Promptvarii execvialis pars prior, continens centvrias III. dispositionvm, qvibus themata funebria siue Scripturae dicta varia

발행: 1610년

분량: 955페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

711쪽

Admirandam Metamorphosin descripsit Propheta Da

niel in hoc capite, cuius simile exemplum non exstat Legitur enim , ex alioquin prudens honoratus sic im mutatus, ut&rationis usum dignitatem omnem amia serit, atq; vix formam humanam retinuerit. Quamuis a tem talia hodie non per omnia appareant spectacula, tamen videmus non raro sensus hominum atque rationem

ita turbari, ut sibi ipsis amplius non sint similes. Ad nostram itaque doctrinam examinabimus praese tem historiam, duo considerabimus in Rege. 1. Quomodo is furore correptuS. a. Quomodo mania liberatus fuerit. I. pars. Nebucad negar fuit Monarcha potentissimus, sed iam agnoscit se habere superiorem, videlic Deum, qui ipsum humiliavit. Is enim audiit vocem de coelo, quae Immutationem ipsi grauissimam minatur. Et hoc vult, ita expliacante Daniele: i. Cor humanum ab ipso auferendum. Et illum priuandum usu rationis. a. Furore correpto compedes iniiciendos,&e. 3. Corbiniale ipsi dandum, ut eliciatur ex conseriatio hominum. Idque septem annis duraturum. Haec omnia sic accidisse sequens historia docet. Causa huius iudici, est illa, quam Daniel refert vers 1. Yν νι

712쪽

ut humilietur ora in Deo,in cuius manu sunt regna mundi, qui hactenus Deum omnipotentem non rite coluit,

sed superbe in sua potentia confisus gloriatus fuit Eamplissima Metropoli. L o cus. Videmus,unde fiat, quod haud raro sapientes fiunt amentes, docti interdum stolidi, fani insani, hialares tristes c. Deus est qui immutat vel aufert cor, disturbat ratio nis iudicium, pro corde humano dat bestiale. Qui e nim dat sensus&membra integra, is etiam potest mutare&mutilare pro sua voluntate. Et hac in parte varie agit Dominus Vel enim Satanae permittit, ut exagitet hominem ladigat ad insaniani, quod factoum legitur Marc. S. V. 2. Vel quod frequentius accidit, per morbum aliquem turbat hominis rect am rationem Sicut vere Melancholia ipsa morbus est. Nec rara est mania, ubi laesa imaginatiua facultate homo sibi persuadet diuersum apparere. Et sic de caeteri S. Causas autem habet Deus, quare sic agat cum hominibus, easque varias, pro qualitate hominum.1. Vel sic punit superbiam, ut hoc loco, v. 27. aut abusum donorum Dei. De quo I. Corinth. I.V. I9.1. Vel pios sic exercet sancta cruce, simul his ex emplis alios inuitat ad poenitentiam, ut cogitent, si hoc fit in viridi.Luc. 23.V. I. 3. Interdum pios sic coiripit, ciudicium rationis turbat, ut sic alias&maiores calamitates non curent,

Est vero hoc consolatione plenissimum, quod Dominus non tantum sic affigit, sed simul etiam terminum praefigit, quam diu haec ait ictio durare debeat. Hoc loco septennium Tempus sane coram nostris oculis longum, at in conspectu Dei breue, coram quo milla anni sicut una dies. Psal. c. i. Patienter itaque serenda illa calamitas. 1. Et ro-

713쪽

sandus Dominus promiseris illis amictas. 3. Condolendurn illi, exanimo. Non irritandi. . Media non negligenda, ut restituantur s. Custodiendi sicut hic de compedibus dicitur ne saeuiant in propria viscera. 6. Illorum exemplis monitidiscamus Deum timere, donis ipsius Vti in vera animi humilitate. rL ars. post septennium liberatur Rex Ne buca litera a maiesta illa Huni illat se coram Deo. Restituitur regno&sanitati. Quaeruur a Consiliariis QProceribus regni, cpristino honore atque ampliori etiam Ornatur. Locus Fidelis Deus non sinens tentari ultra vires, sed dans cum tribulatione euentum I. Cor. IO. Idem plerum inque ante finem vitae iudicium rationi restituit Melancholicis, ut possint cum Rege hoc loco Dominum agnoscere, praedicare litius miracula.

