장음표시 사용
161쪽
testibus oculis 3 In hac igitur ratione animaduertimus duo.
Vnum est, quod Declaisator indice contentus non perlegerit Tertulliani Apologeticum, quem laudat, is Palladij ducem constituit, aut certe perlegendo non intellexerit, quae sit famae, id est, rationis suae vis robur apud Tertullianum in eiusdem Apologetici cap. VII. Natura fama omnibus nota est, vestram est: mamalum, quo non aliud velocius ullum. Cur malum fami quia velox quia index ' an quia plurimum mendax ' qua ne tunc quidem cum aliquid veri adfert, sine mendaci vitio est detrahens, adiiciens, demutans de veritate. Quid ' quod ea illi conditi est, ut non nisi cum mentitur, perseueret, est tamdiu viuit , quamdiu non probat, siquidem
ubi probauit, cessat esse, ct quasi Ufici nuntiandῶfuncta, rem tradit, ct exinde res tenetur, res nomι- natur. 8 post alia Fama, nomen incerti, locum non habet ubi certum est. An vero famae credat,
nisi inconsideratus ' quia sapiens non credit incerto. Post aliari Hanc indicem aduersus Gregorium profert, με quod aliquando latitauit, tantoquessatio in opinionem corroborauit, usque adhuc probare non valuit. Alterum, qubd Declamator ips etiam famae imponat. At fieri non potest, inquis, ut imponat Tergiversaris Lector, sustine tantisper Ex illis septem Episcopis tres Baronius, Romanum eius Martyrologium excipiunt, Austremonium, Saturninum, Gatianum, quos sub Decio legatos tradunt, quaesita etiam ex Gregorio probatione Bellarminus Dionysium Parisiensem de
162쪽
Saturninum excipit, qua, Vt vidimus, ex Seuero&Gregorio, temporibus M. Antonini primum intra Gallias martyria visa censuit Martialem quoque Lemovicensem excipit, qua ex auctoritate Gregorij, Martialis epistolas repudiat Nicolaus Faber , vir incomparabilis ex Gregorio Dionysium Parisiensem Decio consignat in Schediasmate, quod de utriusque Dionysi discrimine constrapsit. Dionysius Petauius Rationari,
temporum partis primae lib. V. cap. XIII exauctoritate Gregori Saturninum nominatim, Gatianum, Dionysium sub eodem Imperatore describit. Haec autem cum ita sint , de constanti Declamatoris fama quid fieta eligat iste nobis ex toto orbe Christiano, quos cum his Quadrumuiris iactatam famae suae constantiam subruentibus componata Isti ergo soli,ac confabulatoribus constans fama est, hos septem Episcopos aetate Apostolorum vixis se. Quod si fama nunquam sine mendacio sit, dc Declamator ipsi famae de suo, quae non sunt, ves de triuiis compotabilibus adiiciat, cogitate quaeso Vos, quam tuto in aedibus Samblacati Tolosae hospitetur
Tertio desectum luminis proprij sic patefacit: Equidem dispicere non possum qua rationefleri potuerit, ut septemviri quorum princeps Dionysius, legationem pro de Catholica in Variis obierint Decio imperante. Et primo quidem de rebus quae ad
quaestionem facti pertinent, idipsum posset dicere dc sic in dubium vocare quidquid liberet. Deinde nemo unquam asseruit Dionysium Septem uirorum principem fuisse Historia S. Sa-
163쪽
turnini Dionysium quinto loco ponit sic enim apud Gregorium Turonensem: Hi ergo missi βne Turonicis Gatianus Di opus, Arelatensibus Trophiamus Episcopus, Narbona Paulus Disicopus, Tolose Saturninus Episcopus, Parisiacis DioηIsius Di c.
