Promptvarii execvialis pars prior, continens centvrias III. dispositionvm, qvibus themata funebria siue Scripturae dicta varia

발행: 1610년

분량: 955페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

601쪽

Eontendunt. Sic de coeco parentibus eius iudicant A. Bostoli, Ioan. 3 ac de Paulo Melitenses Actor 28. Et in hoc totus est Eliphaz, di siputans contra HIobum. Iob. . vers. 7. Siclud: cantilli Ieseiente; Christocle occisis Gali laris 3 oppressis in Siloab. Luc. I3. Hinc Nabal, Hamari, Epulo Luc. 6. Diues Luc.ia

Ahitophel, Saul &c quoad vixerunt proselicissimis de Deo charissimis amicis urit habiti. Vicissim Apostoli hibentur pro desertis, pro abiecticsinis vilissimis honii inibus a Corinth. . Verscis. ι-

ὶ L . . Quanta autem sit iudicii humani peruersias, ves ei

hoc constare alserit Salomon, suod in hoc mundo e dem eueniant iusto bono, Deum timenti atque colenti, quae accidunt iniusto, malo, Deum atque sacra neglige tr. Exemplis res manifesta erit. In bello perit Ionathan pius Pereunt in eodem Ho-phni Iinelias impii.I. Sam.4.V. 3I.

Sagitta percussus perit Ahab impiissimus. I.Leg. 24. Eodem mortis genere occubuit Iosias piissimus. εἰ Lapidatur Alia nocens Ios . v. 21. Lapidatur stephanus innocens. Actor. 7. Naboth innocens. I.Reg. LI. Testea Susannae nocentes.

Sed in vita par utriusque fortuna, bona aduersa. AEger est Ioram rex impius 2. Par. I. Ita&Lazaruspi . Diues est Abraham Diues est Epulo. In carcerem traditur pistor nocens& Iosephus innoeens Genes 39. o Captiui abducuntur Daniel&so clipti,&Iudaei impii. Et infinita Hia. Quod si ab exte no euentu iudicandum, non melior fuit Iosephus piastore suspensis, non Abraham Epulone, non Ioram La- aro deterior, non melior Stephanus quam Achan Sicque D Ev non minus amat Epulonem quam Abrahaa Nn humum,

602쪽

hamum, non minus irascitur Nabotho quam Achano.

Qitae haec erit absurditas impietas I. Doc Eae itaq; Salomon ipse, Ab externis euentibus de odio vel amore Dei erga homines non posse nec debere iudicari. Ideoque iudicia nostra in his casibus plane esse suspendenda. Alioquin damnamus omnes fili Dei Psalm 73. vers II. Nolite igitur iudicare, inquit Christus

Luc. s. v. 37.

Neq; vero curanda etiam peruersa ista hominum iudicia de nobis: Sed dicendum cum Paulo, Parum mihi est. Deus me iudicat. Vide I Cor. .V. .&seqq. II. Sicut autem nec iudicare alios, nec aliorum de nobis iudicia multum curare debemus ita etiam nec Deum redarguere, aut istius vocare, vel iniquitatis nomine ipsi dicam scribere debemus. Quod Hierem. ΙΣ-&Psalm 73. volunt cogitationes humanae. Habet enim Dominus facti sui causas, nobis ut plurimum incognitas- Ideo vincit cum iudicatur. Psalm.11 Ierem. 12. DuiehclgSciendum, Occultum esse iudicium Domini,iniquum esse non posse, talata Augustinum. Malis benefacit ut invitet ad poenitentiam. Rom. 2.F. . Piis malefacit si externam fortunam spectamus, ut eastiget, probetin maiori gloria ornet 1 Corinth. II. I.

