Promptvarii execvialis pars prior, continens centvrias III. dispositionvm, qvibus themata funebria siue Scripturae dicta varia

발행: 1610년

분량: 955페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

781쪽

Ne disseras pietatem, non extrahas vitae emendi. rionem inque ad mortem. Si Deum colere voluerisserto id agito, ne tentesDeum.

Memento ira in die consiummationis, ctistionis iu dis

exitu tui.

Omnium hominum prima&potissima cura haec essα deberet, ut cum Deo per poenitentiam in gratiam redurent absque omni mora. At maior pars hominum, prolidolor, de hoc parum cogitat, vel superuacaneum istud esse iudicat, hi scilicet de quibus Ierem. ΙΙ.Vers I S. in malitia laetantur vel tamen in aliud tempus subinde reiicit. I inc multi seipsos decipiunt,& quod metus est j in aete num pereunt. Ne igitur idem nobis quoque accidat,agiis te verba Sapientis praelecta, quae de his rebus egregie tractant, ad animum reuocabimuS. Vbi primum ea, quae poenitentiam remorari selent, Iemouet SapienS. Deinde causas quare poenitentia non procrastinandas adducit grauissimas. Haec videamus breuiter. I. Pars. I. Inter ea, quae homines remorari solent, quo lanus in tempore conuertantur ad Dominum, consuetudo peccandi inueterata plerunque principem locum ob

tinet. Aci, tau nichi dabo illas stim och habebent essen ala

sogeivo Ihnet.&c. inquiunt. At ubi senuero, cessabunt illa peccata, tum probus fiam. Expediabo donec ipsa me peccata relinquant. Esn3ird in tristibes serge eu. c. At

inquit Sapiens, tum non erit vera poenitentia, si peccata te relinquant, tu vero non peccata dimittis. Emendandavit .a, dum adhuc peccare potes, ait Moriendum peccato dum mis Rom. 6. vers 1 Crucifigenda caro cuni adhuc concupiscit. Rom. 6. verss. Gal. S. v. 2 . Nulla au- Aa tem

782쪽

tem tibi debetur gratia, si peccata te inuitum dimittant. Sic enim non Dei sed Diaboli martyres. Sic non in nomine Dei emendas vitam, fondem dum illinis deuitas Mamen hindenachia sint mann diritu hi medr tatust.

mendanda itaque praua illa consuetudo auxilio Spiritus sancti, qui dabitur petentibUS, Luc. II.V. I . 2. Alterum, quod procrastinatores remoratur, illud est, quod confidunt in longanimitate Dei. Volunt illi quidem videri Christiani: dum strenue peccant, sibi tamen blandiuntur, ies imitat bini ioth habet . Ierem S. V. I2. AmoS9.v. IO. Contra Syrach: Si Deum vis colere, serio id agas. At peccare in Dei longanimitate est Deum tentare. Non enim pro securis cit illius longanimitas, sed pro poenitentibus. Inuitat enim ad poenitentiam Rom.

Sed nec longanimis tantum est, verum etiam elotes &vindex scelerum seuerissimus. Vide Syr. s. v. 7. Nec misericordia Dei tantum praedicatur, sed & ipsius iusticia de ira, atque indignatio etiam inculcatur passim Iohannes hoc scribit quidem, qui credit, habet vitam, Oan. S. at idem, qui facit peccatum, ex Diabolo, I. Ioan. 3. V. 8 Paulus quidem ait, centus sermo, c. I. Tim. I.V. IS. at idem, Ne erretis. Neque adulteri,&c. I. Cor. 6.

