Jus naturæ et gentium in duos divisum tractatus quorum primus continet jus publicum universale, alter Hugonis Grotii Jus belli et pacis explicatum ... a Ferdinando Sebastiano L.B. de Sickingen Hohenburg. Authore et præside Joanne Sigismundo Stapff..

발행: 1735년

분량: 697페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

XI. Quartum de eunt a summa potestate spirituali, quae, ut pam

Io ante diximus, non consertur Pontifici a communitate Christianar Ergo, inquiunt, nec potestas eivilis confertur Regibus a communiis late politica'. At magna in proposito disparitas est inter summam potestatem spiritualem, & eivilem p Illa nunquam fuit in communitate totius Ecclesiae, quia Christus eandem non contulit Corpori Ecclesiae, sed soli ejus Capiti: Ergo nec eandem Pontifici conserre potest, sed eum eligendo personam tantum designate in quam p testas divina voluntate constituta transeat. Potestas autem civilis ex natura rei est in ipsa communitate, quia eandem sequitur tanquam moralis quaedam proprietas, quam ' inde vel retinere, vel in unum, aut paucos transferre potest. i ta quo porro profluit, quod potestas civilis Regi, aut optimatibus, initio vel major, vesminor conferri . v mceessu temporis etiam mutari possin, quia sc licet determinationem suam voluntati communitatis refert in a reptis.. Potestas autem spiritualis Pontificis etiam universali Ecelssae consensu nec augeri, nec minui potest,. eum totam determinationem suam recipiat ab institutione divina , quam voluntas homianum frustra attentat inseingereo P. Suareae supra cit. Cap. s. num. ΤΑ

s. III.

De Moriae, ambur summum Imperium voLutare redinantis expressa, vel tacita in alios transis

s M MARIA.

L uomstia populuae summam pote rem transferre possc II. Regna patrimonialia a Regibin pro lubitu alienari queor. IIL Regna Mum electivar, haereditaris, s linealia fine consensu papis alienari haud rissunt; imo si pars taen m alienandast, et am hujus constensuae necessarisae est. IV. Excipitur e . necessitatis, O publica utilitarix , ubi pars etiam

invita alienari, O alteri o Imperio subffici potest..

112쪽

V. Resso'rdetur morito dissentienti. VI. Sub aberatione conIιωσαν egiam insudatio. VII. Item pignoro datio. VIII. Euamvis Reges patrimonium publicum fine consensu populi alien re haua po sint, partem ramen ejus etiam inconsuiso petulo pignori obogare queunt.

XI. Errum Regina sabem administrationem Regni sine rassensu papactMarato permittere pollis. ML diuomodo summam Impium facita vasin au Iransferasin '

Cognita origine potes is civilis ratio postulat, ut jam modos

subnectamus, quibus ea ex post in alios transfertur; tametsi enim ex natura rei totam sequatur communitatem, recta tamen raritio non praecipit. ut penes eandem permaneat. Transfertur autem

Uel eo, penes quem missat. lente, vel invito. Voluntas est vel vera, vel praesumpta. vera porro vel expressa, vel tacita, seu laincto quodam declarata. Voluntate expressa summum Imperium transfert vel liber populus, vel Rex. Populus summam potestatem transfert vel in unam personam simplicem, vel in paucos, vel etiaam in alium populum liberum. In unam personam simplicem transfert vel ita, ut Rex eam pleno, & absoluto proprietatis jure habeat, veluti si majoris mali vitandi causa, ita se in unius ditionem dederit, ut nihil exciperetur, vel ut non tam pleno modo habeat. R hoc casu porro vel ut Rege mortuo ad populum revertatur, uti fit in Regnis electivis, vel ut etiam ad posteros ejus transeat, uti accidit in Regnis haereditariis, & linealibus. In alium populum lia herum transfert, si eidem se subjiciat, sicut Campani necessitate subacti olim populo Romano se subjecerunt. Liv. Lis. Iiae. Ir. Hoc tamen casu non amplius per se manet civitas, sed accellio sit alte. xius civitatis.

Rex vel summum Imperium pleno, & absoluto jure propriet tis tenet, ut accidit in Reanis patrimonialibus, vel non tam pleno

113쪽

modo habet, ut fit in Regnis electivis, haereditariis, & linealibus.