III. Quia hic eadem eueniunt piis impiis, certum est restare aliam vitam, ubi singuli accipient digna factis

Ibi dispar erit ratio.Dan. I 2.Verc2.IΟan. J.V. 29ωIV. Non itaque desperent pii, non murmurent, sest patienter omnia aduersa ferant, ut faciant voluntateim Domini.Heb. IO.V. 6. Impii vero non promittant sibi perpetuitatem felici tatis suae, sicut Psal Io vers 3 seci sciant tanto grauiorera stare p*aam, tarditatem grauitate compensan damy

603쪽

dam, si bonitate Dei abusi fuerint,in poenitentiam non egerint. V. Pontificij hoc loco abutuntur pro stabilienda sua dubitatione Contrarium ex correctione translationis, iuxta fontem non tantum, sed & ex sequentibus locis pa

v. 8.Iesus Christus seruabit ad finem. I.Pet. J.v. IO. Qui VO- cauit, consummabit,confortabit fundabit.

ad Prophetam Ezechiele, qua Genunciatur illi inopinata mors coiugis charissimae. Licet autem tum Dominus populo suo, tam per defunctam,quam per superstitem Prophetam singulare exemptu futuret calamitatis proponere voluerit, tamen haec historia nobisset iam varias poterit subministrare doctrinas. Ideoq; illam in praesenti funere, quod tam marito defundiae, quam multis aliis bonis admodum luci uosum est, breuiter excutiemus. Sunt autem haec duo consideranda: I. Denuntiatio mortis coniugis.

2. Mandatum Domini quomodo sese Propheta in hoc casu gerere debeat. I. ars. Factum est ad Prophetam,qrbum Domini tale Fili hominis. Frequenter Dominus sic appellabat tunc Prophetam,Vt patet non hoc tantum capite, sed pene singulis aliis a secundo usq; ad finem, ubi pene centies sic eundem compellauit. Idq; haud dubie hanc ob causam factum, ut Prophetet, agnoscerer, se hominem infirmum esse, licet praeclaris. mas diuinas reuelationes habuerit. Sed videamus, q)aidsilio hominis nunciatum fuerit. Nn I. Tol-

604쪽

I. Tollam a te aliquid. At dummodo non sit taleari quid, quod gratum charum est Danii verIiemi illisti iachengui. I eii ieraclissime gerite a neminen et Iimo inquit Dominus, tolla id quod charissimum est Desiderabile oculorum tuorum. Quid hoc si post

ipse Propheta explicar: Cum concio oena haberem ad populum man δ, vesperi mortua est uxor mea uxorem ergo Dominus vocat, Desiderabile oculorum. Non quod prb-pter formae elegantiam Oculis tantum illius placuerit,

sed quod charissima ipsi statissima fuerit uxor Zie ho ieersten et malinei te nux anaestheia hat. Nam quod per desiderabile oculorum intelligat Dominus id, quoagratum charum est, patet ex hoc ipso capite, ubi dicit quod ablaturus sit gloriam ipsorum,gaudium dignitatis,siper quo eleuetur cino quo delectetur anima ipsorum, filios item citias, e Ahi es Derscum uni ch. Charistimam igitur coniugem auferendam a Propheta ostendit. 3. At si illa fuisset vetula, plena dierum quod alioquin de Patribus dicitur Gen. 11. 36. Iob. 1 uti ndesiderasset ultra vivere, aut si multo tempore cum ata uersia valetudine fuisset conflictata, fui Tet id utique tolerabilius. Praestat enim mori quam perperito aegrotare. Syr. 3o. Et iucunda mors, cui melioris vitae nec spes nec exspectatio est Syr. I. in fine.

Sed nihil horum hoc loco mortem coniugis Prophe tae accelerat verum singulari plaga, sicque valantem, ε inopinata morte se Prophetae nihil tale metuenti ho tempoxe strepturuini coniugem praedicit Dominus. Hi demum grauissimum est. . Neque vero hoc fit propter singulare aliquod delictum huius mulieris, quod vitae dies alioquin abbreuiat, si enim fuisset impia, certe Prophetae optimo non se isset des derabile oculorum, sed vexins putredo in ossibus Prou. 12. sed propter populum Israel, cui hoc pacto Deu:

olebat concionari, utina parte sequetur.