Aruernis Stremonias Disic Lemovicinis Martialiso destinatus se. In summa Declamator inueniat auctorem vetustiorem,aequalem vel supparem et,qui historiam Saturnini edidit,efficiatque tunc ut ille Dionysium Areopagitam venisse in Gallias tradiderit, nos Galliae Palladio libenti prolixoque animo subscribemus. Quinis: Declamator, ubi Dionysium Septem- uirorum principem appellat, continuo prodit se, aut non legisse, aut oscitanter legisse Gregorij locum, quem interpretatur. Atque ita iuauctoribus, quos citar, sibimet detrahit, indignumquireddit, cui crςdatur Quinto infelicem Criticum agit affirmans, de prauatam esse Consulum notam, non vitio quidem Gregorij, sed Librariorum: Quum fiam, ait,
in veteribus Gallorum monimentis nullam peni esse temporu rationem, quam exscriptorum audacia, aut incuria non corruperit. Ecce tibi factus nouo more
Criticus, qui suis ut seruiat studiis, omnem om-ribus, terum Gallorum annalibus di historiis, imm asserendae de temporibus inuectivae,
auctoritatem cautissimus homo dςtrahit, qui ut nihil in Chromcis,in antiquorum monimentis corr1gatur, omnia corrupta esse docet, qui tandem sine Ieterum exemplarium fide, vel optima coniectura Consulares priscorum auctorum notas reprehξndit, falsitatis arguit.
164쪽
Porro sciscitamur a Declamatores, quando Consularis nota, quae Saturnini Martyris historiam obsignabat, corrupta sit 3 An ante Gregorium, vel post si primum videatur, quem una Gregorium culpa liberare voluit, duplicis reum perageremus, tum quia mendum illud insigne non aduertit, quod Declamator mille, quinquaginta post annis castigat, tum quia in historia tacitus id correxit, quod in fide duorum Samblacati auctorum, celebrantur quippe F ma , de Saturnino scripserat in lib. 1. de Gloria
Martyrum cap. XLVIII. Saturninus, inquit, Mam
yr,vifertur, ab Apostolorum discipulis ordinatus, in urbem Tolosatium est directus. Itaque secundae cogitationes, quae meliores in aliis esse consuε-runt, in Gregorio deteriores fuissent. Si secundum admittatur, nulla Declamatoris panegyri, sed omni illius amarulentia excipiendus est Hilduinus, tum quia corruptam ante paucos annos Consulum notam ex aliquo veteri codice non
deprehendit, tum quia falsarirculpam in Gregorium magna verborum indignitate transtulit.
OV AE ad eleuandam Seueri auctoritatem
producebat Declamator Animaduersione quarta , nulla non veritate niti disputationis gratia supposuimus: Nunc in productis adue sus Seuerum testibus fidem excutimus Ioannes quintas, inquit , Victorem secutus Viennam prediscipulum Pauli primum religionis honorem susceps a mat Gregoriuisecundus eandem Ecclesiam
165쪽
scribis auctoritatem a Petro meruisse, eui consentis Zacharius primus. Sed omnibus manifestius Paulus primus in epistola ad Carolum Magnum, refers Cremscentem dissipulum Apostolorum , magistrum fuisse
Viennensium is eorum sacri praesedisse Postremo Paschalis primus, est Gregorius septimus Vienne sem Ecclesiam, ab Apostolis fundatam non obscur.
I. Samblacatus imponit scribens, Ioannes quintus Victorem pecutus Viennam per discipulum ausi primum religionis honorem seu cepisse a mat. In Antiquitatibus Viennensis Ecclesiae Victor Pontifex scribit epistolas duas, unam ad Desiderium , alteram ad Paracodam Episcopum. Sed in neutra dicit Viennam perdiscipulum Pauli primum religionis honorem suscepisse Deinde prior epistola supposita est. Vnus in Adonis in Chronico,& in Catalogo Archiepiscoporum Viennensium ponitur Desiderius, qui Gregorio Magno Pontifice claruit, nec proinde aequalis esse potuit Victori , qui anno
Christi ci 11 martyrium fecit. Praeterea Scris plura vulgata editionis semel atque iterum laudatur. Tum posterior epistola suam ipsius fal- starem sic prodit Videsfrater Orientalem Ecclesiam rapter celebrationem Pascha ab occidentalidistinctam esse Paracoda videre dicitur, quod videri non potuit, ut ex Irenaeo de Eusebio constat. Suppostor minus perspectam habuit controuersiam, quae tunc inter Asianas Ecclesias,& Romanam intercessit . Adhaec phrasis ab aetate Victoris prorsus aliena est.
