장음표시 사용
131쪽
vatae inter plures ejusdem gradus dividatur, ac proinde nec populus id voluisse praelum itur, sed magis, ut indivisum penes unum reis maneat. Grol. ubi supra g. r . o ibi Boreseri
Secundo ut successio stet intra descendentes primi Regis, & diis deficientibus Regnum ad populum revertatur. Hinc licet Primus acquirens improlis sorte decesserit, Imperium tamen jure successionis non transibit in eius fratrem, sed in libero populi arbitrio
erit, utrum summam potestatem eidem, vel alteri conferre, aut ip-s e retinere velit. Ob eandem rationem etiam adoptivi excluduntur, quia populus Regnum in naturalem Regis stirpem contulit, qua deficiente facultatem de futura Regiminis forma disponendi ad se redire voluit, quae facultas admissa adoptione, quae jus daret ad Regnum, in perpetuum eludi posset. Accedit, quod adoptivi in
tanta veneratione non sint, ut illi, qui ex sanguine Regio originem trahunt: expedit autem quam maxime in Regnis, perlisnam Regis esse venerabilem, ut eo promptiores stat subditi ad obsequendum. Deinde nec tanta de adoptivis concipitur spes. quanta concipitur de iis, qui ex familia vere Regia iunt nati. Grol. Alleg. Cap. I. g. I .
in sin. Pussendorf. supra Cit. Cap. r. f. ra. Plane quin ultimus Regni possessor. accedente populi contensu, aliquem adoptare possit, qui ipsi in Regno succedat, dubium non est.
Tertio populus voluisse creditur, ut illi demum descendentes primi acquirentis succedant, qui nati sunt secundum patriae Leges. Unde excluduntur liberi extra matrimonium geniti, & quidem non illi tantum, qui ex damnato coitu suscepti, aut vulgo quaesiti 1unt sed & qui ex concubina sunt nati; cum enim populus alicui, 2 ejus liberis, nepotibus &c. ac in complexu familiae Regnum defert, censetur illos saltem intellexisse, qui secundum Leges patrias hac appellatione veniunt, qui autem extra matrimonium geniti sunt, secundum Leges omnium sere Populorum appellatione liberorum nepotum &c. haud continentur; imo discrimen legitimorum, &illegitimorum non tantum ex Legibus Plerorumque populorum G
132쪽
vilibus, sed ex ipso quoque jure naturae profluit, quippe quo omnis concubitus extra matrimonium prohibitus est, cum intersit humanae locietatis , ut genus humanum modo creaturae rationali qua tali digno non more brutorum propagetur ob gravissima mala, quae alias exinde sequerentur. Quantum ergo jure naturae distat concubinatus , ali ve concubitus extramatrimonialis a societate conjugali, tantum eodem jure distant extra matrimonium geniti ab
illis, qui ex individua vitae consuetudine suscepti sunt, ac proinde non posIunt populi, nisi apud eos jus naturae hoc in passu penitus Obliteratum sit, praesumi appellatione liberorum alios intellexisse, quam qui ex legitimo matrimonio sunt nati. Accedit, quod illi.
quorum matrem Pater justo matrimonio dignatus non est, inter generosas saltem Nationes ad contemptum pateant. Expedit autem, ut paulo ante dixi, personam Regis quam maxime esse venerabilem. Denique ob desectum fidei, ac perpetuae cohabitationis plerumque etiam minus certi habentur. Interest autem populi, in Regnis ad vitandas controversias maximam haberi certitudinem, quae haberi potest. & ex hac caula Macedones Demetrio potius, quam Perseo post mortem patris Regnum deberi existimabant, es enim minoratare, quam Perseus, est Demetrius, hune tamen justa matre familias,
utam pelgice orrum esse : νβum,. ur ex Uulgato corpore genitum , nutum
ceni patris noram habere r bunc insignem Philippi smilitarinem nam ferre ebant. Liv. Lib. Ist. Cap. 33-
Et quamvis sorte pater ejusmodi filium extra matrimonium genitum legitimis natalibus restituerit, is tamen ne hoc quidem casu eidem in Regno fuceedere poterit: vel enim alii ex familia Regnatrice superstites sunt, vel non. Illo casu spes succedendi ex pacto primi aequirentis quaesita illis invitis facto Regis nequidem cum consensu populi auterri potest, velut insta ostendemus. Hoc a tem casu Rege mortuo Regnum redit ad popuIum, cui Rex legitia mando riori magis praejudicare potest, quam adoptando. Et sane etiam inlis ad contemptum nihιlo secius parer, nec Ob desedium fidei. & perpetuae cohabitationis satis certus habetur. Neque dici potest, populum hoc ipso, quod non contradixeru, censeri volui s se.
