sanari voluit Dominus, sed paucos tantum, ut his exemplis caeteri edocti bonam spem concipiant, quod infirmitas illorum sit ipsis adiumento futura in bonum. Rom. . quod omnipotens Deus omnes sic possit sanare, si velit. Sic pauci sunt a mortuis resuscitati, pauci leprosi sari ii quod ipse Christus innuit Luc. 4. ut illis confirmaretur potentia Euangelij de Christo, ut in prornptu essent

425쪽

essent exempla futurae resuscitationis, c. Quare autem non velit Dominus omnibus sanitatem corporalem largiri, ipse nouit Forsitan multis esset hoc obstaculo, quominus pietati studetent. Simile aliquid videtur colligi ex verbis Christi, satius est c. Matth. s. v. 29. 3o. Ita non omnes ad hanc vitam resuscitati sunt, qui pu fuerunt: quia reseruantur maiori foeticitati. Sic de caeteris.

III. Pars. Ambulantem atque validum a neam vident plurimi.

oui ipsum hactehus paralyticum multis annis nouerant,&conuersi sunt ad Dominum, non tantum qui Lyddae, sed & qui in vicinia, Assarone habitabant. Et viso hoc in signi miraeulo, credunt concionibus Petri, atque crevit numerus fidelium, qui antea valde fuerat exiguus. L. De vero miraculorum usia dici posset. Is est, teste Ioanne cap. O. hic, ut credant homines&persidem vitam habeant. Et in hunc in ei non tantina Christo ipso, sed&abApostolis sunt edita,ut ad veram Idem perducaniatur homines sic enim hortatur Petrus auditores suos, ut credant in eum, cuius ipsi sint testes, quod miracula fecerit, c. Vide Act. s.&IO Et Paulus, Act.16. Crede in Dominum Iesum, quae hodie fiunt miracula si tamen vere fiunt ad statuas teliquias Diuorum, non hoc volunt ut conuertantur homines vera fide ad Christum filium Dei, sed ut honos habeatur defunctis illis, quos Diuos esse volunt, vel superstitiosi homines, vel quilucrum ex illorum miraculis sperant. Taceo quod multi

innumerum Diuorum relati sunt, hominum mortali uni intercessione, qui partim nec uiui unquam, nec DLui fuerunt, multi etiam, qhiorum animae torquentur in in

ferno.

426쪽

De claudo I strensi sanatoper Paulum.

In funere claudi ab utero tractari potest.

Terrae demandauimus hodie membrum Ecclasiae ius, hominem ab utero miserum claudum, nunc verbab omni infirmitate per Dei gratiam liberum. Videtur itaq; praesens historia huius funeris de duactioni, in qua ad

audiendum verbiana Dei sunt us congregati esse conuenientissima cum de claudo per Paulum Lystris sanato mentionem faciat. Licet enim claudus defunctus non sit sanatus invita sua, tamen per mortem accepit sanitatem veram: quem Paulus non iuuit, eum tamen Christus iam liberauit quique corporaliter non est fanatus, animae tamen ratione spiritualitar, in aeternum sanus est. Considerabimus autem breuiter tres personas hoc loco. I. Claudum a Paulum. 3. speectatores Lystrenses.

I. Pars. In omnibus sere locis, praesertim populosis inueniuntur homines miseri, qui membris corporis integris uti non possunt. Sic Petrus Lyddae AEneam, Paulus hoc lo eo Lystris alium claudum inuenit. Et hic quidem illo est miserior AEneas octo annis claudus est. Hic vero Lystrensis ab utero claudus, qui per omnem vitam suam pedibus insistere non potuit. Quamuis autem pedes illius ossicium no faciant, animus tamen est integer, xfacit ossicium. Audit n. conciones Pauli Apostoli: vel duportatus a suis ad locu,ubi Paulus praedicabat, vel quod Paulus ad ipsumin domesticos accesserit. Nec audit tantum, sed didem ex auditu concipit:&credit, Paulum virtute illius, que praedicat, posse ipsum sanare. Animo itaq; integer est, qui corpore muti-lui. LO-

