Opera

발행: 1820년

분량: 456페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

cus appellatur; qui omnem vim divinam in naturii

Silam Sse censet, quae cauSas gignendi, ' augendi, minuendi habeat, sed careat Omni sensu et figura. XIV. Zeno autem ut jam ad veStros, Balbe, Veniam naturalem legem divinam eSse censet, eamque vim obtinere recta imperantem, prohibentemque contraria quam legem quomodo efficiat animantem, intelligere non possumus. Deum autem animantem certe volumus esse. Atque hic idem alio loco aethera

Deum dicit, si intelligi potest nihil sentiens Deus,

qui nunquam nobi Occurrit neque in precibus, neque in optatis, neque in votis filiis autem libris rationem quamdam per omnem naturam rerum pertivinentem, ut divinam esse affectam putat. Idem

astris hoc idem tribuit, tum annis, mensibus, annorumque mutationibus. Cum vero Hesiodi Theogoniam interpretatur, tollit omnino Sitatus perceptasque cognitiones Deorum. Neque enim Jovem, neque Junonem, neque Vestam, neque quemquam qui ita appelletur, in Deorum habet numero sed rebus inanimis atque mutis, per quamdam Significationem, haec docet tributa nomina.

Cujus discipuli Aristonis non minus magno in errore sententia est; qui neque formam Dei intelligi

posse censent, neque in Diis sensum esse dicat, dubitetque omnino, Deu animanS, necne, Sit. Cleanthes autem, qui Zenonem audivit una cum eo quem proxime nominavi, tum ipsum mundum Deum dicit esse tum totius naturae menti atque animo tribuit hoc nomen e tum ultimum, et altissimum, atque uncique circumfusum, et Xtremum, Omnia cingentem atque compleXum, ardorem, qui aether nominetur, certissimum Deum judicat. Idem

que, quasi delirans, in iis libris quos scripsit contra voluptatem, tum fingit formam quamdam et speciem Deorum tum divinitatem omnem tribuit astris, tum nihil ratione censet esse divinius. Ita fit, ut Deus ille quem mente noscimus, atque in animi notione, amis

322쪽

303 DE NAT. DEOR. LIB. Ι. CAP. 15.

quam in vestigio, volumus reponere ΠUSquam pror-Su appareat.

XV. At Persaeus, ejusdem Zenonis auditor, eos dicit esse habitos Deos, a quibus magna utilitas ad

vitae cultum esset inventa ipsasque res utiles et salutares eorum Sse vocabuli nuncupatas ut ne

hoc quidem diceret, illa inventa esse DeoruLia, sed ipsa divina. Quo quid absurdius, quam aut re Sordidas atque deformes Deorum honore afficere, aut homines jam morte deletos reponere in DeOS, quorum Omnis cultus esset saturus in luctu Jam vero Chrysippus, qui Stoicorum Omniorum vaferrimus habetur interpres, magnam turbam con-glegat ignotorum Deorum, atque ita ignotorum, ut eos ne conjectura quidem informare possimus, cum mens nostra quidvis videntur cogitatione posse depingere. Ait enim vim divinam in ratione esse positam, et univerSae naturae animo atque mente ψ-Sumque mundum Deum dicit esse, et ejus animi fusionem universam tum ejuS pSiu principatum,

qui in mente et ratione Versetur, communem ille rerum naturam universam atque omnia continentem; tum fatalem vim, et necessitatem rerum futurarum ;ignem praeterea, et eum, quem antea est, aethera; tum ea, quae natura fluerent atque manarent, ut et aquam, et terram, et aera Solem, unam, Sidera, universitatemque rerum, qua Omnia continerentur;

atque homines etiam eos, qui immortalitatem essent consecuti. Idemque disputat, aethera eSSe eum, quem homine Jovem appellarent quique aer Iter maria

manaret, eum esse Neptunum terramque eam esse,

quae Ceres diceretur. Similique ratione persequitur vocabula reliquorum Deorum. Idemque etiam legis

perpetuae et aeternae Vim, quae quaSi du vita et magistra ossiciorum sit, Jovem dicit esse; eamdemque fatalem necessitatem appellat, sempiternam rerum futurarum veritatem e quorum nihil tale est, ut in eo

vis divina inesse videatur. Et haec quidem in primo

323쪽

libro dematura Deorum in secundo autem Vult Orphei Musodi, uesiodi Homerique fabellas ac-

mmodare ad ea, qua ipse primo libro de Diis immortalibus dixerit ut etiam veterrimi poetae, qui haec ne suspicati quidem sint, Stoici fuisse videantur. Quem Diogenes Babylonius consequens in eo libro qui inscribitur de Minerva, partum Jovis Orintumque virginis, ad physiologiam traducens disjungit a fabula.