Regna patrimonialia sola voluntate Regis, sive translato in alterum pleno, sive directo, sive utili tantum dominio pro lubitu alienari potiun d; nam Regna patrimonialia non minus libero Regis arbitrio iubjecta sunt, quam coetera bona in patrimonio ejusdem existentia. Uti igitur de reliquis bonis, quae in pleno, & absoluto ejusdem do- minio existunt, libere disponere potest, ita etiam de ejusmodi Regnis patrimonialibus liberrimam habet disponendi facultatem. Sunt quidem, qui ne Regnum quidem patrimoniale a Rege alienari pol- se existiment, eo quod liberi homines non sint in commercio. Sed male ; nam cum Regnum patrimoniale alienatur, proprie loquendo non ipsi homines liberi alienantur, sed jus perpetuum eos regendi, qua populus lunt: Ergo ex eo, quod liberi homines non sint

in commercio , Perperam insertur , Regnum patrimoniale alienari non posse. Certe monumenta, utpote res religiosae in commercio

non sunt, & tamen jus inserendi mortuum legari potest. Lib. I . iori de legat. Ergo etiam , licet homines ii heri in commercio non snt, jus tamen perpetuum eos regendi alienari poterit. Accedit. quod liberi homines saltem de jure natura non absolute sint extra commercium, cum hoc jure quivis, tanquam dominus libertatis suae, facultatem habeat se alienandi, & alteri tradendi in servitutem, prout veteres Germanos extremo, ac novissimo aleae jactu de liberistate contendisse, & victum voluntariam servitutem adiisse scribit Tacit. de Morib. German. Cap. a . num. R. O . Denique licet in Regno etiam patrimoniali homines liberi sint libertate personali, non tamen liberi sunt libertate civili; uti enim libertas personalis dominium, ita civilis Regnum, ac aliam quamvis proprie dictam ditionem excludit: Ergo hactenus saltem, quatenus liberi non sunt, in commercio existunt. ac proinde Regnum patrimoniale omnino a Rege alienari potest, cum hoc facto hactenus tantum alienentur,

quatenus liberi non sunt, sed Regi pleno jure subjecti, quae publicauibjectio servitus civilis appellari potest, uti & passim in sacris literis subditi Regis servi vocantur. Grol. Lib. I. Cap. R. 3. I a. nam. I.

Osee . ubi multis allatis exemplis sententiam hanc confirmat.

1II. Regna

114쪽

III.

Regna autem electiva, haereditaria, & linealia sine consensu populi alienari haud possunt, cum ejusmodi Regna non pleno, & absoluto dominii jure polΓdeantur, sed modum habendi ex voluntate populi accipiant. Imo si pars tantum alienanda sit, etiam illius

consensus necessarius est, secus alienatio etiam cum conterim populi sub pristino Rege manentis facta partem quidem cessam liberabit ab obligatione, qua civitati suae obstricta erat, non etiam simul Imperium conseret ei, cui iacta est, ac proinde talis pars cessa, si viribus luis confidat, se occupare volenti resistere, & peculiarem deinceps, si velit, civitatem constituere poterit; qui enim initio in

civitatem coeunt, aut ex Post ultro accedunt, ratione partium, quae integrantes dicuntur, societatem quandam contrahunt perpetuam,

R immortalem, quae non nisi consensu corporis, & lingularum partium dissolvi potest. Unde sicut partes singulae suo arbitrio a corpore recedere, & alterius Imperio se subjicere haud possunt, ita nec corpus suo arbitrio partes a se abscindere, & alii in ditionem dare poterit. Aliter se res habet in alienatione partis territorii non habitatae, aut desertae, quae quo minus a Rege, accedente populi consensu, alienari possit, nihil obstat; territorium enim & totum.& ejus partes communia sunt populi pro indiviso, ac proinde sub libero ejus arbitrio: Ergo nihil impedit, quo minus talis pars territorii non habitata, aut deserta ab eo, si liber sit, vel si sui juris non sit, sed sub Rege existat. ab hoc, accedente populi consensu, alienari possit, perinde ut a domino privato pars praedii alienari potest. Pars autem populi ex pacto, quo coeuntes in civitatem ratione partium integrantium se invicem obstrinxerunt, ius quaestum habet, ne invita alienetur , ac proinde alienationi c tradicere potest, ita ut in lihero ejus stet arbitrio, utrum peculiarem deinceps civitatem constituere, vel prioris membrum porro manere velit. Ex quibus jam patet, cur in alienatione Partis populi pars major non habeastationem integri, uti habet in alienatione partis territorii non habitatae , aut desertae. Grol. Liλ a. Cap. si. g. 4. O n