3. Plurimi poenitentiam reiici ut in fine ira vitae. Quia ibi cum morbis, cum morte conflectandam est, commodissimum tempus esse putant, ad agendam poenitentiam. Quia tum nihil agendum, sed orationibus vacet n-dum,&c. At dissiuadet hoc Sapiens, nec poenitentiam in aegritudinem mortis articulum differendam asserit. Tum enim quod tacite hic innuit author tantum tibi erit negoti cum morbo, cum horrore morti S cum tentationibus Satanae,&c ut de poenitentia non possis cogitare obuersabuntur tibi ante oculos uxorin liberi relinquendi, infinita alia. Ideo memento creatoris antequam accedant anni illi, Ecclos I 2. v. I.

II. Para.

783쪽

Porro causas etiam alias easque grauissimas adducit Syrach, ob quas non procrastinanda poenitentia. I. Memento exitus tui Das tu dat voti musti scilicet antequam tibi videbitur commo lum Non exspectabit Dominus, usquedum tibi multi transeant anni. Dicitur illi Luc. 12. Stulte, hac nocte auferetur anima tua. Non potes sperare multos annos residuos. Vita breuis, Somnium, Fumus, Vapor, Flos agri Vide appendicem Classis VI. Ideoque vigilandum omni tempore, quia nescimus diem loram, Matth. 24. Marc. I . V. 3. Vide, nec laudatur tibi ianua, Matth. 2J.V. IO. 2. Neq; vero post mortem tempus erit poenitentiae, in purgatorio illo fictitio, aut alibi. Sicut enim ceciderit arbor, ita iacebit, Ecclesii .ver. 3. Seronimis venere virgines famae, Matth. 2S. Alioquin non diceretur hic Dum adhuc peccare potes, vitam emenda. Cum dixe sint pax, paX I. Thess s. v. 3.3. Nec finietur omnis actus in morte, sed ira atq; vltio in die consummationis manifestabitur super impor-

Et tum quidem statim incipit anima sentire ultionem, cum excesserite corpore, Syr. II.v. 29. In die vero consummationi Curanium rerum, anima cum corpore cruciabitur:& tum retributio illa sequetur, et. ThessI.v. 8. Id saepius inculcat scriptura. Rationem etiam de verbo ocios reddendam, Matth. I L. V. 6. Nihil occultum, Matth IO. V. 26. unicuique se eundum opera, 2. Corinth. s. versio. Omnes opor Pet sisti ad tribu nat Ecclesiast. 11. vers ultimo primo. 2. Corint. S. V. IO.

Ergo hodie, hodie Psalm. J. Hebr. 3. cessandum a pec

cato.

784쪽

Insignis hoc loco a Christo proponitur Parabola, de

filio perdito, in gratiam recepto a patre, qua miseroS peccatores erigere voluit occasionem huic dederant Pharia saei murmurantes propterea, quod Christus peccatores reciperet ille vero testatur, quod propter hos venerit, non propter eos, qui propria iustitiae opinione sint turgidi, quales erant Pharisaei. Idq; tribus simillitudinibus proponit, quarum haec una est. Potest autem quatuor in partes commode diuidi haec parabola, iuxta personas diuersas. I. Filius perditus erit considerandus.1 Filius idem mutatus in alium vicum, hoc est, po

nitens, seu conuersus probe notandin.

3. Pater filii perditi. 4. Fr ter murmurans. De his dicendum. Possent singulae persona singulis concionibus tra. ctari. Nos hic breuiter nota tantum conciuncularum

indicabimus I. ars. i. Fuit filius iuuenis, adeoque charus dilectetis,quia patre vivo adhuc accepit haereditatem amplistimam. non ut perderet, sed ut honeste viveret,in omnibus necessariis instructus recte collocaret bona. Denotat autem hic filius perditus totum genus humanum, quod in Adamo accepit sanctitatem, iustitiam&omnia bona corporalia atque spiritualia. Deinde in specie Christianos denotat, quia Deo sunt dotati bonis caelestibus, atque fuerunt in Eccletianti i&da redes I ei.