427쪽

Locus I. Multi nascuntur deformati vitiis corporis, non quod illi prae caeteris sint peccatores maximi, Ioan. 9.V. . Luc. Ι .V. 2. sedit citeri agnoscant, quantum sit Dei beneficium,membris posse uti integris. De hoc supra aliquoties. IL Qui non nascuntur, vel fiunt successsu temporis mutili, sed Dei beneficio recte valent, caeteri non ex is probrent vitia corporis, quae ipsis sine propria culpa adhaerent,vel accidunt. Quo nihil fere est usitatius apud malignos huius saeculi homines. Sicut autem qui pauperem ridet, ita qui subsannat

eum, quem natura corporis vitio notauit, Deum creatorem contumelia asscit, Pro U. 17. v. s. Is enim est, qui mutum, surdum, claudum nasci permisit, quem loquentem, audientem,&c. potuisset creare Leges itaq; pro his tulit seuerillimas, Leuit. 19. v. Ι . Et grauissime punit pueros Prophetae exprobrante calvitium 2. Reg. 2. v. 2 . III Qui vero naturae aliquo vitio de rinati sunt, illici non sint impatientes, nec maledicant Deo creatorisho. Numquid enina dicet vas figulo quare me sic finxi

2. Sed cogitent, quod Deus ipsis singulari consilio destinarit, ut in ipsis ostendatur gloria illius, Ioan. 9. V.3.scq vitia illa ipsis non esse probrosa, sed honorifica aut tamen Deum ipsorum vitiis bene velle uti sciant, sicq se Dei esse Ministros, qui aliis debeant suo exemplo concionari, sicut Propheta vulneratus, 1. Reg. 2O. V. T.

3. Et studeant animi integritate, pietate, c. hos de- se stus naturae supplere, quod facile fieri poterit. Sicut plerumque Deus ingeni felicitate, aliisq; dotibus animi vitia corporis compensat. Solet quoque Deus singulari consilio talibus prospicere devictu, quod exemplum ephibosethi testatur 2. Sam. 9. Neque etiam Magistratus hoc loco suo officio deesse debet.

Nota Qui delectatur allegoriis, posset hinc occaso

428쪽

nem sumere tractan Phoc argumentum, quomodo o

mnes simus natura claudi ad faciendum bona opera. Et quomodo debeamus ad concionem Pauli esse attenti, ut aliquando surgamus ad faciendum opera vocationis,&ut ambulemus coram Deo, sicut decet Christianos. II. Pars. Paulus animaduertit claudum esse attentum auditorem , concepisse fidem ex auditu verbi praedicati, sine hoc expeculiari Spiritus sancti reuelatione, sue ex nutu gestibus claudi, aliave ratione intellexerit. Ideoque dignum iudicat, in quo glorificetur nomen Christi crucifiat, in cuius virtute hunc sanare proposuit, his verbis,clara voce prolatis, Surge super pedes tuos rectus. Quod si o-nines ciues Lystrenses, imo tota Lycaonia hoc pleno ore clamitassent, nihil effecis sent: at Pauli vox id praestat, ut confestim surgat lambulet, qui per omnem vitam ha tenus non ambulauerat, ne pedibus quidem suis ab tero insistere unquam poterat. Facit hoc Paulus in nomine Iesu Ckristi, qui ipsum fecit Vas electum, Act . 9.L. Videmus nullum esse morbum tam inueteratum, qui non possit sanari, si Deus id velit. Nunquam enim est abbreviata manus illius, Esse .s9. Et Magistium se profitetur adiuuanduna, Esse. 6 v. I. Estque ipse verus Medicus,

Exod. I s. in fine. De ut. 32.V. 39.

Nunquam igitur desperandum cuiquam Testantur id exempla eorum, quorum sanationeSiam percurrimus, in praecedentibus Dispositionibus. Iuxta tamen&hoc notandum, Deum non velle semper agere miraculose: nec velle etiam omnes sanare comporaliter, quia naulti suam salutem negligerent, si rectius valerent. Sic enim de poenitentia, precibus, de fide, imone de Deo quidem cogitarent. Dicendurn igitur temper, Fiat voluntas tua. Et sciendum, multos saluati aegros, qui damnarentur sani.

