Opera

발행: 1820년

분량: 456페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

meo judicio Graeciae, fidibus praeclare cecinisse dicitur: Themist utrique, aliquot ante annos, cum in epulis recusasse lyram, habitus est indoctior. Ergo in iobeia muste floruerunt discebantque id omnes; nec qui nesciebat, satis Xcultu doctrina putabatur. In summo apud illos honore geometria fuit itaque nihil mathematicis illustrius. At nos, metiendi ratiocinandique utilitate, hujus artis terminavimu mo

dum.

III. At contra oratorem celeriter compleXi Sumus nec eum primo eruditum, aptum tamen ad

dicendum; post autem eruditum. Narra Galbam Asticanum Loelium, doctos fuisse traditum est; Studiosum autem eum, qui iis aetate anteibat, Catonem post vero Lepidum Carbonem, Gracchos; deii; de ita magnos nostram ad petatem, ut non multum, aut nihil omnino Graecis cederetur Philosophia acuit usque ad hanc aetatem, nec ullum trabuit lumen literarum Latinarum quo illustranda et eX- citanda nobis est, ut, si occupati profuimus aliquid civibus nostris, prosimus etiam, Si possimus, oti OSi. In quo eo magis nobis est elaborandum, quod multi jam esse Latini libri dicuntur scripti inconsiderate, ab optimis illis quidem viris, Sed non satis eruclitis. Fieri autem potest, ut recte qui sentiat, et id, quod sentit, posite eloqui non poSSit. Sed mandare quemquam literis cogitatione suas qui ea nec disponere nec illustrare possit, nec delectatione aliqua allicere lectorem, homini est intemperanter ah- utentis et otio et literis. Itaque suos libros ipsi legunt cum Suis nec quisquam attingit, praeter es qui

eamdem licentiam scribendi sibi permitti volunt. Quare, si aliquid Oratoriae laudis nostra attulimus industria, multo studiosius philosophiae fontes aperiemuS, e quibus etiam illa manabant. IV. Sed, ut Arisae teles, vir summo ingenio, Scientia, copia, cum stus esset Isocratis rhetori gloria docere etiam cepit adolescentes dicere, et ruden-

122쪽

Isis TUSC. QUAEST. Liti. I. CAP. 5.

tiam cum eloquentia jungere sic nobis placet nec pristinum dicendi studium deponere, et in hac majore et uberiore arte versari. Hanc enim perfectam philosophiam semper judicavi, quae de maximis qu*2Stionibus copiose posset, ornateque dicere: in quam exercitationem tu nos studiose operam dedimus

ut jam etiam scholas Graecorum more, habere auderemus : Ut nuper tuum post di SceSSum in Tusculano, cum SSent plures mecum familiares, tentavi,

quid in eo genere possem. It enim antea declamitabam cauSas, quod nemo me diutius fecit; sic haec nunc mihi senilis est declamatio. Onere jubebam de quo quis audire vellet ad id aut Sedens aut amiabulans disputabam. Itaque dierum quinque scholus, ut Graeci appellant in totidem libros contuli. Fiebat autem ita, ut, cum is, qui audire vellet dixisset quid sibi videretur, tum ego contra dicerem haec est enim ut scis vetus et Socratica ratio contra alterius opinionem disserendi. Nam ita facillime, quid verisimillimum esset, inveniri posse Socrates arbitrabatur. Sed, quo commodius disputationes nostrae Xplicentur, sic e eXPonam, quaSi agatur res, non quaSi narretur. Ergo

ita nascetur XOrdium.

V. Auditor Malum milii videtur esSe mors. Murcus I isne qui mortui sunt, an ii quibus moriendum est Auditor Utrisque Murcus. Est L serum igitur quoniam malum. Auditor Certe. Marcus. Ergo et ii quibus evenit jam ut morerentur et ii quibus eventurum est, miseri Auditor. Mihi ita videtur. Marcus. Fena ergo non mi Sero Auditor Prorsus nemo Marcus Et quidem si tibi conStare Vis, OmneS, quicumque nati Sunt eruntve, non solum miseri, Sed etiam semper miseri diam, Si solos eos diceres miseros, quibus moriendum esset, neminem tu quidem eorum, qui Viverent, Xciperes moriendum est enim omnibus esset tamen miseriautinis in morte. Mu iam autem etiam mortui miseri