XVI. Exposui fere, non philosophorum judicia,

sed delirantium somnia. Nec enim multo absurdiora Sunt ea, quae poetarum Vocibus fusa, ipsa suavitate nocuerunt; qui et ira inflammatos et libidine furentes induxerim Deos; feceruntque, ut eorum bella, PugnaS, proelia vulnera, Videremus odi praeterea, dissidia, discordias, ortus, interitus, querelaS, Inmentationes, effusas in omni intemperantia libidines, adulteria, vincula, cum humano genere concubitus, mortalesque e immortali procreatos. Cum poetarum autem errore conjungere licet Ortenta magorum, Egyptiorumque in eodem genere dementiam; tum etiam vulgi Opiniones, quae in maxima inconstantia, veritatis ignoratione, VerSantur. Ea, qui consideret, quam inconsulte ac temere dicantur, venerari Epicurum, et in eorum ipsorum numero, de quibus haec quaestio est, habere debeat. Solus enim vidit, primum esse Deos, quod in Omnium animis eorum notionem impressisset ipSa natura. Quae est enim gens, aut quod genus hominum, quod non habeat, sine doctrina, anticipationem quamdam Deorum Z quam appellat προλυ Epicurus, ideSt, anteceptam animo rei quamdam informationem, Sine qua nec intelligi quidquam, nec quaeri, nec diS- putari potest. Cujus rationis vim atque utilitatem ex

illo coelesti Epicuri de Regula et Judicio, volumine

accepimus.

XVII. Quod igitur fundamentum hujus quaestionis est, id praeclare jactum videtis. Cum enim,

324쪽

non instituto aliquo aut more aut lege sit opinio constituta, maneatque ad unum omnium firma consensio ; intelligi necesse est, esse Deos, quoniam insitaSeorum, vel potius innatas, cognitiones habemus. De quo autem Omnium natura OnSentit, id verum esse necesse est. Esse igitur Deus, confitendum est. Quod quoniam fere conStat inter omnes, non lallosophos solum, sed etiam indoctos fateamur, constare illud etiam hanc nos habere, sive anticipationem, ut ante dixi, sive ramotionem Deorum: sunt enim rebus novis nova ponenda nomina, ut Epicurus ipse προληψιν appellavit, quam antea nem e Verbo ΠΟ- minarat. Hanc igitur habemus, ut Deos beatos et immortale putemus. Quae enim nobis natura informationem eorum ipsorum dedit, eadem insculpsit

in mentibus, ut eos aeternos et beatos haberemuS.

Quod si ita est, vere exposita illa sententia est ab Epicuro, Quod aeternum beatumque sit, id nec habere ipsum negotii quidquam, nec exhibere alteri ritaque neque ira neque gratia teneri quod, quae talia essent, imbecilla essent Omnia.VS nillil aliud quaereremus, nisi ut Deos pie cole

remus, et ut Superstitione liberaremur, Satis erat dictum. am et praestans Deorum natura hominum pietate coleretur, cum et aeterna esset, et beatiSS R.

Habet enim venerationem justam, quidquid excessit;

et metus Omnis a vi atque ira Deorum pulSusisSSet. Intelligitur enim, a beatae immortalique natura et iram et gratiam egregari quibus remotis, nullo a Superi impendere metus. Sed ad hanc confirmandam opinionem, anquirit animus et formam, et vitam, et actionem mentis, atque agitationem, in Deo. XVIII. Ac de forma quidem partim natura nos admonet, partim ratio docet. am a natura habemus omnes Omnium gentium speciem nullam aliam, nisi humanam Deorum. Quae enim alia forma occurrit

unquam aut vigilanti cuiquam, aut dormienti Sed, ne Omnia revocentur ad primae notiones, ratio hoc