Caeteri loci qui hic recurrunt, ex similibus historiis, supra sunt tractati.

429쪽

III. Pars. Lystrenses videntes miraculium, Paulum Barnabam pro Diis,hunc quidem pro Ioue, illum vero pro Mercurio habent. Quibus etiam Sacerdos Ethnicus sacra vult facere.Prohibentibus id Paulo larnaba concionantibus de Deo,Lystrenses malam reserunt gratiam Lapidarunt enim Paulum, ex instinctu Antiochenorum&Iconiorum Iudaeorum. L. I. Hominum ingenium repraesentant Lystrenses, qui creaturas pro creatore honorant. Sic olim factum in Papatu, ubi coluerunt sanctos,& Deum neglexerunt. Vide Rom. I. V. 23.&χ S. De his alias. II. Magna vulgi inconstantia&ingratitudo Lapidant quem modo adorarant. Nemo confidat in applausu vulgi III. Ingratitudine vulgi nemo moueatur , ut propterea aliquid remittat de ossicio vocationis Mercedem in coelis repositam sciat: Luc. 6. v. 3J. caetera.

Inter caetera hominis Christiani officia requiritur et iam patientia in tribulationibus,Roman.ΙΣ. Hac autem nihil videtur durius&grauius carni&sanguini adeo ut Hlobus ipse patientiae nomine celebratissimus tandem desecerit. Ideoque Paulus cap. 8 ad Romanos multis argumentis nos inuitat ad patientiam, inter quae non minimam vim habent paucula verba praelecta, quibus Paulus instituta collatione afflictionum huius temporis ad gloriam reuelandam Pronunciat, gloriam loge superare

430쪽

amici iones.Et potestPaulus dexterrime iudicare de viroque Etenim is fassiones huius vitae aloriam Paradisi est expertus,ut patet 2. Cor. II.&12. cap. Experto i aque credendum. Utque id possimus facilius, nos etiam subducamus rationes ipsi, utrumque assi lectiones scit gloriam praesentis futurae vitae perpendamus : v si idem cum Paulo senserimus, postea etiam usum huius loci accuratius pensitemus I. ars. I. Primum, nulla est calamitas, nulla tribulatio, nulla amici io tam magna, cuius non extent exempla. Nihil enim accidit cuiquam, quod non aliis acciderit anteipsum: idipsum audiit auris, vidit oculus, incor hominis ascendit. Exempla paupertatis Lazarus, Iob, Christus, Luc.9. Captiuitatis Iechonias, z.Reg. 2s.V. 27. Ioseph, Genes 39.

AEgritudinis. Iob, LazaruS,Iob. 2. v. . Luc. I 6. V. 2O. Diutu nar amictionis Paralyticus, Ioan. s. Menstruata, Matth.9.

Incuruata, Luc. 13.

Crudelitatis Diaboli. Daemoniacus puer, Marc. 9. pilia Chananeae, Matth. Is Obsessi, Marc. I. ωJ. Coecitatis tristissimae Tobias, BartimaeuS, Marc. Io. Assiiectionis quotidianae Moses, Num. in .v. l. Paulus, I.

Cor. IS. v. I.

Persequutionis. David Apostoli, Martyres,&c.

At gloriae reuelandae non extant exempla persecti sa-ma Paulus Petrus tantum gustum aliquem perceperunt. Gloriam autem reuelandam oculus non vidit, auris non audiuit, in cor non ascendit, Esa. 6 . 1. Corin. 2. Ide Paulus vocat αρρηυ, 2. Cor. ΙΣ.

Centuplum recipietis, ait Christus, Matth. Io. nam Mosis faciem Israelitae propter splendorem non poterant aspicere, Exod. 3 . Solis obtutum nemo potest ferri si splendescit at quantus splendor, via omnes electsplendebunt sicut Sola Dan. I 2. V. 3.

II Quod

SEARCH

MENU NAVIGATION