Opera

발행: 1820년

분량: 456페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

agimus 3 obliti ne sumus, hoc nunc nobis esse propositum, cum satis de aeternitate dixissemus, ne, si interirent quidem animi, quidquam mali esse in mortes Auditor. Ego vero memineram sed te de aeternitate dicentem aberrare a proposito facile patiebar. XXXIV. Mureus. Video te alte spectare, et esse in coelum migrare. Auditor Spero fore, ut contingat id nobis. Sed fac, ut isti volunt, animos non remanere post mortem : vide nos, si ita Sit, privari spe beatioris vitae. Murcus Mali vero quid affert ista sententia 3 Fac enim sic aninium interire, ut corpuSQnum igitur aliquis dolor, aut Omnino post mortem SenSus, in corpore est 3 emo id quidem dicit: etsi Democritum insimulat Epicurus, Democritici negant. Ne in animo quidem igitur Sensus remanet: ipse enim nusquam est. Ubi igitur malum est 3 quoniam nihil tertium est: an, quoniam ipse animi discessus a corpore non fit Sine dolores Di credam itaeSse, quam est id exiguum t et falSum esse arbitror: et fit plerumque sine sensurimo unquam etiam cumvolii platae totumque hoc leve St, qualecumque St. Fit enim ad punctum temporiS. Auditor Illud angit, vel potius excruciat, di Scessus ab omnibus iis quae sunt bona in vita. Marcus. Vide, ne a malis dici verius possit. Quid ego nunc lugeam vitam hominum 3 Vere et jure possum sed

quid necesse est, eum id agam, ne poSt Ortem mi Sero nos putemus fore, etiam vitam efficere deplorando miseriorem Θ Fecimus hoc in eo libro, in quo

nosmetipsos, quantum potuimus, OnSolati Sumus.

A malis igitur mors abducit, non a bonis, Verum Si quaerimus. Hoc quidem a Cyrenaico Hegesii sic copi0se disputatur, ut is a rege Ptolemaeo prohibitus esse dicatur illa in scholis dicere, quod multi, his auditis, mortem sibi ipsi consciscerent Callimachi quidem epigramma in Ambraciotam Cleombrotum St, quem ait, cum nihil ei accidisset adversi, e muro Se

152쪽

I33 TUSC. QUAEST. LIB. I. Λ P. 35.

in mare abjecisse, lecto Platonis libro Ejus autem,

quem disi, Hegesiae liber est, ποκαρτερων, quod avita quidam per inediam discedens, revocatur ab amici SQ quibus respondens, vitae humange enumerat inia Commoda. Possem id facere, etsi minus quam ille, qui omnino vivere expedire nemini putat. Mitto alios etiamne nobis expedit, qui, et domesticis et forensibus solatiis ornamentisque privati, certe, Si ante Occidissemus, mors nos a maliS, non a boniS, Straxisset pXXXV. Sit igitur aliquis, iii nihil mali habeat

nullum a fortuna vulnus acceperit. Metellus ille honoratis quatuor filiis : at quinquaginta Priamus quibus septem et decem justam YOre natiS. In utroque eamdem habuit fortuna potestatem ; sed usa in altero est. Metellum enim multi filii, siliae, nepotes, neptes, in rogum imposuerunt Priamum, tanta progenie orbatum, cum in aram confugisset, hostilis manus interemit. Hic si vivis filiis, incolunt regno, occidisSet, Adstante ope barbarica, Tecti caelatis, laqueatis; utrum tandem a bonis an a malis discessisset Tum profecto videretur a bonis. At ce1 te ei melius evenisset nec tam flebiliter illa canerentur, mae oriani vidi inflammari, Priamo vi vitam evitari, Jovis aram Sanguine turpari. Quasi vero ista vi quidquam tum potuerit ei melius accidere. Quod si ante Occidisset, tamen eventum omnino amisisset hoc autem tempore Se Summalorum amisit Pompei nostro familiari, cum graviter aegrotasset eapoli, melius est factum p CorO- nati eapolitani fuerunt nimirum etiam Puteolani; vulgo ex oppidis publice gratulabantur. Ineptum sane negotium, et neculum, Sed tamen fortunatum.

