Methodus eloquentiae comparandae, scholis aliquot rhetoricis tradita à Melchiore Iunio Vuitebergensi, ..

발행: 1589년

분량: 213페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

rem nostro tempore fieri, festinatione prae- Si di eul propera, negligentia. stultitia. Paucis ergo in qu deinceps eloquentiae Studiosis indicare cois 4'μpςr nabor. quonam pactb difficultas in scribedo omnis sup rada sit, retentaq, via illa sc ratio ne quae inscribendo est obseruanda, ostendam: I. iquq ab eloquentiae Studiosoad tractandum deligenda materia: a. quo loco a que tempore scriptio instituenda: 3. quis itiea ordo & modus tenendus: 4. quae in scruptorum cum nostrorum, tum aliorum emeridatio ac censura adhibenda: s. quomodo quae scripta iam & eorrecta memoriae mandanda: 6. aptὸ atque commodὸ proserenada.&publicὸ recitanda. Haec enim. opinor.

capita utilia sunt & necessaricis, si styli distacultates omnes superare: & solidam sibi pa

rare eloquentiam cupiunt . ,

ctus obtinet. Neque enim quaevis, sed ido-

De Materia, quae . o quo ordine in exe citatio. tum

Ex obseruanda esse dixi iis qui facilὸ atque seliciter exercere stylum

volunt: inter quae primum merito locum argumenti & materiae dei

162쪽

nea tantum,ad tractandum in manus sumenda & deligenda est. Idonea autem materia In deligon est primum, quq aetati est nostrae conueniens ia tractan-& accommodata. Alia enim argumenta pue- ψ' risconueniunt : alia adoleicentibus lunt ad tractandum propon eda: aliaeXercitatis iam isunt apta & accommodata. Deinde materia idonea est, quae vires nostras no superat.Vnde illud Poetae in Arte Sumite materiam vestris, qui scribitis, aequam Viribiu: π versate diu,quidserre recusent, istula valeaut humeri. Qui enim viribus suis scribendi aestimat materiam: nonnisii quod sustinere possunt in sese onus recipiunt: & satis facundi sunt; & re- 'runa ordinem minime peruertunt: Cui lectu potenter erit res. η Ne aeuudia deseret hunc, nec luciditis ordo. , yst autem viribus nostris conueniens & ac

commodata ea, quae ingenij nostri captum non superat: quae intelligi primum a nobis: deinde intellecta tractari potest. Non enim possunt non ineptὸ & ridiculd scribere, qui ilub styli reuocare incudem ea non dubitant, quae aut non intelligunt,aut tractare nequeunt. Tertio idonea illa materia est, quae sua natura non est ieiuna atque sterilis sed A--σω , copiosa: quae argumenta multa ad probandum, mouenduin, delectandum,accommodata suppeditat: quae denique ornatum oratorium admittit. Vnde Politicae maximῆ,

163쪽

Quae primo

A Theologicae atq; luridicae materiar ad seri bendum sunt idoneae: non itidem mathema- Uticae,aut medicae, quia steriles. aridae,ieiunae: quia ornatum no admittunt: quia in utramisque partem tractari commodὸ non possunt. Quarto, idonea materia est, quae usum aliquem habet: quae non leuis, friuola, nugat

ria: sed quam proximὸ eas ad eausas accedit: quae in literatorum hominum congressibus: in concionibus ad populum: in conciliis de deliberationibus: soro denique ac iudiciis locum habere solent. Et Cras us apud Cicer nem eorum rationem probat, qui causa alia qua posita consimili causarum illarum, quae in sorum deseruntur, quam maximὸ ad vertitatem ccommodatὸ dicebant. Quinto idonea etiam illa materia est,quq auditoribus est conueniens. Quod enim lib. Rhet. r. monet Aristoteles, considerandum esse orat6ti, qua in Republica,& apud quos dicat:idem etiam in styli exercitatione obseruandum est: ne quid ad tractandum deligatur,quod non aut probent, aut intelligant auditores. Atque haec in genere de argumenti de materiae dei ctu sint dicta. Verum ut res hare tota perspicua magis fiat: quae primo, aut seeundo loco, aut deinceps sint tracta da, ostedere conabor. Quemadmodum enim ij, qui scalarum gradus non obseruant, ruinam, non ascensum sibi parant : ita quoque in eloquentiae studiis ma-

164쪽

, s. METHOD Vs. iari mo quidem cum labore. sed sine fructu atq; infeliciter illi versantur, si temerὸ neglectom

o ordine stylum exercent. Primus ergo exer- 1 si si εVer citationum oratoriarum gradus erit,Vt, ubi a euationis doctore verba cum singula , tum coniuncta gracus.