785쪽

1. In domo patris disciplina videtur filio asperior, ideoque in aliam regionem concedit, ubi liceat ipsi viue reliberius. Sicut multi hodie faciunt. JIta visus est Dominus durius agere cum Protoplastis. cum prohiberet sum ligni scientiae boni&mali, ideoq;

auertunt se a Deo ad Diabolum magnam promittentem libertatem Gen. 3 vers . In genere vero videtur illa disciplina verbi diuini nobis asperior. Itaque viuere volumus prolubitu. 3. In regione peregrina filius perditus omnia dilapidat. Vno verbo dicitur vixisse σωτως Sub illa autem οἱ Noe comprehenduntur omnia, quod fuerit helluator, aleator, scortator. c. Ita non tantum Protoplastus perdidit imaginem Dei,&sic omnia simul sed&nos variis peccatis omnia quae a Deo habemus bona perdimus. Et ad mille non unum possemus respondere. Hiob. 9. v. 3. . Inde sequitur tanta filii perditi miseria, ut ablegatus fuerit ad porcos. Et laterari voluit filiquis, nec era tqui ips1 daret Ometamorphosia ingentem. Ita Protoplastus&nos omnes non tantum ad porcos relegandi, sed ad inferos abiiciendi eramus, ubi ne qui dem aquae guttula danda Luc. Π . v. 2 . aeterna fame stipereundum. Ibi cs s. Videmus quo nos abripiat auerso a patre caelesti, propria voluntas, cum non Deo sed nobis votalumus vivere. Et nisi alia rem aggrediamur via, pereun-. dum inter porcos. Imis porcorum hac in parte melior erit conditio cum post mortem nobis iudicium Heb. 9.versi 27.2. Cor. S. v. IO. exspectandum. Quid igitur faciendui secunda pars docebit.

Posset etiam tractari locus de filiis, qui sestinant ad

paternam haereditatem De quo Vide Prou.2O.v. 2I. Item, de inobedientia quorundam filiorum helluationibus, ubi ex aedibus laternis discesserunt,&c Peliis alibi.

II. Pars.

786쪽

IL Pars. Vidimus perditum filium. Videamus etiam inuentum Vidimus mortuum,videamus etiam viuum. Quid faciat miser Acolastus aut fame pereundum, aut aliud agendum. Recta autem procedit via. I. Agnoscit suam miseriam . . Memor est felicitatis, qua excidit sua culpa 3 Fatetur delictum. In coelum&in te peccavi. . Humiliat sese, Non sum dignus vocari filius. s. At non desperat Patrem compellat. Veniam rogat Fac me unum ex mercenariis Promittit emendationem.

Locus L Videmus, quantasiit utilitas crucis&calamitatis, quod scilicet sic cogimur reuerti ad patrem. Hoc estist ud compelle intrare, Luc. I . verset . Exempla plura passim egura tur Chananaea, Matth. II. Regulus, Ioan. q.

Locus II. Quia filij perditi mores plerique imitantur, etiam vicissim 1mitentur ipsius poenitentiam. I. Agnoscant peccatum, quod in coelum peccauerint in tuam miseriam, in quam propter peccatum sis

coniecerunt

2. Reuertantur ad patrem. Non sum dignus. At tanta est misericordia tua,ut nolis quenquam perire, I. Tim. 2.v. . Exempla David, Psal.JI. Publicanus Luc. 18.

III. Pars. At quid patet Θ Agnoscit ipsum de longe. Irruit in collum si iij, non in crines, osculatur, non in faciem expuit: quia audit, Peccaui. L aetatur quod videt reuersum, poetiitentem. Non exprobrat delicta, sed iubet ipsum vestiri, ornari annulo, klaute tractari. Quia, inquit, perditus mortuus exat, sed inuentus est&viuus Mutatus est in alium virum. Locus Maxima haec est consolatio, quod pater tam iacilis est. Accedamus et go cum siducia, Hebr. 3. Apud ipsum copia panis, hoc est,propitiatio multa. Ps1 o. v. T. Is lae-

787쪽

la laetabitur cum omnibusAngelis super nostra poeniten

tia, Luc. IJ. Psal. IO .v. I . sicut pater miseretur, c.