325쪽

idem ipsa declarat. Nam cum prorutantissimam naturam, vel quia beata St, vel quin empiterna, cor venire videatur an lem SSe pulcherrimam mi ucompositio membrorum, quae conformati lineamentorum, quae figura, quae Species humana potest esse pulchrior quidem, Lucili, soletis, nam 'otta meus modo hoc, modo illud cum artiticium effligitis, fabricamque divinam, quam sint omnia in hominis figura non modo ad uSum, Verum etiam ad venustatem apta, deScribere. Quod si omnium animantium formam vincit hominis figura, Deus autem animans est ea figura profecto est, tu pulcherrima sit omnium quoniamque eos beatissimos esse constat, entu autem esse Sine virtute nemo potest, nec Virtu sine ratione conStare, nec ratio usquam inesse, nisi in hominis figurari hominis esse Specie Deos, confitendum est. Nec tamen ea species corpu est, sed quasi corpus: nec habet sanguinem, Sed quasi Sanguinem. Nox quamquam et inventu Sunt acutius, et dicta subtilius ab Epicuro, quam ut quiVis ea poSSit agnOScere; tamen, fretus intelligentia vestra, dissero brevius, quam causa desiderat Epicuru autem, qui res occultas et penitus abditas non modo Vicierat animo, sed etiam sic tractat, Ut manu, docet eam SSe Vim et naturam Deorum, ut primum non Sensu Sed mente, cernatur nec Oliditate quadam, nec ad numerum, ut ea, quae ille propter irenitatem Στερεμνια appellat, sed imaginibus, similitudine et transitione perceptis :cum infinita simillimarum imaginum species ex innumerabilibus individuis exsistat, et ad Deos affluat cum maximis voluptatibus in eas imagines mentem intentam infixamque nostram intelligentiam capere, itu sit et beata natura, et Herna.

XIX. Summa vero vis infinitatis et magna ac diligenti contemplatione dignissima est in qua intelligi

necessi St, uni SSe naturam, ut omnia omnibus

326쪽

3idi DE NAT. DEOR. LIB. I. CAP. 20.

paribus paria respondeant. Hanc σονο ειαν appellat Epicurus, id est, aequabilem tributionem. Ex hac igitur illud iuditur, si mortaliun tanta multitudo

sit, esse immortalium non minorem; et, Si, quae interimant, innumerabilia Sint etiam ea, quae conservent, infinita esse debere. Et quaerere a nobis, Balbe, Soletis, quae Vita eorum sit, quaeque ab iis degatur aetas. Ea videlicet, qua nihil beatius nihil omnibus bonis amuentius, cogitari potest. Nihil enim ait:

nullis occupationibus est implicatus nulla opera molitur : Sua Sapientia et Virtute gaudet habet exploratum, fore Se Semper cum in maximis, tum in aeternis voluptatibus. XX. Hunc Deum rite beatum di Xerimus vestrum vero laboriosissimum. Sive enim ipse mundus Deus est, quid poteSt SSe minu quietum, quam, nullo puncto temporis intermiSSo versari circum axem coeli

admirabili celeritates nisi quietum autem, nihil beatum est. Sive in ipso mundo Deus inest aliquis qui

regat, qui gubernet, qui curSuS Strorum, mutationes temporum, rerum vicissitudines ordinesque conservet, terras et maria contemplans, hominum com moda vitasque tueatur: se ille est implicatus o Iesus negotiis, et OperosiS NOS autem beatam vitam in animi securitate, et in omnium Vacatione munerum, ponimuS Docuit enim nos idem, qui caetera, natura effectum AESSe mundum D nihil opus fuisse fabrica tamque eam rem Sse facilem, quam vos effici negetis Sine divina pOSse sollertia, ut innumera. biles natura mundos effectura Sit, emciat, effecerit. Quod quia quemadmodum natura efficere sine aliqua mente possit, non VidetiSN ut tragici poet*2, cum X-plicare argumenti exitum non potestis, confugitis ad Deum cujus operam profecto non desideraretis, si immensam et interminatam in Omnes partes magnitudinem regionum videretis, in quam se injiciens aninius et intendens, ita late longeque peregrinatur, ut

