Opera omnia quae graece vel latine tantum exstant et ejus nomine circumferuntur; ex variis editionibus et codicibus manu exaratis, gallicanis, italicis, germanicis et anglicis collecta, recensita atque annotationibus illustrata

발행: 1831년

분량: 381페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

tradita ccclesiis, cxy Ipso prooemio Lucae, quod ita

Contexitur, cognoscamus: quoniam quidem mult1 O- 1ati sunt ordinare narrationem. O quod ait: conati sunt, malentem habet accusationem eorum, qui absque gratὶ Spiritus sancti ad scribenda evangelia prosilierunt..Matthaeus quippe, et Marcus, et Joannes, et Lucas non sunt conati scribere, sed Spiritu sancto leni scripserunt evangelia. Multi s igitur conati sunt ordinare narrationem de his rebus, quae manifestissime cognitae sunt In nobis. Ecclesia quatuor habet evangelia, taereses Plurima, R e quibus quoddam scribitur secundum Aegyptios, aliud iuxta duodecim postolos. tisiis fuit et Basilides

scribere evangelium, et suo illud nomine titulare. Multi conati sunt scribere, sed et multi conati sunt Ordinare: quatuor tantum evangelia sunt probata 3 e quibus sub persona Domini et Salvatoris nostri roserenda sunt dogmata. Scio quoddam evangelium, tuo appellatur secunduro Thomam, et iuxta Mathiam: β et alia plura legimus, ne quid ignorare videremur Propter eos, qui e Pu tant ali quid scire, si ista cognoverint. Sed in his Omnibus nihil aliud probamus, nisi quod ecclesia, id est, quatuor tantum evangelia recipienda. Haec idcirco, quia in principio lectum est: multi si conati sunt ordinare narrationem de his rebus, quae consirimatae sunt in Obis. Illi tentaverunt atque conati sunt de his rebus scribere, quae in nobis manifestissime sunt coiiapertae Essectum

suum Lucas indicat ex sermone, quo ait: ,1 DOLIS ma

1iis estissime sunt ostensae, id est, πεπληο0 POP λὶttένων, quod uno verbo latinus sermo non explicat. Certa enim fide et ratione cognoverat, Deque in aliquo fluctuabat, utrum ita esset, an aliter Hoc autem . illis evenit, fui

122쪽

8S ORIGEM IN LUCAM

fidelissime crediderunt, et id, quod Propheta obsecrat, consecuti sunt, et dicunt: confirmat me in sermonibus tuis: unde et Apostolus de his, qui erant firmi, atque robusti, ait: ut sitis radicati et fundati in de. Si quis enim radicatus in de est atque sun datus, licet'

terra pestas fuerit exorta, licet venti flaverint, licet se imber effuderit, non Ouvelletur, nec Orruet, quia super Petram aedificiun solida mole su D datum est. Nec putemus Culis istis carnalibus firmitatem fidei dari, quam mens et ratio tribuit. Insideles quique credant signis, atque O tetitis, quae humana acies contuetur. Fidelis vero magis Prudens atque robustus, rationem sequatur et verbum, et

sic diiudicet quid verum, quidve salsum sit. Sicut M tradiderunt ob is, qui ab initio ipsi viderunt, et ministri

fuerunt sermonis. In Exodo scriptum est: populus' videbat vocem Dei. Et certe vox auditur potius quam videtur, sed propterea scriptum est, ut ostenderetur nobis aliis oculis videre vocem Dei, inbus illam adspiciunt qui merentur. Porro in evangeli non vox cernitur, sed Sermo, qui Oce Praestantior est. Unde nunc dicitur: sesicut 7 ab initio tradiderunt nobis, qui a principio ipsi viderunt, et ministri fuerunt sermonis. Igitur Apostoli ipsi viderunt sermonem, non quia adspexerant CorPus Domini Salvatoris, sed quia Verbum viderunt. Si enim iuxta corpus vidissent' Jesum, hoc est, Dei vidissent sermonem, ergo et Pilatus, qui condemnavit, sermonem Dei vidit, et Judas proditor, et omnes, qui clamaverunt:

iscrucis ge, ' crucifige eum tolle de in ' terra, talem Dei

' Ed Rua ei priusquaria. 7 Luc. I, 2. ' Edd. Merlin h. l. et paulo post vidisse.' in v. Joann XIX, 6 15. δ' Ed M. II: tolle de terra talem De etc.

