Promptvarii execvialis pars prior, continens centvrias III. dispositionvm, qvibus themata funebria siue Scripturae dicta varia

발행: 1610년

분량: 955페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

491쪽

cedunt.Rom. 8. De impiis alia est ratio: ut mox sequetur.

pellere, vivitemus securitatem carnalem, quae innata sere omnibus est, ita ut necesse sit illam huiusmodi sententiis xsimilitudinibus pellere. Omnia enim sunt incerta, omnia sunt hominum tenui pendentia filo.

Ideo semper vigilandum Matth. 2 . J. 26. I. Cor. I 6. LP et & 1. Securitas perdidit Sodomam vicinos, Gen. I'. Cliore, Dathan, Abiram. Num. Pin. Et plerumque impiorum casus sunt inopinati. Sissera Iud. . Athalia. Σ. Reg. II. v. Is Iesabel. 2. Reg. 9. Baalita . 2. Reg. IO. U. 2S.&T. Reg. 18. v. O. Philistari oppressi a Samsone Iud. 16. v. o. Non desunt exempla eorum, qui dum cibum caperent, exanimati sunt. Nec eorum qui in latrina perierunt.

od si impiis accidant talia, vae illorum animae Quia sicut ceciderit arbor, iacebit Eccl. II. v. 3. De pii S alia est ratio. Quia illi vigilarunt cum virginibus prudentibus Matth et S. vers. s. Et recte Hieronymi exemplum imitantur pi quibus semper in auribus sonare videtur vox Domini, Surgite mortui, venit ad iudicium. De his itaque non sinistre iudicandum. Licet enim videantur capti hamo noxio in tempore malo, hominum tamen haec est opinio. At scriptura aliter de his iudicat, quod scilicet festinet Deus liberare illos ex hoc mundo peruerso Sap. q. v. I .Esa. J6. in sine. Caeteri vero quoties vel aues vel pisces capi viderint, meminerint huius dicti Salomonis, iunquam sint securi nec dicant pax, pax. I. Thest j. V. 3. Fur in nocte. 2. Pet. 3. Apoc. 3.16. I. Thest S.IL Pi semper praemeditata habere debent moristem&omnis generis calamitates , ut nihil accidat in opinato. Nihil noui obtingit illis. I. Pet. . v. 12. Hi ob in taumque paratus est. Hiob. 2. V. IO.

492쪽

III. Nemo esseratur animo rebus secundis , quia tam crebrae&dispares sunt rerum vicissitudines Posse e huc referri historia Regis AEgyptiorum Sesostris, qui vectus fuit curru, quem . Reges victi traxerunt. Cum autem unus ex illis subinde respiciens rotam intuitus esset, interroganti Sesostri cur toties respiceret, respodit Considerans ea, quae summa fuerunt in rota, mox ima fieri, cogito demutatione fortunae celerrima Hac cogitatio

ne Sesostris mitior factus Reges liberauit. Quem igitur fortuna facit insolentiorem, semper coissitet de hamo silaqueo Salomonis hoc loco.

Verba quae praelegimus pars sunt illius scripturae sic Nnim appellatur ab Esaiat Ezechiae Regis Iuda, quam cose..cit cum aegrotasset conualuis ide infirmitate sua Describit autem optimus Rex in illa scriptura, siue Cantico Eucharistico, quae fuerint ipsius cogitationes, cum triste illud mortis nucium accepisset ab Esaia, Morieris,&non vives: gratias simul agit Deo non tantum ob impetratam vitae prolongationem, sed omnium maxime pro missione peccatorum, de qua multum erat solicituS,V. IT. His autem paucis verbis, quae praelegimus, conqueritur de sine vitae celerrimo,&quod praeter ex spe stationem derepente ita sint omnes illius vires attritae, ut nulla vis vigorque vivendi superfuerit. Loquitur enim tanquam moriturus propediem hoc enim ipsi iam erat denuntiarum. Nos verba paucula primum examinabimus, deinde

avidi thaecno moneant addituri.

