Opera

발행: 1820년

분량: 456페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

M. TULLI CICERONIS

TUSCULANARUM

QUAESTIONUM,

AD M. BRUTUM,

LIBER QUARTUS.

De reliquis Animi Perturbationibus. I. ues multis locis nostrorum hominum ingenia

Virtutesque Hrute, sole mirari tum maxime his in Studiis, quae, Sero admodum expetita, in hanc civitatem e ,raecia transtulerunt. Nam cum a primo Urbis ortu regiis institutis, partim etiam legibus, auspicia, caerimoniae, comitia, provocationes, patrum consilium equitum peditumque descriptio, tota res militaris divinitus esset constituta tum progresSio admirabilis incredibilisque cursus ad omnem excellentiata factus est, dominatu regio republica liberata. Nec vero hic locus est, ut de moribus institutisque niajorum, et disciplina ac ten peratione civitatis loquamur. Aliis haec locis satis accurate a nobis dicta Sunt maximeque in iis sex libris, quos V De Republica I scripsimus. Hoc autem loco consideranti mihi studia doctrinae, multa sane Occurrunt, Cur in quoque arcessita aliunde, neque solum expetita, sed Philos. VOL. III. U

232쪽

2I3 TUSC. II EST. LIB. IV. CAP. 2.

etiam conservata et culta videantur. Erat enim illis Paene in conspectu praestanti sapientia et nobilitate Pythagoras qui fuit in Italia temporibus iisdem, quibus L. Brutus p triam liberavit, praeclarus auctor nobilitatis tuae Pythagorae autem doctrina, cum longe lateque flueret, permanavisse mihi videtur in hanc civitatem idque cum conjectura probabile est, tum quibusdam etiam vestigiis indicatur. Quis enim est, qui putet, cum floreret in Italia Gnocia potentissimis et maximis urbibus ea, quae Magna dicta St, in hisque primum ipsius Pythagorae, deinde postea

Pythagoreorum, tantum nomen eSSet nostrorum hominum ad eorum doctissimas voces aures claUSaS

fuisses Quinetiam arbitror, propter Pythagoreorum admirationem, Numam quoque regem PythagOreum a posterioribus existimatum. Nam cum Pythagorae disciplinam et instituta cognOScerent, regiS-que ejus aequitatem et sapientiam a majoribus suis accepiSSent, aetates autem et tempora ignorarent propter UetuStutem, eum, qui sapientia excelleret, Pythagorae auditorem fuisse crediderunt. II. Et de conjectura quidem hactenus Vestigia autem Pythagoreorum quamquam multa colligi pos- Sunt, pauci tamen utemur, quoniam non id agitur hoc tempore. Nam cum carminibus soliti illi esse dicantur et praecepta quaedam occultius tradere, et mente Suas, a cogitationum intentione, cantu fidibusque ad tranquillitatem traducere gravissimu auctor in Originibus' dixit Cato, morem apud majoreS hunc epularum fuisse, ut deinceps, qui accubarent, canerent ad tibiam clarorum virorum laudes atque

virtutes. Ex quo perspicuum est, et cantu tum fuisse rescripto vocum Onis, et carmina.

Quamquam id quidem etiam XII tabula declarant, condi jam tum solitum esse carmen e quod ne liceret fieri ad alterius injuriam, lege sanxerunt. Nec vero illud non eruditorum temporum argumentum

est, quod et Deorun pulvinaribus, et epulis magi-

233쪽

stratuum, fides praecinunt quod proprium ejus fuit,

de qua loquor, disciplinae. Mihi quidem Appii Caeci

carmen, quod valde Panaetius laudat epistola quadam, quae est ad Q. Tuberonem, Pythagoreum videtur. IIulta etiam sunt in nostris institutis ducta ab illis quae praetereo, ne ea, quae peperisSe ipsi putamur, aliunde didicisse videamur. Sed, ut ad propositum redeat orati : quam brevi tempore, quot et quanti poetae, qui autem Oratores, exstiterunt lfacile ut appareat, Ostros omnia consequi potuisse, simul ut velle coepissent. Sed de caeteris studiis alio loco et dicemus, si usus fuerit, et saepe diximus. III. Sapientiae studium vetus id quidem in nostris sed tamen, ante Laelii aetatem et Scipionis, non reperio, quos appellare possim nominatim quibus adolescentibus, Stoicum Diogenem et Academicum Carneadem video ad senatum ab Atheniensibus mis-