153쪽

Utrum igitur, si tum esset exstinctus, a bonis rebus an a malis discessisset Certe a miseris. Non enim cum Socer bellum gessisset non imparatus arma sumsisset non domum reliquisset non ex Italia fugi Sset non, Xercitu amisso, nudus in servorum ferrum et manus incidisset: non liberi defleti non fortunae omnes a victoribus possiderentur. Qui, si mortem tum obisset, in amplissimis fortunis occidisset, is, propagatione Vitae, quot, quantus, quam incredibiles, hausit calamitates lXXXVI. Haec morte effugiuntur, etiam Si non evenerint, tamen quia possunt evenire. Sed homines ea sibi accidere posse non cogitant. Metelli sperat sibi quisque fortunam perinde quasi aut plures Ortunati sint quam infelices aut certi quidquam sit in rebus humanisa aut sperare Sit prudentius, quum ti

mere

Ned hoc ipsum concedatur, bonis rebus homines morte privari ergo etiam carere mortuo vitae commodis, idque esse miserum. Certe, ita dicant, neceSseeSt. An potest is, qui non est, re ulla carere 3 triste enim est nomen ipsum carendi, quia subjicitur haec vis : habuit, non habet desiderat, requirit, indiget. Opinor, haec incommoda sunt carentis Caret oculis, odiosa caecitas liberis, orbitas. Valet hoc in vivis r mortuorum autem, non modo vita commodis, Sed ne vita quidem ipsa quisquam caret. De mortuis loquor, qui nulli sunt. OS, qui Sumus, num, Si aut cornibu caremus aut pennis sit, qui id dixerit 3 Certe nemo. Quid ita 3 Quia, cum id non habeas, quod

tibi nec usu nec natura Sit aptum, non Care , etiam si sentias te non habere. Hoc premendum etiam atque etiam S argumentum, confirmato To, de quo,

si mortales animi sunt, dubitare non OSSUmus, quin tantus interitus in morte sit, ut ne minima quidem suspicio sensiis relinquatur. Hoc igitur probe stabilit et fixo illud Xcutienduin est, ut Sciatur, quid sit carere, ne relinquatur aliquid errori in verbo.

154쪽

I40 TUSC. QUAEST. LIB. I. CAP. 37.

Carere igitur hoc significat, egere eo quod habere

velis. Inest enim velle in carendo nisi cum Sic tum- quam in febri dicitur, aliti quadam Iotione Verbi. Dicitur enim alio modo etiam carere, cum aliquid non habeaS, et non habere te sentias, etiam si id facile patiare Carere autem malo, id non dicitur nec enim esset dolendum. Dicitur illud bono carere; quod est malum. Sed ne vivus quidem bono caret, Si eo non indiget: sed in vivo intelligi tamen poteSt, regno carere dici autem hoc in te satis subtiliter non poteSi potuisset in Tarquinio, cum regno SSeteXpulsus. At in mortuo ne intelligi qui leni potest.

Carere enim sentientis est; nec sensu in mortuo:

ne carere quidem igitur in mortuo est. Quamquam quid Opus est in hoc philosophari, cum rem non magnopere philosophia egere videamus 3 XXXVII. Quoties non modo ductores nostri, Sed

universi etiam eXercitus, ad non dubiam mortem concurrerunti tu quidem si timeretur, non L. BrutuS, arcen eum reditu tyrannum quem ipse expulerat, in proelio concidisset: non cum Latinis decertans pater Decius, cum Etruscis filius, cum Pyrrho nepos, Se hostium telis objecissent: non uno bello pro patria cadentes Scipiones Hispania vidisset, Paulum et Geminum Canii , Venusia Marcellum, Latini Albinum Lucani Gracchum. Num quis horum miser hodie Θ e tum quidem post spiritum Xtremum nec enim poteSt esse miser qui Squam, SenSuperemto. At id ipsum Odiosum est, sine SenSU SSO.

Odiosum, si id esset carere. Cum vero perspicuum sit, nihil posse in eo esse qui ipse non sit quid potest esse in eo Odiosum, qui nec careat nec sentiat 3 Quamquam hoc quidem nimis saepe sed eo, quCd in hoc inest omnis animi contractio e metu morti S.