493쪽

Vehementer Rex noster conqueritur in hoc suo Canis fico, quod tam cito vivendi finis adsit. Supri enim ver si primo Cantici innuit, Quod multos adhuc sperauexit annos vitae res duos. At vitam illius abrumpi sicut fi- Iunia texente,&sicut tabernaculum pastorum conuolui, dolit. Atque his subiungit verba praeieci a Ante vesperam illei finiri vitam ipsius idque bis reperit. Ego, inquit,

cogitabam in corde meo, khunc posui terminum Ditinam liceat tibi, vel tantuni usque mane aut in crastinum vivere. At metus erat, ne illa ipsa die ante vesperam finis vitae adueniret. Et quare non potuerit longiorem huius lucis useram sperare, addit: Quia sicut Leo contriuit omnia ossa mea: Sic confregit Deus simul, uno quasi momento, omnes vires meas, ac si Leo in me ii ruisset confregisset me. Erat autem ista aegritudo a Domino, ut sic conciderent ipsius vireS. Etenim nec aduersa valetudine diuturniori nec annis aut senio confectus erat sed corpore adhuc vegeto ia-lenxi: cuni annum aetatis o nondum esset ingres ius. Ideoque cum in flore aetatis moriendum sibi audit, non mirum quod de breuitate vitae conqueritur. Angebat quoq; sine dubio&hoc piissimum Regem, quod haeredem masculum nondum habebat, Regni successsiorem. Mortuo enim ipso, Manasse 12. annorum puer est . Inde euincitur,

ipsum biennio post hunc casum demum fuisse natum Taceo quod metuit suo Regno, Ecclesiae Politiae I

I. Videmus etiam sanctis Dei viris mortem In te dum obrepsisse improuisam: quod illis tum fuerit graue moti si residuum annorum exspectarunt cum Histria. Et hoc inprimis accidit illis, qui adhuc sunt iuuenes, de

quibus alij dicere soleat rami soliden docii inter ste

494쪽

paethen. At quia nec iuuentus, vel flos aetatis, quicqua in potest contra vim mortis ideoque in tempore de morte cogitandum, ne postea incautos obruat,&inuitos cogaqEccles 11. Memento creatoris in iuuentute tua. Sic etian,

Memento mori in iuuentute tua. Θωbiel Balbe rhoetissriueheut Iosias. Alexander, Iuvenis in Nain. Et Leo lle ante vesperam omnes vires fragere potest. Non enuDannos respicit Dominus, sed qui pius est, satis est sic: nex Deo, Sapien. q. V. I . Contra etiam, qui impius, non dimici abit dies, Psal. 1 F.v. 2 . Bosearnia irasse lagraIlgetrii Ilii geri hen. Nec cuiquam firmum est in omnibus tempo talibus rebus praesidium contra mortem. Non regnum aut diuitiae mortis vim depellere possunt. Alioquin Alexander non fuisset mortuus. Non pulclaritudo Absalonis, vel Dauidis Non sapientia Salomonis. Non iuuentus Iosiae, S pietas. Ante vesperam succidi potest arbor. omnis caro, foenum, Esa. o. Praemeditata itaque diu mors facit, ne tam inexspectatus nouus videatur accedere hospes. Cum via sit omnis carnis, nihil nobis accidit noui. De his saepe cogitandum, praesertim iunioribus. Nemo itaq; vanis cinitationibus indulgeat: de quibus Psal. I 6. v. . Nec in crastinum 1 solicitus, Matth. 6. Cogita, Ante vesperam finiri potest vita. Ergo cum Deo redi

ingratiam,vera fide, Rom. s.v. I. Et dispone domui tuae in tempore Animam commenda Deo manein vesperi. IL Sicut caetera, de quibus diximus, omnia non possunt nos munire contra vim mortis ita nec corpuS Ο- bustum&validum Etenim si in nos irruat Leo ille conterens, de quo Hishias luc, tum omnes iacent prostratae Vires Moritur etiam Samson robustus, Gigantes illi, 2. Sam. 2J Vana itaque 1pes multorum in corpore vali

do. Dicunt irrisores: Ach habnoche mlharten Aopis Ach

contrivit.