123쪽

HOMILIAM. 89

viderunt sermonem. Sed absit, ut uliquam Incredulus Sermonem Dei viderit. Videre sermonem Dei, tale est, quale Salvator ait: qui id et me, videt et Patrem, qui misit me. Sicut tradiderunt nobis, qui a principio apsi

idemini, et ministri fuerunt sermonis. Clam Lucae ser- monibus edocemur, quod cujusdam doctrinae sinis sit ipsa doctrina, alterius vero Octrinae sinis in opere Computetur. Verbi gratia scientia geometriae sinem habet apsam tantum scientiam atque doctrinam. Alia vero sc1entia est, cuius finis opus exigit velut in medicina oportet me rationem, et dogmata scire medicinae, non ut tantummodo noverim, quid debeam sacere, sed ut faciam,

id est, ut secem vulnera, victum moderatum castigatumque disponam, aestus ebrium in pulsu venarum sentiam, ut curationibus cyclicis humorum abundantiam siccem, temperem, atque restringam. Quae si quis tantum scie-xit, et non opere suerit subsecutus, cassa erit ejus scientia.

Simile quid scientiae medicinae et operi, etiam in notitia ministerioque sermonis est. Sicut ' tradiderunt nobis, qui a principio ipsi viderunt, et ministri suemant sermonis. Ut ex eo, quod dixit: ipsi viderunt, doctrinam et scientiam significari, et ex eo, quod dixit seministrisuerunt sermonis, demonstrari opera cognoscamus. Assecuto a principio: Visum Φ est et mihi, assecuto ab initio: inculcat, ac replicat, quoniat ea, quae scripturus est, non rumore cognoverit, sed ab initio ipse fuerit consecutus. Unde et ab Apostolo merito collaudatur, 1- cente: cuius' laus in evangelio est Per omnes eccle-

Desunt verba siet ministri . Ut ex eo, quod dixit: ipsi viderunt, in ed. Ruaei.

124쪽

90 OBIGENI IN LUCAM

Luca dictum trad tur: visum y est et mihi, assecuto a principio omnia diligenter, ex ordine tibi scribere, optimc Tlieoplitie. utat haliquis, quod ad Theophilum quempiam evangelium scripserit. Omnes qui nos auditis loquentes, si tales fueritis, ut diligamini a Deo, et vos lieopliti estis, et ad vos evangelium scribitur. Si quis Theoplitius est, iste optimus et fortissimus est, hoc quippe significantius Graeco sermone dicitur κράτιστος Nemo Tlieopliatus infirmus est. Et quo modo scriptum est depopulo Israel, quando egrediebatur ex Aegypto, quod

non fuerit an tribubiis eorum infirmus sic, ut auda Cter Ioquar, dicam quod omnis, qui Theopli lus est, sit robustus, habens fortitudinem robustam a Deo tanquam a Sermone ejus, ut cognoscere possit eorum verbonim, quibus Conditus est, veritatem, intelligens sermonem evangelii in Chri to, cui gloria in saecula saecul Oriam. Amen.

De eo, quod scrIptum est MeraDt' autem justi ambo in conspectu Dei, ambulantes in omnibus mandatis, ct justificationibus Doni in sine querela. Uui volunt ieccatis inuis obtendere inliquam excusatio

nem, existimant nullum esse absque e Cato, utuntur

125쪽

HOMILIA II. Itest; monio, viod in Job scriptum est: nemo in mundus sorde, ne si unius quidem dici silerit vita ejus super

terram. Numerabiles autem menses ejus. Cujus sonum tantummodo proserunt, interpretationem enitus ignoran- tes. Adversus quos breviter respondebimus, quoniam absque peccato esse, in Scripturis dupliciter Intelligitur ut

sit alterum, nunquam omnino peccasse, alterurn Peccare

desiisse. Si igitur aiunt, elim absque cccato dici, qui

nunquam peccaVerit, et nos assentimus nullum esse absque peccato quia Omnes homines aliquando peccavimus, licet postea virtutem secuti sumus. Si vero sic intelligunt, hominem non esse absqtie peccato, ut negent quempiam post vitia ita se ad virtutes res erre, ut nunquam omnino Peccet, salsa eorum sententia est. Potest enim seri, ut qui ante peccaverit, et peccare desierit, sine Peccato esse dicatur. Sic et Dominus noster Iesus Christus exhibuitissibi' gloriosam ecclesiam, non habentem maculam: non quia ecclesiasticus vir nunquam habuerit maculam, sed quia nequaquam ultra maculetur: non habentem rugam, non quod ruga Veteris hominis in eo aliquando non fuerit, sed quod eam habere desierit. In hunc modum et illud, quod sequitur, est intelligendum : ut sit sancta et immaculata, non quod a principio immaculata fuerit: - hoc enim suspicari quidem de Itomine noti potest, quod anima ejus maculosa non fuerit, sed quod reputetur Pura atque sincera, quae maculari ultra desierit. Haec idcirco diximus, ut doceremus, posse hominem ob id quod eccare desivit, vocari absque peccato, et immaculatum. Unde et manifestissime de Zacharia et lisabeth. scribitur: erant 3 justi ambo in conspectu Dei λ Job. XIV, 4. 5. Ephes T.