Qui enim satis viderit id, quod est luce clarius),

animo et corpore consumto, totoque animante deleto,

et facto interitu universo illud, anima quod fuerit, factum esse nihil, is plane perspiciet, inter Hipp0-

155쪽

Centaurum, qui nunquam fuerit, et regem Agamem nonem, nihil interesse nec pluris nunc facere M. Camillum hoc civile bellum, quam ego illo vivo, fecerim Romam captam. Cur igitur et Camillus doleret, si haec, post trecento et quinquaginta fere annos, eventura putaret, et ego doleam, si ad decem millia annorum, gentem aliquam urbe nostra potituram putem Θ Quia tanta

earitas patriae est, ut eam, non enSumOStro, Sed Salute ipsius, etiamur.

XXXVIII Itaque non deterret sapientem mors,

qu e propter incertos casus quotidie imminet, propter brevitatem vitae nunquam longe poteSt abeSSe), quominus, in omne tempus, reipublicae suisque con Sulat, et poSteritatem ipsam, cujus sensum habiturus non it, ad se putet pertinere. Quare licet, etiam mortalem esse animum judicantem arierna moliri non gloriae cupiditate, quam SenSum non sis, Sed Virtutis, quam necessario gloria etiam si tu id non agaS, consequatur. Natura vero Sic Se habet, ut, quomodo initium nobis rerum omnium Ortus noSter a

ferat, Sic exitum mors. Ut nihil pertinuit ad nos ante ortum, sic nihil post mortem pertinebit. In quo quid potest esse mali, cum mors nec ad rivos perti nent nec ad mortuo. Alteri nulli sunt, alteros non attingit. Quam qui leviorem faciunt, somni simillimam volunt esse quasi vero quiSquam ita nonaginta annos velit vivere, ut, cum SeXaginta confecerit, reliquos dormiat. Ne sues quidem id velint, non modo ipse Endymion vero, si fabulas audire Volumus, nescio quando in Latmo obdormivit, qui

est mons Cariae. Nondum, Opinor, St XperrectuS. Num igitur eum curare censes, cum Luna laboret, aqua conSopitus utatur, ut eum dormientem Oscularetur 3 Quid curet autem, qui ne sentit quidem 3

Habe Somnum imaginem mortis, eamque quotidie induis. Et dubitas, quin sensus in morte nullus Sit, cum in ejus simulacro videas esse nullum senSum

156쪽

I42 TUSC. QUAEST. LIB. I. CAP. 40.

XXXIX. Pellantur ergo istae ineptiae paene ni-IUS, ante tempus mori, miserum esse. Quod tandem tempus p aturaenes At ea quidem dedit usuram Vit e, tamquam pecuniae, nulla praestituta die. Quid est igitur, quod querare si repetit, cum vult 3 ea enim conditione acceperas. idem, si puer PRIVUS Occidit, aequo animo ferendum putant: si vero in cunis, ne querendum quidem. Atqui ab hoc acerbius exegit natura, quod dederat. Nondum guStaVerat, inquiunt, vit; suavitatem : hic autem jam pe- Tubat magna, quibus frui co perat. At id quidem ipsum in caeteris rebus melius utatur, aliquam partem, quam nullam, attingere cur in vita secus pQuamquam non male ait Callirnachus, multo saepius Iacrymasse Priamum, quam Troilum. Eorum autem, qui Xacta aetate moriuntur, fortuna laudatur. Curi nam, reor, nullis, si vita longior daretur, POS- set esse jucundior. Nihil est enim profecto homini prudentia dulcius, quam, ut caetera auferat, affert Certe Senectus. Quae vero aetas longa est 3 aut quid Omnino homini longum Θ Nonne modo pueros, modo adolescentes, in cursu, a tergo inSequenS, nec Opinante assecuta est senectus 3 Sed quia ultra iamdhabemus, hoc longum ducimus omnia ista, perinde Ut cuique data sunt pro rata parte 4n vita, aut longa aut brevia dicuntur. Apud Hypanim fluvium, qui ab Europae parte in Pontum influit, Aristoteles ait

bestiolas quasdam nasci, quae unum diem vivunt. EX his igitur, hora octava quae mortua St, ProVecta aetate mortua est quae vero Occidente Sole, decrepita eo magis, si etiam solstitiali die. Confer nostram longissimam aetatem cum aeternitate in eadem Propemodum brevitate, qua illi bestiolae, reperie-

XL. Contemnamus igitur omnes ineptias quod enim levius huic levitati nomen imponam 3 totamque vim bene vivendi in animi robore ac magnitudine, et in omnium rerum humanarum contemtione

