Opera

발행: 1820년

분량: 456페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

351쪽

dam atque pellucidum nilii cuiquam tribuentem, nihil gratilicantem, omnino nihil curantem, nihil agentem : quae natura primum nulla esse potest: idque videns Epicurus, re tollit, ratione relinquit, Deos. Deinde, si maxime talis Si Deus, ut nulla gratia, nulla hominum caritate teneatur; valeat.

Quid enim dicam, propitius sit 3 Esse enim propitius potest nemini, quoniam, ut dicitis, omnis in imbecillitate est et gratia et caritas. mssos. 9 voL. III. 2 G

352쪽

M. TULLI CICERONIS,

NATURA MEORUM,

AD M. BRUTUM,

LIBER SECUΝDUS.

I. QUAE cum Cotta dixisset, tum Velleius, a ego, inquit, incautus, qui cum Academico, et eodem rhetore, congredi conatus sum. Nam neque indiser. tum Academicum pertimuissem, nec sine ista philosophia rhetorem, quamvis eloquentem : neque enim flumine conturbor inanium verborum, nec subtilitate sententiarum, Si rationis est siccitas. Tu autem, Cotta, utraque re valuisti Corona tibi et judices defuerunt. Sed ad ista alias. Nunc Lucilium, si ipsi commodum St, RudiamuS. Tum Balbus, Eumdem equidem mallem audire Cottam, dum, qua eloquentii, falsos Deos sustulit, eadem vero inducat. Est enim et philosophi, et pontificis, et Cottae, de iis immortalibus habere non errantem et vagam, ut Academici, Sed ut nostri, stabilem certamque sententiam. Nam contra Epicurum satis superque dictum est. Sed aveo audire, ii ipse Cotta, quid Sentias.

353쪽

An inquit, Oblitus es, quod initio dixerim, faciliu me tulibus priPsertim de rebus, quid non Sentirem, quam quid sentirem, posse diceres Quod si haberem aliquid, quod liqueret, tamen te vici SSim audire vellent, cum ipse tam multa liXisSem. Tum albus Geram tibi morem, et agam quam brevissime potero. Etenim, convictis Epicuri erroribus, longa de mea disputatione detracta ratio St. Omnino dividunt nostri totam istam de iis immortalibus quaestumem in partes quatuor. Iimum docent, eSSe Deus et deinde, quales sint; tum, mundum ab his administrari postremo, consulere eos rebuS humanis. Os autem hoc sermone quae priora duo Sunt, Sumamus tertium et quartum, quia majora

Sunt, ut esse in aliud tempus disterenda. Minime Vero, inquit Cotta nam et otiosi sumus, et iis de rebus agimus, quae sunt etiam negotiis anteponendae. II. Tum Lucilius Ne egere quidem videtur, inquit, Oratione prima parS. Quid enim potest esSe tam

apertum, tamque perSpicuum, cum cc luna USpeXimuS, coeleStiaque contemplati sumus, quam eSSe aliquod numen praestantiSSimae mentis, quo haec regantur Θ quod ni ita esset, qui potuisset aSSenS Omnium dicere Ennius ΘM Adspice hoc sublime candens, quem invocant

Omnes Jovem; illum vero et ovem, et dominatorem rerum, et omnia nutu regentem, et, ut idem EnniuS,

Patrem Divumque hominumque, et praeSentem ac praepotentem Deum. Quod qui dubitet, haud sane intelligo, cur non idem, O sit an nullus Sit, uubitare possit. Quid enim est hoc illo evidentius ΘQuod nisi cognitum comprehensumque animis

haberemus, non tam stabilis Opinio permaneret, nec conrumaretur diuturnitate temporis nec una cum

354쪽

34, DE AT DEOR. LIB. II CAP. 3.

saeculis aetatibusque hominum inveterare potui Sset. Etenim videmus, cu teras opiniones fictas atque vanas diuturnitate extabuisse. Quis enim Hippocentaurum fuisse, aut Chimaeram, putat 3 quaeve anus tam X-cors inveniri potest, quae illa, quae quondam credebantur, apud inferos portenta extimescat 3 opinionum enim commenta delet dies natura judicia confirmat. Itaque et in nostro populo, et in caeteris, Deorum cultus, religionumque Sanctitates, XSiStunt in dies majores atque meliores. Idque evenit non temere, nec casu, Sed quod praesentiam saepe Divi Suam declarant ut et apud Regillum bello Latinorum, cum A. Postumius dictator cum Octavio Mamilio Tusculano rustii dimicaret, in nostra acie Castor et Polluce equis pugnare Vi Si Sunt et recentiore memoria iidem lyndaridae Persen victum nuntiaverunt P. enim alienus, avus hujus adoleScentis, cum e praefectura Reatina Romam venienti noctu duo juvenes cum equis albis dixissent, regem Persen illo die captum senatui nuntiavit; et primo, quasi temere de republica locutus, in carcerem conjectu est post a Paulo literis allatis, cum idem dies constitisset et agro a senatu, et vacatione, donatus est. Atque etiam cum ad fluvium Sagram Crotoniatas Locri maximo proeli devicissent, eo ipSO die auditam esse eam pugnam ludis Olympiae, memoriae proditum est. Saepe Faunorum voce eXauditae, Saepe visa formae Deorum, quemvis, non aut hebetem aut impii ii, Deos praesentes esse confiteri