495쪽

cis*m ut hic Iob .v. . seq. Pi autem resignant te minum vita in manum Dei, in qua sunt sortes nostrae,

Matth. 24. Et Luc. I 2.

Vigilate , quia sitis, qua hora Dominas vesterventu sit. Illud autemsiitote, Vsipaterfamiliaι, qua hora jur venturu fuisset, rigi set utique, o non suisse perfodi domumsiuam. Ideo ios estote parati,

quia qua hora non putatis ea sis hominis venturus

est.

Haec verba quidem Saluator de extremo aduentu suo adiudicium locutus est: at de cuiusque etiam hominis nouissima die possunt&debent intelligi. ideoque etiam in funeribus non incommode tractantur, praesertim in casu subitaneae mortis. Etenim teste Augustino Epistolago ad Hesychium Tom. a. pag. a. s. in quo quemque inuenerit suus nouissimus dies, in hoc eum comprehendet mundi nouissimus dies. Quoniam qualis in die ista quiLque moritur, talis in illo die iudicabitur. Videamus itaque I quam incerta sit hora nouissimi diei. 2. Et quare nobis Dominus illam uiuerit esse incertam incognitam.

I. Pars. Certissimum fore aduentum Christi ad iudicium in Nouissimo die, de hoc nemini Christiano dubium esse potest. Quia hic est articulus fidei nostrae, extructus ex verbis ipsius Christi Matth. 1 f. qui est veritaS. At tempus omnino incertum esse, idem loc loco alibi diserte docet Nescitis qua hora venturus sit Domi-Ff nuS.

496쪽

nus. Simili rem illi istrat sicut paterfaria ilia nescirquat, do fur venturus sit,&perforaturus donNim suam. Et repeistit idem Veniet ea hora qua non putabiti S venturui DocΕ Christus vanas esse hominum coniecturas

de tempore aduentus Christi ad iudicium, cum nihil certi habeamus. Alij constituunt annos sex mille,ut Burgen sis Improbat illam opinionem August. Super Psalm. 89. Augustinus super P satiri. 6. Tom. 8. pag. 2I. sic ait Aduentus computatis annis ab Adam post septem millia annorum futurus creditur. Hae quidem sunt coniecturae L manar, sed prorsus incertar Fallaces Ideoque addit ibidem: ' eminem sibi oportere arrogare scientiam illius tempori S computatione aliqua annorum. At studios EDeus occultauit terminum, ut nec annum, noC Mensem,

nec diem aut horam sciamus Augustinus quidem sperae Christum venturum die Dominico Sςrmon. IS . De temp. Tom. IO. pag. 673. Et ne Angeli quidem in coelis sciunt tempus Matth.

24.Et pater reseruauit suae potestati. Actor. I. Cumque fere alias semper posuerit certum terminum, utpote Mundo originali annos Iro Genes s. v. 3. Liberationi ex AEgypto AO D. annos, Gen. Is Versis Captiuitati Babylo picae 7 O. anno S Ierem. 26. v. II. Primo ad uetitui Christi incarnem TO. hebdomades Dan. 9.v. 2 . tamen hoc de Nouis.

simo die nulli bi facti m legitur. Ex quo apparet quam stulti, im,quam sint impij nonnulli ex nostris, qui contra expressam Christi mentem Actor. I. vers T. inuestigare conantur tempus iudicij extremi. Quorum ali ex ridicula quadam literarum compositione, numerorum calculatione, alij ex Naometria, ali ex aliis propriis imaginationibus id facere tentant. Quia vero non minor est incertitudo cuiusque homunis nouissimi diei, ideoq; pari impietate laborant hi, qui

vel ex Chiromantia , vel ex astrorum positu vel aliis diuinationibus fabulosisvit terminum inquirunt. Cum sortes nostrae in manu Domini sint, Psalm a I. vers 16.

