Methodus eloquentiae comparandae, scholis aliquot rhetoricis tradita à Melchiore Iunio Vuitebergensi, ..

발행: 1589년

분량: 213페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

De Statuum locis. De locis - δε-Mis, & generum cata sarum propriis. De communi locorum genere. De argumentorum ex locis inuendiorum usu, delectu,collocatione, tractatione. ςm11. De Exordiis. di IIII. De Narrationibus.

- - - .

De et eκατασκοῆ confirmationis aditatu: propositione,&partitione.4. I. De Confirmatione. De Refutatione. . in xvii I. De Peroratione.

xix. De Elocutione in genere: cur utilis ea,& necessaria: & quibus in vi tutibus posita. xx. De Oratoris puritate & latinitate. xx I. De perspicuitate ac diluciditate. xn. De amplitudine & Ornatu. xxi II. De decoro Maptitudine.

xx I III. De numeris Oratoriis. . at xv. De membris ac periodis.. XXVI. De memoria. XX v II. De pronunciatione.

Δ AXvm.De iis quae praeter praecepta necessa i rio in futuro oratore requiruturi Ad hos locos generales,quae in Rhetoricis voluminibus reperiuntur, referri praecepta

62쪽

re magis ac remorari, quam promouere Elo-.quentiae Studiosos solent. . .

Tertium quod requiritur, Exem n. t. aptorum obseruatio est. Plura enim in Cice- - .hri

.ronis, Demosthenis, Sc aliorum orationibus obseruan

ostendi possunt, si a dicendi magistris sunt tradita. Ars quoq; ipsa sine exemplis ieiuna, obscura, in frugifera, taedij ac fastidij plena

est. Exempla enim ut praecepta & intelligan- tur, &in memoriam redigantur, & ad usum transferantur, efficiunt: imitationem quo que certa intra septa cancellosq; continent. Itaque sic praecepta Rhetorica leget,colliget, in locos communes referet Eloquentiae St diosus : ut exemplis spatium aliquod reli quat : & quae in orationibus legit oratorum: ad praecepta accommodet: de suo etiam aliquid addat, meditatione, commentatione, .. i iexercitatione acquisitum. .

Et haec quidem in modo cognoscendi nor et ..tandique praecepta Rhetorica obseruanda. Rhetori L. Restat de iudicio ut agatur : quod in Rheta bestorum praeceptis adhibendum. me in ad modum enim stultitia magna est: ab iis quae rectὰ utiliterque sunt ab aliis inuenta, tem τὸ recedere: si quo illorum vitio offendamur:

ita & ad vitia accedere eorum, quorum alis quo bene praecepto ducimur,& turpe, M perniciosum est. Sunt deinde in authoribus

non pauca, quap no ad doctrinam ipsam per.

63쪽

tinent, sed decorum reseruntur: aut aliis ga causis adhibentur. Dicendi magi stros veteres Aristoteles reprehendit: sua probat: sub illi ora etiam quaeda in tradit, quam UsUS oratorius requirat. Exemplis deinde non ratorum, sed philosophorum Sc poetarum L etitur: vel quia philosophos quam alios es iacere oratoreS maluit: vel quia offendere Philippum, eiusque filium Alexandrum noluit, quibus in uili Atheni elisium oratores fae runt. Idem etiam in tribus illis de Oratore dialogis obseruandam est: in quibus multat a Cicerone traduntur, quae ad in A, dec rum dialogicum ,& Antonij personam per tinent, qui artem aut dissimulauit, aut co rexit se ut eidem usum atque exercitationem praetulit. Non minore Se in Hermogene opus iudicio est: qui propter breuitatem Pal. de obscurus est: & singula fer 8 praecepta sine 'Igulis verbis absoluit. In quibusdam etiani exempla prorsus omittit: propterea quod quae subito scripsit, exemplis illustrare non ,

potuit: Vt in cinctiiserer, modestae atque moratu

orationis forma ipse fatetur. In Herenniano quoque magistro ut utilia notatuque digna inulta reperiuntur: ita & deprehenduntur nonnulla : partim ab alioru Rhetorum praeceptis discrepantia: partim superstitiose magis quam utiliter tradita. Talia de memoria Praecepta sunt: quae cognosci quidem legi mPossunt: sed ita, ut non nimis illis d i u i nhaereamuSοῦ

64쪽

MΕΥ. ΗΟDVs. reamus: his etiam alia praeseramus: quae ad memoriam iuuandam magis accommodata esse videntur.