157쪽

ac despicientia, et in omni virtute, ponamus. Nam nunc quidem cogitationibus molestissimis esteminamur, ut Si ante mors adveniet quam ChaliuPorum pronii SSR DI Secuti Sumus spoliati magnis quihusdam bonis illusi destitutique, videamur. Quod si exspectando et desideran do pendemus animi S, cruciamur angimur. Pro Ilii immortales t quam iter illud jucundum esse debet, quo confecto, nulla reliqua cura nulla sullicitudo futura sit Quam me delectat Theramenes quam elato animo est Etsi enim flemus, cum legimus, tamen non miserabiliter Vir clarus emoritur qui cum conjectu in carcerem triginta jussu tyrannorum, venenum, Ut sitienS, Obduxi SSet reliquum sic e poculo ejecit, ut id resonaret; quo sonitu reddito, arridens, Propino,' inquit, hoc pulchro Critiae, qui in eum fuerat teterrimus Graeci enim in conviviis solent nominare, cui poculum tradituri sint Lusit vir egregius extremo

spiritu, cum jam praecordii conceptam mortem contineret: vereque ei, cui venenum praebiberat, mortem est eam auguratus, quae brevi OnSecuta est.

Quis hanc animi maximi aequitatem in ipsa morte laudaret, Si mortem malum judicaret 3 adit in

eumdem carcerem, atque in eumdem paucis pOSDannis scyphum Socrates, eodem celere judicum, quo tyrannorum, Theramenes. Qua est igitur ejus oratio, qua facit eum lato usum apud judices, jam morte multatum ΘXLI. magna me V inquit spes tenet, judices, bene mihi evenire, quod mittar ad mortem. Necesse

est enim, sit alterum de duobus ut aut sensu Cmianin omnes mors auferat, aut in alium quemdam locum ex his locis morte migretur. Quamobrem, sive Sensu eXStinguitur, morsque ei Somno Similis est, qui nonnunquam, etiam Sine Vi Si Somniorum, placatissimam quietem assert Dii boni l quid lucri est mori aut quam multi dies reperiri posSunt, qui tali nocti anteponantur cui si similis futura est

158쪽

I44 TUSC. QUAEST. LIB. I. CAP. 42.

perpetuita omnis consequentis temporis, quis me beatior 3 Sin vera sunt, quae dicuntur, migrationem eSSe mortem in ea oras, quas, qui e vita excesserint, incolunt id multo jam beatius est, te, cum ab iis qui se judicum numero haberi velint, evaseris, adeo venire, qui vere judices appellentur, uinoem, Rhadamanthum, Eacum, Triptolemum convenireque eos, qui juste et cum fide vixerint. Haec peregrinatio mediocris vobis videri potest Θ Ut vero colloqui cum Orpheo Musaeo Homero, Hesiodo, liceat, quanti tandem aestimatis 3 quidem saepe emori, si fieri posset vellem, ut ea, quae dico, mihi liceret invenire. Quanta delectatione autem uiscerer, cum Palamedem, cum Ajacem cum alios judicio iniquo circumventos, convenirem tentarem etiam Summi regis, qui maXimas copias duxit ad Trojam, et lyssi, Sisyphique prudentiam : nec ob eam rem, cum etΡc Xquirerem, sicut hic faciebam, capite damnarer. Ne vos quidem judices ii, qui me - solvistis, mortem timueritis. Nec enim cuiquam bono mali quidquam evenire potest, nec vi VO, nec mortuo :nec unquam riu res aliis immortalibus negligentur. Nec mihi ipsi hoc accidit fortuito Nec vero ego iis, a quibus accuSatu Sum, aut a quibu condemnatus, habeo quod succenseam, nisi quod mihi nocere se crediderunt. V Et haec quidem hoc modo nihil autem melius extrem Sed tempus est,' inquit, hinc abire me, ut moriar; VOS, Ut vitam agatis. Utrum autem sit melius Dii immortales sciunt hominem quidem Scire arbitror neminem. XLII. Nae ego haud paulo hunc animum malim, quam eorum omnium fortunas, qui de hoe judicaverunt Etsi quod praeter Deos negat Scire quemquam, id scit ipse, utrum melius sit nam dixit ante sed suum illud, nihil ut affirmet, tenet ad extremum. Nos autem teneamus, ut nihil cenSeamus esse malum, quod sit a natura datum omnibus : intelligamuSque, si mors malum Sit, esse empiternum ma-