coegerunt.

III. Praedictiones vero, et praegenSione rerum

futurarum, quid aliud declarant, nisi hominibus ea, quae Sint, Stendi, monstrari portendi praedicit ex quo illa Ostenta, monStra portenta, prodigia dicuntur. Quod si ea ficta credimus licentia fabularum, Mopsum, Tiresiam, Amphiaritum, Calchantem, Helenum quos tamen augures ne ipsae quidem fabulae adscivissent, si res omnino repudiarent; ne do-

355쪽

mesticis quidem Xemplis docti, numen eorum comprobabimus 3 Nihil nos P. Claudii, hello Puni eo

prinio, temeritas OVebit, qui etiam per ocum Deos irridens, cum cavea liberati pulli non pascerentur, mergi eos in aquam jussit, ut biberent, quoniam esse nollent. Qui risus, classe devicta, multas ipsi lacrymas, magnam Populo Romano cladem attulit. Quid 3 collega ejus Junius, eodeni bello, nonne tem pestate clasSem mi Sit, cum auspiciis non paruisset Itaque Claudius a populo condemnatus est: unius necem sibi ipse conscivit. C. Flaminium Caelius religione neglecta cecidi SSe apud TraSimenum scribit, cum magno reipublicae vulnere. Quorum exitio intelligi potest, eorum imperiis rempublicam amplificatam, qui religionibu parui SSent. Et, si conferre Volumus nOStra cum Xternis, caeteris rebus aut pares aut etiam inferiores reperiemur religione, id est, cultu Deorum, multo SupeIiores.

An Atti Navi lituus ille, quo ad investigandum

Suem regiones vineae terminavit, contemnendus est PCrederem, nisi ejus augurio rex Hostilius maxima bella gessisset. Sed negligentia nobilitatis, augurii disciplina Omissa, veritas auspiciorum Spreta St, Spe cies tantum retenta. Itaque maXimae reipublicae partes, in his bella, quibus reipublicae Salu continetur, nullis auspiciis administrantur nulla peremnia servantur, nulla ex acuminibus nulli viri vocantur, ex quo in procinctu testamenta perierunt. Tum enim bella gerere nostri duces incipiunt, cum auspicia poSuerunt. At ver apud majores tanta religionis vis fuit, ut quidam imperatores etiam seipsos Diis immortalibus, capite elato, verbi certis, pro republica devoverent. Multa ex Sibyllinis vaticinationibus, multa ex haruspicum reSponSis, commemorare POSSum, quibu ea confirmentur, quae dubia nemini debent eSSe. IV. Atqui et nostrorum augurum et Etruscorum

haruspicum disciplinam, P. Scipione, C. Figulo con-

356쪽

342 DE AT DEOR. LIB. II CAP. 4.

sulibus, res ipsa probavit quos cum Ti. Gracchus,

consul iterum, recrearet, primu rogatorum, ut eos

retulit, ibidem est repente mortuus. Gracchia cum comitia nihilominus peregisset, remque illam in religionem populo eniSSe Sentiret, ad Senatum retulit. Senatus, quos ad Soleret, referendum censuit. Haruspices, introducti, responderunt, non fuisse justum mitiorum rogatorem. Tum Gracchus, ut e patre

audiebam incensus ira, Itane vero Θ Ego non justus, qui et consul rogavi, et augur, et auspicato ΘAn vos, Tusci ac barbari auspiciorum populi Romani jus tenetis, et interpretes esse comitiorum poteSti. Itaque tum illos exire jussit. OS autem ex provincia literas ad collegium misit, Se cum legeret libros, recordatum esse, vitio ibi tabernaculum capiatum fuisse in hortis Scipionis quod cum omin-rium postea intrasset, habendi senat is causa, in redeundo, cum idem pomoerium transiret, auspicari esset oblitus : itaque vitio creatos consules esse. Augures rem ad senatuma Senatus, ut abdicarent consules; abdicaverunt. Quae quaerimus Xempla major 3 vir sapientissimus atque haud scio an omnium praeStantiSSimus, peccatum suum, quod celari posset, confiteri maluit, quam haerere in republica religionem consules summum imperium Statim deponere, quam id tenere punctum tempori contra religionem.