intelligentia eloquentiae Studiosus percepe-. rit primaq; veluti rudimenta posuerit, argumenta ei in patrio & vernaculo sermone minuta paucissimis sententiis, breuibus perio- idis proponatur iis de rebus,quas per aetatem

ille intelligit:& vel videt, vel audit, intem - plo, in schola, in vicis, in mensa, aliisq; locis. Nihil enim ἱ neptum est x ridiculum magis,

qua in quotidiana,communia, necessaria ne-

gligere: exercitii causa a ponere ea, quae cum I puerorum intelligetia, tum usu longissim εsunt disiuncta. Deinde prima styli exercita. tio iucunda atque facilis esse debet: quod in ignotis,obscuris, difficilibus fieri materiis no potest. Secundus scriptionum quoque erit 1. Gradiv.fictarum, & argumentorum a praeceptore desumptorum. Vbi enim in minutulis illis di breuiusculis, & quotidianis exercitatus

fuerit puer vernaculo sermone ex Cicerone, vel Terentio commutatis temporibus, personis, locis propos lx argumenta in latinam Iinguam transferet. Tertius epistolae est Ci- 3. Gadis.ceronis, aut fabellae, aut narrationis alicuius breuioris: quae in patrium sermone conuertenda: post remoto authore in latinam lin- Ru in reducenda erit. .Hoc.n exercith genu

165쪽

primo cum voluptate quadam coniunctum est: propterea quod inuentionis in eo cura, quae admodum grauis atque difficilis esse adolescentibus solet, tollitur. Deinde puritati inseruit,atque efficit, ut latinis & Ciceronia mis,no barbaris vocabulis assuescamus.Tum ad studium & diligentiam adolescentes excitat: ubi quam propὸ ad Ciceronem accesse rint, vel ab eodem abfuerint procul, intellexerint. Quarto imitationem promouet. Magni enim eloquentiae Studiosus imitandi curam faciet, 3c ad praeclarorum virorum scribendi rationem suam conformare discet, si conuersionis hoc genus adhibuerit. Quinto etiam emendandi laborem eiuscemodi exercitium adimit. Neque enim correctorem hic

A censorem quaerere necesse erit: neque rectὸ vel secus instituta emendatio fuerit. dubitatio ulla orietur: cum dicendi magister lon-gὸ optimus & praestantissimus praesto sit.

4. Gradus. Quartus μεταφρα,-r,c6uersionis est, Aetrania

lationis graecorum scriptorum in latina, & vicissim. Hoc sese exercitii genere viam Cicero affirmat: & extant adhuc quaedam,quae latinὸ idem conuertit ac exprel sit. Nec profecto inutile illud est, cum vide suo hoc mihi

Quintilianus largiatuo& rerum copia Gra ei abundarint:&artis plurimum in eloquentiam intulerint:& hoc modo verbis uti optimis: imitando exprimere noua, sed tame idonea: melius authores ipsos intelligere, deque iisdem

166쪽

METHODv S. εῖ' iisdem iudicare discamus. Et quod de latina atque graeca lingua dicitur: idem de vernacula quoque intelligi debet: in qua honoris

partim, partim necessitatis gratia conuersiones nonnunqua instituendae. Quintus. Sty- s,lo aliqua ex parte iam confirmato: in poetis& aliis conuersio est, sed non eodem orationis genere,adhibenda. Etsi enim una eadbmque de re non semel tantum, verum saepe dici possit: nec usque adeo inutile esse videatur eum doctis & praeclaris viris contendere: t men certamen illud, animi quandam elationem parit: & curam magnam, ingenium excellens , singulare iudicium, exercitationem longam, diuturnu usum requirit: 8c reuera. aut non prodest.s iisdem pland non mutatis verbis instituatur: aut etiam obest plurimu, cum dediscamus hoc modo minusque aptis& idoneis uti verbis consuescamus. In hoc ergo exercith genere poetaru numeris quasi vinculis, quibusdam nexa ligataque oratio cum libera atque soluta oratorum commutanda est, & commutanda ita: ut oratorium robur adiiciatur: omissa suppleantur: tra Etata copiose coarctentur: alio quaedam tranSferantur: atque ita cum verborum copia par tur,tum inter oratorium & poeticum dicendi genus discrimen deprehendatur. SeXtUS, sententiarum, locorum communium, & his similium alioru est. Veluti stellae orationem exornat quae huius sani

167쪽

generis alia. Itaque utile est eloquentliae Stu- .i

; ea dilatare,explicare probare,aut retiacere:laudare,aut reprehendere de vituperare.

. dis Sqpximus sebularu est 3c historiarum. Soliti

veteres sunt in styli exercitationibus poetarum fabulas tractare: ia est sanὸ ratio illa non inutilis, modo rem & in Tragicis institua- ' tur,qui sententias graues illustres personas, argumeta παθητικα ad auditorum animos in-, flammandos accommodata suppeditati Sed praeferenda illis argumenta ea esse videntur quet ex historicis,maximὸ vero recentioribus sumuntur. Itaq; suasionum & dissuasionum: laudationum & reprehensionui . accusatio- . num & defensionum argumenta multa,eaq, Praeclara, ad tractandum eloquetiae Studion ex Herodoto,Thucydide, Xenophonte,Plutarcho, tauio, Caesare, Sallustio,&aliis sum re poterunt: sed commendatos maxim ui bi habebunt eos, qui quae maiorum sunt aut parentum nostrorum memoria facta, literarumg. Gradus. monumentis consignarunt. Octauus contrariarum est materiarum . Aristoteles libro Rhetorici I. cum dicendi artis utilitates r censet, inter alias etiam hanc ponit, quod in contrarias dicere partes & Nώ-τία πέδειν nos doceat. Et est utile, maximὸ exercitatis iam. contrarias orationes scribere: & argumensia sua Ciceroni opponere: a ccusare Deiotarum: reum Roscium facere: laudare Anto