SosiSSe legatos, qui cum reipublicae nullam unquam partem attigissent, essetque eorum alter Cyrenaeus, alter Babylonius, nunquam profecto Scholis SSent

excitati, neque ad illud munus electi, nisi in quihusdam principibus, temporibus illis fuissent studia doctrinae qui cum caetera literis mandarent, alii juscivile, alii orationes suas, alii monimenta majorum, hanc amplissimam omnium artium bene vivendi disciplinam vitae magis quam literis persecuti sunt. Itaque illius verse elegantisque philosophiae, quae ducta a Socrate, in Peripateticis adhuc permansit, et idem alio m0do dicentibus Stoicis, cum Academici eorum

controversias disceptarent, nulla fere Sunt, aut pauca admodum Latina monimenta, sive propter magnitu dinem rerum, occupationemque hominum, si Ve etiam,

quod imperitis ea probari posse non arbitrabantur: cum interim, illis silentibus, C. Amafanius exstitit dicens : cujus libris editis, commota multitudo contulit se ad eamdem potissimum disciplinam; sive quod erat cognitu perfacilis; sive quod invitabat illecebris blandae voluptatis sive etiam, quia nihil

234쪽

220 TUSC. I EST. LIB. IV. CAP. 5.

prolatum erat melius illud quod erat, tenebanti Post Amafanium autem multi ejusdem aemuli rationis multa cum scripsissent, Italiam totam occupaverunt: quodque maXimum argumentum St, non

die illa subtiliter quod etiam facile ediscantur, et ab indoctis probentur, id illi firmamentum esse disciplinae putant. IV. Sed defendat quod quisque sentit sunt enim judicia libera nos institutum tenebimusa nulliusque unius discipliniae legibus adstricti, quibus in philosophia nece3sario pareamus, quid sit in quaque re maxime probabile, Semper requiremuS. Quod, cum saepe alias, tum nuper in TuSculano, Studiose egimus. Itaque, Mositis tridui disputationibus, quartus dies hoc libro concludetur. Ut enim in inferiorem ambulationem descendimus quod feceramus idem superioribus diebus), acta re est Sic. Marci/s. Dicat, si quis vult, qua de re disputari velit Aiulitor. on mihi videtur omni animi perturbatione posse Sapiens vacare. Murcitis. Egritudine quidem hesterna disputatione videbatur nisi sorte temporis causὰ assentiebare. Auditor Minime vero nam milii egregie probata est oratio tua. Marcus. Non igitur existimas cadere in sapientem: gritudinem 3 Auditor Prorsus non arbitror. Marcus Atqui, si ista perturbare animum sapientis non potest, nulla poterit. Quid enim Θ metusne conturbet 3 At earum rerum est absentium metuS, quummpraesentium est aegritudo. Sublata igitur aegritudine, Sublatus est metus. Restantius perturbationes, laetitia gestiens, et libido quae si non cadent in sapientem, Semper mens erit tranquilla sapientis. Auditor Sic prorsus intelligo. Marcus. Utrum igitur mavis 3 Statimne nos vela facere, an quaSi e portu

egredientes paululum remigare V. Auditor Quidnam est istuc non enim intelligo. Marcus. Quia Chrysippus et Stoici, cum de animi perturbationibus disputant, magnam partem

