Promptvarii execvialis pars prior, continens centvrias III. dispositionvm, qvibus themata funebria siue Scripturae dicta varia

발행: 1610년

분량: 955페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

671쪽

Casum primo mirabilem, post tristem, laetum tandem narrat nobis Lucas, hoc loco. Mirabile enim videtur, quod audiens sacras conciones, in praesentissimum vitae discrinaen adducitur. Tristissimum autem hoc, ouod deuotus iuuenis, dum

concionem audit, graui lapsu perit. At laetus euentus omne malum mitigat, in fide multos confirmat, atq; vitae restitutus iuuenis magnam affert c teris consolationem. Hanc vero historiam ut diligenter excutiamus, operae erit pretium. Itaq; hunc adolescentem I. vivum ' mor tuum,3 5 resuscitatum considerabimus.

i. ars. Paulus Apostolus praedictauit Euangelium Cita sui Troade. Illinc vero post paucos dies abiturus, concio nem ut ita dicam, valedictoriam habet ad illos, uno quodam die Sabbatorum. Congregantur itaque adipssem Christiani, qui erant Troade, audiunt ipsius concionem in quodam coenaculo si1blimi Et protraxit Paulus sermonem usque in mediam noctem ita ut lucernis illis opus fuerit in coenaculo. Asadet autem inter coeteros auditores hic noster adolescens, nomine Eutychus, concionem Pauli audiens in mediam usq; noctem,donec tandem innodegrauaretur profundo. Quamuis autem Rr non

672쪽

non sine causa Euangelista hoc loco videatur reprehendere dormientem in concione fac ra, forsitan tamen pos

set aliqua ratione excusari hic iuuenis, quod post tot horarum spacium, quibus ςoncioni interfuit, post mediam noctem ubi plerumque somnus irrepere solet etiam inuitis somno haud dubie contra voluntatem fuit oppressus Locus Condemnabit hic adolescens in nouissimo die plurimos ex nostris iuuenibus, quorum plane nullus est gelus in audiendis concionibus sacris: qui dum

conciones habentur abeunt ad potandum, ludendum,&c. His paulo sunt meliores caeteri qui in hoc uno imitantur Eutychum, quod dormire solent, dum conciones habentur sed non post multas horas, aut post mediam noctem demum somno grauantur, verum ante mediam horulam, c. Nullus enim apud plerosque Zelus. Contra monet Salomon, memento creatoris in iuuentute tua. Eccl. Ιχ. Et commendatur Iosia quod puer adhuc quaesiverit Dominum. 2. Par. 34. v. 3. sicut Christus puer in templo haeret aliquot diebus Luc. 2. A teneris assilescere multum Monendi itaque etiam parentesvῖassi1efaciant liberos ad sacras conciones, lectioneS. Deut.

6.v I. Acue filiis. Et Exod Io Filiis tuis dices. Vide versi. Gen. Ι 8. V. I9. Scio quod praecepturus filiis. IL ars. omno profundo oppressus Eutychus decidit fenestra in qua sederat, ex tertio coenaculo deorsum in ter-

unde gelasten Atque ex illo casu subito expirauit. Magna inde oritur apud omnes auditores tristitia: non tantum propter huius iuuenis pii casum, sed etiam propter aduersariorum calumnias, qui hoc nomine Euangeli doctrinam essent traducturi, conuentus ipsorum nocturnos magis exagitaturi. At mox refocillantur L. Monere voluit Dominus hoc casu, non essedorri

673쪽

&plane inexcusabilis nolitorum hominum erga verbum Domini ingratitudo, qui prius somno grauantur, quam unius semihorulae concionem audiuerint. Imo magis dolendum hoc, quod non pauci quam prurnum initium concionis Lectum est, sese ad quietem comis ponunt, non aliter acii propterea Ecclesiam ingressi es sent, c. Bone Deus, si omnes illi cum Eutycho ad terram praecipitandi essent, plures interdum in templis reperirentur mortui quam vivi. Corrigenda ista somnolentia&excutiendus veternus. Non aures tantum feriat sermo sacer, sed penetret ad cor. De auditoribus Petri dicitur, compuncti sunt corde.

Ael. et .v. 37. Custodiendum semen in corde puro. Luc. 8.v.