I. Amplectetur is osculum figet quod fit, quoties blandissime nos alloquitur per verbum suum: vi, Venite omnes. Ego reficiam, Matth.II. Non eliciam, Ioan . s. a. Vestis noua , baptisinus est, quo Christum induimus, Gal. 3. 3. Vitulus, sacramentum corporis&sanguinis Christi, quibus lautissime tractamur, denotat. . Annulus est Spiritus sanetus, arrha haereditatis, Ephesi V. I . s. Calcei custodia Angelorum, ne offendamus pedem ad lapidem Psal. I. V. II.

Apud nos sunt multi fili perditi, sed pauci reuertuntur ad patrem, ut debebant. Hic dicit, surgam Ibo ad patrem. Illi manere volunt cum porcis, id est, in peccatis. Nec volunt laborare ut mercenarij, hoc est, vitam emendare.&fructus poenitentiae facere, Matth. 3. v. 8. Adit. 29 . 26 opera poenitentiae. Ideoque non osculabitur, sed

maledicet pater. Et dicetur illis id Hierem. 22. v. 2 . Si ecses annulus in digito, abiiciam te,&c. IV. Pars. frater Acolasti audiens quid acciderit, indignatur. Pater illum erudit, monet, potius fratri congrat randum, quod inuentus est qui perierat. Pungit Christus Phari os murmurantes propterea, quod ipse recepisset peccatores. Vide initium huius capitis. ocvs Duo genera hominum semper reperiuntur.

Ali quidem peccatores: alij vero hypocritae, qui sibi videntur iusti Maior autem spes est de peccatorum, quam de hypocritarum salute Illi agnoscunt miseriam,hinon. Itaque praecedent ipsos peccatores, Matth. 2I.y. ἐ. Phariis laus&Publicanus, Luc. 18. v. ΙΑ.

788쪽

De Latrone conuerso ad Christum.

Augus inus De Orig. animae ad Renatum vehementer commendat hoc, quod de Latrone hic in cruce conuerso legimus, inquiens, Fides eius de ligno floruit; quando discipulorum marcuit illi desperauerunt demoriente, hic sperauit in commorientem. Refugerunt illi authorem vitae rogauit hic consortem poenae Deseruerunt illi sponsorem salutis honorauit hic socium crucis&c. Adeoque multis nominibus Apostolos ipsius Domi . ni superasse, hoc tempore, legitur Latro ad extris Christipendens. Quamuis agitur alias talas suspensi sint abo minabiles, nos tamen proXim C ad hunc accedamus, i. poenitentiam cum omnibus suis partibus in hoc latrone

consideremuS.

1. Vt deinde etiam laetissimam Chris i promissio nem Latroni factam audiamus. Nec pudeat nos ab ipso discere cum Christum no pudeat illum secum in Paradiso habere. i. ars.

Quis fuerit hactenus, qui hic suspensus a latere Chri

sti pendet, uno verbo explicat scriptura,vocans latronem. hominem scilicet pessanium, occidendum&ab altaria- uellendum. Exod χΙ. v. I . Quamuis autem digna factis accipiat, de corpore ipsius iam actum sit, tamen animam suam seruare cupii, etiam in cruce pendens. Vnde hoc ilii Θ Hactenus neglexerat sacra concioneS.

adis mere sonii Dchi dahmaoxiamen. Nunc vero eductus ad supplicium lac ignominia affectus audit Christum. in via mulieribus concionantem, Si hoc fit in viridi Luc. Aj.Vers LAudit

