Promptvarii execvialis pars prior, continens centvrias III. dispositionvm, qvibus themata funebria siue Scripturae dicta varia

발행: 1610년

분량: 955페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

641쪽

I. Reg. 2 o. a V. J. ad 37.

De pereuso a leone, propterea quod Prophetam ruti

nerare nollet.

Admodum mirabilis prima fronte apparet haec historia, in qua videntur quaedam stulta ridicula, quaedam vero iniqua limis seuera Dei iudicia describi. Stultum enim videtur, quod propheta vult vulnerari,& ridiculum quod hoc nomine compellat proximum, quaeso,percute me. Quod alias inuitis non rogantibus accidit Vicissim iniquum videtur, quod iram DEI minatur Prophetaei, qui ipsi pepercit, plano iniustum , quod propterea a leone occisus fuit. Videamus itaq; has duas quaestiones. 1. Quare hic homo occisus acleone, iurenean ini ita id factum. 1. Quare bestiis permittat Deus, ut occidant homi

nes.

I. O stto.

occisus legitur vir quidam a leone in via. I. Hic primum quaeri potest, utrum singulari DEI consilio occiderit leo hominem, an id forth fortuna factum a leone, forsitan famelico, aut dam venaretur prae dam'&c. Dicimus autem hoc singulari Dei consilio&mandato laetum. Alioquin leo in via publica non ober . rasset,&hominem clara luce aggressus fuisset Patet id inde, quod praedicitur a Propheta, Domino ita mandanis te, Percutiet teleo. Estque hic leo exequutor mandauDiuini. Sicutas I. Reg. 73. vat. Et sicut Vrssi,2 Reg. z t. .a-

642쪽

r. Quare autem occiditur hic homo a leone Quia noluit ullierare Prophetam. At inquis, Numquid non propterea laudandus esset, quod parcit viro Dei Et si vulta erasset leoni tradendus, sicut pueri illudentes Prophetae,' Reg. 2. Respondeo. Inobedientia haec erat erga Dominum ,&illa punitur. Licet enim hoc nobis videatur ridicu- Ium , tamen singulari consilio voluit DEV vulnerari Prophetam , ut vivam daret concionem Regi Benhadado.

Ideoq; Propheta illi indicat, hoc esse mandatum Dei, ut vulneret ipsum. Sic enim Textus clare dicit: In sermone Domini dixit vir Dei ad socium suum, c. Et nouit ipse, hunc esse Prophetam Domihi, atque potuit facile coniicere, Non sine graui causa consilio Dei Prophetam hoc petere,& ipsum non insanire facile vidit. Ideoque sicuti peccasset percutiendo ipsum inuitum sine Dei mandato, iuxta id Psalm IO; versi. Nolite tangere , ita peccat non percutiendo volentem ex mandato Dei. Nec peccat alter ille, qui postea ipsum vulnerauit. Ideoque reprehenditur tanquam non a diens vocem Domini. Et poenas dedit inobedientiaepe

cussus aleon C.

Certe nostrates multi prompti essent hac in parte, si modo illis liceret vulnerare ministros Domini impune. eiverminatisig vndus etens virgebetennvania fies oltei

hoc iam plura addere nolumuS. Locus I. Hic vero locus docet, quomodo Deus sua mandata strictissime velit obseruari ideoque non licernobis illa vel curiose prius examinare, vel iuxta rationis nostrae ductum exsequi, facere quod nobis videtur rei tum Testatur historia Saulis, 1 Sam. IS. V. 2O quomodo Deus reiiciat nostra effugia. Quod ego praecipio, hoc is tantii in facito,Deut. 12 v. 32. Non quod tibi rectum videtur, Deut. I 2.Y.8 Non ad as, nec minuas, Deut . . Licet absur-

643쪽

abserdum videatur nobis tamen parendum Abrahant nihil disputat cum Deo, cum filium iuberetur occidere,

Placet Deo obedientia I.Sam.IJ.V. 22. L. II. Quomodo omnes creaturae Dei,&bestiae e iam, exsequantur mandata Domini, vide Dispositione praecedenti, parte prima.

L. III. Variis casibus homines interire. Vide ibi

dem.