497쪽

ipse longitudo dierum nostrorum, Deut. O. qui omnes dies in libro suo annotauit antequam nasceremur,Psal I39 vers 16.

Nemo itaque vel seipsum decipiat, aut per alios sed eipi sinat. Quo loco illa etiam notanda, quae Esa. 7 vers 13 h

bentur. At quare Deus nobis occultauit diem nouissimum Numquid non fuissct satius reuelare nobis terminum certum, ut sic posse naus nos praeparare Resp. Novit Dominus cor hominis, ideoque etiam hoc nouit, quod si sciaremus certum terminum, nunquam in tempore adturi fui Temus poenitentiam, sed semper procrastinatores mansuri. Ideoque ut semper vigilemus, occultauit nobis terminum. Sicut paterfamilias quia nescit quando fur sit venturus, ideoq; non una tantu in nocte sed semper custodire domum excubias agere debet. Propterea hortatur tam solicite,Vigilate quia nescitis Parati estote. Doc Mos quam sit necesse ut semper vigilet cor nostrum ad Dominum, si maxime corpus dorianiat, Hinc toties repetitur, Vigilate MarcI3. I . Mat. 2 S.I. Pet. S. Visc. Omni tempore simus parati ad nuptia S. Mat. 2j. v. 6. Luς. IMQuod si iam sumus securi, ubi terminum ignoramus, quid putas futurum fui illa, si de certo termino nobis constaret Certe reiecissemus omnia adfinem ita cumulaciamus peccata, ut nunquam potuissemus reuerti. Gratiae itaque agendae Deo, quod abseondit nobis tempus, nostrae falatis causa, vim timore ambulemus. Idque nostro tempore tanto magis est necessarium. quod, licet tempus exacte non clairius, tamen finem imminere scimus certi istant. Si enim Petrus, Fini omnium rerum imminet, i. Pet . Et Joannes, Nouissima hora est, I. Ioan et suis temporibus dixerunt, quid nobis cogitan

498쪽

Et hoc quoque de nouissima die vitae nostiae est intelligendum. Qiuia nescimus horam mortis, ideo nunquam stertendum , nunquam securitati aut peccatis indulgendum, ne incauti vel minus parati opprimamur. Si sciremus post multos demum annos nobi moriendum, non mirum OS securos est atquia nescimus, quid hodie sit futurum , mirum nos esse securos. Semper illud cogitandum Eccles Π.v. 3. Et quotidiana exempla praeter illa scripturae exempla ad animum reuocanda, quae docent, quomodo saepe ex improuiso mors abripiat. Praeparemus nos vera poenitentia.

Elegans admodum est haec Parabola, qua Christus de mystico connubio coelestis sponsi Ecclesiae nos docet. Et simul monet, quid faciendum,ut cum sponso ad aere na gaudia intromittamur, sumpta similitudine de virginibus decem. Duo potissimum nobis erunt notanda. I. Virginum praeparatio ad nuptias. 1. Sponsi aduentus,& dispar virginum conditio. I. Pars.

Desponsauit sibi filius Dei Ecclesiam, Ephesue Psal. s.

Matth. 22.

Nuptiarum solennitas summa, persecta hilaritas erit in nouissimo die.

