Promptvarii execvialis pars prior, continens centvrias III. dispositionvm, qvibus themata funebria siue Scripturae dicta varia

발행: 1610년

분량: 955페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

611쪽

VSus. Non graue sit mori, quia licet insipientibus videamur mari, tamen in oculis Dei vivimus. Corpus quiescit in pace anima coelesti gaudio fruitur. Hic pressuram habemus,Ioan. Is Ibi non tanget tormentum. Hinc illud: Cupio dissolui, Phil. I. Nunc dimittiS,Luc. 2. ADMONITI addenda haec in fine. Quia iustorum animae in manu Dei, impiorum autem mox in inferno torquentur Luc. I6. V. 23. Syr.II. v. 29. ideoque studendum pietativi iusticiae, de quibus parte I. dictum.Vae caeteris.

Gratia o miserico dia insanctis eius, inspectio iu

Neminem vestrum arbitror fore qui non scire percupiat, quid de ipsost futurum post mortem, ubi anima Ecorpore egressa fuerit De hoc alij dubitant, alij imperiti quidem, quorum opinionem Sapiens hoc capite 3 refert putant eos, qui hic fuere miseri, illic etiam nihilo

Atqui Sapiens hoc capite totus in eo est, ut ostendat bene agi cum animis defunctorum. De his enim verba praelecta licst de vivis etiam intellecta nihil habeant incommodi intelligenda esse, videtur colligi posse ex praecedentibus,ubi de Beatis dixit, quod sint Iudicaturi gentes,&c. quod illos nemo sit erepturus Domino. Estque plane meo quidem iudicio eadem sententia horum ver borum , qua superiorum , quando dixit Animas esse in

manu Dei: item, sunt in pace. Hunc enim videtur nobis propositio huius capitis, quae versu primo continetur,dictare sensum.

Videamus itaque I quam sit felix status animarum

Post

612쪽

post hanc vitam. 2. Deinde vero ad quos haec pertineant, ostendemuR

t pars.

De desuis , quoru animae e corporis vinculo solutae sunt,pronunciat, I. quod sint ingratia. Magnum videtur, si quis sit ingratia principis alicuius, qui tamen homo

est mortalis. Hunc omnes honorant, huic gratulantur 'mnes, hunc felicem putant omnes. At interdum conci

dit in puncto gratia longa breui. Quod si eadem ratio ei: set de animabus nostris, quae est apud homines, tunc mea tuendum illis, ne aliquando exciderent illa gratia. At sunt in gratia apud Deum, qui est veritas, quem non poenitet suoruni bonorum, Rom. 11. ideoque non est metus, ne illi excidant hac gratia: a. t unde illis haec gratiaὶ Numquid sibi pr6merue tunt hanc gratiam ξ Non sane. In misericordia sunt, additur. Quo docet, ex misericordia Dominum illos recepis se ingratiam.Idq; propter Christum mediatorem. Miseratus enim Dominus nostri non vult perire animulas illas. 3. Inspectionem habet super eos. Sunt illi semper in conspectu Domini,& nunquam patitur illos turbari, aut rapi de manu sua in aeternum,ΙΟan. IO. Sicut pater intentis oculis filiolum, quem impense di

dieitur ita Deus clementissimis oculis semper aspicit animulas illas, quas in sua manu habere dicitur. Et sic non potest unquam illas tangere tormentum v supra vers r habetur, hoc capite. Nota Si quis velit haec verba de vinis 3 defunctis samul intelligere, xsic apud populum utrumque tractare, poterit id facere, absque incommodo auditorum. Sicilirenim sanctivi electi mortui, ita etiam viui sunt in gratia: λ misericordia, c. Domini. Di care hic locus, quam bene agatur cum des unctis Corpus quiescit in terra, Apoc. I . Anima vero sentiunt λ.

