장음표시 사용
71쪽
conissaverant. Per eas se Catilina credebat posse servitia urbana sollicitare , urbem ii Cendere, Viro earum vel adjungere sibi vel interficere. XXV. Sed in his erat Sempronia, maemulta saepe virilis audaciae facinora commiserat. Haec mulier genere atque forma, praeterea Viro atque liberis satis fortunata fuit litteris graecis, latinis docta psallere, saltare elegantiti quam necesse est probaeri multa alia, quae instrumenta luxuriae sunt, sed ei cariora semper omnia quam decus atque pudicitia fuit. Pecuniae an famae minus parceret, haud facile discerneres lubidine 1 accensa ut saepitis peteret Viro quam peteretur. Sed ea saepe antehac fidem prodiderat, creditum absuraverat, caedis conscia fuerat, luxuria atque inopia praeceps abierat. Verum ingenium ejus haud absurdum posse versus facereri Ocum moVereri sermone uti, Vel modesto, Vel molli , vel procaci prorsus multae facetiae multusque lepos inerat. XXVI. His rebus comparatis, Catilina nihilominus in proxumum annum consulatum petebat sperans , si designatus foret, facile se ex voluntate Antonio usu-
72쪽
ram. Neque interea quietus erat, sed omnibus modis insidias parabat Ciceroni neque illi tamen ad cavendum dolus aut astutiae deerant. Namque a principio consulatus sui, multa per Fulviam pollicendo effecerat, ut Q. Curius , de quo paulo ante memoravi , consilia Catilinae sibi proderet ad hoc collegam suum Antonium , pactione pro inciae , perpulerat ne contra rempublicam sentiret circum se praesidia amicorum atque clientium occulte habebat Postquam dies comitiorum venit, matilinae neque petitio neque insidiae quas consuli fecerat prospere cessere , constituit bellum facere
trema Omnia experiri quoniam quae c- culte tentaverat , aspera foedaque eve
XXVII. Igitur C. Manlium , Faesulas
atque in eam partem Etruriae ; Septimium quemdam camertem , in agrum picenum ;C Julium , in Apuliam, dimisit Ppraeterea alium alio , quem ubique opportunum sibi sore credebat. Interea Romae multa 1mul moliri consuli inssidias tendereri parare incendiam opportuna loca armatis hominibus obsidereri ipse cum telo essera item alios ubere , hortari uti semper intenti
paratique essent dies noctesque festi-
73쪽
nare Vigilare , neque insomniis neque labore fatigari. Postremo, ubi multa agitanti nihil procedit , rursus intempesta nocte conjurationis principe conVocat per M. Porcium eccam ibique multa de ignavia eorum questus , docet se prίemisisse Manlium ad eam multiti clinem quam ad capiunda arma paraVeratri item alios in alia loca opportuna , qui initium belli facerent seque ad exercitum proficisci cupere , si prius Ciceronem Oppressisset eum suis consilii multum ossicere-XXVIII. Igitur perterritis ac dubitantibus ceteris , C. Corneliu , eque ro- manu , peram suam pollicitus cum eo L. Vargunteiu , senator , constituere ea nocte paulo post , cum armatis hominibus, sicuti salutatum, introire ad Ciceronem δε de improviso domi suae imparatum confodere. Curius , ubi intelligit quantum periculum consuli impendeat propere, per Fulviam, Ciceroni lotum qui parabatur nunciat. Ita illi, anua prohibiti, tantum facinus frustra susceperant. Interea Manlius in Etruria plebem sollicitare , egestate simul ac dolore injuris noVarum rerum cupidam, quod Sullae dominatione agros bonaque omnia mi serat; praeterea latrone cujusque generis,
74쪽
quorum in ea regione magna copia erat, nonnullos ex sullani colonis , quibus lubido atque luxuria ex magnis rapinis nihil reliqui fecerant. XXIX. Ea quum Ciceroni nunciarentur ancipiti malo permotus, quod neque Urbem ab insidiis privato consilio longitis tueri poterat ; neque , exercitus Manlii quantus aut quo consilio foret , satis compertum habebat rem ad Senatum refert, jam antea Vulgi rumoribus Xagitatam. Itaque, quod plerumque in atroci negotio solet, Senatus decrevit, Darent operam consules ne quid respublica deti, menti caperet. Ea potestas per Senatum,
more romano , magistratu maxuma permittitur exercitum parare, bellum gerere , coercere omnibus modis socios
atque cives , domi militiaeque imperium atque judicium summum habere aliter, sine populi usi , nullius earum rerum consuli jus est. XXX. post paucos dies, L. Senius , senator, in senatu litteras recitavit, qua Faesulis allatas sibi dicebat, in quibus scriptum erat C. Manlium arma cepisse cum magna multitudine ante diem VI Kal.