Is . Precibus itaque opus, neDiabolus tibi claudat oculos,&in somnum declinet lumina tua. II. Videmus quam necessarium sit vigilare, ne mors in catitos obruat. Nam sicut hic temporalis mors somnolentum Esychum, ita aeterna mors illos perdit, qui somnolenti sunt, dum animae suae prouidere debent. Hinc tot admonitiones Vigilate Matth. 2 2S. 26. Marc. I . I. Cor. I 6. I. Pet. F. Id non de vigiliis nocturnis intelligitur, cum quod caret alterna re litie non sit durabile, sed de vigiliis cordis ad Dominum. De quibuSPs 6 i. v. 2. Esa. υς. v. 9. Ne scilicet curis huius mundi, taquam somno depres si negligamus salutem nostram. Ideoque Paulus monet

III. Mors non parcit cuiquam, nec tu Veni, nec seni, nec locus est, in quemn Oi mors etiam irrumpat nec coenaculum superius vel inferius. Itaque sena per rubiqquin emento mori, Ir T.

Solatur Paulus moestos, lascendens exemplo Eliaepique Elisaei I. Reg. IT. 2. Reg. . incumbit super puerum

precibus effusis absque dubio petit a Deo restitutione; hystae

674쪽

vitae pueri. Et respondet euentus exspectationi. Anima enim mox ad corpus redit. Ideoque inquit, anima ipsius in ipso est: 1cet adhuc in deliquio iacente puero non appareat signum vitae. Mox vero post adducitur iuuenis via laus Atque ex hoc miraculo magnam Christiani acceperunt consolationem. L. I. Sicut qui hic turbati fuere, inexspectata morte iuuenis, magno cum gaudio illum recipiunt vivum ita qui suos hic per mortem amiser ut liberos, cognatos, c. eosdem illic sunt recepturi, 2. Sam. I 2. V. 23. Ergo non tumultuentur, quod hic Paulus vetat versio id est, in luctu

non excedant modum.

L. IL Solatur hosce Christianos resuscitatio adolescentis. Sit&haec nostra consolatio in vita&morte, I. Thes 4.V. I 8.

a. Paralip. S. a V 22 ad 2S. De Io Rege Iuda ex vulnere mortuo.

Psal. 4.V. . afirmat David, quod Deus mirabiliter ducat sanctos suos. Id verum est , praesens historia Iosiae docet. Cum enim optimus Rex hactenus occupatus fuisset restauratione templi,& reformatione Ecclesiae, ecce iam

bello implicatur serit. Estin aliud quod videtur mirabile in oculis nostris. Hoc scilicet, quod cum promisisset Dominus Regi piissimo, In pace insereris insepulchrum

tuum,2.Par. q. V. 28. istam in praelio vulneratur, Sex illo vulnere moritur. Pra

675쪽

Praesentem itaque historiam considerabimus, chas duas quaestioncs exani in abimuS.I. Quo genere mortis Iosias abreptus fuerit. 1. Et quid de hoc illius casu aduerso iudicandum. Vtramque ad nostrum institutum accommodabimus.

I. Quasio.

Pugnaturus Rex AEgypti Nechao contra Regem As*rium, transit cum exercitu per fines regni Iuda. Huic a mala manu Occurrendum, transitu ipsum prohibendum statuit Iosias. Quamuis autem AEgyptius missis ad Iosiam legatis significarit, se non petere bello regnum I da, sed Assyrium, tamen Rex Iuda illum aggreditur cum exercitu, prope Mcgiddo,in vult experiri Martis aleam. Ibi tum AEgyptiorum telis petitus, vulneratur grauis sme Sentiens vulnus lethale, mandat ut currui alterii positus transuehatur ex praelio Mox ibi in Megiddoni ritur exili vulneribus et Reg. 2 . v. 29. mortuuS deducitur Hier blymam, ibique honeste, at magno cum luctu omnium bonorum, sepelitur. Di care tristissimus hic casus toti regno Iuda Iuctuosus, non rardet iam pios aduersis casibus interire. Et verum omnino illud esse quod Ecclesiastes habet cap. M versi . cap. 9 vers 2 Euenire piis ac si haberent opera impiorum Eandem etiam saepe esse fortunam piorum . impiorum.

Telo configitur impius Ahab Sic sius Iosias. In bello occumbit imprus Ioram. a. Reg. 9. Verca . Occumbit pius Ionathan. Sagitta percussus Iulianus perit. Sagittis bonus etiam Urias Hetthaeus petitus occubuit. 2. Santi 11. Decollatur seditiosus Seba filius Bochri et Sam. o. Decollatur etiam optimus Ioannes Baptista. Marc. 6. Hς dicuntur ne offenciamur, videntes eandem esse fortunam

iusti&iniusti, pi Mimpij, si casus externos spectemus Quare vero talia permittat Dominus sequens tractatio docebit.)Vsi