123쪽

Sunt in miseriam nascimur sempiternam. Necesse est enim, miseros esse eos qui centum mi Ilibus annorum ante Occidermit, vel potius omneS, quicumque nati sunt. Aiιditor. Ita prorsus Xistimo Marcus. Dic, quaeso, num te illa terrent, triceps apud inferos Cerberus, Cocyti fremitus, transvectio Acherontis, mento Summam aquam attingens siti enectus

Tantalum num illud quod Sisyphu' versat Saxum Sudans nitendo, neque proficit hilum VFortasse etiam inexorabiles judices, Minos et Rhadamanthus apud quos nec te L. Crassus defendet, nec M. Antonius, nec quoniam apud Graecos judices res agetur poteris adhibere Demosthenem tibi ipsi

pro te erit niaXima corona cauSa dicenda. Haec fortasse metuis, et idcirco mortem e Se eSSe empiter

num malum.

VI. Auditor Adeone me delirare censes, ut ista esse credam 3 Marciis. An tu ore non credis 3 Atiditor Minime vero Murcus Male, hercule, narras. Auditor Cur 3 quaeso. Marc ιs. Quia disertus esSe possem, si contra ista dicerem. Auditor. Quis enim non in ejusmodi causal aut quid negotii est, haec Osetarum et pictorum portenta convinceret Marcus Atqui pleni sunt libri contra ista ipsa philosophorum disserentium. Auditor Inepte sane: qui est enim tam eXcors, quem Sta moveant 3 Marcns . Si ergo apud inferos miseri non Sunt, ne Sunt quidem apud inferos ulli. Auditor. Ita prorsus eXistimo. Marcus Ubi ergo Sunt ii, quos miseros dicis paut quem locum incolunt 3 Si enim sunt, nuSquam esse non possunt. Auditor. Ego vero nuSquam esse illos puto. Marcus Igitur ne esse quidem. Auditor. Prorsus isto modo et tamen miseros ob id ipsum quidem, quia nulli sunt. Marcus. Jam mallem Cerberum metuer , quum ista tam inconsiderate diceres Auditor. Qui tan- Philos. VO I. III. L

124쪽

dem p armis. Quem esse negas eumdem esse dicis. Ubi est acumen tuum 3 cum enim miSerum Sse dicis, tum eum, qui non sit dicis esse. Auditor.

Non sum ita hebes, ut istuc dicam. Marcus. Quid dicis igitur 3 Atiditor Miserum esse verbi causa M. Crassum, qui illas fortunas morte dimiserit miserum Cn. Pompeium, qui tanta gloria sit orbatus; omnes denique miseros, qui hac luce careant. Mar cus. Revolveri eodem. Sint enim, portet, si miseri Sunt tu autem modo negabas eo esse, qui mortui

essent. Si igitur non sunt, nihil possunt esse ita nen seri quidem sunt. Auditor Non dico fortasse etiam, quod sentio nam istuc ipsum, non eSSe, cum fueris, mi Serrimum puto. Marcus Quid Θ miserius quam Omnino nunquam fuisses Ita, qui nondum nati sunt, misericiam Sunt, quia non Sunt et nos ipsi, si post mortem miseri futuri sumus, miseri fuimus, antequam nati. Ego autem non commemini, antequam Sum natuS, me miserum. Tu si meliore memoria es, velim Scire, ecquid de te recordere.

VII. Auditor. Ita ocaris, quasi ego dicam eos

miseros qui nati non Sunt, et non eo qui mortui sunt. Marcus ESSe ergo eo dicis. Auditor Immo,

quia non sunt, cum fuerint eo mi Seros eSSe Marcus.