327쪽

nullam tamen oram ultimi videat, in qu i possit insistere. In hac igitur immensitate latitudinum longitudinum, altitudinum, infinita vis innumerabilium volitat atomorum inuae interjecto inani cohaerescunt

tamen inter se, et alia alia apprehen dente continuantur e quo inciuntur tu rerum fornu atque figurae, quas vos estici posse sine follibus et incudibus non putatis. Itaque imposuistis in cervicibus nostris Sempiternum dominum, quem dies et nocte timeremus. Quis enim non timeat Omnia providentem, et cogitantem, et animadvertentem, et omnia ad Se Pertinere putantem, curiosum, et plenum negotii Deum Hinc vobis exsistit primum illa fatalis necessitaS, quam ιμαρ αενην dicitis ut, quidquid accidat, id ex aeterna Veritate, causarumque continuatione fluxiSse dicatis. Quanti autem haec philosophia aestimandaeSt, cui tamquam aniculis, et iis quidem indoctis, fato fieri videantur omnia 3 Sequitur μαν κη VeStru, quae Latine distitutio dicitur; qua tanta imbueremur SuperStitione, Si vos audire vellemus, ut haru- Spices, augureS harioli, vates, et conjectoreS, nobis eSSent colendi. His terroribus ab Epicuro soluti, et in libertatem Vindicati, nec metuimus eos, quos intelligimus nec sibi fingere ullam molestiam, nec alteri quaerere : et pie sancteque colimus naturam Xcellentem atque prae- Stantem. Sed elatus studio, vereor, ne longior fuerim. Erat autem dissicile, rem tantam, tamque priEclaram, inchoatam relinquere quamquam non tam dicendi

ratio mihi habenda fuit, quam audiendi. XXI. Tum Cotta, comiter, ut solebat, Atqui, inquit Vellei, nisi tu aliquid dixisses, nihil sane ex me

quidem audire potuisses. Milii enim non tam facile in mentem venire solet, quare verum sit aliquid, quam quare falsum. Idque, cum Saepe, tum cum te audirem paulo ante, contigit. Roges me, qualem Deorum naturam esse dieam4 nihil fortasse IeSpon-

Philos. VOL. III. TE

328쪽

deam. Quaeras, putemne talem esse inuniis modo a

te sit exposita nihil dicam mihi videri minus. Sed, antequam aggrediar ad ea quae a te disputata Sunt de te ipso dicam quid sentium. Saepe enim de L. Crasso, familiari illo tuo videor

audisse, cum te togatis omnibus sine dubio anteferret, et paucos tecum Epicureos e Graeci i compararet.

Sed, quod ab eo te mirifice diligi intelligebam, arbitrabar illum propter benevolentiam id uberius dicere. Ego autem, etsi vereor laudare praesentem,

judico tamen, de re obscura atque disiicillitati, a te dictum esse dilucide neque sententiis Solum copiose, sed verbis etiam Ornatius quam solent Vestri. Zenonem quem Philo noster coryphreum appellare Epicureorum solebat), cum Athenis essem, audiebam frequenter et quidem ipso auctore Philone; credo, ut facilius judicarem, quum illa bene refellerentur, cum a principe Epicureorum accepi SSem, quemadmodum dicerentur. Non igitur ille, ut plerique, sed isto modo, ut tu distincte, grauiter, Omnis. sed, quod in illo milii usu saepe venit, idem modo, cum te audirem, accidebat, ut moleste ferrem, tantum ingenium bona venia me audies in tam leveS ne dicam in tam ineptas, sententias incidisse. Nec ego nunc ipse aliquid asthram melius. Ut enim modo dixi, omnibus fere in rebus, et maxime in PhySicis, quid non sit, citius, quam quid sit dixerim. XXII. loges me, quid aut quale sit DeusA RUC- fore utar Simonide; de quo cum quaesivisset hoc idem tyrannus Hiero, deliberandi sibi unum ditim postulavit cum idem ex eo postridie quaereret biduum petivit cum so pius duplicaret numerum dierum, admiransque Hiero requireret, cur ita faceret; Quia, quanto, inquit, diutius considero, tanto mihi res videtur obscurior Sed Simonidem arbitror, non enim poeta solum suavis, verum etiam fere terO-quil doctus sapiensque tradituri uix multa se-

