De canonibus vulgo apostolicis ad editas jam vendicias SS.m Cypriani ac Firmiliani et De papae judicio comparate ad concilium pro vendicando S. Augustino ... Dissertatio duabus epistolis comprehensa, altera critica r.p. Constantini Rotigni ... Altera

발행: 1734년

분량: 106페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

. Dicat quis e non eam esse Augustini mentem quae Haereticorum baptisini miihabitionem astruat, sed quae Caeciliani purgationem in Synodo Romana sencitam vendicet iure meritoque , ac proinde Arelatensis Concilii necessitatis inficiatio non jus spectare, sed sectum . Verum tamentsi id permittimus , in Concilio Romano Elam Caeciliani caussam, non ratiliabitionis baptismi Hae. reticorum pertractatam fuisse, non illud continuo consequitur, Augustino auctore irritam non esse provocationem a Papae judicio ad Concilium in caussa Fidei, quemadmodum perspicuo eiusdem Augustini iudicio supervacanea foret in caussa meri facti. Nam si in facto non liceat, quod latius, ac dilucidius a pluribus, quam ab uno , sive a paucis dignosci videtur , qui tandem liceat in quaestione dogmatica , in qua ne ipse quidem sensor Apostolicam Sedem errare posse ominatur Sed illud maxime in praesentia adverten. dum occurrit , unum Caeciliani sectum sngula. re , idemque maximum fuisse Donatianae haereseos firmamentum. Qua a uiatione reieeta , nullus Donatiano Schismati reliquus erat locus. Ad haec accedit ipsius Defensoris sententia Cap. X. eiusdem libri perspicue assirmantis, non tantum Fidei causam , sed etiam alias, quae universm lem spectarent Ecclesiam,ab universali Concilis r tractandas esse, nec niseconsensione Orbis finitas esse credi. Ex qua positione recte illud ς sequens

est, si Augustini iudicio inanis sit Concilii plena iii retractatio post Papae iudicium in secti quaestio,

52쪽

ne continuo , ct inanem habendam esse in Fidei causia . Nunc ad falsum huisce thematis propositum confirmandum , quid affert Defensor Declarationis , quod elumbe non sit, quod non miserrimum , quod non usquequaque contortum δCaeciliani scilicet caussam adducit, quae cum tra aetata set a Melchiade Papa, ejusque judicio Donatistae victi essent, tamen haec ait Augustinus eadem epist. 43. Ecce putemus omnes Episcopos, qui Romae judicarunt, non bonos Iudices fuisse, restabat adhuc plenarium universae Ecclesiae Concilium , ubi etiam cum ios Iudicibus caussa posset mirari, ut si male judicase convicti essent, eorum sentent solverentur. Spectate hominis confidem Iiam. Ecce putemus ... non bonos Iudices fuisse , restabat adhuc Sc. ergo ex Augustini mente licet a Papa ad Concilium provocare . Macte ingenio, macte prudentia, Gallicane Desensor , Clavam Herculi extorsisti: Nunc me accipe hoc ipsum

argumentum recudentem, atque invertentem.

Et ipse Caeciliani caussam in medium adduco, quae cum traetata esset a Concilio plenario Arelatensi , hujusquejudicio Donatissae convicti essent, tamen haec ait Augustinus Epist. IO s. ad Donat.

cap. 2. num. 8. Rerum tamen clementi mus Imperator alios Iudices Episeopos dedit apud Amaltim Galliae Civitatem, o ab ipsis vestri ad ipsum Imperatorem appellarunt . conec etiam ine caussam cognosceret, oe Caecilianum innocentem, illos calumniosos appellaret. Ergo ex Augustini mente licet

a Concilio ad Imperatorem appellare ἰ Quid hic

53쪽

I reclamas malae caussae non bone Desensior ῆ Quid amplius roboris habet argumentatio illa tua quam mea λ Utraque ex Augultino ducta est, uir que eamdem causiam spectat, utraque appellationem , utraque eosdem reos, eosdemque actores , sed tua eosdem pene Iudices, mea Iomge alios, & singularem. Donatistas enim a Pa pae iudicio ad Concilium plenarium proVocasse , neque ipsi quidem docent Norisius, ac Tillemontius I a Concilio vero ad Imperatorem appella

se perspeetissimum est; sed utrumque iudicium post ULTIMAM prolatam a Melchiade Papa

sententiam supervacaneum fuit, non necessarium.

