Jus naturæ et gentium in duos divisum tractatus quorum primus continet jus publicum universale, alter Hugonis Grotii Jus belli et pacis explicatum ... a Ferdinando Sebastiano L.B. de Sickingen Hohenburg. Authore et præside Joanne Sigismundo Stapff..

발행: 1735년

분량: 697페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

gant, oneribus gravissimis opprimant, si justitiam venalem habeant.& quae sunt alia, quibus nomen mali Principis comparatur; quis enim omnia Imperantium vitia enumeret, quae civitatem in statum morbosum conjiciant vitia subditorum sunt, si invito Principe negotiis publicis se immisceant, si hcenum mordeant, si obsequium exuant, si vires Regias deprimant, suas extollant, si id agant, ut jura quaedam Principi extorqueant, quibus contra potestatem legitimam sese muniant, si authoritas Regis ipsis vilestat &c.

III.

In statu Aristocratico vitia hominum sunt, si per ambitum, aut pravas artes viris improbis, vel ineptis via pateat in Senatum, si optimates factionibus distrahantur , si consilia salubria , & bono communi profutura, aemulatione, vel odio in Authores, impro- 'bentur, si cives tanquam mancipia tractentur, si bona civitatis augendo privato patrimonio intervertantur, si in oligarchiam , seu paucorum potentiam deflectat, si ii, quibus sola obsequii gloria r licta est, eaput attollere sustineant &c.. IV. . In statu Democratico vitia hominum sunt, si praeclarae, & Reipublicae non praegraves virtutes per invidiam opprimantur, si perlevitatem Leges temere figantur, & refigantur, si cives internis motibus distracti in commune non consulant, si homines inepti, &turbulenti sententias suas praeferoci pertinacia tueri satagant, si is didi, & inepti rebus gerendis praeficiantur, si Paulatim vergat ad

In statu denique mixto vitia hominum sunt, si unus involet in partem potestatis non suam, si inter consortes Imperii discordiae exortae sint, si socius in jure summae potestatis, quod cum altero commune habet, prae socio plus authoritatis sibi arroget &c.

Vitia status sunt, si Leges, & instituta non sint accommodata genio populi, si turbis, atque internis motibus ansam praebeant, si justa vicinorum odia concitent, si cives ineptos reddant ad obeundaS

92쪽

das functiones, quae Reipublicae servandae sunt necessariae , si Legessendamentales ita sint comparatae, ut negotia publica non nisi tarde, & dissiculter expediri possint &c. Confer Puisendors. ubi supra 3. Io. & Dn. Gletle cit. Cap. s. num. I I. s seqq.

Tameis autem inter sanam , atque morbosam Rempublicam hauddubie plurimum intersit, non tamen Propterea , quod civitas aegrotet, nova inducitur Reipublicae species, quia neque natura potestatis in se, neque subjectum ejus proprium, unde diversitas Rerumpublicarum unice desumenda est, aegrotatione civitatis variatur. Interim tamen dissileri non possumus. Rempublicam aegrotantem, nisi maturis occurratur remediis, successis temporis plerumque in aliam mutari speciem. Puisendorf. alleg. Cap. s. S. II.

De Sistemate Civitatum. sUM MARIA.

I. Desieribitur furema. II. Dividuar in duaν jeries, O utraque explicatur. III. Primas stematu species variis ex causis enasci potest. IV. Ahera non nis pacto, ut plurimum expresso, originem suam δε-

beta

. a modo revin I sematicum a simplici faria auram societate disserar vm Negotia, qua ad communem felicitatem, o conservationem peristinent, communi etiam consilio, es consens reactanda sunt, i ubi tamen platalum votorum non praeponderat, ius Musum

93쪽

AFFinia civitatibus fiant systemata civitatum, unde & a nonnullis civitates composita appellantur. Potest autem systema describi. quod sit corpus morale plurium civitatam vinculo tam arcto inter se connexarum, ut, licet finguia summum Imperium retineant, garam tamen, o speciem unius creuasu pro erant.