613쪽

ratiosam Dei praesentiamin conspectu illius beatissimo guuntur. Quis igitur non cupiat mori esse cum Christo, cum Deo, cum Angelis. Certe hoc melius esse paulus

docet, Phil. I.V. 13.

De his etiam Disposit praecedentidietum. II Pars. Bene igitur, in quiat aliquis, habent res nostrae, siue

omnibus id pronunciet Sapiens. At de impiis altum hiesilentium. Etenim de sanctis hoc assirmat Sapiens Decaeteris longe diuersum cap. 2.&3.habet. Sancti qui sint, di iusti,vide Uisposit. Themat praecedentis,in Thematist II. Classis VII. Quos hic intelligat per sanctos, altero Vocabulo explicat, dum eosdem etiam vocat Electos. 1ntelligit credentes fide iustificatos,vocatos atq; electori Haec enim plerumq; a Paulo etiam coniunguntur vocati sancti, Rom. I. I.Corinth. I. Vel sancti credentes, phesi Electi sancti Dei, Coloss3. v. Ιχ. Apocal. II. v. Is vocati, electi iudeles. Diae M v I toto coelo errare eos, qui existimant,onines homines salvos futuros, tandem consecuturostratiam& misericordiam apud Deum. In hac enim opinione multi sunt, etiam inter nos o tigeniani qui putant, Mi sexicordiam Dei maiorem esse. quam ut possit condemnare quenquam. At non miseria cors taluum, sed &iustus est, SIr. J.v. . Et impia noti m 'hebunt cum ipso, psal. S. Ideoq; sanctitati&pietati studendum, ut inueniamus ititer electos. Qui enim non est scriptus, Apoc. 1 o.

II. Quid auteni faciendum, ut inueniamur sancti. Vide Disposit praeced. III. Magnam con lationem habent electi, quoau maxime in hac vita pressuram habeant, Ioati. Is tam eri illic sint in gratia & misericordia. Ideoq; non cum tim re dubitatione ipsis moriendum, nec dicendum, sicut

impi,hoc pro embolo habear,

614쪽

Contra dicant electi

Nolite timere ab iis qui corpus occidunt, animam autem non possiunt occidere.

Et quae sequuntur usque ad vers cap. 32.

In hoc eapite Matth i Christus discipulis dixerat: Mi

to vos sicut oves in medio Iuporum, vors 46. Quae auteni sit fortuna oviculae inter lupos, facile fuit coniicere Ezsane id apertius Christus praedixit Statuent vos ante Re ges Principes Et plus etiam: Flagellabunt, odio habebunt. Nec satis Occident tandem. Quare Propter nomen meum, a vobis praedicatum. . Poterant itaq; Apostoli obiicere, tacebimus ergo, Mimmunes crimus ab his periculis Christus vero contrivult illos praedicare in tectis, hoc est, publice Nec metuendos homines, ait Ecquis vero non metuat occisores dicantilli. Quis non metuat indignationem Regum&Principiam Θ Christus itaq; ostendit causas, quare non sic metuendum ab hominibus, ut propter illos veritatis professio abiicienda. Haec vero quia non tantum ad Apostolos Marc. I, v. 3 . sed&ad omnes Christianos pertinent, atq; etiam in genere contra metum mortis faciunt, consolationuabundant,a nobis diligenter erunt consideranda.

Duas autem huius propositi causas affert, de quibus ordine dicendum L ars. Quare metuitis ab hominibus Dinia occidunt. Ac

quid

615쪽

uid occidunt i Corpus tantum, quod alioquin mortalu est,&in terram reuerti debet. Praeterea illi nihil iuras in vos habent. Animam illi quae nobilissima pars est homi nis)nec trucidare iisque affligere possunt. At ego dicam, Luc.Ii quis vobis metuendus, ait Christus Est qui corpus&animam in gehenna potest perde-