329쪽

nirent in mentem acuta atque subtilia dubitantem, quid eorum esset veriSSimum, deSperii SSe omnem veritatem. Epicurus vero tuus nam cum illo malo disserere,

quani tecum quid dicit quod non modo philosophia lignum sit, sed mediocri prudentia Z

Quaeritur primum, in ea quaestione quae est de natura Deorum, sintne Dii, necne sint. Dissicile est negare, credo, Si in concione quaeratur; sed in hujusmodi sermone et consessu facillimum. Itaque ego ipse pontifex, qui caerimonia religionesque Publicas Sanctissime tuendas arbitror, is hoc, qu0 primum St, esse Deos, persuaderi mihi non opinione Solum, Sed etiam ad veritatem, plane velim. Multa enim occurrunt, quae conturbent, ut interdum nulli esse videantur. Sed vide, quam tecum agam liberaliter. Quae communia sunt Obis cum caeteris philo- Sophis, non attingam, ut hoc ipsum : placet enim

omnibus fere, mihique ipsi in primis, Deus esse.

Itaque non pugno. Rationem tamen eum, quae a te affertur, non satis firmam puto.

XXIII. Quod enim omnium gentium generumque hominibus ita videretur, id satis magnum Sse argumentum dixisti, cur esse Deo confiteremur: quod cum leve per se thun etiam falsum est. Primum enim unde notae tibi sunt opiniones nationum 3 Equidem arbitror multas esse gentes Sic immanitate emeratas, ut apud eas nulla suspicio eorum sit. Quid Θ Diagoras, ath os qui dictus est, posteaque

Theodorus, nonne aperte Deorum naturam SuStulerunt 3 nam Abderites quidem Protagoras, cujus a te modo mentio facta est, sophistes temporibus illis vel maximus, cum in principi libri sui sic posuisset, me Divis neque ut Sint neque ut non Sint habeo dicere V Atheniensium jussu urbe atque agro Stexterminatus, librique ejus in concione OmbuSti. Ex quo equidem existimo, tardiores ad hanc Sententiam prolitendam multos esse factos, quippe cum

330쪽

a I DE AT DEOR. LIB. I. CAP. 24.

poenam ne dubitatio quidem effugere potuimet.

Quid de sacrilegis, quid de impiis, periurisque di

cemus 3

Tubulus si Lucius unquam, Si Lupus, aut Carbo, aut Neptuni filius, ut ait Lucilius putasset esse Deos, tam periuruSRut tam impurus fuisset On est igitur tam eXplorata ista ratio ad id, quod vultis, confirmandum,

quam videtur. Sed, quia commune est hoc argumentum aliorum etiam philosophorum, omittam hoc tempore ad vestra propria Venire malo. Concedo esse Deos : doce me igitur, unde Sint, ubi sint, quales sint corpore animo, vita. Haec enim scire desidero. Abuteris ad omnia atomorum regno et licentia, hinc, quodcumque in solum venit, ut dicitur, effingis atque efficis quae primum nullae Sunt: nihil est enim, quod vacet corpore corporibu Rutem omnis obsidetur locus ita nullum inane, nihil esse individuum potest. XXIV. Haec ego nunc physicorum oracula fundo: vera, an falsa, nescio ; sed veri tamen similiora, quam VeStra. Ista enim lagitia Democriti, sive etiam ante Leucippi, esse corpuscula quaedam lae-Via, alia aspera, rotunda alia, partim autem angulata, curvata quaedam, et quasi aduncari ex his Lfectum esse coelum atque terram, nulla cogente natura, Sed concursu quodam fortuito. Hanc tu opinionem, C. Vellei, usque ad hanc aetatem perduxisti; priusque te quis de omni vitae statu, quam de ista auctoritate, decerit. Ante enim judicasti Epicu- Teum te esSe oportere, quam ista cognovisti. Ita necesse fuit, aut haec flagitia concipere animo, aut SuSceptae philosophiae nomen amittere. Quid enim mereaS, ut Epicureus esse desina. Nihil equidem, inquis, ut rationem vita beatae, Veritatemque, deSe

ram.

Ista igitur est veritas de vita beata nilii l

SEARCH

MENU NAVIGATION