235쪽

TU U EST. I in IV. CAP. 6. 22 lin his partiendis et definiendis occupati sunt illa

eorun perexigua Oratio est, qua naedeantur animis nec eos turbulento esse patiantur. Peripatetici autem, ad placandos animos, multa flerunt spinas

partiendi et definiendi praetermittunt uiuerebam igitur, utrum panderem vel Orationis Statim, an eam

ante paululum dialecticorum remis propellerem Auditor Isto modo vero Erit enim hoc totum, quod quaero e utroque persectius Maretis. Est id quidem rectius sed post requires, si quid fuerit obscurius. Auditor Faciam equidem. Tu tamen, ut soles, dices ista ipsa Obscura planius, quam dicuntur a Graecis Marcus Enitar equidem sed intento opus est animo, ne Omnia dilabantur, si unum aliquo estugerit. Quoniam, quae Graeci παξ γ vocant, nobis perturbationes appellari magis placet, quam morbos in his explicandis veterem illam equidem Pythagorae primum, deinde Platonis, descriptionem Sequar qui animum in duas partes dividunt alteram rationis participem faciunt, alteram eXpertem. In participerationis ponunt tranquillitatem, id est, placidam quietamque constantiam in illa altera motus turiabidos tum irae, tum cupiditatis, contrarios inimicosque rationi. Sit igitur hic fons Utamur tamen, in his perturbationibus describendis, Stoicorum definitionibus et partitionibus; qui mihi videntur in hac

quaestione versari acutissime.

VI. Est igitur Zenonis haec definitio, ut perturbatio sit, quod πα Θος ille dicit, averSara recta ratione, contra naturam, animi commotio. Quidam brevius, perturbationem esse appetitum vehementiorem et Sed vehementiorem eum volunt esse, qui longius disces-Serit a naturae constantia Partes autem perturbationum volunt ex duobus opinatis bonis nasci, et ex

duobus opinatis malis : ita esse quatuor. Ex bonis libidinem et laetitiam, ut sit laetitia praesentium Onorum, libido futur0rum ex malis metum et aegri-

236쪽

222 TUSC. Q EST. LIB. IV. CAP. 7.

tudinem nasci censent metum futuris aegritudinem, praesentibus. Quae enim venientia metuuntur,

eadem assiciunt aegritudine instantia. Laetitia autem et libido in bonorum opinione versantur, cum libido, ad id quod videtur bonum, illecta et inflammata rapiatur letetitia, ut adepta jam aliquid concupitum esseratur, et geStiat. Natura.

enim omne ea, quae bona Videntur, Sequuntur, fugiuntque contraria. Quamobrem si inid objecta species cujuspiam est quod bonum videatur ad id adipiscendum impellit ipsa natura. Id cum OnStanter prudenterque fit, ejusmodi appetitionem Stoici βουλησο ppellant, O appellamus voluntatem. Eam illi putant in solo esse sapiente, quam sic desinthini: Voluntas est, situ quid cum ratione desiderat quae autem, rationi adversa, incitata est vehementius ea libido est, vel cupiditas effrenata quae in omnibus stultis invenitur. Itemque, cum ita movemur, ut in bono simus aliquo, dupliciter id contingit. Nam cum ratione uni-mUS movetur placide atque constanter, tum illud gaudium dicitur cum autem inaniter et effuse animus Xsultat, tum illa laetitia gestiens vel nimia dici potest quam ita definiunt, Sine ratione animi elationem. Quoniamque, ut bona natura appetimus, Sic a malis natura declinamus; quae declinatio cum ra-1ione et cauti appelletur eaque intelligatur in

solo esse sapiente quae autem Sine ratione, et cume animatione humili atque fracta, nominetur metus. Est igitur metus rationi adversa cautio. PraeSenti Suutem mali sapienti assectio nulla est. Stultis autem aegritudo est ea, qua assiciuntur in malis opinatis animosque demittunt, et contrahunt, rationi non obtemperant . Itaque haec prima definitio est, ut aegritudo sit animi adversante ratione, contractio. Sic quatuor perturbationes Sunt, re constantiae, quoniam aegritudini nidia constantia opponitur. VII. Sed omnes perturbationes judicio censent

237쪽

fieri et opinione. tuque eas clefiniunt preSSius, ut intelligatur, non modo quam vitiosae, sed etiam quam in nostra sint potestate. Est igitur aegritudo opinio recens mali prpesentis in quo demitti contrahique animo rectum esse videatur laetitia, opinio recensi, in praesentis, in quo efferri rectum esse videatur a metus, opinio impendentis mali quod intolerabileeSse videatur libido, opinio venturi boni, quod sit