re.Is metuendus. Stultum itaque est, timere eum, quipO- test id tantum occidere , quod per se mortale est. Interim vero non metuere eum, qui corpus animam potest damnare: Et magis stultum, perdere animam immortalem ut conseruari possit corpus mortale. O insaniam. Locus I De immortalitate animae. contra Epicuraeos, qui corpus&animam perire pu-iant. Et cdntra eos, qui existimabant animas cum corpo remori&resurgere. De quibus Niceph. lib. s. cap. 23. II. Quia anima nobilior pars hominis, quae immo talis est,&propter illam corpus vel gaudium vel cruciatum sentiet,atque corpus sequetur animam quocunq; illa deueniat. Ideoq; potior semper habenda ratio animae quam corporis.Hoc plerique in uertunt. Neque vero parcendum corpori cum animae periculo.Qdbd faciunt qui vel in casu confessionis, ut vitam redimant, vel extra casum confessionis in gratiam Magnatum,&c. male agunt:vel abnegando Dominum, qui me catus est ipsos, 2.Pet. 2.v. I. Vel contra conscientiam peccando,ut corpori bene sit. Hi sunt quorum Deus est venter,Phil. . v. I9. Quid autem proderit, si vel totum mundum lucrentur, iaci uram faciant animae Matth. I 6.

16. Quid enim dabit homo pro redemptione animae' Psal. 9.v.9. Huc pertinent exempla fratrum, et Machab. 7.& o Maatyrum apud Basilium. L ars. Aliam causam subiicit Christus, quare non metuendi homines: Quia non tantum non possunt occidere antianam, sed neque etiam corpus Deo inuito nescienta

616쪽

possunt laedere aut occidere, si maxime crudelissim*sa auiant. Hoc demonstrat Christus, prouidentiam Dei ila lustrans duplici comparatione. 1. Passeres aues vilissimae, quorum duo asse minuta veneunt, sic Deo curae sunt, ut nec capiatur nec occidatur unus ex illis, sine Dei voluntate. 1. Quid capillis capitis vilius λ Illos tamen sic curat, sic numerat Deus, ut ne unus quidem cadat de capites stro sine Deti voluntate. Numquid igitur existimatis Deo vos minus esse curae. quam passeres vel capillos 3 Ideoque nemo vos occidere poterit Deo inuito iesciente. Quod si ille sic voluerit, patienter alacri animo subeunda mors, quae non separara dilectione Dei, Rom. 8. Et quia is vitam dedit, eam re stituet,in compensabit vestra martyria Gloria aeterna. Locus I De prouidentia Diuina clementissima, quae tanta est, ut etiam sese adauiculas lapillos capitis

extendat. Certe volucrum mirabilior.est creatio ex ouis, quam caeterorum animalium. Et patet cura Dei pro auitaculis ex lege,De ut et 2.v.6.3 7 Atque memorabilis est experientia, de nido Halcyonis. ubi Deus mare reddit tran quillum illis diebus, quibus incubant alcedines,ut excludantur pulli. Capillos certe ita curatDeus,ut colorem in ducat illis pro suo beneplacito. Facit Esau hirsutum G

nes et s. v. ets. Elisaeum caluum, a Reg. 2. v. 23. Absolonem capillatum, 2. Sam. I . V. 26. Et pilos Nabuchodonosoris sicut pennas Aquilae, Dan. .v. O. Quanto magis homines curat, ossa custodit, lachrymas colligit vinum erat, Psal. 3 .v. χΙ.&Psal. J6. v. 9. Hinc colligere&nos consolari debemus, quod sine illius voluntate nihil possit nobis

accidere. Si illius autem voluntas est, bona est semper, licet contrarium videatur rationi humanae. Ideoque iussi sumus orare, Fiat voluntas tua. Et diligentibus omnia,

Haec consolatio non tantum tempore persequutio-ius, sed di in omnibus miseriisin periculis vocationis usu

veni.