Pugnantia te loqui non vide. Quid enim tam pugnat, quam non modo mi Serum, Sed omnino quidquam esse, qui non it 3 An tu, egreSsus porta Capena, cum Calatini Scipionum, Serviliorum, Metellorum, Sepulcra Vides, miseros putas illo. Audi tor. Quoniam me verbo premis posthac non ita dicam misero esse, sed tantum, miseros ob id ipsum, quia non Sunt Marcus. Non dicis igitur, miseres M. Crassus,' sed tantum, miser M. Crassus. Auditor. Ita plane. Marcus Quasi non necesse Sit,

quidquid isto modo pronunties, id aut esse aut non esse. An tu dialecticis ne imbutus quidem es 3 In primis enim hoc traditur: Omne pronuntiatum sic enim mihi in praesentia Occurrit, ut appellarem

125쪽

α- ιυ αα Utar post alio, si invenero melius id ergo est Pronuntiatum, quod est verum aut falsum. Cum

dicis igitur, miser II. Crassus,' aut hoc dicis, iniser est M. Crassus,' ut possit judicari, Verum id falsumne sit aut nihil dicis omnino.

Auditor Age jam concedo, non esse mi SerOS, qui m0rtui sunt, quoniam Xtorsisti, ut faterer, qui Omnino non essent, eos ne mi Sero quidem SS POSSe.

Quid Θ qui vivimus, cum moriendum Sit, nonne mi-Seri sumus 3 Qua enim potest in vita esse jucunditas, cum dies et noctes cogitandum sit, jam jamque esse moriendum VIII. Marcus. Ecqui ergo intelligis, quantum malide humana conditione dejeceris 3 Auditor Quonam m0d 3 Murens. Quia, si mori etiam mortuis miserum esset, infinitum quoddam et sempiternum malum haberemus in vita. Nunc video calcem, ad quam cum sit decursum, nihil sit praeterea extimescendum. Sed tu mihi videris Epicharmi aeuti, nec insulsi hominis, ut Siculi sententiam sequi. Auditor Quampnon enim novi. Marcus Dicam, si potero, Latine escis enim me Graece loqui in Latino sermone non plus solere, quam in Graeco Latine. Auditor. Et recte quidem. Sed quae tandem est Epicharmi ista sentenis ita MarcuS. Emori nolo sed me esse mortuum nihil aesti

Auditor. Jam agnosco Graecum et quoniam OE-gisti, ut concederem, qui mortui eSSent, eo miSerOSn0n SSe perfice, si potes, ut ne moriendum quidem eSSe miserum putem. Marcus. Jam istuc quidem nihil negotii est sed etiam majora molior. Auditor Quo modo hoc nihil negotii est 3 aut quae sunt tandem ista major, Marcus. Quoniam, Si post mortem nihil est mali, ne mors quidem Stmalum cui proximum tempus est post mortem, in quo mali nihil esse concedis Ita ne moriendum qui-

126쪽

dem esse, malum est. Id est enim perveniendum esse ad id, quod non esse malum confitemur. Auditor Uberius ista, quaeso. Ad enim SpinOSiora, prius ut confitear, me cogunt, quam ut SSentiar. Sed quae sunt ea, quae dicis te majora moliri pMuros. Ut doceam, si possim, non modo mulum non Se, Sed bonum etiam 8Se mortem. Auditor. Non poStulo id quidem aveo tamen audire. Ut enim non frictas quod vis, tamen, mor ut malum non sit, inicies. Sed nihil te interpellabo. Continentem rationem audire malo. Marcus. Quid Θ si te rogavero aliquid, non respondebis 3 Auditor Superbum id quidem esset: sed, nisi quid necesse erit,

IX. Marcus Geram tibi morem et ea, quae Vis, Ut Otero, Xplicabo; nec tamen quasi Pythios Apollo, certa ut sint et fixa, quae dixero Sed ut homunculus unus e vittis, probabilia conjectura. Sequens Ultra enim quo progrediar, quam ut veri videam similia, non habeo. Certa dicent ii, qui et percipi ea posse dicunt, et Se Sapientes Sse proritentur. Auditor Tu, ut videtur nos ad audiendum parati SumuS. Marcus Mors igitur ipsa, quae videtur notissimare esse, quid sit, primum est videndum. Sunt enim, qui discessum animi a corpore putent SSe mortem. Sunt, qui nullum censeant fieri discessum, Sed una animum et corpus Occidere, animumque cum corpore exstingui. Qui discedere animum censent, alii statim dissipari, alii diu permanere, alii semper. Quid sit porro PS animus, aut ubi aut unde magna diSSen Sio est. Aliis cor ipsum animus videtur e quo EX OrdeS, vecordes, concordesque dicuntur et aSica ille prudens, bi consul Corculum, et ingregie cordatus homo, catus Eliu Sextus. Empedocles animum esse censet cordi SuffuSum sania guinem. Aliis pars quintam cerebri visa S animi

127쪽

principatum tenere. Aliis nec cor ipsum, Placet, nec cerebri quamdam partem esse animum sed alii in corde, alii in cerebro diXerunt an inii esse sedem et locum Animum autem alii animam, ut fere nostris declarant nomen : nam et agere animam, et mare

dicimus et animOSOS, et bene nimatos, et ex animi Sententia ipse autem λ/ m/ι ab animia dictus est.

