Promptvarii execvialis pars prior, continens centvrias III. dispositionvm, qvibus themata funebria siue Scripturae dicta varia

발행: 1610년

분량: 955페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

561쪽

ei nis sum, Gelahi 48. v. 27. Quid superbit terrain cinis 3

Hinc versus: Cum sex, cum limus, cum res vilissima simus Unde superbimus Z ad terram terra redimus. Et Psalm. 2. v.'. superbis minatur, Tanquam vas figuli confringet. Vide Esa. 3 O.V. I . de r. 19. V. I 2.2. Admonitionem etiam continent haec, ne resistamus voluntati diuinae, sed in omnibus nos illi subiici mus. Sumus enim lutum in manu figuli Cuius nos ad

II. Docemur etiam, non debere, imo non posse nos confidere in viribus curporis membris integris, ut putemus nos immunes ab omni mortis periculo. Id vero plurimi, praesertim iuuenes robusti valentes opinan

inquiunt. At cogita te esse puluerem quem ventus facile distipat. Cogitate eise luteum,&vas fictile atque fragile. Non es ferreus. Et si Goliathum superares robore, cogita illum periisse sicut vas fictile ictu silicis I. Sam. II.

Genes 18. V. 27. Abraham de se.

Verba sunt haec Abrahami, colloquentis cum Domino Deo suo, quibus ex vera animi humilitate indignitatem suam, si cum diuina maiestate ipsi sit negotium, agnoscit profitetur. Sicut enim qui in colloquium cum magnatibus admittuntur, solent protestari de suarpersonae vilitate, M verba honoris praemittere, quibus

562쪽

Teuerentiam suam erga personas illustres testantur, ita Abrahamus hoc loco agit cum Deo. Digna autem sint haec verba optimi& sanctissimi Pa triarchae, quae probe excutiantur. Itaq; primum occasionem huius dicti sensum eius inuestigabimus Deinde

locos communes breuiter annotabimus.

Textus. Hospitio excepit Abrahamus tres ut ipse quidem putat viros peregrinos: sicque inscius Angelos, ut habet ει

pistola adHebraeos cap. Ι3.v. 2. Et erat quod textus euincit in his ipse filiusDei. Et is quidem in conuiuio promi tit Abrahamo ex Sara filium Deinde caeteris duobus Angelis digressi sic tendentibus Sodomam, Dominus hic Iehoua dicitur solus substitit apud Abrahamum, de

malitia Sodomitarum atque excidio illarum ciuitatum Abrahamum instruxit. Quamuis autem in forma humana apparuerit Abrahamo, humano more quaedam loquutus fuerit scilicet, si vixero, redibo,&c vers IO. I . tamen Abrahamus tandem agnoscit, Dominum es.se eum, qui ipsi loquatur, praesertim cum diceret, clamor Sodomorum venit ad me, descendam,&videbo, dic. Ideoque etiam tanquam cium Domino loquitur. Et propius ad ipsum accedens, pro Sodomitis intercedit iii tantum sint quinquaginta iusti in illa ciuitate, non fieri posse salua iusticia ipsius, ut illi pereant cum Caeteri S, asserit. Cumque annui siet primae illius petitioni Dominus, Abraham vellet instare diutius, numerum etiam abbrevitare, ibi tum praemittit verba laaec quae praelegimuS.I. Quibus primum veniam petit impudentiori postulato, quod admissus in colloquium istud non erubuerit loqui cum Domino suo. Ne igitur aegre ferat, si pergat intercedendo, rogat:

a. Deinde simul agnoscit, quanto ipse sit inferior

563쪽

Deo, ut iustissime Dominus ipsius colloquium .in te cessionem repudiare possit. Non enim esse ullam comparationem creatoris ad creaturam. Et originem suam considerans pronunciat se esse puluerem, hoc est, terram, lutum, Sec. . ex limo iam malum. Quod si sinem vitae consideret, nihilo esse exitum meliorem principio, quia denuo sit redigendus in cinerem Cinis autem nil nisi puluis est. Et frequenter puluis cinis in scriptura coniunguntur, interdum etiam ciniS