Magna augurum auctoritas.

Quid Θ haruspicum ars nonne divina 3 Haec innumerabilia ex eodem genere qui videat, nonne cogatur confiteri Deo esse Θ Quorum enim interprete Sunt eos ipSO esse certe neceSse eSt. Deorum autem interpretes sunt Deos igitur esse fateamur. At fortasSenon omnia eveniunt, quae praedicta Sunt die, aegri quidem quia non omnes convalescunt idcirco ars nuda medicina est. Signa ostenduntur a Diis rerum futurarum. In his si qui erraverunt, non Deorum natura, Sed Ominum conjectura, peccavit. Itaque inter Omne Omnium gentium sententia constat, Omnibus enim

357쪽

innatum est, et in animo quaSi insculptum esse

Cleanthes quidem noster quatuor de causis dixit in animis hominum infbrmata Deorum esse notiones. Primum posuit eam, de qua modo dixi, quae orta esset e praesenSion e rerum futurarum alteram, quam ceperimus e magnitudine commodorum, quae percipiuntur c Pli temperatione, fecunditate terrarum, aliarumque commoditatum complurium copia tertiam, quae terreret animos fulminibus, tempestatibus, nimbis, nivibuS, grandinibuS, Vastitate, pestilentia, terrae motibus, et saepe fremitibus, lapideisque imbribus et guttis imbrium quasi cruentis tum lapidibus, aut repentinis terrarum hiatibus; tum, praeter naturam, hominum pecudumque portentis tum facibus visis coele8tibus : tum stellis iis, quas ἰr c cometas, nostri crinitas, vocant quae nuper bello Octaviano magnarum fuerunt calamitatum praenuntiae)ς tum Sole geminato, quod, ut e patre audivi Tuditano et Aquillio consulibus, evenerat quo quidem anno P. Africanus, sol alter, exstinctus est. Quibus exterriti, homines vim quamdam esse coelestem et divinam Suspicati sunt. Quartam cauSam SSe, eamque vel maXimam, aequabilitatem motus, conversionem coeli Solis lunae, siderumque omnium diStinctionem, varietatem, pulchritudinem, Ordinem quarum rerum adspectus ipse satis indicaret, non esse ea fortuita. Ut si quis in domum aliquam, aut in gymnasium, aut in forum, venerit cum Videat omnium rerum rationem, modum disciplinam, non possit ea sine causa fieri u dicare sed esse aliquem intelligat qui praesit, et cui pareatur multo magis in tantis motionibus, tantisque vicissitudinibus, tam multarum rerum atque tantarum ordinibus, in quibus nihil unquam im-niens et infinita vetustas mentita Sit, Statuat, ne-

358쪽

344 DE AT DEOR. LIB. II CAP. G.

cesse est, ab aliqua mente tantos naturae motus gubernari.

VI. Chrysippus quidem, quamquam S acerrimo ingenio, tamen ea dicit, ut ab ipsa natura didicisse, non ut ipse reperisse, videatur. Si enim,' inquit, est aliquid in rerum natura, quod homini mens, quod ratio, quod vis, quod potestas humana efficere non possit est certe id, quod illud efficit, homine

melius. Atqui res coelesteS, OmneSque eae, quarum est ordo sempiternus, ab homine confici non POSSunt.

Est igitur id, quo illa conficiuntur, homine melius. Id autem quid potius dixeris quam Deum Θ Etenim

si Dii non sunt, quid esse potest in rerum naturiuhomine melius 3 in eo enim solo ratio est, qua nihil potest esse praestantius Esse Utem hominem, qui nihil in omni mundo melius SSe, quam Se Utet, desipientis arrogantiae est. Ergo est aliquid melius. Est igitur profecto Deus. An vero, Si domum magnam pulchramque Videris, non possis adduci, ut etiam si dominum non videas, muribus illam et mustelis aedificatam putes tantum

Vero Ornatum mundi, tantam varietatem pulchritudinemque rerum coelestium, tantum vim et magnitudinem mari atque terrarum, Si tuum, ac non Deorum

immortalium domicilium putes, nonne plane desipere videares An ne hoc quidem intelligimus, omnia supera esse meliores terram autem esse insimam, quam craSSiSSimus circumfundat apri ut ob eam ip-Sam cauSam, quod etiam quibusdam regionibus atque urbibus contingere videmus, hebetiora ut sint hominum ingenia propter coeli pleniorem naturam, hoc idem generi humano evenerit, quod in terra, hoc est, in crassissima regione mundi, collocati sint. Et tamen, ex ipsa hominum sollertia esse aliquam mentem, et eam quidem acriorem et divinam, existimare debemus. Unde enim hanc homo arripuit Uut ait apud Xenophontem socrates. Quin et lium0-