Zenoni Stoico animus ignis videtur. X. Sed haec quidem, quae dixi, cor, cerebrum, animam, ignem, Vulgo reliqua fere Singuli, ut ni ulti

idemque philosophus, ipsius corporis intentionem

quamdam, velut in cantu et fidibus, quae harmonia dicitur; sic ex corporis totius natur et figura, varios motu cieri, tamquam in cantu sonos. Hic ab artificio Suo non recessit, et tamen dixit aliquid, quod ipsum quale esset, erat multo ante et dictum et explanatum a Platone Xenocrates animi figuram, et quaSi cor-PuS, negavit esseri Verum numerum dixit esse, cujusvis ut jam antea Pythagorae visum erat in natura maxima esset ejus doctor Plato triplicem finxit animamri cujus principatum, id est rationem, in capite, sicut in arce, OSuit et duas parte parere voluit, iram et cupiditatem, quas locis disclusit iram in pectore, cupiditatem Subter praecordia locavit. Dicaearchus autem, in eo Sermone, quem Corinthi habitum tribus libris exponit, doctorum hominum disputantium, primo libro multos loquentes facit: duobus Pherecratem quemdam Phthiotam Senem, quem ait a Deucalione ortum, disserentem inducit, nihil esse omnino animum, et hoc SSe nomen totum inane frustraque animalia et animantes appellari neque in homine inesse animum vel animam, nec inbeStia: Vimque omnem eam, qua Vel agamu quid vel sentiamus, in omnibus corporibus vivis aequabiliter esse fusam, nec Separabilem a corpore SSe,

quippe quae nulla sit, nec sit quidquam HSi corpus

128쪽

unum et simplex, ita figuratum, ut temperatione

naturae vigeat et Sentiat.

Aristoteles, longe omnibus Platonem Semper X-cipio praestans et ingenio et diligentia cum quatuor illa genera principiorum esset complexus, e quibus

Omnia orirentur, quintam quamdam naturam censet esse, e qua sit mens. Cogitare enim, et providere, et discere, et docere, et invenire aliquid, et tam ni ulta alia, meminisse amare, Odi SSe cupere timere, angi, laetari haec et similia eorum, in horum quatuor generum nullo inesse putat. Quintum genus adhibet, vacans nomine et sic ipsum animum εντελεχει mi appellat noVo nomine, quaSi quamdam continuatum

motionem et perennem.

XI. is quae me sorte fugiunt, hae sunt fere Omnium de animo sententiae Democritum enim, magnum quidem illum virum, sed laevibus et rotundis corpusculis Scientem animum concursu quodam fortuito, omittamus : nihil est enim apud Stos quod non atomorum turba conficiat. Harum Sententiarum quae vera sit, Deus aliquis viderit quae verisimillima, magna quaestio est. Utrum igitur inter has sententia dijudicare malumus, an ad propositum redires Auditor Cuperem equidem Utrumque, Si posset sed est dimcile confundere. Quare, si, Ut ista non disserantur liberari morti metu posSumus, id agamus. Sin id non potest, nisi hac quaestione animorum Xplicatu, nunc, si videtur, hoc illud

alias Marcus. Quod malle te intelligo, id puto esse

commodius. Scies enim ratio, ut quaecumque Vera sit earum sententiarum quas expOSui mor aut malum non sit, aut sit bonum potius. Nam, Si cor, aut sanguis, aut cerebrum est animus, certe, quoniam

est corpus, interibit cum reliquo corpore. Si anima est, fortasse dissipabitur: si ignis, exstinguetur : Si est Aristoxeni harmonia, dissolvetur. Quid de Dicaearcho dicam, qui nihil omnino animum dicat esse Θ

129쪽

Πi sententiis omnibus, nihil post mortem pertinere ad quemquam potest pariter enim cum vita senSus amittitur. Non sentientis autem, nihil est, ullam in partem quod intersit. Iteliquorum sententiae spem afferunt, si te forte hoc delectat, posse animos, cum e corporibus excesserint in Plum, quasi in domicilium suum, perVenire.