I. Hic petimum recurrunt iidem plane loci, qui in Dispositione praecedenti sunt annotati. Quo breuitatis causa lectorem remittimuS. H. Praeter caetera autem docent haec quae diximus, in orationibus nostris humiliter agendum, Magnoscet dum, sicut&alias semper in omnibus actionibus nostris nullam esse posse hominis comparationem cum Deo. Idque sedulo inculcat Esaias cap. O. v. IS. xsequent. Hinc illae voces Dauidis Psalm. JΙ. v. s. DanieliScap. v. 7. Tibi iusticia, nobis confusio,&c. Non iniustificationibus nostris,&c. HI Docemur autem ex eodem loco,Dominum non inius vocandum a nobis, si videatur inique agere: quia

nemo illi consiliarius est, Esa. O. v. I .&ROm. II. V. q. Ita eoq; vincit cum iudicatur, Psal. JΙ.V. T. Ier I 2. V. I.

Nec quicquam ipsi pret scribendum. Stultitia enim Dei

sapientior, I. Cor. I. v. 2I.

Si quis velit hoc loco digredi paululum ab instituto, posset etiam tractare locum, de Intercessione pro aliis apud Deum, c. quod nostrae intercessiones multum postant, α

564쪽

.1 APpEND. CLAI. 1. APPENDICI: CLAss1s VI THEMA XXXI. Syrach. Ie .vers 9.adi . Quid superbit terra oecinu Quia etiam dum iuit, proieeit intestinasua. vel materiamfoedissimam ege trit. Et quaintiis medicin multum laboris in curando morbido corpore in simit, tamen Rex est hodie, iras moritur, Cumque moritur homo, deuoratur aserpentibus termibuε.

Nota Licet in Manuali tantum initium huius loci ponatur, hac classe tamen quia hic locus integer infra Classe 1 o. recurrit, hoc loco ipsum tractare voluimus: cum iam in praecedentibus illa similitndo de puluere cinere sit explicata.

Insignis est hic locus Syracidis, in quo miseria hum ani corporis secundum quatuor ut ita dicam status hominis exquisitissime depingitur,4 ante oculos statuitur. Nos ordine illa tractabimus, sicut Sapiens nobis rea censet,&dicemus: 1. Ex qua materia constet humanum corpus. a. Quid toto vitae curriculo accidat circa illud. 3. Quomodo illud tandem plane destruatur. . Quid de illo fiat post mortem.

singulis singulas subiiciemus doctrinas.

I. Pars. Materia, ex qua constructum est corpus humanum einis puluis est. Cinis enim pro puluere ponitur inscriptura, ut in praecedenti Disposit ostensum est Et vatrumq; pro terra siue terrena materia usurpatur, sicut vere nihil aliud est. Respicit autem Sapiens ad primami creataonem , Vbi homo ex puluere terrae siue limo fuit

565쪽

famis. Respicit quoque ad finem hominis, quia homo in

pulueremin cinesem redigitur, iuxta id, Terra es 4n terram reuerteris. Vide Genes 4. V. T.&Genes 3.v. 19. Haec in Praecedentibus sunt explicata.

o civi communem ipse sapicns extruit, eundem scilicet qui in Dispositione praecedent 19. anhotatus est: Non esse superbiendum homini, cum sit luteus c.

II. ars. At licet ex puluere Lectus sit homo, tamen ubi vitam occipitin hanc lucem aspicit, atque vires acquirit, fit norulbilior praestantior creatura, dicat aut cogitet aliquis. Vide enim quanta pulchritudo corporis uiui, ubi nihil videtur apparere lutosum. At descende in teipsum olo mo considera foeditatem corporis tui viui Numquid talem quotidie ex diuersis corporis partibus ore, naso e. Meris materiam, quam ne ipse quidem coram honestis

auribus auiis nominare. Praeterea corpus tuum tam est morbidum, ut subinde o.

pus tibi sit cura medica frian must inmerali hir flicten mole an einem alte ii Dausti MONENTu hoc loco ut cristas deponant, qui sibi

propter insignem ut ipsi quidem opinantur corporis eleia santiam&venustatem mirifice placent: luales sunt comptuli multi, instar pauonum lese exornantes,&magnam corporis munditiem prae se ferente S. Fuco etiam interta dum pingentes faciem, Is ab elem imitantur nonnulla' a. Reg.9.v. 3O. At cogita de intestinis tuis, de quibus hic sata

III Pars. Sed neque blicita cura Medici corpus humanum potest praeseruari, quin plane tandem concidat istud taberis naculum, diu multumque fulcitum. Et