605쪽

auellia latere maritorum, qui impense, ut debent, illas amarunt. Estque haec non minima pars calamitatis dimidia sui parte carere Boni hoc intelligunt, quod desideratissimum amiserint adiutorium,vita charius, auro& ma garitis pretiosius Prou. n. s I. Syr. 7. Piae enim mulieres respondent his Spiritus sancti en comiis, ut sint desider biles in oculis mariti non propter formam, quae bonurn fragile est,& nonnullis negatur, sed propter animi dotes.

Sic etiam deformes desiderabiles esse post int. Quid igitur cogitent pi mariti Cui culpam huius mali imputabunt Est quidem plaga lethalis, Mae vitam demit. Sed quis illius authori Deus. Derhaisssethan. Qui conuertit hominem in contritionem dicit, reuer timini fili hominum Psal. 9o ver j. Qui vivificat o

cidit. I. Sam. 1. Qui vitamin mortem in manu sua habet. Sap. 16. Syr.II.versi . Is hoc loco dicit, ego tollam a te de siderabile. At quare hoc facit Hic multiDeum accusant quod a uellat charisi1mos ab inuicem, conu avna vivere pe mittat qui cane peius&angue se mutuo oderunt.Videtur sic vel inique vel imprudeliter agere. Certe Propheta hoc loco non quaerit, quare id faciat Dominus, quare non potius parcat ipsi, aliam tollat uxorem, quae suo marito non sit desiderabilis. Tu igitur quis es qui ex aduerso respondes Deo Numquid enim Deusdedit viorem in si . num tuum Imbuero. Sic ipse dicit David 2. Sam. Ιχ.v. 8. R.

go dedi. Is idem hic quoq; dicit, ego tollo. Quin igitur

dicis: Dominus dedit Dominus abstulit. Sit nomen D mini benedictum.Iob. I. v. 1 I. Alioquin respondebit, numquid licet nulli facere de meo quod libet. Fapere debent haec dexcitandam patientiam, si talis casus contingat Sulticiat hoc unii, qtio Deus secit hoc, Deus abstulit. Et sc1endum quod is habra sui proposci causas, iustas quidem semper occulta vero plerumquα' aepe etia vivis per mortuos vult concionari, sicuti no-

606쪽

Non dicenius iam de iis, qui sibi hanc plagam Dei

optant, ut auferatur ab illis, quae non amplius est desiderabilis in oculis ipsorum Plerumque tales postea magno cum suo damno agnoscunt quam fuerint erga Deum&Coniuges ingrati. Neque vero dicemus etiam de his mulieribus, quae sic vivunt ut non possint esse desiderabile oculorurn cum sint putredo in ossibus mariti, ut supra ex Prou. I 2. De piis coniugibus nobis sermo est quales fuerunt Ezechiel& coniunx hoc loco

Tristissimus sane erat hic casus inopinatus. Sed grain uius videtur id, quod Deus ipsi iniungit, ne signum lu- Ius detullum Mandat enim ipsi Dominus, ne plangat

aut ploret coram populo , nec publicum instituat luctum ad funus coniugis nec cibos lugentium apponat amicis, qui funus comitaturi sint, quod alioquin in niore pos1- tum habebant. Et quod maius est, iniungitur ipsi ut incedat non lugubri vestitu sed tanquam festiuitatem a

Erat autem singulare hoc Dei consilium, ut populus rem nouam miram videns erudiatur a Propheta, quid sibi haec velint, utque sic factum Prophetae ipsis viva sit concio. Sequitur enim quomodo admirantibus hoc factum interrogantibus , quid facis, Dei consilium explica uexit. Sicut mihi desiderabile oculorum abreptum, nec permissum a Domino vi fletu lachrymis meum dolorem exprimam : sic vobis desiderabile oculorum vestrorum, Templum Hierosolymitanum auferetur ab oculis, in quo tantopere fuistis gloriati Similiter fili & filiae vestrae abducentur, quae fuerunt chara pignora. Nec licebit vobis flere dolorem exprimere,

coram hostibus vestris. 5M ivei det nichii an ex har u ea hei dorseu. Hoc docere vos debet meum exemplum. At

607쪽

videtur impossibile ut propheta oculis chariorem coniugem relinquens, sibi temperet a lachrymis dolore3 Respondeo. Scit hoc fidelisDeus, ideoque permittit,ut ingemiscat tacite 4n domo sua Coram populo autem contineat lachrymas, ut id exsequatur quod Deus vult ostendere hoc facto.

