장음표시 사용
21쪽
Arelatenses, Lemovicas qui primi docuereceos a Petro Apostolo missis contenditis , quo nomine Dionysium, a Clemente postea ut vultis destinatum , Gallorum Apostolum appellatis ante cuius aduentum tam multis in urbibus Galliae tot Apostoli numerabantur fAut hos igitur ante Dion3sium venisse in Galliam opinari desinite, aut ambitiosum Dionyso titulum ex- νωι . e. . pungite. De Maria porris Magdalena quid do rerii. ex Sub annum Chri v xxxv imperant Tiberio
Massilienses, inquis, orientem Christiana Meisolem
in Lattara seu deinde Episcopo, quenses in Maxia mino, ct circumiecta gentes in utroque seu fexerunt, susceperumque. Hoc ver iam non contra vos tantii scribitis, sed ni fallor contra literas si cras. Nam si anno Christi xxxv Massiliensibus Euangelium, ut vobis placet, promulgatum est,
qui potest verum videri, qudd sexto minimum pdst anno primitias fidei gentium in Cornelio dedicatas ex Apostolica Historia didicimus 3 Si Massilienses ad Christi fidem iam vocatos sciebat Petrus, ignorare enim potuisse opinor,non AEa. ro dices cur ut Caesaream ad Cornelium pergς- ret, diuino viso ac responso excitandus de animandus fuit Si ante Cornelium concessi Naitionibus fuerat haec gratia, cur discipulos Christi, post Stephani lapidationem dispersos,auctor
est Lucas diueras prouincias perambulasse, nemini loquentes verbum, nisi solis Iudais post Cornelii ver baptismum, quasi patefacto ad gentium conuersionem ostio datbque signo Antiochiam introisse, Christάmque gentibus an-iasea Vide quas te in salebras impugnaua b
22쪽
Seueri studium impulerit. Et tamen fabula co. ronidem imponere non dubitas, Ita traditio E
clesiis Mana. Apage mihi fictilias traditiones, i ii iis istas , quae nisi subuersis literis sacris defendi
non possint. Quanto consultius erat, si Seueri assertioni fides quaerebaturi, omissis ambiguis friuolisque narrationibus , veterum Ecclesiarum, in quibus martyriorum erecta sunt trophaea, scrinia excutere , annales, calendaria euoluere , atque in his quo quemque anno , quo Principe passiim nolent, obseruare minc enim animaduertisses, cum Martyrum nostrorum alios sub aliis post M. Aurelium principi
bus coronato memorent, ut Irenaeum Lugd
nensem Episconum Andeolum Helviorum Subdiaconum sub Seuero, Saturninum Tolosae Antistitem sub Decio, quosdam sub Valeriano, Gallieno, Aureliano, plurimos sub Diocletiano Maximiano, ut Victorem Massiliae, Ferreolum Viennae, apud Arvernos Iulianum, apud Veromanduos Quintinum , Suessione Crispinum crispinianum, eodemque in pago Rufinum&Valerium, Macram virginem in Remensi, Fidem, Caprasium Aginni, apud Namnetas Donatianum, Rogatianum , apud Sedunos segionem integram Thebaeorum tanto tamen
in numero nudum M. Aureli principatu sup
xiorem reperiri, ut recte ac vere a Sulpicio Seuero tum primum intra Gallias martyria visa dictum intelligas, Photinumque Episcopum, Zachariam Presbyterum, Sanctum Diaconum, Epagathum, Maturum, Attalum, Blandinam,
Ponticum, cum aliis quadrasinta, qui xiit
23쪽
mum ilIum agonem sanguine suo consecrarunc Gallicanorum Martyrum primicerios iure optimo videri.
Decio demum C re in Galliam venerit, asserituris confirmatur.