Quod si id non fiat. tamen de falute piorum, qui furore correpti fuere, nihil dubitati dum. Non enim requiret Dominus ab iis, ultra quam dedit ipsis. Quod si loquantur vel faciant, quod Christianum non decet, non ipsis hoc sed morbo tribuendum. Facit hoc inhabitans malum, Roman. 7. Nec culpa furoris aut insaniae ipsis tribuenda, sed Domino, qui cor immutat, prout vult Deliis autem loquimur illi infantibus simi Ies sunt, is non imputatur illis delirium. II. Non contemnendi aut irridendi, qui aliquando surore correpti ad se redierunt, nec illis exprobranda dia cxa aut fael a sed consolandi erigendi, atq; exhilaranἀdi. Sicut principes regni suum Regem quaerunt, enerana

'turrestitutum,&c.

III. Restituti sanitati, qui intellectum recepe. runt, exemplo Regis huius, laudent florificent Deum

coeli, quia omnia opera eius veritas, c. Vide vers. 3

714쪽

Explieatio huius Thematis supra reperitur in Classet

septima, numero I 6. Placet tamen hoc loco pauculave ba ad praesens institutum accommodare. Sequitur ergo

hic alia

Multas varias esse infirmitates, aegritudines atque amictiones, ut cuique diei, Matth. s. in fine, ita sere nicuiq; homini, nemo est qui negare possit. Inter illas non minimum locum obtinet illa animi aegritudo, quae hominem mente captum& insanum reddit, fere totum immutat quod in melancholicis N amentibus fieri videmus: ut ex sapientissimo fiat si olidus, ex doctis no ineptissimus,&qui seipsum vix nouerit,&c.Cuius rei exemplum praesens funus nobis exhibet. Hoc loco multi disputant, unde sit talis affectusad corruptio intellectus hominis. Deinde etiam multi sunt, qui de aeterna salute talium minus benEsperandum putent. Ad utramque quaestionem nos iam respondebimus, ex

dicto illo quod legi audiuimus ex Corinthiis. V Pars. Varie disputatur passam, doctis pariter cindoctis, unde fiat ista rectae rationisin iudici perturbatio. Alij tribuunt hoc humoribus prauis ali aliis affectibus corporis humani, & cerebri potissimum. Ali exter

715쪽

nascausas quaerunt, ut sunt, Philtra, venena, te Iror, consternatio metus, casus aduersi&inopinati,in infinita alia. Et habent haec omnia suam quandam rationem. At verum principium inuestigandum est, a quo caetera omnia dependent.

Viide igitur ista Ab eo qui dixit Apostolo vas electo,

quod etiam circa infirmitatem sit occupatus, a Deo scilicet, a quo bonum malum, sanitas aegritudo, vita

Qui dat 1udicium rectae rationis, is etiam corrumpit quando vult. Atqui variis mediis hoc perficit Dominus. Nec raro etiam Satanae permittit ut sic aisigat homines, sue per morbos varios, siue alia ratione. Is certe ligauit filiam Abraham mulierem incuruatam Litc. I 3. Sic ligat intellectum hominis internum. Et Acto. IO. dicitur, quod hi, quc Iesus Nazaraenus sanauerit , fuerint oppressi a Diabolo. Patet exemplo Iobis Satanae studium. in ipsius Pauli hoc ipso loco, quem colaphirat angeluSSa

tanae. 2 Corinth. n. v. T.

Et illa infirmitas Deo non est incognita, quam etiam non vult auferrea Paulo, licet rogatus. Ibid.vers 8. Quae autem causia est, quod Dominus hoc Satanae permittit Hoc loco probe tenenda st disterentia, inter electos Dei filios pios, inter impios fieri enim potest, ut utrisque eueniant eadem Eccles'. verset. Impiis c puniuntur, idque vi legis De ut 28 vers 18. Percutiet te Dominus amentia&furore mentis. Et vers 3 . Adigeris ad insaniam. c. Pii vero sic exercentur, ut aliis sint quasi viva concio, inculcent illis id Luc. 13. vers 1. Si hoc fit in viridi. Atque ut cognosca ut omnes, quantum Dei do- . num sit, si usum rectae rationis concedat. Exemplustriusq; libet proponere, ut res si manifesta.

Saul turbatur exagitatura Satana. I. Sam. I 6. Paulus sentit etiam colaphos Satanae. . Corinth. n. At huic

est sancta crux. Illi vero 2μωὐα vitio diuina.