676쪽

Vsiis autem huius loci duplex esse potest. I. Vtilitelliganaus, restare aliam vitam , in qua piis bene, ni alis male erit: cuin incla ac vita eadem sit Iunium fortuna. Interclum etiam melior impiorum. I. Vt moneamur his casibus desit o Christi dicto; Luc. 13. Nisi poenitentiam egeritis, . .&J.ωLuc: 23. Sisse sit in viridi,&c.

id quaestio.

id autem de hoc aduerso casu Iosiaesentiebatim j

I. Numquid certo peccato, temeritate sua, sibi hoc attraxit malum, moi tem accersivit Z Hoc ego no- Iim credere. Quia repugnat id , quod Dominus promisit, se illuna citius cubcaturilla ex lia vita, propter pietatem. Ne videant oculi mala. Vide a Paralipona. 3 : Neque peccatum contra Deum velim ego vocare, quod occurrit pugnaturus pro patria Nechao. Vel enim non

fidem habuit ipsi Marcere voluit hostem anibus suis Nec sciebat, ipsum a Domino iussum, quod extus

quidem ostendit factum , 2. Paralipom. s. Versiu 22. quia idem etiam falso praetendit Sanheribus Esaiae 36 vers Io Forsitan etiam in gratiam Assyrij, qui amicus erat Iosiae, non volebat transtuli concedere gyptio. Quicquid igitur peccauit optimuS Iosias errorem confli vocare mallem, quam temeritatem. Fuerunt enim: rationes in utramque partem. At in delectu consili erarat Rex Non itaque dicemus, ipsum. a Deo punitum propterea.

i. Sed nec infelicem ipsius obitum dicere post unius Etenim moritur pugnans pro patrix subditis. Er girbiossinu recitchera tac Ismamὶ Nec morte foeda perit, si

maxime sit violenta. Et certe felicius moritur, quam si lectillo affixus,&raui morbo consumptus interiisset. Sic enim abbreviato minus ipsi dolores.

Ide0que nec ia)iatica est, nec indignatur hostibus

677쪽

silium. Et moritur quidem ex vulnere, sed cum rect o iudicio rationis Et nimbi eiu omiiuiffiig End. 3. Ex quo consequitur, verum adhuc consistere verbum Domini, quod inferendus sit sepulchro patrum in

pace.

Etenim in ipse est pax conscientiae, sax Dei. De qua

Gal. J.V. G.Phil. .v. 7. Habet Deum propitium,ut patet ex verbis Huldae. 2. Par. q. Quod maturius moritur anno aetatis 39. Dei beneficio sit. Et in pace moritur, quia ad pacem transit, Esse. J6. in sine inquiescit in pace. Non videt lacerationem regni sequutam ipsus mortem Moritur in honore sepelitur honorifice lanima quoque in pace seruatur, iuxta id Sap. 3.Vers 3.

Di cetis; quomodo iudicare debeamus de piis si contingat 't saepe quidem fit, sicut in prima parte est dictum illos aduersis casibus ita nobis quidem videtur

perire. Mundus quidem iudicat, sicut illide coeco Ioan .9.V. 2.&Melitenses de Paulo, Aet. 28. v. 3. At Paulus aliter iudicat: Diligentibus Deum omniae Rom. 8.v. 28. Non separat morsa dilectioite Rom. 8. v.38. qualiscunque sit vitae exitus. Et felicius multi moriuntur, quorum videntur exitus esse tragici quam nonnulli qui placida morte decedunt in lectulis suis. De impiis Hi ob 2I.V.I3. quod vix momento sentiant inferni terrores, dum hic vivunt Pij vero multas sentiunt angustias, teste Psal. I.v. io At illi post hanc vitam cruciantur, hi vero fruun Aiursblatio. Luc. D .v.2J. Itaque non dicas: Modo non tam misere interierit Respond. Sic Deo visum est. Ergo non misere. Quia stulticia Dei, c. I. Cor. I. v. et s. At praematura morte decessitὸ Et hoc Dei beneficio sit. Sap. 4.V. IO.