Nov. Simul, id quod in tali re solet, alii
75쪽
portenta atque prodigia nunciabant : alii, conventu fieri , arma portari, Capuae
atque in pulla servile bellum moveri. Igitur Senatus decreto , Q. Marcius Rex, Faesulas Q. Metellus Creticus, in Apuliam circumque ea loca , missici hi utrique ad urbem imperatores erant impeditine triumpharent , calumnia paucorum quibus omnia honesta atque inhonesta Vendere mos erat. Sed praetores Q. Pompeius Rufus, Capuam Q. Metellus Celer,
in agrum picenum hisque permissum uti pro tempore atque periculo Xerci tum compararent. Ad hoc , si quis indicasset de conjuratione quae contra rempublicam facta erat, praemium servo lia hertatem V sestertia centum libero , impunitatem ejus rei, sestertia ducenta. Itemque decrevere uti familiae gladiatoriae Capuam Min cetera municipia distribuerentur, pro cujusque opibus inomae per totam urbem vigiliae haberentur, eisque minores magistratus praeessent. XXXI. Quibus rebus permota civitas atque immutata facies urbi erat : ex summa laetitia atque lasci Via , quae diuturna quie pepererat , repente Omnis tristitia invasit festinare trepidare neque loco neque homini cuiquam satis credere;
76쪽
neque bellum gerere , neque pacem habereri suo quisque metu pericula metiri. Ad hoc , mulieres , quibus pro reipublicae magnitudine belli timor insolitus incesserat, amictare se sera manus supplices ad Coelum tendereri miserari parvo liberos; rogitare omnia paVereri superbia atque deliciis omissis , sibi patriaeque dissidere. At Catilinae crudelis animus eadem illa movebat tametsi praesidia parabantur,& ipse lege lautia interrogatus erat ab L. Paulo postremo , dissimulandi caussa,
quasi sui expurgandi sicut jurgio lacessitus foret , in senatum venit. Tum Marcus Tullius consul , sive praesentiam
nem habuit luculentam atque utilem reipublicae , quam postea scriptam edidit. Sed , ubi ille adsedit, Catilina , ut erat paratus ad dissimulanda omnia , demisso Vultu , Oce supplici, postulare a Patribus ne quid de se temere crederent ea familia ortum, ita ab adolescentia vitam in-1 ituisse, ut omnia bona in spe haberet ne Xistumarent , sibi patricio homini, cujus ipsius atque majorum plurima beneficia in plebem romanam essent, perdita republica opus esse mutam eam servaret M. Tullius, inquilinus civis urbis Romae Ad hoc maledicta alia quum ad-
77쪽
deret obstrepere omnes , hostem atque parricidam vocare. Tum ille furibundus Quoniam quidem circumventus , inquit ab inimicis praeceps agor , incendium meum ruin re singuam.
XXXII. Dein se ex curia domtum Proripuit. Ibi multa secum ipse volvens, quod neque insidiae consuli procedebant in ab incendio intelligebat urbem vigiliis munitam ; optumum facti credens exercitum aligere, ac prius quam legiones scriberentur multa ante capere quae bello umi rentri nocte intempesta , cum pauci , in manliana castra profectus est. Sed Cethego , atque Lentulo , ceterisque quorum cognoVerat promtam audaciam , mandat quibus rebus possent opes factioni confirment insidias consuli maturent ; 22-dem, incendi , aliaque belli facinora Drent : sese prope diem cum magno Xercitu ad urbem accessurum.