Ad usum vero praeceptorum postremo mus ρν quod attinet : grauiter peccant illi: qui artis dicendi praeceptis cognitis,eloquentiam sese parare posse existimant: exercitationes omisnes negligunt: nulla sese rerum cognitione atque scientia instruunt. Errant deinde Milli, qui Rhetorum praeceptis veluti plebiscitis quibusdam inhaeret:nec latum quod aiunt unguem ab his recedere audent. Sed non minus illi reprehendendi sunt,qui artem in scribendo no occulunt & tegunt: sed ostentant:

pictoribus scilicet imperitis similes: qui iis

quae pinxerunt,nomina atque appellationes adscribere suas solent. Itaque tria hic notanis da esse arbitror. Unum, ut artis quidem coagnoscamus praecepta: in iis vero solis dicendi vim omne esse positam non existimemus. Alterum , ut in praeceptis ipsis, quid aut de ceat, aut expediat: quid tempus requirat: postulet locus: auditores expectenr,petantipo stant,flagitent,consideremus. Tertium, ut artificiose quidem dicamus & scribamus: aratem vero ipsam occultemus: eiusdein venditationem atque ostentationem fugiamus: ne vel authoritatem illa nobis , vel fidem

65쪽

tione: curasia, or quorum potissemum aui horum lectio

ne comparanda

CAP. VII. E ingeniis hactenus oratoriis , Sedoctrinae conlarmatione ac praeceptis dictum nit. Sequitur de tertio capite, & quidem minimἡpostremo, rerum scilicet plurimarum pulche rimarumque paranda cognitione ut agatur. Turimaru Parum enim natura prodest bona: exiguam verum cogni oratori utilitatem ars adfert & doctrinae conis 'r Eq- formatio: nisi pulcherrimarum rerum scientia, quasi viatico quodam , praeclar8 jnstrusctus idem fuerit. Nec solum acueda aut pro cudenda lingua est sed complendum pectus maximarum plurimarumque rerum, suavi tate, copia, varietate. Et hoc,opinor, est,quod apud Platonem de Sophistis Socrates queritur, cordis eos & linguae dissidium institui

se. Cicero vero neminem unquam omni laude cumulatum esse potuisse oratorem scribit: nisi rerum magnarum atq; artium scien tiam idem consecutus fuerit. Neque affirmare dubitat: oratorem sese no tam Rhetorum

Scholis,quam Academi spaciis extitisse. MaeSna enim oratoris professio est: docere debet:

66쪽

b delectare tenetur: mouere necesse has etidion ille arctis finibus includitur: aut spatioves uti circumscribitur: sed tractanda ei sunt.& oratione polienda omnia, quae in homi num Lunt vita posita: atqι hoc modo ab aliis quorum certos intra cancellos septaq; inctu 1a indultria est, idem separatur. Magna ergo. Paria, multiplici rerum cognitione imbutus ut sit oportet: si in dicendo stare praeclarὸ: si non imperitis modo inani linguae volubia Istate, verborumq; profluentia, & nugis pliseere canoris: verum etiam doctis atque prudentibus graui. sapienti & ingens ac doctrianae notis illuminata oratione satis facere cu- I Vt no stXanguem, nudam, ieiunam: sed doctam, sapientem, admirabilem ad ferat orationem: Se no solum ornar8, verum etiam prudenter grauiterq; dicat orator: hoc in caispite quinam illi aut hores legendi, ostendere conabor: paulo post indicaturus & alia, quae ad ordinem, modum, iudicium, usum iocos communes pertinere videntur. Primum ergo Horatianum illud secutus: Scribe directe sapere principium, Oonsitibi Socratica poterunt ostiendere chartae: prouilam rem non invita sequentur. Philosophos oratori futuro utiles & nea Dido, Sarios esse arbitror: nec solum Ethicos ac Iolaicos: verum etiam Dialecticos, atque In ylicos . Ad Graiiamaticos enim quod ais

Finet. Ciceronis iudicium sequor: qui libro

67쪽

de oratore tertio, non,inquit,conamur eunt docere dicere, qui loqui nesciat: nec sperare qui latin ἡ, emendatὸ, propriὸ no possit, hunc ornatὸ esse dicturum, aut eleganter. itaque Dialecticis primo praeceptis visit instructus

ora ror necesse habet: vi vim naturamq; verborum cum simplicium, tum copulatorum cognitam habeat : ut inueniendi vim atque rationem teneat: ut definiendo rem explicet:

diuidendo in partes distribuat: cernat consequentia videat pugnantia: probabilia a n cessariis disiungat: ἀ falsis vera separet. Et quanquam Crassus libro de Oratore primo concedere oratori videtur: ut disserendi subtilitatem relinquat: tamen ignauiae atque inertiae hoc oratoris concedit. Et Diodorum Stoicum, Ciceronem : Eubulidem, Demosthenem in Dialectica audiuisse legimus. Deinde, quia non in umbra, non Ocio, non pulveribus haerere Scholasticis': sed in lucem,in arenam, in aciem prodire debet orator, Mprodesse Reipublicae: etiam politica atque Ethica praecepta cognoscet: ut antiquitatem inde percipiat: administrandae Reipublicae