678쪽

Omnibus constare arbitror, quomodo dolo insidii Dauidis Regis, Urias Hetthaeus, mediante Ioabo Duce militiae,in obsidione Rabba, obiectus fuerit periculo, &derelietus a suis commilitonibus, qui sic edocti erant te occideretur. Neque vero hic disputabimus defaecto illo

Ioabi ac caeterorum, sed quia audimus nuncis resereniatem Regi de obitu Uriae tonnullorum alio tum agite de morte huius boni viri, telo confixi4 sagitta consessi. quaedam dicemUS. Di mus autem I. Quam misere occisus fuerit Vri ac HetthaeUS.

a. Quare Dominus istud permiserit. 1. Pars. Fuit Urias vir piissimus, fidelis Domino suo Ciuis Hierosolymitanus,vir strenuus Militat pro Rege suo c5

tra hostes Ammonitas. Domum vocatus, non vult indul

gere voluptatibus, licet iussus&compellatus a Rege:quia indignum iudicat, si Dux Ioabus commilitones ipsius foris cubent sub dio, aut tamen in papilionibus, 4pse domi dormiat in lecto suo. Destinatus a Ioab ad pugnam, non detrectat pugnare contra bel licosissimos:nec recedit a sua statione etiam cum sentit vitae periculum praesentissimum

679쪽

Telis itaque petitus occumbit cum nonnullis aliis, vi ris bonis fortibiis quia ipsi non erant pares ferendo oneri, quod multis incumbebat. Erant enim a caeteris derelicti, ita mandante Ioabo Duce, ex instinctu Regis. Innocens itaque praeter omnem culpam, atq; etiam sine causa vir bonus obiicitur periculo, nec est quem hoc perturbet, nec Rex, nec Ioab, nec uxor. Neque etiam legi

Locus. Recurrit hic locus idem, qui in praecedentis Dispositionis parte I tractatus cst, videlicet, Non raropiorum exitus esse tragicos, si iuxta humanae rationis ductum velimus iudicare: idem accidere piis quod im pii S. c. Vide ibi. L. II. Posset etiam tractari locus de ossicio pii militis. A quo requiritur. 1 Fortitudo. Non sit meticulosus sed strenuus. a. Temperantia Mabstinentia. Vt possit ferre&tolerare dura.

3. Promptitudo. Ne detrectet labores pericula. . Obedientia. Et iam cum vitae periculo coniuncta sui Ducis exsequatur iussa. Haec omnia cernuntur in ria: imprimis vero pietas in Deum, honor erga Regem, amor patriae atque commilitonum, siue proximi. Rara sunt haec in militibus nostri seculi. L. III. Verum esse id Esaiae cap. 1ς Iustus perit&non

est qui recogitet, exemplum Uriae docet Pars poenae est, si Deus auferat fortes, bellatores, doctores c. Vide Ela 3.V. a. maXime si plosin cordatos, qui iram Domini ave

tunt, Num. 2J. V. ΙΙ. sese opponunt ruinae EZech. 22. v. 3O.

At nemo propterea angitur, imo multi in sinum suum effvsh gaudent, hi scilicet qui bonos auersantur. Sed male hoc inae enim sublato Iosua, mortuo Samuele, defuncto Ioiada, extinctoque Iosa&c. sequutae

sint calamitates, sacra: historiae docent. Si rara

680쪽

II. Pars. Quare autem permisit Dominus trucidari hominem innocent simum Res p. Deus pro infinita sua bonitate etiam mortem boni Uriae ipsi voluit in bonum cedere Rom. 8. v. 28. Et pro inscrutabili sua apientia malum dita rexit ad bonum finem.

Nihilo enim infeliciores Urias quanis domi in lectu-ilo suo&in simu uxoris fuisset mortuus I. Is namque occumbit in bello pro patria, dum sor. liter pugnat. Maior illi honor contingere non posset. 1. Quia semel illi moriendum, felicius hic molitur quam alibi quia moritur in officio. Ideoque pie, in

Domino.Beatus ergo Apoc. I .

3. Non diu torquetur morbis acerbissimis, sed uno quasi momento mortis vim superat 4. Et quia pius, aninia in manus Dei assumitur. Estque in memoria aeterna cum iustis Psalm. 112. Optita me itaque factum cum ipso, ut subtraheretur his quae con tingere potuissent malis.1. Etenim domum reuersus inuenisset uxorem ab alio grauidam. Quae maior potuisset illi accidere calamitas, cum salua esse non possit mulier amissa pudicitia 31. Aut illa deserenda, aut perpetuo adula erae cohabitandum.Infamia illa morte esset grauior.

Sic igitur bene actum cum ipso. Er fioein nichis in a

Dis cI II Deum semper habere sui consilii certas satis graues causas, si permittat bonos in terire casibus ad uersis. Quasdam nobis occultae esse vultDominus, qui inius vocari non debet propterea. ROm. II. V. 33. QuaSdam reuelauit in verbo, praesertimEsse. J6. in sine Sap. 4. v. IO Ia.Par.3 .v. 28. De his supra suo loco. Sicut itaq; Deus non accusandus, ita etiam sic peremptus non iudicandus.Et in hoc uno acquiescendum semper, ii honi ines pii sunta

SEARCH

MENU NAVIGATION