'Hos et Antoninorum principatum venisse in
I Galliam Dionysium Parisiensem Sulpicius
Seuerus nos docuit quo tempore venerit, prOpius ostendet Gregorius Turonensis Decri enim Augusti tempore , hoc est post annum Christiecti venisse docet libro I. Historiae Francorum cap. xxx. Huius, inquit, tempore septem viri Diascopi ad praedicandum in Gallia missunt,sicut iastoria passionis sancti an is Sammini denarrat. paucis interiectis. Hi ergo missi sunt, Turonis Gatianus Episcopus, Arelatensibus Traphimus D 'pus, Narbona Paulus Episcopus, Tolosa Samuenisμ Episcopus, Parisiacis Dionysius Episcopus, Amuernis Austremonius pisi pus, Lemovici Mamrialis est destinatus Episevus Non ait in hachaeresi Gregorius, ut Episcopos in Gallia his septem antiquiores nullos fuisse existimaret,quod 'φ de illo perperam suspicaris, frustraque, Op pugnes desudasi eum ante hos Photinum Jr naeum Lugdunenses,inobilem, de qua diximus, Athanacensum martyrum turmam disertesionameauoret, quodque animaduersione tua
24쪽
dignum erat , ante Photinum Episcopos vel martyres in Gallia nullos prodat, quia nullos nouerat, iraeclare illi cum Sulpicio Seuero conueniebat. Alia igitur mens Gregorij, Mi
storiae quam laudat martyris Saturnini. Decio nimirum regnante nouam in Gallias Episcoporum aduenisse coloniam, atque inter ceteros
Dionysium Parisiensem Quod ille tam asseueranter cum affirmet, quis tam iniquus rerum
aestimator, qui vel Historiae huius testimonio uti Gregorium , vel eandem quisquis auctor fuit mandare literis potuisse sibi persuadeat , si de his Episcopis diuersa tunc uspiam apud Gallos
traditio vel opinio fuisset in tamen reclamant Areopagi defensores Marietem hunc ut euertant, falsique arguant Gregorium, totis viribus connituntur. Quid vero attinet de singulis nos respondere , cum de uno Dionysio nostra sit controuersia Neque tu, opinor, expectas vide aliis omnibus fidem faciam, sponsoresque ac vades quaeram Gregorio De Gatiano enim,&de Austremonio , quin haec amborum vera sit epocha, quae possit esse dubitatio, cum Turonum Arvernorum Ecclesiae consentiant De Saturnino etiam, post passionis historiam, quae Decium Gratum Consules adsignat, nec ipse ambiges, ni fallor. Nisi te forte hic etiam fabulae delectant,vi illorum arridet commentum, qui Saturninum inter Ioannis Baptistae discipulos cooptarunt. De Trophim autem is de Paulo ac Martiale, de quibus, ut ostendi, Vincere non potes quin causa cadas, caue in poste-sterum verba facias. Nam si Pauli auditor vir.
25쪽
Trophimus, si de eius sonte, ut videri vis, orines Galliae fidei riuulos acceperunt, omnium ille Apostolus fuit, dicique debet, non Dionysius. Hudis. At hoc, inquis, Zosimi ad Gallos epistola con- reo ut firmat. Quis nescit Pontificum epistolis, ubi aliquid narrando pronuntiant, tantum esse auctoritatis 3c fidei, quanta illorum est qui suggesserint 3 Zosimus quidem, nec Pauli discipulum
vocat Trophimum, nec a Petro missum narrat,
quod vos affirmatis , sed a Sede Apostolica. Quod vero ex eius sonte alios omnes hausisse refert, ab iis suggestum est qui preces obtule Tant,& mouere non debet. Alioqui, si istiusmodi Pontificum rescriptis standum decernimus, actum de vobis est Vindices gloriae nostrae. Nec sancti Benedicti corpus habuistis unquam in Gallia , quia Zachariae Papae literae repugnant nec sancti Dionysi, apud vos sunt
reliquiae,quas Ralisbonam translatas Leonis IX. literae declarant. Commentitias, scio,& fictas dicetis istas, nec ibo inficias. Ab iis enim proferebantur qui cudere solebant, qui monetae istius signatores, suppostores, malleatores erant. Seu verae autem, seu ficta sint Pontificum epistolae rerum quas narrant fidem , ut dixi, certam non faciunt. Quare seponamus nunc istas, de Dionysi aduentu, an Decianis temporibus congruat, inuestigemus. Undenam