rationem cognoscat: Senatoriam consuetudinem intelligat: prudens & salutare in deliberationibus consilium det ciuibus : in demonstrativo genere, aut magnificὸ claros homines laudet: aut improbos reprehendat acriter: in foro denique & iudiciis de aequo

di iniquo: iniusto & iusto : poenis ac prae-imiis,

68쪽

METHODus. miis eruditὸ, sapienter, grauiter verba faciat. Neque illius partis philosophiae, quae de naturae est obscuritate. omnino ignarus erito rator: cum naturalium rerum cognitio & diocendi copiam amplam suppeditet: & plena. grandem,excelsam orationem efficiat: Se Uero ad ma , animorum motus cum primis Utilis sit atque accommodata. Vnde in Phoedro Plato sine physices cognitione benedicendi facultatem neminem esse consecutalnscribit: eoque nomine Periclem illum Atheniensium oratorem admirabilem atque iammidabilem extitisse affirmat: quod AnaXagorae physici auditor fuisset: ab eodem etiam cum alia praeclara & magnifica: tum vero animorum mouendorum rationem accepisset.

Atque haec quidem de philosophis in genere sint dicta. Ab his deinde ad historicos

futurus orator progredietur: Spterea quod ad prudentiam parandam maximὸ historiae prosunt: & exempla suppeditant: quae oratori aut horitatem conciliant : auditores Sedocent, & mouent,& delectant, imperitos cumprimis, qui quae facilδ atque celeriter docent: quae testimoniis similia: cum suauitate denique. propter similitudinem coniuncta, amant. admittunt,probant. Quemadmodum vero philosophia imbutum atque instructum historiis esse oratorem oportet ita quoque poetarum in eodem lectio requiritur: & non sine causa ac ratio.

tarum.

69쪽

Facultates Herior .

ne requiritur. Etenim ut oblectatione nune honestam omittam, quaer ex eadem percipitur tum, cum cocepta in leuerioribus studiis miseriam animo, ut ille ait,expuere volumuS nihil ad verborum copiam comparandam: ad amplificandi rationes varias: ad animorum motus atque perturbationes: ad πρεπον, 'personarum decorum : ad D ae vixe, sententias egregias: ad compositionem aptam, concino nam, suavem, Ac auditorum gratam auribus. Poetarum ieetione, aut utilius, aut necessarium magis reperitur. Est enim singularis in poetis verborum splendor, elegantia grauitas, sublimitas: amplificationes rerum ha ebent&facto ruri iidem egregias. In affectubus mouendis mirabiles sunt planδ. In pe sonis decorum sutrinia diligentia ob Ieruant: sententiis denique eruditis, acutis, subtiliabus utuntur, quae aptὸ suoque loco in ora tione adhibitae, veluti gemmae quaedam ea

dem exornant.

Neque vero quia de philosophis, poetis.

historicis agimus: nullam propterea superiorum facultatum, Theologiae, inquam, & Iurisprudentiae rationem esse habendam censendum est. Etenim suinina sacris in literis sapientia est tradita & ut alia nunc mittam quae de uirtutibus ac vita benὸ beateque instituenda tradi possunt, in iisdem comprehensa tenentur omnia. Iuris autem ciuilis fu-

ιψrus Orator ignarus esse non potest: siue

70쪽

METHOD Vs. 3 sententiae in deliberationibus & consiliis grauissimis dicendae: sue causae agendae: siluo alia tractanda. quae iuris atque legum cognitione carere nequeui. Et Ciceronem Q. Scaeuolae homini iuris peritissimo atque acuti smo operam dedisse nouimus.

diuinam ins=ecie legendi ab oratore philosophi, hisorici,

CAP. VIII. Vinam in genere oratori futuro cognoscendi sint authores modo dictum est. Reliquum est in specie de iisdem ut agatur: & qui sint te gendi philosophi, historici, poetae oste datur. Ad philosophiam ergo primo quod attinet: cum variae philosophorum sint sectae atq; Damiliae: utile cum primis 3e necessarium est finem studiorum considerare: qui est: vi in luce aliquando versemur: causas agamus in foro: nostram in curia atque senatu sententia inexplicemus: legationes obeamus: de suggestu populum doceamus. Itaque philolb-phi illi legendi, qui &sententiarum 3c Orationis genere non horrido, aspero, a communibus hominum institutis, moribus, pinionibus alieno: sed dilucido, perspicuo, copioso utuntur: & cum viros bonos: tum dicendi peritos efficiunt. Talo. autem stant, nun

SEARCH

MENU NAVIGATION