716쪽

Ex his quae diximus, iam facile erit colligere, quid darterinis horia in lalute sentiendiun, qui sic affliguntur. Et de imoiisqv d . m rim poenitentibus expedita est ratio, quod illi tandem peruerarunt ad desperationem , sicut Saul. Arde his nihil dicemus iam, quia cum ipsis nobis

nihil estia ego iij.

De piis vel , qui certis peccatis sibi talem non contraxerunt ametri iam, non ulli dubitant, an saluandi sint,

si non redeant ad se, ante finem vitae, cum non pollinia Mimas commendare creatori, nec admittant conciones sacras, nec audiant docentes, nec SacramentiSV tantur,

adeoq; mediis ad salutem necessariis careant. Accedit huc, quod interdum loquuntur faciunt indigna homine Christiano, qui mente plane alienati sunt. At hoc non ipsis tribuendum , sed Satanae&vi aut vehementiae morbi. Non ipsi possunt consent Herectae rationis iudicio, quo carent. Similes sunt infantibus, quibus nulla tribuitur culpa, propter iudici desectum. Sicut autem de salute infantum baptisatorum nemo dubitat, ita nec de his dubitandum. Nec abiicitur Paulus propterea , quod nunquam cessat Satan ipsum colaphigare. Nec permittitur Satanae, ut possit nocere anu ae, si maxime asstigat corpus Patet exemplo Pauli 2. Corint. 12.v. λ. Gratia mea sussicit. Imo hic sese exerit virtus Domini in infirmitate illa. Quod licet nos non ilitelligamus, quomodo fiat, tamen Deo satis constat. Nec irritae sunt piae aliorum preces pro talibus, sicut nec erant apud Christum, Matth.9 v. Σ. Potest in ipsis sicut in infantibus perficere suam virtutem. Et spiritus interne facit officium, Rom. 8.v. I s.

Ergo de salute ipsorum nihil quicquam dubitan-

717쪽

enecatis. EXEMPLUM I. I. Sam. 6. V. I9. ad finem cap.

Luctuosus hac historia describitur casus Bethsemitarum,&aliorum, qui accurrerunt ad ipsos ubi scriptura nobis ob oculos posuit exemplum subitane in improuisae mortis: quomodo extrema gaudi luci us occupet, Proue I .v.I3. Dilm enim illi magno se gaudio perfusos putant, ecce magnus sequitur luctus, quod tanta populi multitudo subitanea&improuisa morte perit. Nos duas tantum historiae partes notabimus, audiis

turi.

Prim um de subitanea morte populi,& causa huius. Deinde de luctu superstitum,&c. super defunctis contribulibus. I. Pars. Repetenda paucis ex hoc capite historia, quomodo arca tempore Eli capta a Philistinis post septem menses cum hostus sensissent grauem manum Domini ablegata fuerit in I 1rael. Et quomodo peruenerit in fines ciuitatis Bethsemes, quae erat Sacerdotalis urbs sita in tribu Iuda.

Illi magia cum gaudio arcam recipiunt, Deo sacra faciunt. Erat enim populus tum magno numero in agro, propter messem. At gaudium mox vertitur in tristitiam,

718쪽

Etenim subitanea morte pereunt septuaginta viride Bethsemitis, ex reliquo populo, qui turmatim ac cur rebat, arcae videndae causa quae ab hostibus redierat quinquaginta millia virorum. Lyra sequutus Hebraeos putat tantum septuaginta viseros periisse, sed optimates, qui fuerint instar quinquaginta millium, sicut David dicitur esse instar decem millium. 2. Sam. I 8. v. 3. At Textus manifestus est, periisse primos spectatore Sarcae O. Et deinde eΣ populo JOO OO.

