Jus naturæ et gentium in duos divisum tractatus quorum primus continet jus publicum universale, alter Hugonis Grotii Jus belli et pacis explicatum ... a Ferdinando Sebastiano L.B. de Sickingen Hohenburg. Authore et præside Joanne Sigismundo Stapff..

발행: 1735년

분량: 697페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

am tantum, non civitatem moderatur; licet fieri possit, ut potestas pati is familias extra Rempublicam viventis successu temporis, auctoliberorum numero, ac in eam multitudinem diffuso, quae ad perfectam communitatem suificiat, in Majestatem efflorescat.

Dicitur autem potestas summa, cujus actus non possunt alteriistis voluntatis humanae arbitrio irriti reddi, seu, quod in idem recidit, quae altiori potestati ejusdem ordinis. & lineae subjecta haud est. Unde primo summitati potestatis civilis non officit, quod illa per se pendeat ab infinita potestate Dei, quia laltem in suo genere, ac ordine superiorem aliam non agnoscit. Deinde nec obest, quod illa subsit potestati spirituali summi Pontificis, cum potestas spiritualis alterius plane sit generis, ac ordinis, eique suprema potestas temporalis in ordine ad illa tantum subjaceat, quae spirituale conis cernunt Regimen animarum. Postremo nec nocet, quod succeiasor actus antecessoris irritos facere, ac Leges e. g. ab eo latas revocare possit, quia successor eandem potestatem habet, quam habuit antecessor : uti ergo summitatem potestatis non destruit, quod hic

voluntatem suam mutare, ac, quae statuit, iterum revocare queat, ita nec eandem tollit, quod successor ea, quae ab antecessore statuta sunt, immutare valeat. Grol. Lib. I. Cap. s. S. I. m. I.

Dividitur summa potestas I. in absolutam, & limitatam. Ah-

solutatia voco, cuius liberum exercitium nulla conventione, aut conditione circumscriptum est. Limitatam vero, cujus liberum exercitium aliqua conventione , aut conditione est circumscriptum.

Sie licet Augustissimo Imperatori nostro integra competat Majestas, nec status Imperii, ut perperam haud pauci contendunt, in conis sortium ejusdem assumpti sint, non tamen Eidem competit pote stas absoluta, sed quoad modum exercendi limitata, quia jura quaedam summi Imperii vi Capitulationis non aliter exercere potest, quam cum consensu vel omnium Imperii ordinum, vel saltem Electorum. Interim licet aliquis habeat potestatem absolutam, non tamen Propterea Omnia, quaecunque libent, facere potest, sed nihilo

102쪽

ὶ os γε- - grhilo secilia juris naturalis, & divini vinculis adstrictus manet, ac

Proinde toto coelo aberrant, qui potestatem absolutam adulatoria lingua exlegem esse asserunt, ita ut quidquid ejusmodi Reges agant, id fas, justumque esse putetur, velut Anaxarchus ad Alexandrum ob Clyti necem dolentem dicebat, prout ex Plutarch. refert P sendors. Lib. I. Cap. g. S. I.

Dividitur II. in patrimonialem, & non patrimonialem. Patria monialis dicitur, quae habetur pleno, & absoluto jure proprietatis. Non patrimonialis vero, quae non existit in pleno, & absoluto jure Proprietatis; nam etiam summum Imperium objectum est juris proprietatis, qui enim summam Reipublicae potestatem habet, eandem possidet ut proprium suum bonum, ita ut alios obligatos habeat. ne in usu, & exercitio summae potestatis eundem impediant , secus - eidem injuriam inferunt, & contra jus ipsius rigorolum Peccant. Sic populus in statu populari summam potestatem habet pleno, ae absoluto jure proprietatis; uti enim homo liber plenus, & absol tus dominus est libertatis suae , ita ut de ea pro lubitu disponere possit, puta eam vendendo, in solutum dando &c. Modo justam .habeat causam, alias enim prodigalitas laret libertatis, & quidem tanto magis improba, quanto libertas, quae est vita quaedam civilis,

aestimabilior est prae aliis sortunae bonis, ita & populus sui juris plenus, & absolutus dominus est libertatis suae civilis, adeo ut, si velit, eam abdicare, & regendi sui jus pro lubitu in unum, aut paucos transferre possit. Sic etiam Reges quidam summum Imperium pleno, & absoluto dominii jure possident, velut qui justo bello illud quaesiverunt, aut in quorum ditionem populus aliquis majoris mali vitandi caula ita sese dedidit, ut nihil exciperetur. Illi vero Reges, qui primi eliguntur, & qui electis legitimo ordine succedunt, summum Imperium non habent pleno, & absoluto jure proprietartis, sed, ut Grol. Lib. r. cip. s. g. Ir. num. f. loquitur, jure inustu miarro, quae tamen verba, nisi recte explicentur, seditionibus viam

sternere possunt; Si enim Rex usum fructum tantum Imperii haberet , tunc ejus Proprietatem non haberet, cum usus fructius sit jus alienidi rebus utendi, fruencs: esset ergo proprietas penes populum,