115쪽

, Plane in casu necessitatis, & publicae utilitatis pars etiam invita' alienari, & alterius Imperio subjici potest; licet enim coeuntes in

civitatem ratione Partium integrantium societatem quandam conistrahant pelvetuam, & immortalem, & exinde singulae partes jus quaesitum habeant, ne invitae alienentur . & alterius ditioni ludiaciantur, hoc tamen non aliter, quam cum hac exceptione, nisi nocessitas, aut palica civitatis utilitas exigat. ut pars aliqua a reliquo

corpore avellatur, & alteri subjiciatur, procedere arbitror; & primo quidem mihi expeditum esIe videtur, quod corpus politicum in casu necessitatis partem etiam invitam a se abscindere possit: si enim pars se aliter servare non possit, illa a corpore se separare potest: Ergo etiam, si corpus se aliter servare nequeat, illud partem a se abscindere poterit, cum eadem prorsus subsit ratio: uti enim 'tali parti, antequam in hanc civitatem coiret, liberum fuit, cui coriapori se subjicere velit, ita & reliquis liberum fuit, utrum hanc paristem in societatem reeipere velint, vel non. sicut ergo in casu necessitatis parti sua redit libertas, ita & reliquis pristina redibit libe . tas, ac proinde non minus partem a se abscindere , quam pars se ab illis separare poterit. Et quamvis ante contractam societatemia corpus nondum fuerit quoad formam, suit tamen quoad materiisam, quod susscit; li enim singulae partes, ex quibus iam constat civitas, ante contractam societatem habuerunt libertatem, utrum cum hac parte coalescere velint in unum corpus morale, & haec libertas in casu necessitatis singulis redit, ita ut societatem cum hac parte contractam non teneantur Porro continuare, sed illam a i rumpere possint, necessario sequitur, etiam universis id permissum esse, cum univers constent ex singulis. Quod autem in casu nocessitatis, & publicae utilitatis pars etiam invita alienari, & alterius Imperio subjici possit, ex eo evincitur, quod coeuntes, dum corpus

civitatis constituere volunt, utique etiam velint ejus contervati nem, & incolumitatem : Ergo sI conservatio, aut incolumitas civitatis exigit, ut pars quaedam alienetur, in talem alienationem omnes cententur consentire. adeoque para ex capite necessitatis, aut

. publicae utilitatis alienanda Postea amplius Mentire non potest.' via

116쪽

.el licti dissentias, asenationem tamen, & ejus essectum impedire ne quit. Non dissiteor quidem, quod illi, qui in civitatem coeunt, suae

incolumitatis causa ira unum corpus morale coalescant; at incolu-

. mitatem suam non volum ut separatam, aut seclusam ab incolumitate civitatis j sed velut partem incolumitatis publicae, adeo ut i columitas civitatis, cui singulorum ineolumitas inclusa est, ratio sit. sub qua singuli suam ineolumitatem volunt: Ergo incolumitatem eivitatis volunt per prius, suam autem non nisi per posterius, adeo que si ineolumitas civitatis exigat, ut pars quaedam alienetur, singuli volunt, ut alienari possit, tametsi alienatici haec parti aliena dae forte utilis non sit, alias enim si singuli etiam cum detrimento ineolumitatis publicae suam ineolumitatem vellent, tunc incolumitatem civitatis jarn non amplius vellent per prius, & suam per posterius, sed inee versa suam vellent per prius, publicam autem non nisi per posterius. Accedit, quod ante omnem casum particularem singulist optabilius sit, ut in easu Meessitatis, aut publicae utiliis eatis pars quaedam etiam imita alienari possit, quam ut non possit quia singulis optabilius est, ut eorpori potius sua constet incoluismitas. quam parti cum detrimento incolumitatis publicae ; imo in easu meessitatis. nequidem parri sua constaret incolumitas , quia pere te toto periret & ipsa: Ergo omnes censentur consentire, ut in casu necesseatis. aut publieae utilitatis pars etiam invita alienari.& alterius Imperio subjici possit, praesertim eum eo tempore, quo in civitatem eoalescunτὰ spes, & metus respectu omnium aequalis sti Habet igitur ex primaeva in eivitatem coeuntium voluntate eorpus morale j k ue in casu Necessitatis, aut publicae utilitatis partem etiam invitam a se abscindere, & alteri in ditionem dare possit. - Dissentit G t. CN. mpo OL x L s L eum quo

Dices primo. si pars se aliter servare non possir, necessitas reducit rem ad jus naturae, s autem corpus se aliter servare non pos-st , necessitas non potest rem reducere ad ius naturae, quia in hoc jure usus quidem comprehendebatur , non autem jus alienandi, quippe quod facto demum humano introductum est: Ergo ex eo, quod parst in easu necessitatis a corpore se separare possit, non re-