autem certior iniri ratio queat, quam ex eo
rum aetate, quos Dionysio aequales, comitesque ac socios eius fuisse accepimus Socios Dionysio huc illucque praedicationis gratia dispersos duodecim, ut scitis, attribuunt Episcopi Galliae
26쪽
in epistola, quam ad Eugenium II miserunt ἡeonuentu Parisiensi. Horum numerum confirmant, nomina produnt , Acta martyrum Fuscianti Victorici, atque in his cum Fusciano ipse Z Victorico Quintinum recensent, Rufinum, Valerium, Crispinumi Crispinianum, ut ceteros omittam. Quintinum porro apud Augustam eromanduorum Diocletiano, Maximiano principibus, sub iisdemque apud Ambianos Fuscianum Victoricum, in pago Suessionensi Rufinum Valerium, apud Suessionem ipsam Crispinum Sc Crispinianum martyriumiscisse, omnium est consentus. Hic tu ergo acumen tuum tantisper accommoda, .conclude,
cum Dionysi comites his principibus lauream sint adepti , verone propius quicquam videri queat , quam quod innuit Gregorius, Dionysium, cum sub Decio venisset, post Decium fanguinem profudisse a Quod si haec friuola non1unt, qud nunc recidet Ratberti nostri ratiocinatio, qui in Rufiniis Valeri martyrum gestis hos principes adscriptos cum videret, Dionysiique cum Areopagita confusioni, quam animo imbiberat, quadrare illos non posse intelligeret, Actorum fidem respuere maluit, quam a desponsa fabula recedere Fama est, quit, hos cum beato Dionysio, qui a beato Clemente missu uerat, Galliarum fines penetrasse. Sed temporum series repugnat. Sanctus namque Dionysius sub Domitiano Casare anno eius imperi secundo martyrio coronatus est isti ero Diocletiano ct Maximiano Augustis immortalitatis gloriam perceperunt. Hoc enim loco primum doceas velim, quo auctore Diony
27쪽
sum a Clemente missum, sub Domitiano vita functum, scripsisse putes Ratbertum Namsi
vetustissimos Actorum eius codices consulas, neutrum reperies A Pontifice Romano missum tradunt, a quo Pontifice non docent. Praesidem praeterea necis auctorem memorant Sisinnium
Fescenninum , Caesaris qui rerum potiebatur nomen non edunt. An non iusta est suspicio, utrumque ab iis additum deinceps fuisse, qui Areopagitae saeculum somniabant Deinde qui cohaerent ista, quaeso te, ut a Clemente luatus Dionysius, Manno Domitiani secundo caesus dicatur Clemens namque anno illo, quod Annales probant, Pontile nondum erat. Unde ab eodem postea mitti nisi mortuus non potuit. Denique veterum Parisiensium Episcoporum, qui Dionysium secuti sunt, seriem numerum recognosce. Sextus occurret Victorinus, is qui Agrippinensi de Euphrata Synodo interfuit anno aerae Christianae cccxLvi. Itaque a Decij primordiis, Dionysiique aduentu, ad eam Synodum anni fluxere quinquera nonaginta, quos in quinque aut sex Episcopos tribui nihil est incommodi Α Clemente vero ad Synodum eandem anni prope ducentii sexaginta , quos a tam paucis Episcopis, sede non vacante occupatos incredibile est, ut hinc quoque ratam atque expeditam Gregoti,de Dionysio sententiam
28쪽
Veterem Ecclesiae Galgicanae traditionem duos Dionysios agnouisse veterum Martyrologio ram testimonio comprobaIur. OV AMQV AM ex iis quae a Sulpicio Seuero,&a Gregorio Turonensi scripta vidi mus , alium ipsorum malliae iudicio Athenis, alium Parisiis Dionysium fuisse patet quia hec
martyria Seuerus intra Gallias sub M. Antoni no coepissi doceret, si Areopagitum tanto antiquiorem Parisiorum Episcopum fuisse crederet, aut credi videret nec DionysisParisiensis aduentum Deci temporibus adscriberet Gregorius, nisi hunc ab Attico diuersum de haberee ipse,& ab aliis haberi nosset. Quamquam pemta, inquam, his auctoribus 'eripi a res est iramen si testes quaeruntur, qui duos Diomysios disertis verbis pronuntient, testes damus Ecclesias omnes Gallicanas,i quotquot in his olim