IIa Dividitur in duas species. Prima est, si plures distinctae civit

tes unum, & eundem habeant Regem ; quamvis enim monstrosium foret, si plura corpora naturalia unum duntaxat caput haberent. absurdum tamen non est, ut una, eademque Persona plurium, ac distinctorum corporum moralium caput existat, cum unus homo

gubernandis pluribus Regnis sussicere possit. Altera est, si plures

civitates scedere perpetuo in unum quasi corpus compingantur, ita ut singulae quidem lummum Imperium retineant, ea tamen negotia, ex quibus omnium sociorum salus conjunctim dependet, nonnisi communi consilio, ac contensu tractare possint. Huc pertinent Cantones Helvetici, & septem Provinciae confoederatae Belgicae.

Systema prioris generis variis ex causis enasci potest, ut primo ex electione, si populi suffragiis is in Regem eligatur, qui jam ante Regnum aliquod possidet, vel si scedere perpetuo unum Regnum alteri ita conjunctum si, ut, qui ab uno populo in Regem eligitur, hocipso etiam Rex sit alterius populi, velut Regnum Italiae conia junctum est Regno Germaniae, qui enim in Regem Germaniae eligitur, hocipso simul etiam Rex est Italiae, licet haec duo Regna non coaluerint in unam Rempublicam, sed distincta, R separata Regna maneant. Secundo oritur eri successione, si Regem Lex fitcce fia simul vocet ad aliud Regnum, vel aliquem, qui Regnum nondum habet, vocet ad Plura Regna, uti fit, si scemina, ad quam jure successionis Regnum devolutum est, nubat alicui Regi H nam post

94쪽

Parentum moriem eorum soboles ad utrumque Regnum vocatur, nisi forte diverius succedendi ordo in uno, & altero Regno receptus conjunctionem impediat; nam si e. g. in uno Regno obtineat successo linealis Agnatica, in altero vero Cognatica, & ex tali matrimonio non nisi filia nascatur, haec quidem in Regno lineali Codinatico succedet, alterum vero ad agnatum masculum defuncti R

gis devolvetur. Tertio consurgit hoc systema titulo belli, si Rex aliquis libera populi voluntate constitutus armis sibi subjiciat alium Populum proprio nomine, ac periculo, & propriis sumptibus, non nomine , aut sumptibus populi, cui praeest. Puffendorf. Lib. r.

p. f. i. II.

Systema vem posterioris generis non nisi pacto originem suam debet, & quidem ut plurimum expresso, potest tamen pacto etiam tacito coalescere , si nimirum plures Provinciae eidem Capiti subjecta paulatim in plenam libertatem sese vindicent, ita tamen, ut singulae suam habeant ea autem, quae ad communem ipsarum felicitatem, & conservationem pertinent, non nisi communi co filio, &consensu tractent, quo casu is, qui Rex erat, summam P testatem habere desinit, licet eidem quaedam ex veteri statu Reliquiae sint relictae , & hujus corporis systematici Dux tantum fit. Sunt, qui hujus rei exemplum ponunt in Imperio nostro Roman Germanico. At hi vel perniciose errant, vel turpiter adulantur. vel denique minus peritos malitiose decipere conantur. Praestant satus omnes Imperatori non tantum juramentum fidelitatis, sed&subjectionis di ergo eidem vinculo subjectionis, & non nexu duntaxat systematico cohaerent, & devincti sunt. Conniveri haec possent, s ab exteris vel ex innato odio, vel ex imperitia proserrentur, quod vero quidam ex ipsis civibus Imperii talia effutire ausint, intolera-hile est , & publicam meretur reprehensionem , cum non nisi eo tendant, ut status omne erga Imperatorem obsequium exuant.

Ad foedus hoe posterioris generis plures civitates plerumque ideo decurrunt, quia depellendo communi hosti singulae sufficientes Κ vires

95쪽

Φ - o vires non habent, interina tamen Majestatis illecebra ita fascinantur, ut hanc dimittere inglorium ceni eant, cum abiecti animi sit ex statu libertatis in statum lubjectionis, & servitutis publicae . nili extrema ad hoc cogat necet Iitas, se coniicere, & tanto splendore, ac dignitate, quam Maiesta, confert, sese spoliare, foedere autem hoc lystematico D securitati publicae, & summae simul dignitati in perpetuum pros Picitur.