nium: Verrem defendere: Catilinae partes

168쪽

Agrariam. Primu enim comparatione facta, quantum inter nostram Sc Ciceronis tracta.

tionem d scrimen sit, facilὸ deprehenditur. Deinde efficitur, ut vocabulis latinis & Ciceronianis utamur,& res quasque decorὸ, atque accommodato dicendi genere explucemus. Tum ad intelligendum ac iudicandum non parum eadem eXercitatio condus et t. Necesse est enim ut an id probὸ orati nem illam intelligamus, quam refutare at que refellere cupimus. Postremo etiam cum iucunditate & voluptate quadam haec e dem ratio coniuncta esse videtur. Nihil dic sicilius est, quam argumenta aut inuenire bona, aut inuenta aptὸ disponere. Difficultatem eam tollit haec exercitatio, propterea quod non nouacinuenire argumenta necesset habemus, sed negare saltem opus est ea, quae Cicero affirmauit: aut asserere quae idem n

gauit: & quidem eodem ordine, quo Cic ro usus est. Et quod de integris orationibus contrariis dicimus: idem quoque de breui ribus interpellationibus intelligendum est,

quae in orationum Ciceronianarum recitationibus instituendae. Nonus quaestionum

est philosophicarum. Vtile est Philosophorum dogmata exercitij causa explicare: dilatare, aut contrahere: probare aut refutare : laudare aut vituperare, inaximε vero ea

quae ab Ethicis & Politicis sunt tradita. Etsi

169쪽

to. Gradus.

Micrum falsa

edi absurda

3 2 ELO ENTI ARenim de omnibus rebus dicere, δe proptereae

in omnibus exercere sese oporteat oratorem:

nec negligendae sint prorsus dialecticae, mathematicae, & physicae quaestiones : tamen praeferendae his ethicae & politicae erui: quia

maiorem utramque in partem argumentorum secum copiam ad ferunt: quia ornatum

admittunt: quia utiliores sunt iis, qui in foro aliquando Reque publica versari cupiunt. Decimus superiorum est facultatum. Qui ordine per nouem sunt gradus exercitationum progressi, materias theologicas, aut iuridi cas sumere, inq; iis utiliter sese exercere pocsunt. Et si enim ad ostentationem Prophetar& Apostoli sua scripta non elaborarint: tamen nec confusis 3c sine ordine scripserunt.Itaque a Theologiae candidatis exercith causa dilatari conciones Prophetarum&Apost olorum: aut dicta breuia explicari: aut traiiari Patrum .maum de rebus pravisi i inis institutae, poterunt. Iuris vero legumque Studiosi de legibus utramq; in partem disputabunt: easdem laudabunt, aut vituperabunt: in dicatas breuiter dilatabunt: oratoriὸ quoque controuersias in Principum consiliis aut Re-buspublicis agitatas tractabunt. Quod si vero quis quaerat, utrum etiam

absurda aliquando & ridicula sint exercitqcausa tractanda verbi gratia: laudanda ebri tas: vituperanda eloquentia: reprehendenda iustitia: omnino admittenda ea esse arbi-

170쪽

aron: sed non ut ita sentiamus & vivamus, Probat hanc rationem Aristoteles in Rhetoricis : laudat eandem in Carneade Cicero. Et utilis sand illa est propter rerum primo conditionem . Neque enim in fortuitis rebus vlula reperitur, quae non in sese aliquid conti neat, contra quod pugnari possit. Deinde hominum naturam & ingenium. Quot Gnim capita sunt, tot etiam sensus, opinio nes, iudicia esse solent. Tum refutandi facul talem. Quemadmodum enim Medici felicius remedia adhibent,qui ea quae nocent cognita perspectaque habent: & victoria facilis

illi potiuntur Imperatores,qui hostium conissilia non ignorant: ita qui contra animi sen tentiam falsa, absurda ,ridicula defendunt: negotio non magno ab aliis eiusdem generis argumenta allata refutare poterunti ita in ranarum & murium describenda pugna occupatus Homerus est incude sua no indignum culicem Maro iudicat:illaudatum laudat Bustridem Isocrates: Apuleius Asinum celebrat: Germaniae illud decus & ornamentum D.Erasmus stultitiam commendat: alia alij laudibus euehut,&ita evehunt, Vt una cum . voluptate & delectatione utilitas minimὰ contemnenda inde

fluat.

SEARCH

MENU NAVIGATION