Pontificales cathedras tenuerunt. Qui ore nosi loquantur omnes, de Dionysi quid senserint Ecclesiarum suarum Martyrologiis se testatos respondebunt. In his enim Parisiensem ab Areo Apagita distingui,ac alterum, Nonas Octobres, alterum Vri. Idus celebrari. Vidimus ipsi passim non pauca, videruntque pro nobis ali pluribus in locis. Nullum usquam obseruatum est , in quo discrimen idem non eluceat. Discrepantilla interdum, de antiquioribus loquor pau-
29쪽
culis vocibus vel adiectis, vel omissis, sed quae sensum minime corrumpunt. Nos exemplari sequemur, quae quo simpliciora hoc sinceriora visa sunt. De Areopagit igitur sic habent. V. NONA OCTOBRI s. Natale Sancti Dionysi'
Disceptis Mariuris qui post claris am confesρ
ηem Addi, post grauissima tormentorum gener gis rioso martyrio coronati est vi testatur Aristidei theniensis, vir fde sapientiaque mirabilis, in eo opere quod de Christiana religione Omposuit. De a
risiens ver in haec verba VII. IDvs OCTOBRIS. Apud Parisium natale Sanctorum mari rum Dionν
si Discol, Rustici Presbyteri. Eleutheri Diaco
ni Qui beatiis scopus a Pontifice Romano iis Gallia praedicandi gratia directas, praefatam urbem Ouenit Vsi per aliquot annos commissum sibi faener ardenter opus persiequens , tandem a Praesecto Fesennino una cum sociis gladio animaduersus mamyrium compleuit. Hic ego vos nunc appello, qui Quos Dionysios confunditis, cum MartyrologiOrum huiusmodi referta sit Gallia, duplicemque Dionytium resonent, tum Episcopales Ecclesiae omnes, atque ipsa Parisiensis, tum aliae, in quibus diuersorum ordinum sunt collegia,& reliquae uniuerse, ecquem sanae mentis praeter vos futurum speretis, qui hanc olim veram ac germanam Gallorum traditionem fuisse neget
quam Martyrologiis suis inditam voluerunt, publicaque in diuinis officiis inuotidiana recitatione professi sint Equidem si hoc tergi uersari non est, quid sit lucem meridie quaerere non intelligo. Attamen non desunt ingeniosis hominibus argutiae, quibus Martyrologia intcr-
30쪽
pretari aut eludere se posse confidant de quo mox viderimus. Quaero interim, cur num sibi νή.1 MVsuardum praecipue infestum putent. Ponamus, aiunt,'puaesum aduersara nobis quod tants dentque est ex corrupto Beda Martyrologio unde pleraque alia mutuatus est , mendum illud contraxin Sed cur huic uni boni viri, succensetisci nnescitis non unius Bedae id esse liod mendum peruerse appellatis, sed omnium Galliae Martyrologiorum Cur igitur solus vapulat, aradus cur in eius codice apud Sanctum Germanum vestrum , quicquid de theniensi a ionysio 'egebatur erasistis 3 ut suardo par
cite, aut Martyrologos omnes similiter expungite si potestis. Quamquam inclementius trachare Martyrologi , cum interpretari iudicio vestro liceat, non debetis. Quaenam ergo ista Viadis. Γι. est interpretatio vestra. Non consequens inus . e. s. p.
ut duo sint Dionysii, cum unus idemque possit It Parisiis Zc Athenis diuersis diebus diuersis nominibus celebrari Palam est. Quis non videt, non modo disiunctis in locis, sed in iisdem, eo .rumdem Sanctorum diuersas saepe festiuitates agitari Alio die Stephani lapidationem coli,
alio eius inuentionem Latio natiuitatem Ioannis, alio decollationem 3 alio Petri vincula, alio crucem memoraria Verum haec ad Dionysi causam
quid faciunt Faciunt, inquis. Quod enim Athenis. Dionysi Areopagitae natalis agi dicitur, non ibi triumpnasse intelligendum est,sed trium-Phi Parisiis acti commemorationem fieri. Et
Commodam nempe interpretationem hanc vocas Quid ergo, si econtrarib, quia Dionysiura