126쪽

ambulantes. In omnibus autem erant iust ambo ante Dominum, Incedentes in mandatis et iustificationibus Domini sine querela. A Diligentius audes Zachariae et Elisabeth, quas sanctus Lucas in sua scribit historia, contemplemur non tantum ut sciamus, illos suisse laudabiles, sed ut sanctum gelum assumentes, etiam ipsi aude digni essiciamur. Potuerat simpliciter sc ibere erant iusti

ambo ambulantes in omnibus mandatis nunc autem necessa io additur: iusti ambo in conspectu Dei. Potest quippe fieri, ut sit aliquis ustus in conspectu hominum, sed in conspectu Dei non Verbi gratia quando non habet homo, quod de me malet loqu tur, et in me,

universa considerans, nihil, cui detraliat, reperit, iustus sum in conspectu hominum. Finge omnes de me aequa- Iem habere sententiam, et quaerere, quid detrahant milia, et tamen invenire non posse, sed conson me ore Iaudare, justus sum in conspectu hominum plurimorum ve-

μόνον α πράξεις, αλλὰ καὶ τους λ0γισμούς γυμνηγαρ αἰ rq των 2αγμάτων η φύσις θεωρεῖται, καὶ ὁ

127쪽

rum hom num non est certum iudicium. Nesciunt enim, altrum in abscondito cordis mei aliquando peccaverim, utrum viderim mulierem ad concupiscendum eam, et adulterium mihi in corde sit natum. Ignorant homines,

cum me viderint Secundum vires meas eleem OsJnam fa-Cere, utrum Propter mandatum Dei fecerim, an hominum

Iaudem favoremque quaesierim. Dissicilis res est, in conspectu Dei justum esse, ut non ob aliam causam quid boni facias, nisi propter ipsum bonum, et Deum tantum quaeras boni operis retributorem. Tale quid et Apostolus loquitur: quorum y laus non ex hominibus, sed ex Deo est. Beatus qui in conspectu Dei justus est, atque laudabilis. Homines en in quamvis certum judicium habere videantur, tamen non possim ad liquidum pronuntiare Evenit quippe interdum, ut laudent eum, qui non est Iaudabilis, et ei detrahant, qui minime detractione dignus est. Solus Deus et in laude et in vituperatione iustus est judex. Unde digDe et nunc additur in lalude iustorum , . erant β justi ambo in conspectu Dei. Tale quid et Salomon in Proverbiis cohortatur, dicens: ,sli, provide bona in conspectu De et hominum. Sequitur

Zachariae et lisabeth alia Iaudatio: ambulantes In omnibus mandatis et justificationibus Domini. Quando bene et recte de aliquibus judicamus, in iustificationibus Domini gradimur. Quando hoc aut illud facimus, in

mandatis illius ambulamus. Unde puto et sanctum Lu- cam, volentem eos praedicare aude persecta, dixisse: erant iusti ambo, ambulantes In omnibus mandatis et

iustificationibus Domini. Dicat mihi quispiam si laus ista persecta est, quid sibi vult hoc, quod dicitur: sine'

128쪽

querelaῖμ Suli ciebat enim dicere: ambulantes in omnibus viis et iustificationibus Domini, nisi posset seri, ut

ambulet quis in omnibus mandatis Dei, et tamen sine querela non ambulet. Et quomodo potest evenire, ut in omnibus mandatis et iustificationibus Dei ambulans sub querela sit Cui breviter dicam nisi hoc ita esset, nunquam In alio loco nosce1emus scriptum referri: iuste δ)Id, quod iustum est, sequere. Nisi enim justum' esset aliquid, quod non iuste sequeremur, nequaquam nobis praeciperetur, ut juste id, quod justum est, sequeremur. Quando enim facimus mandatum Dei, et in conscientia nostra vanae gloria sordes respergimus, ut placeamus hominibus aut alia, quaecunque non placet ' Deo, boni operis causa Praecedit, quamvis laciamus praeceptum Dei, tamen illud absque querela non facimus, et iniuste id, quod justum est, sequimur. Difficile ergo est, ambulare in omnibus mandatis et justificationibus Domini sine querela, oecuniadum testimonium et laudem Dei in Christo Jesu. Quae laus reddenda est in die judicii ab eo, cui omnes nos

manifestari 3 oportet ante tribunal ejus, ut recipiat unusquisque ylae per corpus gessit, siVe bona, sive mala. Omnes enim stabimus ante tribunal Dei, ut recipiamus quod meremur in Christo Iesu, cui est gloria et imperium in saecula saeculorum tamen.