117쪽

cte insertur, quod etiam corpus in casu necessitatis partem a se abscindere, & alienare possit. At jus in casu necessitatis partem abis scindendi confundi non debet cum jure eandem insuper alterius . Imperio subjiciendi. Illud non tantum in primaeva in civitatem vi

coeuntium voluntate, sed & in eo fundatur. quod necellita, reducat rem ad jus naturae, quΟ.ante contractam societalcm singulis liberum erat, utrum cum hac Parte in unum coi pus morale coaleis scere vellent, vel non. Hoc autem unice fundatur in tacito conissentu i plorum coeuntium; licet enim ante contractam societatem singuli, liberum fuerit, hanc partem recipere, Vel repellere . non tamen, si admittere nolui sient, eo ipso jus habuillent, eandem alteriisus ditioni lubjiciendi. ac proinde, nili hoc jus omnium in civit tem coeuntium voluntate tributum esset, reliqui vi pristinae lihertatis, ad quam necessitas rem reducit, partem quidem a se abscindere, non autem eandem etiam alterius Imperio subjicere possent. Si autem pars se aliter servare nequeat, necessitas rem ita reducit ad jus naturae, ut illi non tantum liberum sit, se a corpore separare,

sed & se alterius ditioni subjicere, sicut ante contractam societatem id ei liberum erat. Falso igitur argumentum hoc nititur supposinto, quia, ut diximus, jus, partem in casu necessitatis alienandi non sundatur in eo, quod necessitas rem reducat ad jus naturae, sed unice in primaeva coeuntium voluntate. Unde nihil acrem facit. quod in statu primaevae rerum communionis non detur us alienania di, quamvis jus naturae non de iis duntaxat agat, quae citra voluntatatem humanam existunt, sed de multis etiam, quae voluntatis humanae actum conlequuntur. Dices secundo Imperium esse in coris

pore, ut subjecto adaequato non divisibiliter in plura corpora, sed indivisibiliter, sicut anima est in corporibus persectis. At primo ex hoc non sequitur, quod reliquum corpus in casu necessitatis, aut publicae utilitatis non possit partem etiam invitam alienare; tametsi

enim pars alienanda contradicat, totum tamen corpus censetur

consentire, quia para major rationem habet integri. Sic & dominium rei ad civitatem pertinentis indivisibiliter existit in corpore, ut subjecto adaequato, & tamen si major pars in alienationem conia

sentiat, totum corpus censetur consentire. Certe dominium non

minus toti populo competit, qua toti, collective, ac indivisibilitet. sumpto,

118쪽

os a

sumpto, quam Imperium, & tamen, si major pars in alienationem

contentiat, totum corpus censetur consentire : Ergo etiam in nostro casu, licet pars alienanda contradicat, totum tamen corpus

censetur consentire. Deinde licet Imperium non divisibiliter sed indivisibiliter in corpore politico existat, non tamen est quid indivimhile, nam, ut ipse Gmt. Lib. a. Cap. s. g. ro. fatetur, evenire potest. ut, quae una civitas fuerat, dividatur, & quidem non tantum com sensu mutuo, sed & vi bellica, & tum plura existere Imperia. Denique si summum Imperium ita est in corpore morali, uti anima est in corporibus naturalibus persectis, sequitur, partem corporis moralis, nequidem accedente ejus consensu alienari posse , cum

anima in viventibus persectis nullo modo in partes dividi possit. VI.

eterum sub nomine alienationis continetur non tantum actus translativus dominii pleni, sed etiam minus pleni, sive directi, sive utilis, ac proinde Regi permissum haud est, citra consensum populi, Regnum suum, nisi id pallimoniale si, deinceps tanquam e udum ab altero recognoscere, nam hoc modo non tantum dominium directum pure, & absolute, sed etiam utile in eventum committendae feloniae , & deficientis familiae regnatricis alienatur, cum tamen ea extincta Populus ad se summam potestatem volu rit reverti. Grol. Lib. a. CV. e. f. p. Pussendori. Lib. R Cap. s.