159쪽

lum. Nam vitae miserae mors finis esse videtur: mortis, si est misera, inis esse nullus potest. Sed quid ego Socratem aut Theramenem, praestantes viros virtutis et sapientiae gloria, commemoro, cum Lace daemonius quidam, cujus ne nomen quidem proditum CSt mortem tantopere contemserit, ut, cum ad eam

duceretur, damnatus ab Ephoris, et esset vultu hilari atque laeto dixissetque i quidam inimicus, Contemnisne leges Lycurgi γ' responderit, ago vero illi maximam gratiam habeo, qui me ea poena multaverit, quam Sine mutuatione et Sine verSura, posSem dissolvere.' O virum Sparta dignum i ut mila quidem, qui tam magno animo fuerit, innocens damnatus esS Videatur. Tales innumerabiles nostra civitas tulit. Sed quid duces et principe nominem, cum legiones scribat Cato saepe alacres in eum locum profectas, unde redituras se non arbitrarenturi Pari animo Lacedaemonii in Thermopylis occiderunt, in quos Simonides: Dic hospes, Spartae nos te hic vidisse jacentes, Dum Sanctis patriae legibus Obsequimur.

Quid ille dux Leonidas diei Pergite animo sorti,

Lacedaemonii hodie apud inferos fortasse coenabimus.' Fuit haec gens fortis, dum Lycurgi leges vigebant e quibus unus, cum Perses hostis in colloquio dixisset glorians, Solem, prae jaculorum multitudine et sagittarum, non videbitis. In umbra, inquit, igitur pugnabimus. V Viros commemor et qualis tandem Lacaena 3 quae cum filium in proelium misisset, et interfectum audisset, Idcirco,' inquit, tenueram, ut Sset, qui pro patria mortem non dubitaret Occumbere. XLIII. Esto sortes et duri Spartiatae magnam habet vim reipublica disciplina. Quid 3 Cyrenaeum Theodorum, philosophum non ignobilem, nonne miramur 3 cui cum Lysimachus rex crucem minaretur, Philor. VOL. m. O

160쪽

Istis, qupego,' inquit, ista horribilia minitare purpuratis tuis Theodori quidem nihil interest, humine an sublime putrescati Cujus io dicto admoneor, ut aliquid etiam de humatione et sepultura dicendum existimem rem non difficilem, iis praesertim cognitis quae de nihil sentiendo paulo ante dicta sunt. De qua Socrates quidem quid senserit, apparet in eo libro, in quo

moritura de quo jam tam multa diXimus. Cum enim de immortalitate animorum disputavisset, et jam moriendi tempus urgeret, rogatus a Critone, quemadmodum sepeliri vellet, multam vero,' inquit, Operam, amici, frustra consumsi Critoni enim nostro non perSuasi me hinc Volutumni, neque quidquam mei relicturum. Verumtamen, Crito, Si me assequi potueris, aut sicubi nactus eris, ut tibi videbitur, sepelito. Sed mihi crede, nemo me VeStrum, cum hinc XCessero, consequetur.' Praeclare

id quidem, qui et amico permiserit, et se Ostenderit de hoc toto genere nihil laborare. Durior Diogenes, et id quidem sentiens, sed, ut CynicuS, SperiUS, projici se jussit inhumatum. Tum amici Volucribusne et seris 3 Uinime vero,' inquit sed bacillum propter me, quo abigam, ponitote. Qui poteris 3 illi: non enim senties. V Quid igitur mihi ferarum laniatus oberit, nihil sentienti Θ ra clare Anaxagoras, qui cum Lampsuci moreretur, quaerentibus amici S, velletne lagomenas in patriam, si quid ei accidisset, auferri; mihi necesse est, inquit undique enim ad inferos tantumdem viae

est.' Totaque de ratione humationis unum tenenis dum est, ad corpus illam pertinere sive occiderit animus, Sive vigeat. In corpore autem, perSpicuum est, vel exstincto animo vel elapso, nullum residere

XLIV. Sed plena errorum sunt omnia. Trahit Hectorem, ad currum religatum, Achillex lacerari

SEARCH

MENU NAVIGATION