hrin iisdem Anti uitatibus resertur Ioannih
166쪽
V epistola ad Edaldum Episcopum, ubi legitur
id quod Samblacatus allegat. Sed spuria est epistola, tum quia nullus Edaldus reperitur in Adonis Chronico, vel in Catalogo Viennensium Archiepiscoporum , tum quia Ioannes V obiit ad annum c LxxxvI. ac proinde scribere non potuit ad Edaldum,si idem sit cum Eoldo, quem Ado sub annum ccxv 111 factum fuisse Viennensem Episcopum tradit. III. In iisdem Antiquitatibus Gregorius II Austreberto Viennensi Archiepiscopo ita scribit;
Auctoritatem Ecclesia vestra, quam venerabiliteν a , a beato Petro promeruit, quamqMe sique nuno praedecesseribi mei firmantibm retinet. Cum abeato Petro dicit, idem est ac si diceret, ab Ecclesia Romana, vel a Sede Apostolica Gregorius, si tamen ille, de Viennensis Ecclesiae origine non tractat, sed de quibusdam priuilegiis, quae Sede Apostolica illi concesserat ut verba per seipsa declarant. Iv. Samblacatus imponit Zacharita, qui nequidem dicit id, quod habet Gregorius II sed id
dicit, quod superiorem interpretationem meam confirmat Zacharia verba sunt Dalmatiam umbus vestris mi Austreberto scribit ut quia Ecclesia vestra ab hac sede doctrinam mei percepit.
Er morem habitus sacerdotatu, ab illa etiam percepta decorem honoris.
v. In iisdem Antiquitatibus supposita est Pauli Papae primi ad Carolum Regem epistola.
Paulus, qui anno DCCL xv I migrauit, scribere non potuit ad Carolum Regem, qui anno tan-
sum DCCLXIX. Pipino patri successiti regnare
167쪽
coepit. Qui epistolam hanc Paulo Papae tam manifeste subiecit, potuit&alias epistolas Pontificibus aliis subiicere, in quibus de fundata per Crescentem vel Apostolos Viennensi Ecclesia sermo instituitur Quapropter falsitatis indicium est, si epistolae hae nusquam reperiantur, praeterquam in Viennensis Ecclesiae antiquitatibus. vi. In iisdem Antiquitatibus supposita est, vel certe interpolata Palchalis I epistola, ubi legitur Pallium igitur tibi Viennensique tua Ecclesta, νιροι ab iisdem Apostolis fundata maiorum more libente indu min. Ab iisdem , dicit Apostolis
quorum mentionem antea nullam fecerat, unius Petri mentionem iniecerat. Deinde verba haec,
fundata ab Apsolis Viennensis Ecclesia, prae stserunt sensum illum, quem habent verba haec Irenaei de Petro lauto loquentis agisHOARmis Mobus Apostolis Petro est Paulo Roma fundati constituta Ecclesia. Vtrum autem par trobique sensus sit , Declamator videat Par endebet, si spectetur locutio, dispar, C rei veritas quam indagamus. Apud Irenaeum vera locutio, apud Paschalem falsa, cum numam Petrus in Galliam venerit, aut Viennam accesserit. Tum epistola Pauli verba haec, Viennensis Ecclesia Apostolam costegam Crescentem vistrum habree meruit. epistola Paschalis verba haec, Viennen-D Mes.sia ab Apostolis fundata pugnant inter se, sibi mutuo veritatem eripiunx, quomodo eriperent, si ad Romanam Ecclesiam transfer
Vat. In iisdem Antiquitatibus recciisentur Gregorij VII epistolae tres, quarum Vna, quaru
168쪽
ad Romanenses clericos scribit, in libri I, regesto epistolarum Gregori extat, aliae duae, altera ad clerum, populum Viennensis Ecclesiae,
altera vero ad varmandum Viennensem Archiepiscopum , non extant 1 quod falsitatis indicium est. In ea, quae est ad varmandum, Uienis
nensis Ecclesia dicitur a beatissimis Apostolis Petroer Paulo fundata. Sed hic loquendi modus iam
suppositionis vel interpolationis damnatus est. Deinde haec epistola legitur data anno Domin.