L quo

103쪽

quo admisso dissicile haud soret, sub juris & aequitatis specie Regi

Imperium eripere, quasi eo suisset abusus, atque adeo ususfructus - cecidisset in commissum, uti recte ad cit. loci observant Ziegler. &Henni g. Igitur hactenus saltem ejusmodi Reges ususructuario similes sunt, quod, sicut fructuarius rem in aliam formam mutare, aut eandem alienare nequit, ita nec illi circa intrinsecam Imperii structuram, aut circa translationem in alium quidquam invito p pulo disponere queant, ulterius autem non erit extendenda ejusmodi comparatio ; quanquam longe tutius sit, si ab hoc loquendi modo penitus abstineamus, & simpliciter tantum dicamus. ejusm di Reges non habere summum Imperium pleno, & absoluto jure Proprietatis.

Dividitur summa potestas III. in civilem & herilem. Civilem

voco, quae primario ad utilitatem subditorum exerceri debet, cujusmodi pleraque sunt Imperiar Herilem vero, quae primario ad commodum Imperantis, & secundario tantum ad utilitatem subditorum exerceri potest, quia scilicet utilitas Imperantis sine utilitate subditorum haberi non potest. Uideantur ea , quae suma Part. F.

p. a. g. s. num. δ. diximus.

Dividitur IV. a quibusdam in realem, & per nalem. Illam populo : Hanc Regi competere asserunt. At haec divisio, in qu cunque demum sensu accipiatur, manifesto falsa est et vel enim utramque potestatem, seu Majestatem in una, & eadem civitate dari contendunt, vel in diversis, & separatis. Si in una, & eadem, vel contendunt, utramque dari simul, vel successive. Si simul, vel , hoc duntaxat volunt, quod Majestas, quae in Rege est ut in capite, in populo maneat ut in toto, cujus pars est caput, vel quod praeter Majestatem, quae in capite est, detur alia distincta, quae sit in populo. Si prius, non datur duplex Majestas, sed una tantum, cujus subjectum proprium, & immediatum est Rex, commune vero. & mediatum populus. Sin autem posterius dicant, tum velum Μ estas alteri subjecta erit, vel non. Si unam alteri subjectam esse

104쪽

esse afferant, non datur duplex Majestas, quia illa, quae alteri subjecta est, Majestas non erit, cum potestatem superiorem ejusdem

generis, ac ordinis revereri cogatur. Si vero neutram alteri subjectam esse dicant, quaero, utrum populus omnem potestatem, quam habuit, in Regem transtulerit, nolla ejus parte retenta , vel non.

Si prius , populus vivente Rege Majestatem non habet, sed solus Rex. Si posterius, Respublica non amplius simplex, sed mixta erit,

qui autem duplicem Majestatem, unam realem, alteram Personalem eodem tempore in una , & eadem civitate dari asserunt, de simplice, non mixta loquuntur. Deinde quamvis populus non ominnia Majestatis jura in Regem transtulerit, sed quaedam sibi refervaverit, ex eo tamen haud sequitur, duplicem dari Majestatem, cum ex juribus penes Regem, & populum existentibus non nisi una numero consurgat Majestas. Quod si vero utramque Majestatem saltem succestive in una, & eadem civitate dari existiment, iterum falluntur; tametsi enim Majestas suapte origine penes populum resideat, & Rege si Regnum electivum sit, extincto, aut, si successorium , Regia familia deficiente ad populum revertatur , exinde tamen haud quaquam sequitur, duas dari diversas species Majestatis, cum Majestas. quae ab initio in populo extitit, eadem sit cum Maiestate, quae jam existit in Rege, simi si universitas rem quandam in suis bovis existentem in certam per nam alienet, dominium, quod penes universitatem prius extitit, idem est cum eo, quod iam penes personam particularem existit. Si denique utramque Majestatem jn separatis, & distinctis civitatibus, pro diverso Regiminis satu, qui in una, & altera est, dari arbitrentur, ne sic quidem haec divisio tolerari potest, cum sola diversitas subjecti inhauionis non inducat diversam speciem, alioquin dicendum ibret, dominium. quod obtinet unive sitas in res suas, specie differre a dominio, quodiana pedona particularis obtinet in bona sua. Facessat ergo haec diviso Majestatis in realem, & personalem, ut quae tum principiis philosophicis, tum politicis, tum tranquillitati publicae, tum securitati Regum adversa est, x a plerisque jam dudum explola.