CX USU jam proesens esse atque adesse. Sed quae

judicia, quasque piniones perturbati inum esse diXi,

non in eis perturbationes solum positas esse dicunt, verum illa etiam, quo emciuntur perturbationibuS, ut aegritudo quasi morsum aliquem doloris emciat; metus recessum quemdam animi et fugani laetitia profusam illaritatem libido es frenatam appetentiam opinationem autem, quam in omnes definitione superiores inclusimus, volunt esse imbecillamassensionem.

Sed singulis perturbationibus partes ejusdem generi plures subjiciuntur: ut aegritudini, invidentia utendum est enim docendi causa, verbo minus Sitato quoniam invidia non in eo, qui invidet, solum dicitur, sed etiam in eo cui invidetur), aemulatio,

trectatis, misericordia, angor, luctuS mu'ror, ε umna, dolor, lamentatio, sollicitudo, moleStia, afflictatio desperatio, et sirius sunt de genere eodem. Sub metuna autem Subjecta sunt pigritia pudor, terror, timor, pavor, Xanimatio, conturbatio, formido.

Voluptati malevolentia laetans malo alieno J, delectatio jactatio, et similia Libidini ira, excandescentia odium inimicitia, discordia, indigentia desiderium, et caetera ejusmodi. Haec autem definiunt hoc

VIII. Invidentium esse dicunt egritudinem SuSceptam propter alterius res secundas, quae nihil noceant invidenti: nam si quis doleat ejus rebus Secundis, a quo ipse laedatur, non recte dicitur invidere ut si Hectori Agamemnon Qui autem, cui

238쪽

alterius commoda nihil noceant, tamen eum doleat his frui, is invidet profecto. Emulatio autem dupliciter illa quidem dicitur, ut et in laude et in vitio

nomen hoc Sit nam et imitatio virtutis, aemulatio dicitur sed ea nihil hoc loco utimur est enim laudis); et est aemulatio aegritudo, si eo, quod concupierit, alius potiatur, ipse careat. obtrectatio autem est ea, quam intelligi Zelotypiam volo, aegritudo X e quod alter quoque potiatur eo, quod ipse concupiverit Misericordia est aegritudo ex miseria alterius injuria laborantis nemo enim parricidae aut proditoris supplicio misericordia commovetur. Angor, pygritudo premens Luctus, aegritudo X ejus, qui carus fuerit, interitu acerbo. Moeror, aegritudo flebilis. Erumna aegritudo laboriosa. Dolor, aegritudo crucians Lamentatio, aegritudo cum dulatu Sollicitudo aegritudo cum cogitatione. Olestia, aegritudo permanens. Afflictatio, aegritudo cum veXatione corporis. Desperatio, aegritudo sine ulla rerum exspectatione meliorum. Quae autem Subjecta sunt sub metu, ea sic definiunt Pigritiam, metum consequentis laboris: Pudorem et

terrorem, metum concutientem, ecquo fit, ut pudorem rubor, terrorem pallor et tremor et dentium crepitus consequatur timorem, metum mali appropinquantis Pavorem, metum mentem loco moventem ex quo illud Ennii,

Tum pavor sapientiam omnem mihi ex animo

CXpectorat V): Exanimationem, metum subsequentem, et quasi comitem pavoris Conturbationem, metum Xcutientem cogitata Formidinem, metum permanentem. IX. Voluptatis autem partes hoc modo describunt, ut malevolentia sit voluptas ex malo alterius sine emolumento suo Delectatio, voluptas suavitate auditus nimum deleniens et, qualis Si haec RU-rium, tales sunt ocul0rum, et tactionum, et Odora-