359쪽

rem, et calorem, qui est fusus in corpore, et terrei rura a ipsam viscerum soliditatem, aninium deniique Utim spirabilem, si quis quίurat, unde habeamUS, apparet; quod aliud a terra sumsinius, aliud ab humore, aliud ab igne, aliud ab aere eo, quem Spiritu

VII. Illud autem quod vincit haec Omnia, ratio nem dico, et, si placet pluribus verbis, mentem, On- Siliunt, cogitationem, prudentiam, ubi invenimuipunde Sustulimus 3 An caetera mundus habebit Omnia, hoc I. una, quod plurimi est, non habebit 3 Atqui certe nihil omnium rerum melius S mundo,nilai praestabilius nihil pulchrius nec solum nihil est, sed ne cogitari quidem quidquam melius poteSt. Et, si ratione et sapientia nihil est melius, neceSSeestiore inesse in eo, quod optimum eSSe concedimUS. Quid vero Θ tanta rerum consentienS, OnSpiranS, continuata cognatio, quem non coget ea, quae dicuntur a me, comprobares Possetne uno tempore florere, deinde vicissim horrere, terres aut tot rebus ipsis se immutantibus, solis acceSSus, disceSSUSque solstitiis brumisque cognosci aut aestu maritimi, fretorumque angustiae, Ortu aut obitu lunae commoverit aut una totius coeli converSione curSuS Strorum dispares conservari Θ Haec ita fieri, omnibus inter Se concinentibus mundi partibus, profecto non POSSent, nisi ea uni divino et continuato Spiritu continerentur.

VIII. Atque haec cum uberius disputantur et fusius, ut mihi est in animo facere, facilius effugiunt

Academicorum calumniam. Cum autem ut Zeno Solebat brevius angustiusque concluduntur, tum Pertiora Sunt ad reprehendendum. Nam, ut profluenSamni aut vix aut nullo modo, conclusa autem qUR facile, corrumpitur; sic orationis flumine reprehensoris vitia diluuntura angustia autem concluSEB Orationis non facile se ipsa tutatur. Haec enim, quae dilatantur a nobis Zeno Sic Pre-

360쪽

mebat used ratione utitur, id melius est, quam id quod ratione non utitur. Nihil autem mundo melius Ratione igitur mundus utitur.' Similiter

ossici Imtest, sapientem esse mundum similiter, beatum similiter, aeternum. Omnia enim haec meliora Sunt, quam ea quae sunt his carentia nec mundo quidquam melius; ex quo Scitur, esse mundum Deum. Idemque hoc modo: mullius sensu carentis par aliqua potest esse sentiens Mundi autem partes Sentientes sunt. Non igitur caret SenSu Un-duS. V erit idem, et urget angustius: Nihil, inquit, quod animi, quodque rationi S St Xpers,

id generare e se potest animantem, compotemque rationis Mundus autem generat animanteS, COINPO-tesque rationis. Animans Si igitur mundus, Om-Posque rationis.

Idemque similitudine ut saepe solet rationem conclusit hoc modo: Si ex oliva modulate canentes tibiae nascerentur, num dubitares, quin inesset in oliva tibicinis quaedam scientia 3 Quid, si platani fidiculas ferrent numerose sonante. Idem scilicet

Ce Seres, in platanis inesse musicam. Cur igitur mundus non animans sapiensque judicetur, cum X Se procreet animantes atque sapientes Θ IX. Sed, quoniam coepi secus agere, atque initio diXeranari negaram enim hanc primam partem egere Oratione, quod eSset Omnibus perspicuum, Deos eSSertamen id ipsum rationibus physicis confirmare Volo. Sic enim res se habet, ut Omnia, quae alantur et creScant, contineant in se vim caloris, sine qua neque ali POSSent, neque crescere. Nam omne, quod eSt Uidum et igneum, cietur et agitur motu suo. Quod autem alitur et crescit, motu quodam utitur certo et aequabili qui quamdiu remanet in nobis, tamdiu SenSUS et vita remanet refrigerato autem et eXStincto calore, occidimus ipsi et exstinguimur.

Qu0d quidem Cleanthes his etiam argumentis docet, quanta vis insit caloris in omni c0rpore. Negat

SEARCH

MENU NAVIGATION