105쪽

F. II.

De Origine Mayestatis stu siumma Potestatis

civiliae. SUMMARIA.

I. Certum quidem est, Mast tem procedere a Deo, dubitatur amum, utrum promme, se immediate procedat a Deo, vel ran. rum remote, o mediate II. Pote ου duobuου modis proxime procedit a Deo , scilices vel ιώ- quam ab asthore naturae, vel ranquam a uero tostatore.

III. Majestas spectatur vel in se, s absolute, vel retrae ,strae ad subinjectum summa hae potesate ιnstructum. IU. Majestin in se, se absolute spectua non procedis proxime ab ho

minita . U. Me a Deo tanquam libero erigatore. VI. Sed a Deo tanquam authore natura. VII. Relate aurem considerata confertur proximὸ ab ipsa commanitate. VIII. Refertur primum argumen m contrarium, se μωιtur. IX. Respondetur ad secundum. X. . Refellisuae tertium. . XI. Proster nimν quaraum. I.

QVanquam certum , R indubitatum si, quod summa potestasse proveniat a Deo, velut passim testantur sacrae paginat, sic enim Sapient. s. dicitur: Audire Reges, o infestiore se. quoniam δε- ra es a Domino pote ae vobis, O viri. ab abissimo. Item ProverLLvers. r s. eqq. divina sapientia de se pronunciat: Per me Reges retin nant, se Legum condisores justa decernum: Per me Principes imperant. O Potentes decernunt justitiam. Et Doctor Gentium ad Romanos p. a R. non es pote π inquit, nis a Deo, qua autem sum, a Deo e innata sunt. Itaque qui res it potestati , ordinationi Dei resistit se. Non tamen atque expeditum est , utrum proxime , & immediate procedat a Deo, ita ut sola voluntas divina sit radix, & causa proxi Diui jam by Corale

106쪽

xima potestatis civilis, vel utrum saltem remote, & media' a Deo

proveniat.

Potest autem duobus modis potestas proxime a Deo proced re, scilicet vel tanquam ab Authore naturae, vel tanquam a libero collatore. Τanquam ab authore naturae procedit, si producatur creatura, quae vi naturae suae potestatem exigit, seu, si potestas necessario connexa sit cum natura rei a Deo conditae. Tanquam a libero collatore vero, si producatur creatura, cui Deus ex nudo m livo liberalitatis suae potestatem tribuit, seu, si potestas non neces.sario connexa sit cum natura rei creatae, sed ex mera liberalitate dia vina naturae , vel personae sit superaddita. Sic potestas parentum in liberos alienae opis adhuc indigos immediate procedit a Deo, ranis quam authore naturae, quia supposita generatione necessario connexa est cum natura rationali a Deo condita. Contra potestas patrandi miracula immediate provenit a Deo , tanquam libero collatore, quia non necessario connexa est cum natura ullius creaturae, sed Deus illam confert, cui vult, ac proinde ex mera Numinis liberalitate proficiscitur. P. SuareΣ in Defens Fidei G H. advers. Ang6

III. Deinde summa potestas spectari potest vel in se, & absolute, vel relate. In se, & absolute spectatur, si praecise consideretur tanquam facultas moralis civitatem gubernandi. Relate vero, s consideretur cum respectu ad subjectum liac facultate instructum , ae proinde quatenus residet penes unum, vel Penes paucos. Quibus Praemissis. IV. Dico primo, si spectetur absolute, ae in se, non destendit proxime ab hominibus; vel enim descenderet ab omnibus, & singulis, qui in civitatem coeunt, vel a singulis saltem patribusfamilias. Neutrum potest dici; non primum, quia singuli potestatem civilem non

L 3 habent,

107쪽

habent' nec in se, nec in alios, utpote ex natura rei aequales; nemo autem dat, quod non habet. Non otiam secundum, quia singuli patresfamilias in suam familiam non nisi oeconomicam obtinent potestatem , ac per consequens potestatem politicam, quam ipsi non habent, civitati conserre nequeunt. Deinde summa potestas talia eontinet jura, quae tranlcendere videntur naturam humanam secundum se spectatam, veluti est potestas obligandi in conscientia. item facinorosos etiam ultimo assiciendi supplicio, quae sane iura ab hominibus, qui conscientiarum, vitae, ac mortis dominium non habent , conserri haud possunt.