Materia, ex qua corpus systematicum coalescit, sunt pIures divertae civitates, ex quarum coniunctione systema enascitur. Postunt autem duae, pluresve civitates non uno tantum modo inter se cori-jungi. Primo, ut ex illis una fat civitas, quo casu, ut suo loco dictum est. vel utraque perit, & nova omnino civitas producitur. et una quidem manet, altera autem perit, & illius fit accesso, neutro casa consurgit systema. Secundo inter se conjungi possunt ita, ut quaelibet eadem maneat civitas, ut ante fuit, & haec conjuriis cito vel fit propter certam, vel propter indefinitam utilitatem comis munem. Illo casu consurgit simplex foederatorum societas : hoc autem casu nascitur systema civitatum.

Forma corporis systematici consistit in differentia specifica, qua. a 1implici foederatorum societate distinguitur, quae, ut modo diximus, in eo stat, quod scedus systematicum indefinitae utilitatis communis gratia, alia autem scedera propter certam, ac determinatam tantum utilitatem fiant. Deinde foedera alia non eo fine contrahuntur, ut Plures civitates unam velut repraesentent: Systematiciam vero eo fine pangitur, ut obtinendae communis felicitatis gratia. plures civitates in unum morale corpus coaleseant. Denique foedera systematica tendunt ad unionem perpetuam, alia autem foedera, etsi quandoque in perpetuum Contrahantur, Plerumque tamen temporaria esie lolcntis

VIII.

Essectus stat in eo se quod illa negotia , quae ad communem seli

citarem, & conservationcm Pertinent, communa etiam confilio . RconservDisiligoo by Coral

96쪽

consensu tractanda sint; quamvis autem alias in Conciliis. & coetibus sust agiorum numerus praevalere soleat, in systemate tamen ci.

vitatum, si negotia tractentur, quae communem omnium lociorum felicitatem directe tangunt, pluralitas votorum, nisi id ipsum in foedere suerit exprestum, non praeponderat, sed necesse est, ut unanimis omnium, & singulorum consensus interveniat ; cum enim quaelibet civitas summum Imperium retineat. una nihil juris obtinet in alteram. ac proinde nulla suffragiis aliaram civitatum invit voluntatem tuam tenetur submittere. Et sane hocipso. quod in foedere expressiim non sit, quod maior pars praeψalere debeat, civitates systematicae velle censentur, ut negotia, quae luminam rerum tangunt, unanimi consensu omnium pertractentur. ita, nulla suffragiis coeterarum invita assurgere teneatur; in dubio enim praesumptio pro minore stat obligatione, cum in obscuris minimum sequi conveniat. praesertim in proposito, ubi praescindendo a foedere nemo cogi posset. ut aliorum suffragiis suam submittat voluntatem. quae naturalis libertas non temere credi debet fuisse abdicata. Si autem in scedere expressum esset, ut Partis maj0ris consensus pro consensu omnium habeatur, hauddubie conventioni standum erit. adeo ut coeterae civitates reluctantem, & pertinacem vel ri ediis. quae in naturali libretate viventibus competunt, ad hoc compellere, vel, si malint, societate sua penitus excludere possint. Puffen- dors Lib. 7. CV.-S. 2O. . IX. . Contraria sunt modi, quibus systema civitatum iterum dissolvi-' tur. Dissolvitur autem vel ex toto, vel ex parte. Ex toto vel lumino Imperio penes singulas civitates remanente, vel non remaneη-

te. Remanente penes singulas summo Imperio dissolvitur systema primo, si communi consensu sive expresso, sive tacito a laedere systematico recedanr. Secundo, si bello cum extero infeliciter gestos victor singulis civitatibus suam imperet . ut quondam Romani Achaeis secere. Non remanente penes singulas summo Imperio dissolvitur systema itidem duobus modis. Primo, si omnes civitates unitae jure belli alicujus exteri potestati subjiciantur. Secundo, si in perfectam civitatem coalescant, sorte quod omnes socii K α summo

97쪽

summo Imperio unius concilii, aut hominis se ultro subiiciant, aut tina civitas potentia praepollens reliquas in provinciarum conditionem redigat, quod eo plerumque casu accidere solet, quo imbecilliores validiori vi foederis aliquam permanentem praelationem de ferre tenentur; fere enim contingit, ut, qui superior est in foedere, si is potentia multum antecellat, paulatim verum Imperium usuris vel in socios, ita ut specie quidem faedin sit, re autem necreta bis retas, ut Lycortas Actisorum Praetor questus est apud Liv. ob. Ist.