566쪽

Et tam nulla est corporis humani firmitas, ut totus mundus coniunctis viribus crastinum tibi non possit pollicere diem essed qui hodie Rex est, cras morte perem plus nihil est, nisi cadauer foeten S. L. L Notare hoc debebant agnates, qui sibi longe aliud,&nescio quam immortalitatem videntur imaginari, immeniores illius Psalm. a. sicut filii hominum

amoriemini. IL Stulte agunt qui nimium confidunt in arte Medicorum, cum tamen non sit in Medico semper releuetur ut aeger, sed saepius medica plus valeat arte malum. Non enim ipsi mortales aliis immortalitatem procurare pol sunt. Ideoque Asa reprehenditur. 2. Par. 16. v. I 2. IdeSap. 16. v. Ιχ. Certe multi rectius consulerent rebus suis, si sibi ipsis&medicis interdum parcerentin non contra Dei voluntatem salutem corporis ab ipsis extorquere conarentur: sed potius iuxta doctrinam Syracidis cap. 38. v. 9 curam corpori susciperent. Estque magna pars sanitatis, non yelle nimium escte sanum. IV. Pars. Sed&post mortem non cessat miserum esse corpus humanum, licet illud non sentiat. Etenim tum demum a vermibus&serpentibus consumitur.Im ex corpore putrefacto quoque enascuntur serpentes, Augustino teste. Et de vermibus res manifesta est. L. O miseriam deplorandam&agnoscendam. Sed unde illa A peccato creaverat enim Deus hominem ut

perpetuo viveret, Sap. 2. V. 23.

Peccatum itaque, quod corruptionem illam inuexit,&Satanam authorem mortis detestare. Et caue mortem secundam De qua Apoc. 2O. V. I . Hoc autem age,ut corpu consumptum resurgat non

567쪽

THEMA XXXII in XXXIII.

Nota est historia, quomodo Esaias Propheta, an dante Domino, mortis nuncium attulerit aegrotanti Regi Iuda Iehishiae, atque ut domui suae praecipiat, iusserit Quamuis autem ad preces piissimi Regis Dominus addiderit it ipsius annos qui decim, tamen urprimum conualuit, cantico quodam insigni descripsit Hishias, quae fuerint ipsius cogitationes, cum audiret sibi moriendum. Cumq; quadragesimum annum aetati tum nondum excesserit. Inter caetera verbis praelectis conqueritur, quod inopinatum cinexspectatum fuerit tale mortis nuncium, quia quod ipse fatetur sperauerit multos annos residuos, quibus potuisset vivere secundum naturae ordinem. Erat enim adhuc in flore aetatis. Duabus autem similitudinibus eleganter rem omnem describit, quarum I. una sumpta est a tabernaculo pastoris destructo 2. Altera a filo texentis rupto. De his ordine dicemus. Qui vult, ex una tantum smi litudine conciunculam pote1t extruere. Habetq; pars posterior suum peculiare Exordium. I. Pars De tuguriolo. ' Loquitur Rex tanquam propediem moriturus, ininopinata morte praeuentus, sicque ait Conuoluitur vita mea sicut tabernaculum pastorum. Similitudo a re notissima,sed iuxta tamen huic accom inodatissima instituto.

O sicut

568쪽

Si eiu enim pastores vel in sylvis,vel in campo aliquo pa, eriti, aut valle spatiosa, ad tempus aliquod, pro grege pascua quaerunt,in eum aliquem commodii locum pascenado gregi aptum inueneriat, ibi tabernaculum aliquod e tria ut leuissima opera fabrefactum, stramine terra vel anseribus tectum, aedificiuna exigui tempolis: idque ubi locum mutate constituunt, spatio unius quadrantis horulae destruunt, alium in locum deportant, quae huic operi accommodata sunt, ita cum vita hominis comparatum

esse asserit. Nota. videntur autem illis tempotribus usi fuisse ten

toriis, quae ubi locum mutatunt, potuerunt uno momenia

toeon uolui sic enim habent verbal aliorsum deporta: ti sicut apud nos sit cum papilionibus vel tentoriolis quibus utuntur milites. Opiliones apud nos tale aliquod tabernaculum, exas seribus constructum duabus rotis impositum, singulis noctibus ex uno loco ad alium prouehere solent. Ita vita nostra subito, praeter exspecto alioriem nostram abrumpitur. vel destruitur sicut tabernaculum pastoris, vel concidit, aut conuoluitur, ita ut mox ex Liuterris sit migrandum. Atque hanc ob causam vita nos ta

tabernaculo non semeΙ comparatur. 2 Coritit. J. V. I. 2 Pet. I. V. I 3. Quia sicut tabernaculum tale vel destrui

tur, vel tempestatibus frangitur concidit, ubi aliquantisper durauit ita vita nostra vel praeter exspectoationem abrumpitur, quod sit in iuuenibus, vel per se vi morbo . ruri aut annis fracta concidit,in tandem deficit, quod in