Deinde sub alienatione continetur etiam pignoris datio, ac per consequens Rex non potest partem integrantem Regni non patria monialis, nisi populi, & partis oppignorandae consensus accedat, . ita alteri oppignorare, ut administratio, & naturalis possessio int xim in eum transeat; nam primo pignoris dationem, debitore non solvente, sequi solet alienatio, cum in hoc potissimus pignoris usus consistat. Deinde populus, qui Regem constituit, ab ipso, non alio voluit gubernari: Ergo Rex tenetur populo ad summum Imperium per se exercendum, quod non fit, si administrationem paristis oppignorata permittat creditori. Praeterea illi, qui in unum

119쪽

populum coaluere, Praesumuntur noluisse, ut in plures particulas discerperentur: Ergo populus quoque tenetur partibus suis ad con- servandum exercitium summi Imperii in sua integritate, cujus rei gratia in societatem civilem coitum est , ac per consequens extra casum necessitatis, aut publicae utilitatis pars etiam cum consensu

populi invita oppignorari haud potest. Grol. & Putandori. Cic

VIII.

Alia ratio est patrimonii publici, cujus seu stus destinati sunt ad

sustentanda Reipublicae , aut Regiae dignitatis onera : tametsi enim Rex sine consensu ordinum illud nec in totum, nec ex parte aliena

re possit, cum in ejusmodi honis non nisi administrationem &usum fructum habeat, quae ad jus alienandi haud quaquam se extendunt, partem tamen patrimonii publici v. g. jus exjgendi vectigalia etiam inconsulto populo pignori obligare potest , modo justa suh- sit causa , & Rex facultatem habeat nova iudicendi tributa, tunc enim iubere potest, ut populus rem talem pignori obligatam redimat, cum luitio ista pignoris quaedam tributi species sit, quid enim

interest, utrum cives pecuniam contribuant, ne talem rem pignori

obligare necesse sit, vel utrum pecunia ex Post collata eandem reis dimant. Deinde si Rex ex privato patrimonio in usum Reipublicae quaedam erogaverit, patrimonium publicum eo nomine hyp thecae loco eidem censetur esse obstrictum, donec a populo dehi- tum illud expungatur: Ergo in ejusmodi usum etiam ab altero nau. tuam pecuniam accipere, & eo nomine patrimonium publicum eidem oppignorare potest; vel enim Rex suo privato nomine mut

am ah aliquo accepit pecuniam, & eam in usum Reipublicae expendit , vel nomine publico. Illo casu patrimonium publicum ei pignoris loco obligatum est: Ergo potest id alteri oppignorare, cum pignori dari possit etiam res mihi pignorata. Hoc autem casu Populus eo ipso, quod Regi salutis publicae curam in solidum comis miserit, eidem etiam potestatem dedisse creditur, ut is exigente publica utilitate partem patrimonii publici oppignorare possit. Grol. Cis. cap. o. S. II. & Puffendors. Gι supra S. II. - . IX. Porro

120쪽

Porro sub alienatione continetur etiam testamentum, & ideo citra consensum populi de Regno non patrimoniali testari Regi permistum haud est , nisi eum nuncupet successorem , quem Lex Regni successoria alias ad luccessionem vocat. Quod si Reges quidam de ejusmodi Regnis testati legantur, id commendationis magis vim apud populum habebat, quam verae alienationis. Imo fi Regnum haereditarium, aut lineale sit, ne populi quidem consensus sussicit, si praeter Regem testatorem alii ex familia regnatrice super . sint, sed & eorum consensus accedere debet, quibus ex Pacto primi acquirentis spes, aut jus succedendi quaesitum est, modo testator, saltem si Regnum haereditarium si, non ipse primus sit acquirens, sed unus ex descendentibus primi acquirentis, velut infra plenius deducemus.

Item sub alienatione comprehenditur etiam in dotem datio. Unde Regina summam potestatem, nisi eandem pleno, & absoluto jure Proprietatis teneat, sine consensu Populi in maritum titulo do iis transcribere nequit. Si vero consentus populi accedat, Regnum etiam non patrimoniale in dotem dari potest, modo in praejudicium eorum, quibus spes, aut jus succedendi ex pacto primi acquirentis quaesitum est, non apponatur pactum de lucranda dote; mortua enim sine liberis Regina jus omne, quod in maritum titulo . dotis translatum est, expirat, quia maritus esse desinit, & ad alios. . 'qui ex familia regnatrice supersunt, vi pacti primaevi devolvitur. Si autem ex domo regnatrice nemo supersit, nihil impedit, quo mismus Regina Regnum haereditarium, aut lineale cognaticum, accedente populi consensu, etiam cum pacto de lucranda dote marito in dotem dare possit. . '

XI. At, quid si Regina non ipsam summam potestatem titulo dotis

in maritum transferre, sed administrationem tantum Regni eidem permittere velit, eritne etiam hoc casu consensus populi necessarius N a - Uidetur.

SEARCH

MENU NAVIGATION