II. Quaesito.

Miserabilis sane cassis est, si contingat hominem anima rationali praeditum,ad imaginem Dei conditum, sanguine Christi redemptum,&in aeternum saluandum,o cidiri vita priuari a bestia vel animali bruto. Et repugnat ordinationi diuinae, qui non tantum an te lapsum hominem iussit dominari omitibus animanti . bus, Gen. I. V. 28. Sed post Diluvium benedicens hominibus,hoc adiecit, Gen.9.v.2. Terror vester sit supercuncta animalia terrae. Neque negari potest, Deo permittente, imo etiam anandante ut patet ex loco Amos 9. v. 3. bestias grassari in vitam hominis. Patet id ex hoc loco, I.RU.I3 sanitisere casu. Respondeo. Propter peccatum cinobedientiam hominum Deus interdum praeter communem naturaeordi. nem agit, homines rationales irrationalibus animantibus perdit, docens, si bruta faciant mandatum Domi. ni, magis hoc decere homines. Si vero sint inobedientes. dignos esse qui pereant a bestiis. Faciant ergo Christiani omcium,&seruiqnt illis vicissim bruta animalia: quod est singulare Dei beneficium. Alias honmines illas bestias nec domare, nec illarum opera uti possent Deo id acceptum ferendum,&gratiae agendae pro hoc Pauci de hoe cogitant.

644쪽

Nadab labibisti Abaron igne absumpi .

Pal. I 8. v. 8 dicitur inter alia, quod ignis etiam ex aquatur verbum&mandatum Domini. Exemplum istiua loci habemus hoc loco, ubi miserabilis casius describitur, quomodo scilicet duo fili Sacerdotis Aharonis absum ptivi adusti fuerint flammis vltricibus. Primum autem refert historia, quid peccauerint duo hi filij Aharonis,&quomodo Deum irritaverint. Deinde vero quam horribili mortis genere perierint, additur. 1. Pars.

Aharoni quatuor erant iiij, Nadabri Abihu, Elea ac

Ithamar. Hi consecrati erant in Sacerdotes 1ngulari rutu,ut videre est Leuit. 8. v. I. id factum erat septe diebus Ibid.v. 3 . Octaua autem die initium debebant facere si crorum, quae diuinitus erant instituta. Atque sacrificante Aarone apparuit gloria Domini, ut sic publice ministerium ipsius ditiorum confirmaretur. Ibi vero iram Dei in se concitarunt duo illi Num. 3. v. a. maiores natu fili, in Nadab Abihu, hoc pacto. Thuribulis suis imposuerunt thymiama aromaticum, ut suffitum facerent coram Deo, quod quidem erat praeceptum pars cultus, Exod 3 o. At in hoc transgresti sunt mandatu Domini, quod ignem alienum obtulerunt. Debebant enim adolere illud thymiama, sumpto igne, qui restabat de eo, qui coelitus erat delapsus,& non sine miraculo,ut quicunq; adolere velletthimiama , illud de eo incenderent sacrificium Aharonis

645쪽

tiis absumpserat,ut in fine cap.9. habetur. Capite autem ις. supra Dominus ita ordinauerat, ut ignis ille in altari perpetuo foueretur.

Disputant hic Hebraei&ali Patres antiqui, quodnam fuerit peccatum horum filiorum, quod Deus seuerissin invitus est'. Ab sentiunt eos fuisse ebriosin temere ingressos tabernaculum. Idque inde coniiciunt, quia mox in hoc capite filiis Aaronis vino interdicitur, cum debent sacra

Et non omnino reiicienda est h*ςsententia. Ali dicunt peccasse, quod non laverint sese, sicut prae

cepsum eiat Exod o. V. 1'. quod non omnes vestes sa cras induerint,&c.

Alij dicunt, in hoc peccasse quod noluerint accipere uxores. Quia legantur fuisse maiorcs natu, non habuerint filios Num. 3. Hoc vero ineptum est. Et carentharopiniones fundamento extus. Suffciat nobis haec causa, quam Spiritus sanctus aperte refert, quod peccauerint offerentes ignem alienum. Id saepe repetitur.

Liae 4 I. Licet autem nobis non videatur tanti momenti esse transgressio, ut Deus propterea in ipsos tam grauiter debeat animaduertere, tamen sic voluit nos Diae sinis Dominus, quod sua mandata striectissime v lit obseruari, non addi illis quicquam, nec etiam detrahi, ut De ut 4. 'a praecipit. De hoc etiam supra Dispositionibus duabus praecedentibus nonnihil annotatum est.