617쪽

venire debet. In bello, in mari, tempore pois, in o. mnibus casibus aduersis. II. Npn timendi homines, imo nec Diabolus, quia nihil possunt nisi Deus permittat,Iob. I.V. IO. Marc. S.F. x Et Psal i18. Quid faciat mihi homo Esa. I. v. II.

Plerique hoc agunt homines,& omnes sere suas actiones eo dirigunt, ut sui iuris esse possint & non ab aliorum nutu pendere cogantur. Hinc illud, Alterius non sit qui suus esse potest Paucis vero hoc contingit, qua tum attinet ad Iurisdictionem humanam. Quantum v to ad Diuinam iurisdictionem attinet, nemo hominum sui iuris esse potest, ne ipse quidem αυτοκώπιωρ. Docet nim Paulus, neminem sibi vel viuere vel mori, sed Domiano Deo nostro omnes vivere, omnes mori debere, utvI-ui mortui Domini simus Et o felices eos qui haec sunt, ut in vita morte non auellantur a Domino. Vt itaque haec rectius intelligamus, ad usum nostrum transferre possimus commodius, de his tribus nobis erit dicendum: I. Primum, quid sit, sibi viuere aut sibi morbi Et vicissim, quid sit vivere hori Domino. 2. Deinde, quid faciendum, ut Domino vivamus 3c

moriamur.

3. Quid inde sentiant commodi qui Domino vi-uunt: moriuntur, vel Quare ipsi vivendum c.

618쪽

I. ars.

Neminem Christianum sibi viuere asserit Paulus. Resunt impij, de quibus dicipotest, quod aut vivant Diabo-1o, aut tamen sibi vivant.

1. Primum enim sibi viuere dicuntur hi, qui non cogitant quod vitam aliunde habeant quam a seipsis: sicue illi, Sap. a fortuito casu nati sum HS. c.V. 2.&. seqq. Ideoque illi in diem vivunt sacrunt quod lubet, quia nec de Dei voluntate neque extremo iudicio quicquam sunt liciti. Sic illi, Edamus, bibamus Esa. 6. I. Cor. II. v. 3 3. De bibulo quodam Bonoso dicebant, Ipsum natum non ut viveret sed ut biberet pepigimus cum morte Ese. a 8. De his Paulus Phil.3 Deus eorum venter.

Et de his vere dici potest, quod vivant Diabolo, qui

illos ducit ab una iniquitate ad aliam L. Thes 4. V. IO. Tim. 3. V. 13. Ipsvis enim voluntatem faciunt, ductum eius sequuntur. Contra vero vivere Deo, est ad nutum Dei vivere. Ipsi non tantum ortus nostri causam grata mente adscribere, sed 3 omnes nostras adtiones iuxta ipsius voluntatem patefictam instituere,&vno verbo sic vivere ut ostendamus

nosDei praesentiamin conspectum ferre posse. De Zacharia&coniuge dicitur, Luc. 1. Ambulabant iuste coram Deo. Sic Abraham dicitur, Ambula eoranime Geti. Is L. Sunt etiam nonnulli qui nemini volunt inseruite suis donis, licet id possent, sed tantum sua quaerunt, vel otium amans, aut hominum reprehensiones odia timent. Hos ipsi Ethnici pro inutilibus terrae ponderibus habent, quia hominem non sibi sed aliis natum re- iste dixerunt. De his vere dici potest quod tantum sibi vivant. Et scriptura illos vocat seruos ignavos me quam, qui defodiant talenta sua Matth. 2I. Deo enim non vivunt, quia ipsi nihil lucrantur. Ibi d. De his vero hoc loco non dicemus plura. Sed ad institutum pergamus.

619쪽

cedere in impoenitentia Atque Diabolo vere hoc est mori, quia ad illum morituri perueniunt. Inueniunt enim locum Diabolis paratum Matth. 21. v. I. in lacum sulphure ardentem mittentur Apoc ro. 2I. At vicissim Domino mori est pih&sic mori, ut a Domino permoristem in morte non auellamur. Hinc notanter scriptura id rocati mori in Domino. Apocal. ΙΑ.V. 13.