L. Quia tam incerta est hora mortis, vis petraeter ea spectationem adueniat subito, demus operam ut simu parati omni tempore ne Θpprimamur incauti. Huc per tinent illae similitudines deseruis praestolantibus aduentum Domini sui, Mar. 13. Luc. I 2. De fure Matth. 2 . De virginibus Matth. 2 Et caetera quae supra in ClasseVI. ἡ

hentur plurima Vide ibi nisi

569쪽

II. Videmus eciam eos, qui in flore aetatis sunt,non esse a mortis periculo immuneS.

Exempla scripturie de filio in Nain, filiolo Dauidis, i.

Ita Iairi, puero Sunamitidis,&multa alia pasi insunt obuia Vigilandum itaque etiam iuuenibus. Et memento

Creato iis in iuuentute Eccles 12. v. I. Et puer quaere Do . minum cum Iosia, . Par. q. v. . Nihil unquam procrastinandum Syr. 18. U. 22.

II. Pars De Duxentis.

Non existimandum haec pertinere ad textrinam, non ad Ecclesiam: quia sint viliora, quam ut auditores illis rebus fatigentur. At si tantum Regem non piguit de his reabus loqui, non pudeat nos de his audire. Et similitudianes deiebus vilissimis tamen magnam habent utilitatem. Testantur id parabolae Christi:

Hic autem Rex, qui se inexspectata morte in flore art his abripiendum putat, vitam comparat filo rupto a texente Sicut enim texto dum strenue in operestio per git, de improuiso cogitur cessare, dum inter texendum unicum abrupit filum, quod facilime etiam inuito fit: ita dum his mundanis negotiis sumus occupati, nihil tale cogitamus, de improuiso mors abrumpit vitam sicut filum. Sicque uti falmus I 6. V. . habet, pereunt omnes cogitationes nostrae. Loc I. Praeterea quae supra pari. i. iam sunt annotata, di huc quoque referri possunt, Dispimus nihil esse procrastinandum, aut reiiciendum in multo anno Venturos, quia incertum quando filum sit rumpendum. De hoc ipse Dominus monet Hishiam nostrum, Pra cipe domui tuae. Esa. 38. v. I. Quicquid igitur disponere volueris, in tempore expediendum, ne ista te post solicitum teneant, cum huic discedendum est. Bofluit mar

Putant se citius morituros, si de his rebus disponant. Ita coque plerumque differunt sq, ad extremum halitum.

570쪽

Magis hoc notandum de his, quae ad salutem anumae peristinent. At de his docent loci primae partis. Saepe autem vel dum in textrina es, vel dum fila trainctas, cogita de filo rumpendo. Ethe;uidam diri astruit

Sapiens in hoc capite libri sui describit voces hominuimpioruin Epicuraeorum, innuens, quomodo illi considerantes vitae humanae fugacitatem cohortentur inuicem ad indulgendum luxuriae voluptatibus, ut sic breuem vitam transigant in hilaritate Horum illud est symbolum,ede, bibe, lude, post mortem nuda voluptas. Simile huic I.Cor. 1s. v. 33. Edamus, bibam US, cras moriemur. Quamluis autem homines securi hoc loco, multa partim falso, partim etiam impie dixerint, dum resurrectionem mortuorumin extremum iudicium eludere conantur, tamen falsis etiani vera miscent. Vera enim sunt quae devitae humanae instabilitate ireuitate proferunt, quam non ineptis similitudinibus depingunt. Licet autem illi hinc male concludant,ergis indulgendum genio tamen nos rectius subsumemus, propterea similitudines illas de nubibus lebulis quia cum aliis scripturae plurimis locis, praesertim illis Hiob. 7.&3O. conuenaunt tradi an das suscipiemus, ut a malis boni aliquid discam us.

Similitudines istas sigillatim tractabimus.

SEARCH

MENU NAVIGATION