Dico secundo, summa potestas in se, & absolute spectata non

procedit a Deo , tanquam libero collatore , alias enim non posset sola naturali ratione de illa constare, sed opus esset revelatione dia vina , ut homines de illa certi esse possent. Atqui, nulla etiam interveniente revelatione, ex dictamine rationis naturalis agnoscitur summa potestas in communitate Persecta, tanquam ad illius conse vationem omnino necessaria, Cum corpus politicum non possit conservari sine Regimine, ac proinde non possit esse destitutum potestate gubemativa et Ergo &α ' , . Dico tertio, potestas civilis in te, & absolute spectata procedit

proxime a Deo, tanquam authore naturae ἔ nam, ut paulo ante ostensum est, non procedit proxime ab hominibus: Ergo procedita Deo ; non autem Procedit a Deo, tanquam libero collatore, eringo procedit a Deo, tanquam authore naturae. Certe Deus est auia thor societatis civilis, quia naturae humanae impressit appetitum societatis civilis: Ergo hocipso etiam est author potestatis civilis, quia naturali repugnat rationi, dari congregationem humanam per modum unius corporis politici unitam, & non habere aliquam potestatem communem, cui singuli de communitate parere teneantur, ac proinde summa potestas sequitur naturam humanam , ut in unum corpus Politicum congregatam , tanquam moraIis quaedam proprietas, utpote ad ejus conservationem simpliciter necessaria. P. SuareZ- Di tigoo by Cooste

108쪽

suareZ de Legib. Lib. I. Cap. a. nam. . se cap. R. num. a. s s. diu lGletle in Iam uae fundament. Tu. a. Cap. o. g. R. num. I. Dn. P. Serbola de Republ. Christ. Para. I a. Sin. I. S. . num. o.

Dico quarto, potestas civilis relate considerata, seu quatenus tesidet penes unum, vel paucos, non procedit proxime a Deo, sed confertur ab ipsc communitate; vel enim proxime procederet a Deo, tanquam libero collatore, vel tanquam auctore naturae. Neutrum potest dici; non primum, quia hujusmodi liberalis collatio ex sacra scriptura haud probatur; tametsi enim Reges potestatem

suam dicantur habere a Deo, ex hoc tamen non necestario tequitur, quod immediate a Deo habeant. Non etiam secundum, quia summa potestas in se spectata non exigit ex natura rei residere ρο-nes unum, vel Paucos: ergo quatenus residet pene& unum, vel paucos, non procedit Proxime a Deo , tanquam authore naturae. Certe potestas civilis, quatenus residet penes unum, vel PaucOS, non est determinate necessaria ad conservationem con munitatis p Iiticae, quia illi constare potest tua felicitas, sive penes unum , sive penes paucos, sive denique penes totam communitatem potestas civilis resideat: Ergo ratio naturalis non exigit determinate, ut Penes unum , vel paucos resideat, ac Per consequens quatenus residet penes unum, et Paucos, non procedit proxime a Deo, tamquam authore naturae; sed consertur ab ipsi communitate . quam tanquam proprietas quaedam moralis sequitur. P. SuareZ in Defens. Fidei Cathoc supra Cit. Lib. I. Cap. a. num. I. se seqq. Dn. Gletle in Moct. Jur. Publ. CV. s. num. I s. superest, ut jam argumenta dissentientium diluamus, quorum

VIII. -

Primum est hoc : si potestas civilis relate considerata non procedit proxime a Deo, sed immediate consertur ab ipsa communitate, tunc poterit populus Regi, aut optimatibus, quibus se subjecit, semper abrogare Imperium, & se in priorem libertatem civilem vindicare, quandocunque ipsi videbitur, qui enim alterum constituit, luperior est eo, quem constituit, ac per consequens si populus Regem s