XXXIII. Dum haec Romae geruntur Manlius ex suo numero legatos ad Q. Marcium Regem mittit , cum mandatis hu)uscemodi eos hominesque testamur
Imperator, O arma neque contra patriam
cepiJe , neque quo periculum aliis faceremus ; sed uti corpora nostra ab invuri tuta
78쪽
forent: qui miseri , egentes , violentis atque crudelitate foeneratorum , letique patri s sed omnes famά atque fortunis expertes sumus e neque cuiquam Urum licuit, more majorum , lege uti , neque , amisso patrimonio , corpus liberum habere tanta vitia foeneratorum atque praetoris fuit s Saepe majores vestrum, miseriti plebis romana decretis suis inopiae ejus opitulati sunt: ac novissum , memori nostru , propter magnitudinem aris alieni , volentibus omnibus bonis, argentum are solutum es Saepe ipsa plebes , aut dominandi sudio permoti, aut superbia magistratuum armata, a Patribus secessit. At nos non imperium neque divi-ria petimus , quarum rerum catis bella atque certamina omnia inter mortalis sunt; sed libertatem , quam nemo bonus nisi cunianim ἱ simul amittit. Te atque Senatum obtestamur, consulatis miseris civibus ς legis praesidium, quod iniquitas praetoris eripuit , resiluatis ς neve nobis eam necessitudinem imponatis, ut quaeramu quonam modo , maxume ulti sanguinem nostrum
XXXIV. Ad haec Q. Marcius respondit: Si quid ab Senatu petere Vellent, ab armis discedant, Romam supplices proficiscantur ' ea mansuetudine atque miseri-
79쪽
cordia Senatum populumque romanum semper fulisse , ut nemo unquam ab eo frustra auxilium petiverit. At Catilina ex itinere plerisque consularibu , praeterea Optumo cuique litteras mittit se , falsis criminibus circumVentum , quoniam factioni inimicorum resistere nequiverit
fortunae cedere massiliam in exilium proficisci ; non quo sibi tanti sceleris conscius esset, sed uti respublica quieta foret neve ex sua contentione seditio oriretur Ab his longe diversas litteras Q. Catulus in senatu recitavit, quas sibi nomine Catilinae redditas clicebat earum exemplum infra scriptum est.
XXXV. L. Catilina Q. Catulo S. Egregia tua fides , re cognita , grata mihi , magnis in meis periculis duciam commendationi mea tribuit. Quamobrem defensionem in consilio novo non satu parare satisfactionem ex nulla conscientici de culpά proponere decrevi; quae , me dius Fidius , licet
vera mecum recognoscas. Injuriis contumeliisque concitatus , quod fructu laboris industriaeque meo privatus , latum dignita tis non obtinebam publicam miserorum caussam, promes consuetudine ,suscepi. Non,
quin es alienum meis nominibus ex pusessionibus solvere possem, quum o alienis no-
80쪽
minibus liberalitas Aurelia re sillae , fuissiliaque copiis, persolveret is quod non
dignos homines honore honestatos videbam , meque fals i suspicione alienatum esse sentiebam hoc nomine satis honestas pro meo casu spes reliqua dignitatis conservandae sum secutus Plura quum scribere vellem , nunciarum est mihi vim parari. Nunc resillam tibi commendo , tuaeque fidei trado eam ab injurici defendas , per liberos tuos rogatus.
XXXVI. Sed ipse, paucos dies Ommoratus apud C. Flaminium in agro re tino , dum Vicinitatem antea sollicitatam armi eXOrnat , cum fascibus atque aliis imperii insignibus in castra ad Manlium contendit. Haec ubi Romae comperta sunt, Senatus Catilinam Manlium hostes judicat ceterae multitudini diem statuit, ante quam liceret sine fraude ab armis discedere, praeter rerum capitalium condemnatis praeterea decernit , uti consules delectum habeant , Antonius cum exercitu Catilinam persequi maturet Cicero urbi praesidio sit. Ea tempestate mihi imperium populi romani multo maxume miserabile visum est. Cui quum ad occasum ab ortu solis omnia domita armis parerent , domi otium atque divitiae ,