II. ars. Viuendum Domino, Paulus docet, eidem etiam moriendum. At quomodo id fiat ex praedictis facile constabit Ideoque erimus breuiores in tractanda hac secunda parte. I. Scriptura autem aliis etiam verbis docet, Quomodo vivendum Domino Seruire ipsi, facere voluntatem eius hoc est Domino vivere. Nam qui fecerit voluntatem&c huic non dicetur, Non noui, sed veniet ad Dominum. Matth. 7.V. 2I. Psal. 2.V. II. Servite Domino. Et Phil. 1. Operamini salutem. Ita scriptura saepe commendat pios, quod secerint rectum& bonum coram Domino. quod beneplacitum ipsi fuerit. Vide I Reg. IS. V. s.&II. Scap. 22. V. 3. 4. Reg. 12. V. 2. 4 . v. 3. Sic etian Domino vivitur, quando inseruitur proximo, propter

Dominum, Quicquid enim huic fit id sibi factum puta

Sic itaque Domino etiam vivunt qui seruiunt ipsi vel in Ecclesiae, aut Reip. aut oecon nomiae pia diligenti administratione. Explica latius, si placet. Et quidem merito seruimus Domino. Quia Dominus. Is vitam dedit, animam rationalem,&neces artis donis ornauit&c. ut ipsi&proximo possemus seruire. Quid edim habes quod non accepisti. I. Cor. 4. V. T. Omne bonum desupe Iac. I .v. II. Ingrati ergo sunt qui ipsi nolune seruire Simile. Qui a Principe accipit victum, amictum,&c. cogitur etiam illi seruire Ita&hic.

620쪽

II. Sicut Domino vivendum ita ipsi etiam moliena.dum. Quomodo id sitῖSi Deo animam nostram piis procibusti corde poenitenti in morte commendemus. sicut in omni vita, ita in morte humiliter nos subiiciamus ipsius voluntati dicentes, Tibi vix Domine, tibi moriar. Tu spiritum dedisti Eccles 11. . . Ego tibi reddam illum corde poenitenti Hoc est mori Domino&i Domino. Ita Dauid Stephanus, im Zipse etiam filiuDei Domino spiritum commendarunt deddiderunt

III. I ars. At Quare sic vivendum moriendum Domino, aut quid inde accedit nobis emolumenti Multum sane per omnem modum, invita&morte, de quo hic paucis: Viventes morientes Dominissemus Maxima enim haec est consolatio in vita& morte, maior quam animus humanus possit expenderss. I. Primum enim Domini sumus ipse nos agnoscit pro suis Novit autem qui sint sui. r. Tim. Os v. I9 nrhil iuris in nos habebit Satan. Quia vallabit Dominus omnia nostra Iob. I.v.'ώNon praeualebit contra nos mundus, nec ipsae etiam inferorum portae. Si Deus pro nobis quis contra Rom. 8.. Si aduersus me castra consistant Psal. 27.v. 3. Psal. 23. Non timebo, quia T, M EAE V M EI.

Quid faciat mihi homo Psal.118.v. c. Sic ipse Dominus se latur suos, Cum ipso sum Sequitur,Eripiam, Psal.9Ι. .

31.Εsa. I & 3. Noli timere quia ego tecum Gen 2 6.V.2 Ego tecum, nbli timere. II. Et quae potest esse maior conse latio morituris, quam haec ipsa, quod mortui etiam sumus Domini.Mors non separabit Rom. 8.V. 8. Hinc illud I sal. 3 .v. 11 Dummodo te habeam. Et sid siciant corpus anima, tu eris consolator. Et hoc ipsum est quod Christus Saluator Ioan Io assirmat, Cognosco oues, Da eis vitana . nemo rapiet

SEARCH

MENU NAVIGATION