Cap. 37. Quod si jam patientia accesserit, usurpatio tandem in justransibit.

X Ex parte dissolvitur systema primo, si una sorte civitas, connia ventibus coeteris, se separet, A ea negotia, quae alias communi consilio tractanda sorent, seorsim administret, quod tum fere comtingere solet, si una eivitas plus utilitatis ex leperatione speret, quam ex conjunctione coeteri autem scieti eandem sibi magis oneri.

Zam subsidio esse judicent. Seeundo, si una ob violatas foederis

eges societate excludatur ; ea enim foederum natura est, ut, si una pars foedus violaverit, Pars altera ab eo discedere pota, cum singula foederis capita vim conditionis habeant. Grol. Lib. a. CF. IX. s. Is. Tertio, si una cum caeteris bellum intestinum gerat, nisi cum pace kederis Leges iterum renoventur ; hellum enim abrumpit amicitiam, sine qua seedus systematicum consistere haud potest. Quarto, si una, vel astera sociarum civitatum ab hoste fuerit occ para, nec enim victor ex vi foederis, quo civitas devicta reliquis juncta erat, in secietatem succedit, sed nova omnino conventione opus est, ut in locum victae civitatis de isdere participet, prout quondam Philippus decreto Amphyctionum in eorum consessiam Ioco Phocensum adscitus fuerat. Diodor. Sicul. Lib. I ι . CV. ιν F. Quamvis enim foedus systematicum reale sit, isdera autem realia non exspirent, tametsi Reipublicae status mutatus sit, cum mutato

licet capite idem maneat corpino Gmt. eis. Lib. a. Cap. Io. g. I

aeum. r. si tamen una sociarum civitatum vi bellica sub jugum fiam xit redacta, isdus systematicum rapirasse censetur, quippe qtacia initum est inter civitates ut talea, cui consequens est , ut isdem

excidar, Di itigoo by Gorale

98쪽

excidat, quae civitas esse desiit. Et licet Mite in scedere cautum si, ut ob mutationem Reipublicae nulla civitatum scedere excidat, hoc tamen de tali mutatione intelligendum esse videtur, quae ultroneo sit populi consensu ; qui enim unam foederatarum civitatum armis invadit, totius corporis systematici hostis esse censetur. Praesumi autem non potest, quod reliquae civitates se obstringere voluerint ad continuandam cum hoste communi societatem, si is larte vi

bellica unam earum occupaverit, praesertim cum in tali rerum eventu caeterarum plerumque non amplius intersit, ut continuetur. sed earum rationes Potius exigant, ut non continuetur. Iung. Purin-do . cit. Cap. s. f. a I '

PARS SECUNDA.

Dximus supra causam sermalem civitatis esse summum Imperi um, sine quo multitudo hominum, etiam pactionis vinculo consociata, civitas non est, de quo jam plenius nobis disserendum erit. Ut autem ordinate procedamus, agemus in hac secunda parte de summo Imperio in communi, in tertia vero potissima summae potestatis jura in specie exequemur. Sit igitur

CAPUT UNICUM.

De summo Imperio in communi.

De Elmologia, Homonmia, Synonymia, Definiti ' ne, ac Divisione hummi Imperii.

s UM MARIA.

I. Imperiam ab imperando dictum vel summum est, vel subasternum; summum porro vel familivire, vel civile, quod ultimam variis quidem nom--, jam autem passim injestas appellatur.

fi a II. tande

99쪽

III. Refertur vana acceptis Majesaris. IU. Definitur communiter, quod sit summa ιn citatatem potest in. U. Ruanam potestas dicatur summa λVI. Dividitur primo in absolutam, se lim latam. VII. Secundo ιη patrιmonialem, o non paraimonialem. i. 'IlI. Tertio in civilem, es herilem. X. Dividitur quarto a quibuerim in realem se personalem, qua tamen Hus o re7icuur.