L. II. Videmus quam faciles sint lapsus humani, quod etiam viri Magni, consecrati, spirituales, c. ape catis non sint immunes. Erant hi duo assiimpti cum patre in montem, ubi Dominus legem promulgare volebat, di viderunt Deum Israel, ut habetur Exod. 24.Vers'. Erant nuper consecrati singulari ritu a Deo ordinaῖi. Iam peccanxes pereunt. Itaque Omnes necesse habent

646쪽

bent orare, Remitte nobis, Psal. 31.V. 7. Nemo securus sit,

II. Pars. Grauissime autem puniuntur hi Sacerdotes. Etenim dicitur ignis a Domino egressus illos consumpsisse, ut mortui fuerint coram Domino. Non autem intelligendum est, corpora illorum in fauillas de cinerum redacta fuisse. Nam mox iubet illos Moses deportari extra castra, atque dicuntur vestibus lineis induti exportati. Sic nec vestes quidem absumpsit flamma. At flamma exanimauit illos, interiora magis quam exteriora adussit membra, ut subito fuerint extincti. Sic poenas dederunt temeritatis quae non semel inscripturis, sed aliquoties repetitur, Numer. 3. vers A. &26. vers 6Ι. Q. Paralipom. 2I. vers et De salute tamen eorum bene spe

ratur.

L. I. Videmus Deum etiam interdum uti igne,vel coe- Iitus demisso, vel aliunde accenso, ad puniendos homines Sicut initio concionis ex Psalm Io; dictum. Extant exempla plura igne absumptorum, Num. Is V-33. 2. Reg. 1.v.Io Simri Rex impius igne perit, I. Reg. 16. Ergo qui timet ignem, caueat peccata. Nam ignis etiam inextinguibilis aeternus aduretim poenitenteS, Esse. 66. Matili. 2I. Apoc. 2O.

L. II Sicut iiij Aharon non creduntur igni infernali cruciandi, propterea quod corporaliter perierunt, ita de piis, qui in igne pereunt, non iudicandum temere. De impiis alia est ratio, Apoc. 2I. v. 8. L. III. Si Deus consecratis suis, filiis summi Sacerdotis, nuper unctis, nepotibus optimi, c. charissimi amici Mosis non parcit, ubi peccauerunt, quid siet de aliis Luc. 23. v. 3I. De his alibi supra.

647쪽

Transi inruper ignemo aquam, se eduxisti nos in

Congregati sumus hodie in funere hominis ph, Ie-clesiae nostrae membri, qui incendio igne periit. Quia igitur admodum miserabilis est iste casus, ideoq; consolatione atque doctrina opus erit. Hanc vero ex scriptura petere possumus debemus, teste Paulo, Rom. Is. vers . Placuit autem charitati vestriin hoc casu luctuoso explicare verba Psalmi, quae audivistis legi, in quibus Propheta primum docet, quod ignis& aquae periculis exposti saepius sint pij. Deinde etiam gloriosam Domini liberationem ex igniri aqua commendat. De his duabus partibus iam dicemus. I. pars. Vt autem mentem Prophetet rectius intelligamus,primum dicendum, quid hic per ignemin aquam intelliga

tur,

Per ignem autem non principaliter in specie intelligitur ignis materialis aut elementaris, vel combustio aliqua aut incendium, quo interdum homines pereunt, ut casus praesens docet Sed generaliter saepe in scriptura ignis pro cruce& tribulationibus quibuscunque,&pro quavis re laedente atque noxia, interdum etiam pro grauissimis tentationibus quae hominem sicut ignis adurunt: exsiccant sumitur Patet id ex Esa 3. v. 2. Si trans ieris per ignem. Esa. 29.v. 6. Visitaberis flamma ignis deuorantis.

648쪽

Similiter etiam per aquas intelliguntur tribulationes, praesertim in Psalmis.

Vbi vero aqua&ignis coniunguntur, ut hoc loco, Esaiae 3. versa. Omnis generis tribulationes cumulatae quasi tempestates obruentes homines pios intelligun

tur.