Locus. Non vult docere Dominus hoc loco, maritos debere esse οι ρlους, qui morte coniugum nihil moueantur cum ipse intelligat, non posse Prophetam cohibere gemitum premere omnem dolorem. Cum humanum sit hoc, lugere mortuos, praesertim coniuges. Sic Abrahamus deplorat mortem Sarae. Genes 23.Et si quemuis mortuum amicum lugere debent Christiani, iubente Syracide cap. 38 magis certe coniugem charisamam mariti. Hoc autem innuitDominus, Modum in luctu esse seruandum, ne lugeamus icut gentes non habentes spem resurrectionis. I. Thcsi . Non nimium tristari debent Christiani, cum sic non possint in vitam reuocare mortuos, sibi vero damnum dent immoderato luctu Syr. 38. Cogitandum, non amiisas sed praemis a pias coniuges, quas sint recepturi agnituri in altera vita cum ma ximo gaudio quod tum demum erit perfectum. Sed quid deliberis nondum educatis&matre orbatisseti Respondeo Patrem haberit autorem in coelis. Et si

mater obliviscatur infantem sicut defunctas and facere cogitur ipse tamen non obliuiscuur, Esa. 9. Reprehendendi ex hoc loco nonnulli mariti, quibus non opus erat hac Dei prohibitione, ne nimium lugeant: si moriantur coniuges Erimiri tincta salvertas Eachen ii balten. 6 hi non sunt digni hominum nomine, cum bestiis sint deteriores Pertinent ad illos ἀήDργ- , de quibus Paulus 2. Tim. 3.

608쪽

Iustorum anima in manu Deisunt, se non rangetib

los tormentum mortis.

Vis snt oculis insipientium mori, se aestimata est

, Fictio exitus eorum.

Egregius est hic locus,docens, quid fiat de animis hominum post mortem ide quo imperiti homines, ipso Sapiente teste,admodum peruersum solent ferre iudicium. Cum itaq; nemo nostrum sit, qui non cupiat scire, quid de ipsius anima sit futurum post mortem, ubi ex hoc ergastulo liberata fuerit, ideoque haec verba Sapientis attentis animis audiemus. Quia vero Sapiens notanter addit, se de animis iustorum loqui, non indifferenter de O- amnibus, ideoque

a. Ostendendum quinam illi sint iusti. r. De iustorum animis quid fiat post mortem,ex ipsis verbis Textus iudicandum 3. Perversum illud mundi iudicium de obitu iusto . rum quod Sapiens reserr expendendum. Singulis partibus sus stibiicietur. - I. pars. Iustorum frequens est mentio inscriptura, praeserebin Psalmis. Exempli causa: Iustus ut palmassorebit, Psal.92. Iustus in mem otia aeterna erit, Psal.II1. Iustum non vidi derelictum, Psal. 37. Iustorum multx tribulationes, Psal. q. Prou 1 Iustu etiam in morte s erati

609쪽

Esa. 16. Iustus peritin nemo est.

Eccles . Iustus perit in iusticia sua Hi autem iusti dicuntur in scriptura, non quod sine absque peccato serfecte iusti, aut per se iusti.

Sic enim non est iustui nς unus quidem Rom. 3. v. Io. Ex Psalm. I . Nemo enim potest dicere, mundum est eor.Prou.2s.