Audi iterum Augustinum . Dedit ille aliud Arrilatense judicium .... non quod jam necesse erat sed eorum perversitatibus cedens, oe omni modo cupiens rantiam impudentiam cohibere. Hypotheticum quidem S. Augustini systema per inconsiderantiam, & corpmunissima credulitate abreptus ignorare potuisti, sed hanc absolutam Augustini positionem , quae ad rerum gestarum accuratam cognitionem pertinet, quo tandem pacto dissimulare potuisti, perinde ac si nulla fuisset)Quin& Augustini hypothesin abs te modo adductam qui potuisti dissimulare , quandoquidem panditur ipsis ejusdem sententiae prioribus verbis λ Eoce putemus f inquit J omnes Episcopos, qui Romae judicarunt, non bonos Iudices fulse , restabat adhuc plenarium universe Ecclesae Concilium. Restabat adhuc sub ea hypothesi , quod male Iudicassent: at si bene judicarunt, jam non amplius

54쪽

restabat plenarium univeris Eccle Concilium. Quid tu ex falso, quod assumitur in hypothesi,

consecutionem eruis absolutam λQuod si proposita hypothetica tanti tibi sunt, quanti esse deberent absoluta , jam duae reliquae sunt Augustini hypotheses in hac ipsa caussa de

baptisino adversus Donati stas. Harum prior ea est , quae continetur lib. L coni. Donat. cap. I, ubi summatim recolligens quae ante dixerat totis tribus libris contra Epistolam Parmeniani, sic habet. Sicut autem baptizatus iab unitate rece=ferit sacramentom baptismi non amittit; sic etiam ordinatus si iab unitate recesserit, facramentum dandi baptismi non amiItit . . Sictit ergo acceptatur baptismus, quem non potuit amittere qui ab unitate discessit , sic acceptandus est baptismus, quem dedit ille, qui sacramenitim diandi cum discederet non amistrat. Hic iam quaero : Augustinus abselute loquitur an in hypothesi λ Si absolute; ergo Augustini sententia est, solos Diaconos, ct Praesbyteros baptismum conferre posse . Si in hypothesi , certe ex hypothesi Donatistarum . Duplex autem secundum Donatistas hypothesis subesse posse videtur Altera , neminem praeter stlos Ordinatos idoneum esse baptismi ministrum; altera, Sacerdotes a Traditoribus ordinatos ialuti pollutos neii liquam idoneos esse baptismi Ministros Porro illa incognita fuit Donatistis, haec non item. Augustinus tamen Donatistarum suppositionibus ad solam Caeciliani ordinationem irritam faciendam accommodatis , perpetuo subse G Σ Viens,

55쪽

viens , ita hic agit perinde ac si baptismi colla.

tio ad selos spectaret ordinatos. Nunc si quisita concludat: ergo Augustinus saltem in hypo thesi existimavit , los ordinatos idoneos esse baptismi dispensatores : quid porro st an etiam vere Quid igitur reponendum superest , nisi id, quod rei fert natura λ Augustinum stilicet hypothesin suam facto accommodasse, propterea quod Donatistae Caeciliani ordinationem manibus pedi. busque obnixe oppugnarent , quod ut assequerentur, irrite ordinatum pronunciam, ac proinde imrite baptizatos ab irrite ordinato. Succurrit & altera hypothesis lib.7. de Bapt. conti Donat. cap. sq. Si enim finquitJ mali bonos in unitate contaminant,

nullam am Ecclesiam , cui seriaretuν vel ipse C prianus invenit. An quisquam jure hinc argumentetur Ecclesiam Christi contaminari posse pNemo prosecto, cui sensus communis contaminatus non sit.