Ridiculum admogum est , quod Pontifici hunc l

cum ad ementitum suum purgatorium referunt. Cum sancti in his terris habeant suum ignem purgatorium, in quo tanquam argentum& autum in igne probantur examinantur. Quia vero hic aqua cum igne coniungitur iquiuis videt de igne purgatoriJ, quod ab aqua facile re istinguitur, nullum hic verbum dici nisi forte purgatorium Dum etiam in aqua locum aliquem occupare fingant. Sicut fingunt referete Bellarmino aliis animam cuiusdam in stillicidio, aliam in aqua feruenti, aliam in gelida,aliam in balneis fuisse purgata Sed mittamus h ό mendacia, ad doctrinas huius loci nos conuertamus. DIscIMus autem hinc, Nunquam sine tribulatio. nibus esse pios etiam dandi os Dei homines Psalm. 3 Multae tribulationes iustorum.Idem Actor. I .v. 22. 2. Ti

Et unusqui' habet quod ipsum torquet. Alius ignem

sentit, hoc est, tela illa ignita, Ephes. v. 16. alius aquam, quae absorbere vult. Et qui ex una tribulatione euaseruntialiam exspectare coguntur. Sicut qui ignem effugisset, &in aquam demergeretur,aut vicissim Vide querelas Pam

Ii, 2. Cor. II. V. 29.in caeteris.

Hic vero ignis a Domino succenditur non ad perd ei,

649쪽

Eum pios,sed ad probandum,ut Patet exa Pet. I.V. 7. Syr. x.

Atque vult Deus suos igne tentationum stulare, ut ab igni inextinguibili Esse. 66. V. et . praeseruentur. Hucr ferenda etiam illa corporalis calamitas, siquis incendio pereat. Gravis quidem est, sed non talis, quae animam e iam possit adurere. Et tanto tolerabilior, quod plures christiani in ignem si non corporaliter, spiritualiteria lanen, sicut modo diximus deducuntur. At sequitur libe.

ratio.

II. Pars. Edudiisti noso resecisti. Sic enim habet versio gerina . nica, pro eo quod Latinus habet, eduxisti nos in refrige.

Coris o LATIO hinc peti potest maxima, quod in maximis tribulationibus Deus suos non sinat perire, sed clementer liberet. Sic enim promisit,flammae te non absumentri aquae non submergent. Quia ego tecum Esa. 3. Nouit enim suos de tentatione eripere. 2. Pet. 2. Eriti piam. Psal. o. &'I. Vide etiam Thren. .vers3I. Ose. 6.V.

At inquis, Nescio quomod hoc verum sit, apud omnes, aut omni tempore Videmus enim multos perire in tribulationibus illis. Prophetae, Apostoli, Stephanus M alii Martyres in tormentis illis misere interierunt Respondeo. Non una tantum est Dei liberatio, temporalis scilicet, sed etiam alia, multo illa gloriosior, cum ad

aeternam vitam transmittit suos. Nemo rapiet animas illorum.Ioan .ro. Interim custoditi Psal. 3 .versa I.numeritat, Psalm .s6. verso. absterget, Ese. 23. Apocalyp. 21. Paritienter ergo feramus omnia exspectantes refrige-cium. De quo etiam Christus Matthaei II. Ego refi

ciam.

650쪽

Ignis de coelo oues puerosis consumpsit. DISPOSITI O.

In Prouerbium abiit, cum de tristi aliquo nuncio sumus dicturi, ut nuncium Hiobis vocemus. Nota enim es historia, quod una die Iob acceperit nuncium de qua tuos casibus aduersissimisu quod scit hostes Sabaei boues a sinas arantes, Chaldaei vero camelos abduxerint,in virique seruos occiderint. Hi,vero non contentus Satan, si-1ios&filias Iobis ruina aedium fratris primogeniti excitato vento horribili oppressat. Utque omnibus simul bc3nis exuatur, igne de coelo tactas oves simul&pastores peremisse legitur hoc loco. Cum itaque his diebus simile aliquid acciderit, non quidem in multis sed una tantum persona de coelo tacta, saut pluribus cuius funus iam comitati sumus, ideoque ad doctrinamin consolationem nostram praesentem historiam considerabimus, ostendemus: 1. Qualis ille ignis, unde accendatur, quomodo, quando item riuare de coelo mittatur.

1. Quid de his sentiendum, qui igne coelesti absumpti vel suffocati pereunt. I. pars.1. Ignem coelitus demissum non semel ex sacra historia patet. Ignis demissus a Domino incendit sacrificium

Aaron,Leuit. 9. Et I.Reg. 18. Ignis Eliae sacrificium absumit. Sic Salomonis, 2.Paral. 7. Item 2. Reg. I.absumit miliistes Ahasiae. Sic hoc loco oues seruos Hiobis. Ignis etiam Gomorrham Sodomana, atq; vicinam regionem vastat,Gen.I . Saepe

SEARCH

MENU NAVIGATION