τὰς ἐντολὰς ἀμέμπzως. R.

129쪽

De eo, quod scriptum est apparuit , ei angelus Domini, stans a dextris altaris incensi. Uuae corporalia sunt et sensu carent, ut videantur ab alio, Ipsa nihil efficiunt, sed tantummodo oculus alterius intentus in ea, sive Voluerint illa, sive noluerint, videt quando in ea comtemplationem direxerit. Quid enim potest homo, aut alia res, quae circumdatur corpore Crasso, cum in praesenti fuerit, facere, ne cernatur Econtrario ea, quae sunt superna et divina, ea cum in Praesenti suerint, non videntur, nisi ipsa voluerint et in Voluntate eorum est videri, vel non videri. Gratia Dei fuit, ut appareret Abraham, vel caeteris prophetis: non quod oculus tantum cordis Abraham in causa fuerit, uti cerneret Deum, sed quod gratia Dei ultro se adspicieni dam praebuerit viro iusto. o autem non solum superi Deo Patre intelligas, sed etiam super Domino Salvatore, super Spiritu sancto, et ut ad minora Perveniam, sui per Cherubim et Seraphim. Fieri enim Potest, ut et, nunc nobis loquentibus assistat angelus, et tamen, quia non meremur, eum videre nequeamus. Quamvis enim l oculus sive corporis, siVe animae nostrae, ad contem

plandum intendat, nisi sponte apparuerit angelus, et sei videndum praebuerit, et hille, qui vere desiderat, non; videbit. Itaque ubicunque scriptum fuerit apparuit Deust illi, vel illi, ut et nunc is apparuit β ei angelus Domini, et stans a dextris altaris incensi, cita, ut dixi, intellige. Sivel Deus, sive angelus Abraham vel Zachariae, cum volucriti vel noluerit, aut non videbitur, aut videbitur. Et hoc non tantum in praesenti saeculo dicimus, sed etiam in

130쪽

96 ORIGENI IN LUCAM

futuro, tum migraverimus e mundo, quod non omnibtuve Deus, vel angeli appareant, quod scilicet et angelos et Spiritum sanctum, et Dominum Salvatorem, et ipsum Deum Patrem, is qui de Orpore Xierit, statim mereatur

videre eth ille tantum videbit, qui mundum habueriteor, et talem se praebuerit, ut dignus Dei sit adspectu. Et quamvis in eodem loco sit, qui mundo corde est, et is, qui adhuc aliqua sorde respergitur, unus locus nec nocere quemPlam Poterit, nec juvare quia qui mundum

cor habuerit, Deum videbit, qui autem non talis fuerit, id quod alii cernunt, non videbit. Tale quid milii intelligendun et ' de Christo, qui quondam in corpore

videbatur, quod non quicunque eum Videbant, poterant videre. Videbant quippe tantum corpus illius, secundum vero hoc quod Christus erat, eum videre non Poterant. Porro discipuli eum videbant, et magnitudinem divinitatis illius contemplabantur. Propter quod puto et ad Li- Iippum, deprecantem atque dicentem: ,ostende 3 nobis Patrem, et susscit nobis, respondisse Salvatorem: tanto tempore vobiscum sum, et non cognovisti me Philippe, qui videt me, videt et atrem. Neque enim Pilatus, qui videbat esum, intuebatur Patrem, nec proditor Iudas: quia nec ipse Pilatus, nec Judas Cli istum, secundum hoc quod erat Christus, videbant, ne multitudo, quae coarctabat eum. Illi tantum Videbant Iesum, quos adspectu

suo dignos esse sciebat Laboremus ergo et nos, ut et impraesentiarum nobis Deus appareat: - sanctus quῖppe Scripturarum sermo promisit, quod invenietur ab his, qui non tentant eum, apparet autem his, qui non sunt increduli in eum: - et in futuro non abscondatur a nobis,

sed videamus eum facie ad iaciem, et habeamus fiduciani d. M. II sed. Deest non in ed. Ruaei. i Deest et cin ed. Ruaei.

SEARCH

MENU NAVIGATION