Equidem existimo , Gallicanum Defenserem si ' hypotheticum . Augustini systema adversus Donatistas introspexisset, ab huiusce Augustiniani loci tractatione suisse temperaturum . Quod si pergis vir oculatissime secus coniicere , pronum mihi est Gallicanum Disputatorem in angustum redigere. Tria ille supponit . Primum , Augustinum loco superius adducto agere de Concilio plenario. Tum per hoc ple narium Concilium nonnisi Nicaenum indigita. Ti. Deinde quaestionem de haereticorum baptisimo, ne ab ipso quidem Cypriano, ejusique Collegis

56쪽

legis adlaphoram creditam fuisse . Nunc vacat adversus Defensorem hoc argumentum conficere.

Augustinus integrum illud argumentum, quo coniicit Cyprianum plenario Concilio fuisse cessii-rum , duobus capitibus complectitur lib.2. coni. Donat. tertio, & quarto. Ibi thesim collocat de Concilii plenarii auctoritate, hic assumtionem probat de Cypriani docilitate . Thesim proinde

sic statuit. Vos certe nobis obiicere soletis Cyprimni literas .... suis autem nesciat. . . . Episcoporum. literas , quae post confirmatum canonem vel

scriptae sunt, vel scribuntur, oe per sermonem forte sapientiorem cujuslibet in ea re peritioris, per aliorum Episcoporum graviorem auctoritarem , doctioremque prudentiam, oe per Conciliis Iicere reprehendi, si quid in eis forte a veritate

deviatum est , ct ipsa Concilia, quae per 'gulas

regiones, vel Provincias sunt, plenairiorum Comelorum auctoritati, quae sunt ex universo orbe Christiano sine ullis ambagibus cedere , ipsaque plenaria saepe priora aposterioribus emendari, quum aliquo experimento rerum aperitur quod clausum erat, ct convincitar quod latebat R Ergo existumavit Augustinus plenarium Concilium errare potuisse , atque adeo saepe errasse; atque ita semnaria Concilia priora a posterioribus fulse emem data, quemadmodum provincialia a generalibus,& Episcoporum literae, ac sententiae a Provincialibus correctae fuerunt, s quid forte a verit re deviatum est. Hinc alterutrum necessario consequatur oportet: Aut plenarii Concilii ideam,

G 3 quam

57쪽

quam sibi Nostrates estormant augustinianae non respondere, praesertim quum Augustino superustite duo ut maxime plenaria Concilia vel ipsius Defensoris judicio sint celebrata , Arelatense, ac Nicienum: Horum vero utrum, sive etiam utrumque in fide errasse qui iam putet nisi purus , putusque Donatista , vel Arianus λ Aut si eadem fuerit , minime detulisse Augustinum Concilio plenario , cui Gallicana: Declarationis conditores deferunt omnia summa. Neque illud suspicor eiusdem Declarationis Defensorem ad quaestionem Disciplinae se recepturum , quando ipse quidem pluribus probat, quaestionem Cyprianicam neutiquam ad adlaphoras referri posise; indignum deinde esset sapientia, atque ingenuitate Augustini ad fidei quaestionem confirma dam , thesim adlaphoram assumere. Verum enim vero nisi ad hypothesia confugiunt, afthi

rem lavant. Sea haec hactenus..

Nunc ab hypothetico: ad absblutum systema ,& ad alterum, quod proxime consequitur, caput,. ad quartum inquam Lib. II. conta Donat. acce do, in quo palmarem probationem Gallicanus Defensor sese deprehendisse autumat, ad inficiandum irret maialdi Romani Pontificis judi. cium, & ad astruendam summam, atque ultimam Concilii Scumenici in fidei ,. & disciplinae

quaestionibus potestatem. Profecto si textum augustinianum perinde atque ille adduxit adducerem , nae ipse incederem per ignes suppositos cineri doloso. Praestat itaque integram Augustini