239쪽

tionum, et Saporiim quae sunt Omnes unius generis,

ad perfundendum animum tamquam in uesacrae voluptates. Jactatio est voluptas gestiens, et se efferens insolentius uitio autem libidini subjecta sunt, ea sic definiuntur, ut Ira sit libido poeniendi ejus, qui videatur laesisse injuria: Excandescentia auten sit ira nascens, et modo eXSistens, quae Θυμωσις Graece dicitur odium, ira inveterata Inimicitia, ira ulciscendi tempus observans: Discordia, ira acerbior, intimo odio et corde concepta Indigentia, libido

inexplebilis: Desiderium, libido ejus, qui nondum adsit, videndi Distinguunt illud etiam, ut sit libido

Darum rerum, quae dicuntur de quodam aut quibus danari quae κατηγορηὶ ματα dialectici appellant ut habere divitias capere honores Indigentia rerum ip-Sarum est, ut honorum, ut pecuniae.

Omnium autem perturbationum fontem esse dicunt Intemperantiam ς quae est a tota mente et a recta ratione defectio, sic aversa a praescriptione rationis, ut nullo modo appetitiones animi nec regi nec contineri queant. Quemadmodum igitur temperantia Sedat appetitiones, et Scit ut eae recta rationi pareant conservatque considerata judicia mentis sic, huic inimica, intemperantia omnem animi Statuna inflammat, conturbat, incitat. Itaque et aegritudines, et metuS, et reliquae perturbationes Omnes gignuntur

aut pituita redundat, aut bilis, in corpore morbi

aegrotationeSque nascuntur Sic pravarum opinionum conturbatio, et ipsarum inter Se repugnantia, Sanitate Spoliat animum, morbisque perturbat. Ex perturbationibus autem primum morbi conficiuntur, quae O-Cant illi νοσηαχτα, eaque, quae Sunt ei morbi contraria, quod habent ad res certas vitiosam mensionem atque fastidium deinde aegrotationes, qvi appellantur a Stoicis αρρωστηματα, hisque item OppOSitae contrariae offensiones. Hoc loco nimium Operae On-

240쪽

226 TUSC QUAEST. LIB. IV. CAP. II.

sumitur a Stoicis, maxime a Chrysippo, dum morbis

Corsorum comparatur morborum animi similitudo. Qua oratione praetermi Ssa minime neceSSaria, ea, quae rem continent, pertractemus. Intelligatur igitur, perturbationem, jactantibus se opinionibus inconstanter et turbide in motu esSe Semper cum autem hic fervor concitatioque animi inveteraverit, et tamquam in venis medullisque insederit, tum X- sistit et morbus, et aegrotatio, et Offensiones eae, quae sunt eis morbis aegrotationibusque contrariae.

XI. Uzec, quae dico, cogitatione inter se differunt, re quidem copulata sunt eaque oriuntur ex libidine et laetitia. Nam cum est concupita pecunia, nec adhibita continuo ratio, quasi quaedam Socratica medicina, quae sanaret eam cupiditatema permanat in venas, et inhaeret in visceribus illud malum exsistitque morbus, et aegrotatio, quae avelli inveterat non possit eique morbo nomen est Avaritia. Similiterque peteri morbi ut gloriae cupiditas, ut mulierositas ut ita appellem eam, quae Graece ιλ.ογυνεια dicitur , caeterique similiter morbi aegrotationesque naScuntur. Quae autem sunt his contraria, ea nasci putantur a metu ut odium mulierum, quale in ΜισογυM Attilii est ut in hominum universum gemnus, quod accepimus de Timone, qui ισανθρωπος appellatur ut inhospitalitas est. Quae onme aegrotationes animi eX quodam metu nascuntur earum rerum, quas fugiunt et Oderunt. Definiunt autem animi aegrotationem, opinationem vehementem de re non expetenda, tamquam valde expetenda, inhaerentem et penitus insitam. Quod autem nascitur ex offensione, ita definiunt, Opinionem vehementem de re non fugienda, inhaerentem, et penitus insitam, tamquam fugienda. Haec autem Opinatio est judicare se Scire quod nesciat. aegrotationi autem talia quaedam subjecta Vnt, avaritia, ambitio, mulierositas, pervicacia, ligurriti O, Vinolentia, cupedia, et si qua similia. Est autem

SEARCH

MENU NAVIGATION