Auditor Me vero delectat idque, primum, ita esse velim deinde etiam si non sit mihi tamen persuaderi velim. Marctua. Quid tibi ergo Opera nostra opus est 3 um eloquentia Platonem Superare possumus 3 volve diligenter ejus eum librum, qui est de animo : amplius quod desideres, nihil erit.

Auditor Feci, mehercule, et quidem Saepius : Sed, neScio quo modo, dum lego, assentior : cum posui librum, et mecum ipse de immortalitate animorum coepi cogitare, assensio Omnis illa elabitur Marcus. Quid hoc 3 dasne aut manere animos OS mortem, aut morte ipsa interires Auditor DO Vero Marc/ι3. Quid, si maneant Anditor. Beatos esse concedo. Marcus. Si intereant 3 Auditor Non esse mi- Seros, quoniam ne sint quidem Jam istuc coacti a te, Paulo ante concessimus. Marcus. Quo modo igitur, aut cur mortem malum tibi videri dicis, quae aut beatos nos Sciet, animi manentibus, aut non mi SerOS, Sensu carentes XII. Auditor. Expone igitur, nisi molestum St, primum, animos, Si potes, remanere post mortem: tum, si minus id obtinebis est enim arduum , docebis, carere Omni malo mortem. Ego enim istuc ipsum Vereor, ne malum sit, non dico carere sensu, Sed carendum esse Marcus Auctoribus quidem ad istam Sententiam, quam vis obtineri, ut optimi possumuS

quod in omnibus causis et debet et solet Valere plurimum , et primum quidem Omni antiquitate quae, quo propius aberat ab ortu et divina progenie, hoc

melius ea fortasse, quae erant Vera, Cernebat.

Itaque unum illud erat insitum priscis illis, quos

130쪽

Iis TUS C. QUAEST. LIB. I. CAP. 13.

cascos appellat Ennius, esse in morte en Sum, neque excessu vita sic deleri hominem, ut funditus interiret idque cum multis aliis rebus, tum e Pontificio jure et caerimoniis sepulcrorum, intelligi licet; quas maximis ingeniis praediti nec tanta cura coluis- fient, nec violata tam inexpiabili religione sanxissent, nisi haesisset in eorum mentibus, mortem non interitum esse omnia tollentem atque delentem, Sed quamdam quasi migrationem, commutationemque Vitae, quae in claris viris et feminis, dux in coelum soleret esse in caeteris humi retineretur, et permaneret tamen Echoc, et nostrorum Opinione, Romulus in coelo cum Dis agit aevum, ut famae assentiens dixit Ennius : et apud Graecos, indeque perlapsus ad nos, et usque ad Oceanum, II ercules, tantus et tam praesens habetur Deu S.

Hinc Liber Deus, Semele natus, eademque famae celebritate Tyndarida fratres qui non modo adjutores in proeliis victoria populi Romani, sed etiam nuntii, fuisse perhibentur. Quid' Ino Cadmi filia, nonne Leucothea nominata a Graecis Matuta habetur a nostri. Quid Θ totum prope coelum ne plures PerSequar nonne humano genere completum est 3XIII. Si vero scrutari vetera, et X hi ea, quae Scriptores Graeci prodiderunt, eruere coner ipsi illi majorum gentium Dii qui habentur, hinc a nobis

profecti in coelum reperientur. Quaere, quorum demonstrantur sepulcra in Gr*Ρcia : remini Scere, quoniam es initiatus, quae traduntur mysteriis : tum

denique, quam hoc late pateat, intelliges. Sed, qui

nondum ea, quae multis post annis tractari coepissent, physica didicissent, tantum sibi perSuaserant, quantum natura admonente cognoverant rationes et cau- Sas rerum non tenebant. Visis quibuSdam saepe movebantur, hisque maxime nocturnis, ut viderentur ii, qui vita exceSSerant, Vi Vere.

Ut porro firmissimum, hoc asterri videtur, cur

SEARCH

MENU NAVIGATION