. . e

IMperium descendit ab imperando, & vel summum est . vel tu,

alternum: lummum porro vel familiare, vel civile. Familiare dicitur, quod paterfamilias extra Rempublicam vivens habet in suam familam : civile vero, qHod competit in coetum persectum. seu civitatem, & hoc per excellentiam luminum diciturum perium. Vocatur etiam quandoque summum rerum judicium. Ita N. I. Ter rentius Eques Romanus apud Tacit. Lib. o. Annal. Cat. S. num. Foad Tiberium alti mibi summum rerum iudicium Dii dedere, nobis o sequii gloria ν elicta est. Item rerum Fumma, arbitrium rerum omnia

um i Jumma potestinae, vis, aut jud imperii, etiam passim myestin, quae vocabula & nos in Posterum promiscue ut pabimus.

Maiestatem autem vulgo quasi majorem statum ductam esse volunt. non quod vocem Majestatis ex To major, & Tostatui, compositam esse credant, sed ut allusione quadam etymologica ostenderent rei, & vocis convenientiam, cujusmodi allusiva derivandi ratio Authoribus omnibus admodum familiaris est ; in jacu, inquit Arnold. Vinn. ad Prine. Inst. de mesam. ordim nam. r. venn ου delectat, in rebuis seriis etiam in ibrare sia, quam in re declaranda habet, commenribilis. Veram hujus nomjnis originem Ziegler de Drib. m. jest. Lib. r. Cap. I. num. s. deducit a comparativo maquae, terminati nem substantivi per extensionem recipiente, ita ut idem sit, ac mis

100쪽

Significat autem hoc vocabulum in genere amplitudinem, dignitatem . splendorem externum, vel decorem. Ita Cicer. Lib. a. de Orato. Majestatem defcriptit, quod sit ampli do, ae dignitaι civisa- tu. Item Tacit. Lib. I. Annac cap. s. num. I. Tiberium, atque Augustum publico abstinuisse ait, inferius mystate sia ratos, si palam

lamenta entur. Et tib. I. Cap. r. num. s. lcribit, eundem Tiberium

censuisse, per filios pariter adiri utrum s exercitum Majestate salva, euimsor e longιn uo reverentia. Utroque hoc loco appellatione Magri satis intelligitur dignitas, quae ab Imperio summo emanat. Eodem sensu vox Majestatis accipitur in L. g. g. r. F. de captiv. se positi . revers. ubi mentio si illius foederis inaequalis, quo comprehensum est, ut unus populus alterius populi Majestatem comiter conservaret, velut in scedere AE tolorum cum Romanis causum erat. Liv. Lιλῖδ. Cap. II. quandoque dignitatem etiam inseriorem designat . urin L. penuit. F. de J. O I. alibi denotat authoritatem . ui in L. p. g. de jurisdict. Denique haud raro hoc vocabulo splendor externus. aut decor significatur, unde Majestas loci. Liv. iab. I. CV. yy. Majestas domus, oris, vultus, & similia. In specie autem vox Majestatis designat potestatem civilem. quae iri mogenere, ac ordine aliam superiorem non agnoscit, quae acceptio hujus loci est, & in hoc

sentis

Definitur communiter, quod sit semina in cisi Mem ρoustas.

Vox potestatis genus est, quia latius patet . quam vocabulum Maisjestatis, cum & extra, & intra civitatem potestates occurrant a Maiajestate tamen alienae, velut lunt potestas patria, dominica, marita lis : Ccetera vero continent differentiam specificami nam peris sum. ma excluditur potestas Magistratuum, item parentum, & dominorum in civitate existentium, quorum potestas luprema nori est. sed superiori potestati civili subjecta , per hoc autem. quod eΩmpr iat In civitatem. removetur potestas patristantiliam extra Rempublicain viventis ; tametsi enim is in familt.im tuam obtineat potestatem in ordine suo lupremam, Maiestate tamen non praefulget, quia staΜ Dissiligod by GOrale

SEARCH

MENU NAVIGATION