Interim vero nuptiales omnia vult praeparare, ut obuiam euntes sponso possint mox ad ipsius aduentum ad nuptias intromitti. Procedunt itaq; sponso obuiam decemvirgines. Quinque prudentes, quinq; fatuae. Pru-

499쪽

Prudentes assumunt secum lampades, ut si sponsus intempesta nocte veniat, ipsae nihilominus possint ipsum sequi, praelucente lampade,&in tenebris non impingant. Lampades vero non vacuas ferunt, sed oleo initi uetas, ut non deficiat lucis splendor. Stolidae autem virgines lampades quidem assumunt, sed oleum non habent. Ideoque vacuae lampades nihil prosunt postea. I. Vbi notandum, per decem virgines intelligi totum

coetum vocatorum, eorum, qui obuiam procedunt,

hoc est, qui Christiani volunt videri. Nam de his tantum sermo est. Caeteri enim gentiles Judaei plane non curant sponsum. 2. Prudentes virgines sunt, qui veram habent LGlutarem cognitionem rerum coelestium ex verbo Dei,

3. Fatuae sunt, qui verbum quidem&ipsi audiuerunt, sed Diabolus rapuit semen ex cordibus, Luc. 8 ut obliuiscantur eorum, quae sunt maxime necessaria ad salutem. . Lampades oleo instruct ae&ardentes sunt vera fides in cordibus hominum, quae lucet instar flammulaeam dentis. Sic iubet Christus, Matth. 1. Luceat lux vestra. s. Lampades oleo carentes sinet fides mortua, de qua Iacob. 2. V. 17. quae nullum splendorem habet, vera fides non est dicenda.

Sed quid est illud, quod dicitur Tardante pons obdormiuisse prudentes simul &fatuasὶ Hoc scilicet intelligitur; In hac vita dum exspecitatur aduentus Christi sponis si, neq; pios etiam semper ea qua debebant fidei atque operum alacritate seruire Deo, sed interdum a peccatis, tanquam asbmno obrui. De infirmitatibus intelligitur, quae fidei lucem non prorsus extinguunt. Fatuae verb, etiamsi sciant, sibi oleum deesse, tamen stertunt: hoc est, securi dum peccatis indormiunt, plan Eobliuiscuntur sponsi sui. In diem vivunt Deus est venter,

500쪽

Scio alios aliter exponere hanc parabolam, mihi veris haec etiam expositio a vero scopo nihil videtur aberraret in quo Theologi omnes conueniunt.

DOCTR N A. Docemur, hoc agendum, ut inueniam innumero quinq; virginum prudentum, non tam pades tantum habeamus, hoc est, non e X ternam tantuna speciem pietatis h. Trinis. v. I. sed oleo si de salui sic: ita. suus instructi. Istud vero oleum non nisi exauditu verbi Dei comparatur, Rom. IO. V. IT. eodemq; usu sacramentorum sustentatur fouetur: ut licet interdum sopor hii manarunt infirmitatuita animum occupet, tamento in opius mox expergestat vela poenitentia, contra conscientiam non peccet, fidem flammulam ardentem non extingua z.

Et hic piis precibus opus Psalm. I. v. 13. I . At tu tium valet illa consolatio Esaiae 42. v. 3. Non extinguet.

Dum dormiunt hoc est, quando dicunt, pax, pax L Thess3.j virgines omnes, subrid, media nocte: I. Venit sponsus Excitatur clamor , Egrediuntur virgines prudentes cum lampadibus ardentibus ad excitapiendum ipsum. Et assumuntur ad nuptias celebrandas. Ostenditur aduentus Christi inopinatus. Ubi qui parati inuenientur, ad ae Lerna gaudia admittentur. a. Porro fatuae cum oleum non habeant, nondunt sunt expeditae. Cupientes mutuo accipere,audiunt, quod non sufficiat utrisque Dum autem abeunt empturae, ia raua clauduntur. Sara enim erit tum poenitentia eorum, ubi Christus inuenerit imparatos, vel in hora mortis nouissima, vel

mundi nouissima. Et de suo oleo, non de alieno instruae Iampadem, qui vult ingredi cum sponso Suaclide vivet iustus,Hab. 1. Nihil aliorum proderunt opera. 3. Puliantibus fatuis respondet sponsus: Non noui vos. Sicque excluduntur a nuptiis Imparatum enim inue iii et

SEARCH

MENU NAVIGATION