58쪽

sumtionem exscribere, dein per partes explana re. En TeXtuS. suapropter S. C prianur, tanto excelsior qsan ro humilior, qui documentum Petri sc amavit , is ut diceret, documentum scilicet nobis, &is patientiae, & Concordiae tribuens, ut non per- ,, tinaciter nostra amemus, sed quae aliquando,, a Fratribus, & Collegis nostris utiliter, &is salubriter suggeruntur, si sint vera, & legi. M tima , ipse potius nostra ducamus is et fatis ostendit, facillime se correcturum fui e sententiam suam, si quis ei demonstraret, baptismum Christi se dari pose ab eis , qui foras exierunt ,

quemadmodum amitti non potuit cum foras exirent : unde multa Iam diximus . Nec nos ipsi tale aliquid auderemur asserere , nise universae Gelasin conc ordissma auctoritatefirmati; cui ct ipse sine dubio cederet , si iam illa tempore quaestionis oujus veritas eliquata, ct declarata per plenarium Concilium solidaretur . Si enim Petrum Ia dat, ct praedicat ab uno posteriore Collega parienter , concorditerque correctum, quanto citius ipse cum Concilio Provinciae suae uvives Orbis auctor irati

patefacta veritate eryser λ quin prosem S univerum dicenti, o Eemonstranti posset facillime consentire tam sancta anima, tam pacata : ct . fortaste factum est, sed nescimus C Neque enim omnia, quae illo tempore inter Episcopos gesta sunt,

memoriae, literisque mandari potuerunt, aut omnia , quae mandata sunt, novimus . suomodo enim potuit ista rei tantis altercatioum nebulis

59쪽

tionem , coormationemque perduci, nisi primo diutius per orbis terrarum regiones, multis hinc, disputationibus, ct collationibus Episscoporum pertractata constaret λ Haec Augusti. nus, nunc singula percurramus, atque eApen

damus .

Satis ostendit, facillime se correcturum fui flesententiam suam . Facillime quidem, sed non

certe , quod ex sententia magis Donatistarum , quam Augustini pronunciatum est, quod Donatistae Cyprianum simulationis arguerent in ea adtestatione , quae habetur in praefatione ad Concilium Carthaginiense. Si quis ei demonstraret, baptismum Cisristi oecunde multa Iam diximus . Sub ea incerta Persona , quae Cypriano hanc thesim demonstraret, Augustinus opportune seipsi im designat, qui satis superque idipsum Donatistis demonstraverat. Sub Cypriani vero Persona, qui facillime sententiam suam correxisset, si quis hoc ipsum ei demonstraret , tacito Donatime objurgantur, quibus toties, tamque valide ab Augustino comvictis, nedum facile corrigi potuit sententia sua, sed & debuit ob semel, atque iterum interpositam Ecclesiae definitionem. Nec nos ipse tale aliquid auderemus aserere nias cte. Donatianae impudentiae Catholicorum temperantiam opponit, qui non privati cujuspiam Doctoris demonstratione, sed concordissima universiae Ecclesiae auctoritate hoc amrmabant. Verba

60쪽

suam agendam ab Defensore inserta sunt; quaenestio Auctoris vastitia , an glutinatoris inconsiderantia Augustiniano textui intrusa fuerint; quae proinde duplici parenthesi comprehendenda fuerant, aliisque characteribus consignanda.

Nisi universae Ecclesiae concordissma auctoritate firmati. Quid ad haec Desenior Declarationis Gallicanae λ Cui auctoritati inquit ille Cyprianus ex certisma fide cessurus fuisti, cui A ιμ-κus ipse in re obscura cederet, verba demonstrant, nempe Ecclesae Catholicae concordiomae auctor it

ii CONCILIO PLENARIO. Bene inceptum , melius progressum , pessime conclusum . Quid est hoc monstri λ nempe Ecclesiae Catholicae concordissimae auctoritati, CONCILIO PLENARIO.

Hanc ego interpretationem tam ineptam , tam

falsam , tam perniciosam sapientissimo Meldensi Episcopo adjudicem λ Ita ne vero, Gallicane De-1ensior,concordissima Ecclesi ae auctori tas nil notat aliud , quam Concilium plenarium λ Anne vides, anne sentis, tuam istam interpretationem plura absurda quam verba complecti Θ Verba quidem duo sunt, alterum gravissimum , uberrimum alterum, Concilium plenarium s Sed absurda ,

quae inde consequuntur tria ego ut minimum deprehendo: primum haereticum, secundum blasphemum , tertium calumniosum . Nam si concordissima Ecclesiae auctoritas Concilio plenario omnino definiatur, primum illud consequens est, ante Nicaeni Concilii celebrationem sui praeteream H Ar

SEARCH

MENU NAVIGATION