Domini Gregori VIL Papa, III. Gregorius factus est Pontifex anno Christi, Lxxi II indict. xI. quare nec annus Christi, Lxxvii nec indictio xv respondet anno pontificatus Gregorij octa
uo quod aliud est falsitatis indicium. Tum nisi haec epistola sit supposita vel interpolata, vehementer subreptum est Gregorio, dum haec scribit Privilegia igituri praedia vel bona , qua abeat Siluestro, Leoneo Nicolao, ct ab eorum Fucis cessoribus, a Romanorum Imperatoriam,seu Franco rum vel Burgundia Regibus Ecclesia tua sunt data vel reddi a confirmamin. Et primo quidem vel
nihil unquam suppositum, vel supposita est Siluestri I epistola, quae in Antiquitatibus Viennensibus sic incipit: Siluester Papa uniuersis Epis vis per Gallias perseptem prouincias. quomodo tunc Galliae non diuidebantur. Tum quae narrantur in hac epist. tam non sunt aetatis Siluestria. quam non sunt aetatis Abraham Patriarchae.
Postremo in epistolai Nicola I. quae est in libello Antiquitatum Viennensium , ad Adonem Viennensem Archiepiscopum,scribitura
169쪽
Sicut ergo ab antecessoribus nostris, beato scilicet Leone, vel a reliquis en ad nostra tempora tuis tecessoribus ranitum est largitione Apostolis, in ad priuilegium Viennensis Ecclesiis septem prο-
ωincia pertinerent quid quaeso te Leonis constitutionibus fingi potest magis contrarium squid 'eteri Ecclesiasticae Historiae repugnantius Ceterum quid Samblacato Declamatore nostro fiet, qui Pontifices illos septem adduxit. Hoc amentato telo in Sirmondum sic invadit: Nunc ad testes nos vocet aduersarius , pluresne aut ucupletiores producti Cert. si eorum numerus, aut
dignitas aliquid adfrim in iudiciu valet, quis ade. iniquus in caussa sedeat , qui non secundum nos datum velit Tolpro nobis stant Summi Ponti es,
qui non communi errore decepti , sed ex vero Raguerunt, hoc Ioannis quinti iudicium, si Gregorim secundus censuit , Ac Paulus cum aliis decreuit. Suam ut nunc fidem ex veris liberet Declamator, exspectamus. Qui tantorum testimoniorum 'dem elevare potest quibus in matur auctorita Seueri, conficiturque Galliam ante M. Aurelium habuisse martyres , demque temporibus Apostolorum ad nos fuisse propagatam. Hoc epicitharisina post
Hre nugis omissis rem experiamur, dc quaedam nunc Declamatoris in ratiocinando specimina consideremus. Primum specimen erit ex pagina xx V. Trophimus sedem Arelatensem instituit multis ante an- πω, quam Decius rerum potiretur. Hoc praestrue
170쪽
dum est, ut appareat eum , qui de Trophim perperam retulerit, de Dionysio falsa retulisse. Nos ad
hanc regulam si disserimus Fronto Petragoriorum,&Eucharius Trevirorum Episcopi non sunt Martyres, sed Conse res, ut vidimus: Hoc ergo praestruendum est, ut appareat eum, qui de Frontone, rauchario perperam retulerit, de Saviniano, Potentiano Senonensibus, quod Martyres sint, falsa retulisse. Huius dialecticae monetae malleator est Samblacatus , eam si placet, recipiat, nisi ut adulterinam reiici velit. Secundum specimen ex pagina xx Ix. Scio,
inquit, in veteribus Gallorum monimentis, nustam pene esse temporis rationem, quam exscriptorum auis dacia, aut iniuria non corruperit. Hoc praestrue
dum est, ut appareat ab eo, qui Dionysi Parisiensis fidem de temporibus assertam pollicitus est, eundem Dionysium in certissima temporis epocha collocatum iri. Haec consecutio a nobis quidem, sed ex verbis sensu auctoris deducta est. Neque Samblacatus opinor meam in hoc
manum remouere de tabula iubebit. Tertium specimen ex pagina xxxIV. Certum
est Romanam Ecclesiam non agnoscere Dionysium diuersum ab eo, Areopagita qui Galliam sanguine consecrauit atque ita obscuritates, quas aduersis testimonia asserebant, luce Apostolicae auctoritatis dissoluuntur. Nos similiter disputamus. Certum est Romanam Ecclesiam, Austremonium, Saturninum, Gatianum ad tempora Deci collocare: atque ita luce Apostolicae auctoritatis distatuuntur obscuritates, quae pagina xxiv. offusi sitat ex Fama scriptore Declamatoris extra quani