Et laos quidem subitanea morte periisse constat, qui non tantuni erant ex Bethsemitis, sed ex omnibus finibus Israel constuxerant eo. At unde tanta strages Non certe ab hostibus. Nec ex infectione aeris Neque alia contagione. Hic exprimitur id Percussi sunt aDomino. Deus libito illos extinxit. Quae vero huius rei causa Lyra aliquot refert causas. I. ineptam laeticiam. a. holocaustum indebite oblatum. 3. quod arcam nimis diu dimiserint sub di6, sine luminaribus&cultu debito. c. At non opus solicite in uestigare causaS, cum vera causa expresse addatur: eo quod vidis sent arcam Domini Ergone propter rem istam leviculam sic iratus est

Dominus, aquis Quis non cuperet videre tale aliquod spectaculum, reductum ab hostibus Numquid

non inique agitur cum tot millibus hominum propterrem leuissimam Respond. Propter transgressionem legis diuinainc puniuntur. Sub poena enim mortis interdi tam erat illis, ne quis ripam aspiceret nudam. Vide Num.. cap. Non itaque propter curiositatem, sed ob violatam legem sic puniuntur; quae non est res euicula, sed coram

Deo grauis lima, morte aeterna digna. Animas tamen horum saluatas non est dubium Fuit enim Deus hac temporali plaga absque dubio contentus. Liae v cI. Posset hic prolixe tractari Locus hic, Quo modo omnia facta nostra non iuxta faciem externam,

719쪽

sed iuxta Dei verbum sint cxigenda alioquin ex grauidelicto nos facimus rem leviculam. Vt exempli causa, aspicere arcam, vesci pomo, non videtur res grauis, at transgresso mandati diuini est grauissima. Et sic Deucexigit nostra facta. Ea examinanda sunt ad verbum ipsi us. Et hoc est quod peccatum Sauli I. Sam. IS. F. II. sice 2. Par. 26.v. I 8 facit grauissimum. Non ergo dicamus, quid tum, si maxime hoc feci, est res exigui momenti,&c. Minime vero. Cogita de lege Domini, quam transgredi est peccatum aeterna morte dignum L. II. Hic ad institutum propius accedit, qui est de morte subitanea improuisa Vbi varie solet disputari, unde illa sit. At hic uno verbo ostenditur, unde mors subitanea,videlicet Domini esse plagam. Percussi sunt inquit textus Deus est qui uno momento multa millia potest tollere e medio. Quare hoc ZI. Interdum quidem propter certa peccata sic punit,

2. Interdum vero etiam bonos .electos eodem mortis genere abripit. 3. Nec propterea damnandi qui sic moriuntur. Quia

occulta sunt Domini iudicia. Et beati qui in Domino

moriuntur, quocunq; mortis genere moriantur Apo. I . . Vel sic exempla aliis statuit ob oculos, ut cogitent id Luc. 23. vers 3I. vel corpus perdit Vt an in aleruetur: vel etiam sic pios abripit, ne diu torqueantur morbis c. Et tenenda de piis haec regula omnia in bonum cedunt diligentibus Deum. Et neque periculum neque mors separata dilectione Dei Rom. 8.1. Quia vero tam incerta est hora mortis, ut omni momento nesciamus quid futurum de nobis, semper vigilandum, semper orandum, semper anima Deo com

6. Sic vigilantibus subitanea&improuisa etiam mors mala non est. Imo gratiae Dei tribuendum si cito faciat finem, non diutius excruciet morborum vehementia. V Pars

720쪽

II. Pars. Breuiter etiam dicendum, quid populus tantam sentiens stragem fecerit. Textus sic habet: Luxitque reliquus populus. Recte laoc At quod sequitur, non laudari potest. quod ici non adi a poenitentia ad Deum conuersi sunt, set arcam relegarunt in Kiriath Iearima c. imiles Gadare nis, qui Christum, ut exeat ab illis, rogant, Marc. J.v. 17. Locus I. Lugendum onanibus, si Deus plaga aliqua etiam alios punit. Nostrates dicunt, moin nurauemalib

Indigna haec sunt Christianis. Flendum cum sientibus, Rom. 12.V. IS. Et male audiunt, qui nihil patiuntur super contritione Ioseph, Amos 6. v. 6. Cogitandum semper, Hodie tibi, cras mihi, Syr. 38. v. 2 . L. II. Bethsemitissimiles plerique sunt etiam ex nostris, qui non hoc agunt, ut per poenitentiam seriam cum Deo redeant ingratiam, sed id tantum optant, ut Deus recedat ab ipsis, hoc est, ut cesset ipsos amigere. Et malunt vivere felices absque Deo, quam cum Deo aliquid pati.

Desubitanea morte, vel vi occulta diuina enecatis. EXEMPLUM II.

De Vsa percussa Domino, mortuo iuxta arcam Domini

SEARCH

MENU NAVIGATION