Iusti igitur etiam sunt dicuntur peccatores, sic e-him Iustus cadere dicitur septies, Prou. 1 . at iustificati fide per Christum, propter quem pacem habent cum

Hinc Hab. 2. Rom. I. Gal. 3. Iustus sua fide vivere dicitur. Hi sunt iusti constituti per Christum, Roman. J.V.I'. Hic enim factus est iusticia nobis, 1. Corint. Ι.V. 3 .Vnde T. Cor. 6.v. I i. iustificati estis. Et hi alias etiam dicuntur sancti: Vide Disposit. The m. II. in hac Classe VIL Hinc Noli dicitur iustus Genes 6 Lothi anima dicitur anima iusti,&ipse iustus, 1. Petr. 1 De quibus constat fuisse illos peccatores iniustos. Dicuntur etiam hi iusti, a comparati cum impiis ut Noha iustus in generationibus suis, Genes.. v.' Deinde iusti dicuntur ratione nouae obedientiae quia iustificatis iniusticia non imputatur,&c. Haec alibi. V s v s. Videmus quomodo iusti esse possimus debea

mus, licet omnes iusticiae nostrae vestis immunda, Ese. 6 . Ante omnia danda opera, ut veram habeamus&acquiramus fidem ex verbo Dei, Rom. Io v. Iv. qua iusti simu coram Deo plopter Christum. Studendum deinde iusticiae,quq ad integritatem Christianismi pertinEt, si quidem ad omne opus bonum instruct os esse decet 2. Tim. 3. Quod autem nobis deest, id Christus impleuiti Rom. 8. 3.M. Pars. De iustis quid fiat post mortem, docet sapiens. Nec saiahquid de corporibus illorum fiat, solicitus est. Naiuilia etiam in terram re riuntur, ex qua facta sunt ut ii ς

610쪽

aboleatur peccatum quicquid est corruptibile, ut tandem resurgant in ἀφθαρσία. I. Cor. Is At quid de animabus ipsorum interoa fiat, donec corpus purgetur in terra&resurgat paucis, sed emphaticis verbis demonstrat: quod scilicet illis bene sit, quia sint in manu Dei. Manus a tem Dei hoc loco, ut& aliis, significat curam tutelam

Dei. Vt cum Christus animam commendat in manus patriS Lue. 23. Sic. Psal.3I.v. 6. Ita Ioan .IO .v. 29.Et quid sit

in manu Dei esse, mox his verbis explicat: Non tangit illas tormentum. Sunt in coelesti, aeterna cineffabili beatitudine, vivunt coram Deo, qui illas coronat gaudio Felicitate. Vs s. I. De animae immortalitate, de qua Christianis

dubitare nefas, alias dicetur. Vide. II. Hic locus facit contra eos, qui statuunt animas iustorum dormire, ubi e corpore exierint,vsque ad nouis simum diem, nec frui conspectu Dei ante resurrectionem mortuorum. Contrarium patet ex hoc loco.Et Luc.

23. Hodie mecum eris in paradisb. Polycarpus solatur se. quod ea die, qua flammis exustus sit, repraesentandus sit Domino. Hist. Eccl. lib. .Vivunt itaque vigilant,&statim sentiunt gaudium animae piorum, atque Dei consuet fidine fruuntur.

III. Pars.

Iam recenset Sapiens quid sentiant homines imperitide obitu piorum. Illi putat hos plane interire. Et si quando contingat ipsos violenta morte abripi, quod Apostolis, Prophetis, Martyribus, c. accidit, existimant in s pientes, ipsis hoc fieri a Deo in poenam. Et sic putant adium de ipsorum temporali aeterna felicitate.Non enim credunt ipsos post mortem frui solatio solider haben hu amri irreu googeni via musi tortuna magenetici en. At

illi sunt in pace scilicet corporis atq; anim pratione. Corpus enim quiescit a laboribus Apoc. I . v. I 3. Anima autem in coi speci u Dei solati fruitur Luc. I 6.V. 2S. V s VI.

SEARCH

MENU NAVIGATION