789쪽

Audit preces Christi, Pater dimitte. Et alia Per haec media Spiritus sanctus tangit cor illius ut credat in Christum suspensum, agat poenitentiam. Et recte quidem procedit. I. Fatetur sua peccata grauissima. Accipimus digna sectis Patienter fert omnia quia grauiora se passurum in inferno nouit, si non inueniat saluatorem. Dolet de admissis. 2. Fides sese exerit. Confessionem de Christo edit: Hic nihil mali egit.Innocens est. Sed&ipsius misericordiam ex fide implorat, Memento mei, c. 3. Fructus poenitentiae in ipso supplici loco non possunt omitti Reprehendit socium a sinistris, ne maledicat Christo Conatur ipsum conuertere Christum

excusat, c. DI scis Mus exemplo huius latronis coniuerti ad Do-iminum, ut cum ipso esse possiimus in regno patris. Faci mus autem id autequam ad locum supplici veniren celi se sit. Non differas conuerti ad Dominum.Syr. F.versa.&I8.vers et Quod si omnino iam in crucem adti sumus, hoc est si iam lectulo sunnis affixi, ut hic cruci, non tum

maledicendum Christo, quod ille a sinistris fecit, sed potius agnoscenda peccata, venia roganda,patienter fere da omnia, cum grauiora simus meriti. ibi tum in memoriam reuocanda quae ex scripturis im audiuimus. Aut si non bimus attenti, iam attendendum his quae proferuntur a Ministris Ecclesiae. Et hic est frudi us calamitatis, ut discamus attendere verbo. Esa. 28.v. 2Ο. VeXatio dat, c. Conuertamur ad Christum,pro nobis crucifixum&mortuum. Rom. .in fine. Et faciamus fruetus poenitentia dignota Matth.3.Op bra digna poenitentia A et 26.V. 2 O. Praesertim si a cruce liberati sumus conualuimus. Noli amplius peccare.Ioan. S. V. I .

Quod si non detur, de cruce descendere, sed ita sit moriendum, const uitta camen adhaerendum huic, qui

790쪽

portauit infirmitates ecpeccata nostra in ligno, Esaiae 13. I. Pet. 2. v. 2 . Ec ab ipso sperandum illud lignum vitae, de quo Apoc. 2.v. 7. Et de laociam sequitur. II. Pars. Non in vanum orauit Latro: Exauditur enim Ethoi die promittitur ipsi Paradisus. Mecum eris Et tu idem in gloria, in Paradis , Volo

ut ubi ego sum, Ioan . I. v. 2 . Non e Xprobrantur priora facinora, no remittitur ad purgatorium, nec Satanae traditur. Non audit, nimis sero venisti. Quid mihi cum latrone Nequam es sceleratissimus, adgehennam detrudendus. Nihil horum. Sed mecum eris. Ego pro temo. riar, ne tibi aeterna morte sit pereundum , c. CONsoLATIO est haec maxima pro poenitentibus peccatoribus, quod si seria sit ipsorum poeniter atia, non sit sera. Modo ante sinem it conuertantur veniant, non eiicientur, Ioan. 6. v. 37. Et non desperent, neque ob magnitudinem, neq; ob diuturnitatem peccatorum. Omnia tunc bona sunt, clausula quando bona est. At non differenda eo usque poenitentia, ne prius finis vitae adsit, quam tu opineris,in claudatur ianua. Vnum hoc extare voluit Deus exemplum saluati in agone mortis, nequis desperet plura non extant, ne quis differat poenitentiam .Hodie,hodie,Psal.9S. v. 8 Hebr. 3. Fortassis

enim non dabitur tibi morituro tantum spatij, ut dicere possis, Memento mei. Cogita igitur quisquis es poenitens, de latrone a dextris: eo, qui dicit, Mecum eris. Tu vero quisquis es securus, cogita de eo, qui a sinimis pendet, perit cum omnibus, qui sistentur ad sini stram, Matth. 2J.v. 33. vi de illo, qui etiam dicit Sauli, cras mecum eris, I. Sam. 28. V. I9. laber esimi rbeii ungleichei: Taum fetui. Anima itaque, etiam corpore adhuc valido.

commendanda creatori, Psal. I.V. 6.

SEARCH

MENU NAVIGATION