109쪽

Regem, aut optimates constituit, superior erit Rege, aut optimatibus, quos sibi imposuit. Atqui superior potestatem inferiori collatam semper revocare potest: Ergo &e. At hoc argumentum non magni roboris est; qui enim alterum constituit, tum demum superior est eo, quem constituit, si constitutionis effectus perpetuo pendeat a voluntate constituentis, secus autem est, si constitutio ab initio quidem voluntatis sit, postea vero effectum habeat necessitatis, ut in proposito accidit ; sicut enim illi, qui se in privatam tradidit servitutem, arbitrio suo servitutis jugum, quod semel placuit, excutere, & se in priorem libertatem personalem vindicare haud licet, ita nec populo, qui se Regi, aut Optimatibus subjecit. excusso servitutis publicae jugo, se in priorem libertatem civilem as. serere permisitim est. Unde recte Agrippa Rex apud Iosephum in oratione ad Iudaeos, qui ex praepostero repetitae libertatis studio Σelato dicti sunt, sic ait: Intempsivum es nune, libertatem concupiscere. Olim, ne ea amitteretur, certatum oportuis; nam servitutis periaculum facere durum es, ct ne idsubeatuae, honesa cenatio. At qui semel subactus deficis, non liber aIis amam dicendus es, se erum conri

Secundum: si status popularis migret in Monarchicum, non prius Regi consertur summa potestas, quam populus jure suo se, abdicaverit. Atqui eo momento, quo populus se jure suo abdicat is summam potestatem non amplius habet: Ergo non potest eandem Regi conferre. At etiam hoc argumentum vanum, ac sutile est, sussicit enim, quod populus summam potestatem ante a dicationem habuerit, & quod, nisi in Regem transferre vellet, eandem porro retineret, alias dicendum foret, quod etiam ille, qui rem tuam alienat, dominium non transferat in accipientem, quia eo momento, quo alienat, dominus amplius non est.

Tertium desumunt ex r. Reg. CV. Io .s r . ex quibus apparet,

quod Saulam, & Davidem ipse Deus in Reges populi Israelitici elegerit: Ergo, inquior, Regiam potestatem non a populo, sed immediate

110쪽

mediat8 a Deo acceperunt. At primo exinde inferri haud potest.

quod etiam coeteri Reges suam potestatem non a populo, ted immediate a Deo habeant, cum exempla specialia non inserant uniis versalem regulam , ted exceptiones sint a regula. Certe Deuteron.

p. 1 . satis manifeste lupponitur, este in populo libero potestatem constituendi sibi Regem, quem vult, ac proinde nisi Deus electionem personae in Regem populi Israel tici constituendae sibi peculi riter reservasset, prohibendo, ne alterius Gentis hominem faciat Regem, omnia in libero illius populi stetissent arbitrio. Deinde

quamvis ex sacra scriptura certo constet, utriusque personam divino nutu, voluntate, ac revelatione fuisse in Regem designatam, ex eo tamen non necessario sequitur, Deum etiam immediate illis Regiam contuliste potestatem, cum haec duo diversa sint, & ex uno non necesIarso alterum colligatur; quemadmodum enim Deus interdum hominibus permittit designationem personae, cui ipse immediate. collaturus est potestatem, prout accidit in electione Summi Pontificis, ubi suffragiis Cardinalium persona tantum designatur, in quam potestas divina voluntate constituta transeat, ita e converso Deus sibi reservare potuit desgnationem personae, cui populus immediate conserret potestatem, atque ita cum Saule, & Davide contigisse probabile eite videtur , quia in Ot. Cap. II. eligere

eum, qui futurus sit Rex, & constuuere, seu facere eum Regem. tanquam distincta ponuntur, & prius sibi Deus reservat, secundum autem populo relinquit. Non poterat autem illa constitutio Regis populo relicta aliud esse, quam immediata Regiae dignitatis, ac potestatis collatio; licet enim Saul ante sortes missas, & populi acclamationem unctus suerit, ista tamen unctio non fuit collatio pote-

natis, sed certa promisso. & praedictio more prophetico futuri effectas, & veluti praeparatio quaedam animi Saulis ad suturam dignitatem. Simili modo Samuel sepeto unxit Davidem. P. Reg. Cap. ἔσ. qui tamen per hanc unctionem non fuit Rex constitutus, sed tantum in successorem Regni designatus, cum post secretam illam unis

ctionem Davidis Saul adhuc per multos annos Regnum pacisce possederit. Conser P. Suarez in Defens Dei sc. Lib. I. Cap. s. m. f. se seqq.

SEARCH

MENU NAVIGATION