133쪽
multa enim obstare possunt, quo minus populus cum Rege in contentionem deicendere velit, praesertim si legitimationi nihil de successione Regni adjectum, aut saltem populo promulgatum sit, id enim si factum esset. res ad novam cum populo pactionem vel exin prellam, vel tacitam videretur rediisIe, quo ipso tamen casu non supererit sorte nulla quaestio de causis, & effectu silentii in populo non uno semper modo aestimandis, ut recte advertit Mecier. ad Groti sepe est. Cap. I. S. Ισ. pM. os .
Quarto populus voluisse creditur, ut inter eos, qui pariter adhaereditatem admitterentur , sive quia ejusdem sunt gradus, sive quia per repraesentationem in parentum suorum gradiam succedunt, mares praeferantur sceminis etiam natu majoribus, quia mares tum ad bella, tum ad alias Imperii partes magis idonei esse censentur. quam sceminae, unde Hypermnestra apud Ovid. Heroiae I . vers.
Quid mihi cum ferro quid bellica tela puellae
Aptior est digitis lana, colusque meis. Et licet quandoque foeminae dotibus ad imperandum necessariis masculum antecellant, hoc tamen rarum. & extra ordinarium est, plerumque enim imbecillis, & laboribus impar hic sexus est, ejusque consilium fere in deterius tendit. Tacit. Lib. I. annal. Cap. II. m. s. se Db. t s. Cap. F . num. 1. Quae autem raro eveniunt, non
solent attendi. Grol. dict. Cap. I. g. II. se ibι Boecier.
Quamvis autem sceminae a successione in Regnis haereditariis non omnia, excludantur, sed maribus in eodem gradu existentibus saltem postponantur, non tamen Regnum protinus Pro haereditario habendum esse existimo, si illud alicui pro se, &descende tibus, ac haeredibus delatum sit; tametsi enim alias appellatione descendentium, ac haeredum etiam foeminae contineantur, hoc tamen ita demum procedit, si materia substrata non aliud suadeat. Sic licet seudum alicui, & ejus descendentibus, ae haeredibus concessum D uitiaso by COOste
134쪽
cessum sit, sceminae tamen in eo non succedunt, quia iure seudali verbis descendentium, & haeredum soli masculi intelliguntur. I.fuaern vers. O s cheniuou. Idem ergo de Regno quoque dicendum esse videtur, ad cujus gubernationem, & subeunda Reipublicae munera , maxime bellica , ut paulo ante dixi, sceminae regulariter loquendo sunt ineptae. Et hoc imprimis verum erit, si antea publici semper & recepti moris in illa gente fuerit, solos masculos ad successionem Regni admittendi, nam tunc ex patriis moribus voluntas pactaeentium, & constituentium satis manifesto colligitur. Thomas. ad Huber. de Dr. Civit. Lib. I. SecI. r. n. Io. Lit. O. Baecier. ubis pra cit. loc. pag. si o.
Quinto denique populus volutile praesumitur, ut inter mares. aut maribus deficientibus, inter foeminas praeseratur natu major, eo quod is plerumque judicio jam persectior sit, aut saltem prius futurus esse credatur. Praerogativa tamen sexus semper potior est. quam aetatis, quia sexus praestantia Perpetua, aetatis autem temporaria saltem est. Unde filius impubes praesertur sorori majorenni. Eadem ratione nepos ex filia praeserendus erit nepti ex filio, quia jus repraesentationis capacitatem quidem succedendi tribuit, non autem qualitatem sexus, & aetatis, quippe quae personae ita cohaeret, ut ab ea nulla ratione avelli, & alteri communicari possit, ac proinde licet filius praeseratur filiae non tamen neptis ex filio praeserri poterit nepoti ex filia, cum jus repraesentationis in proposito hoc solum operetur, ut nepos ex filia , & neptis ex filio perinde habeantur, ac si rei pectu defuncti Regis essent in gradu primo. ' Uti igitur filius exclusisset lororem suam etiam natu majorem et ita &nepos ex filia excludet neptem ex filio, licet haec sorte aetate major st, nam inter plures ejusdem gradus semper salva manet imprimiε praerogativa sexus, deinde aetatis.
Plane si primogenitus sorte ob mentis, aut corporis vitium ad imperandum omnino ineptus foret, ille hoc casu in Regno non succederet, quia populus natu majori successionem non nisi sub
135쪽
Ilac tacita conditione detulisse creditur, si capax sit imperandi, qua deficiente etiam deficit voluntas populi, & ideo successio in tali casu deferetur secundo genito, aut, si praeter Primogenitum non nisi filiae adessent, filia natu major ad successionem Regni admittenda foret. Dixi autem, si ad imperandum omnino ineptus foret; licet
enim minor natu ob apparentes quaSdam animi dotes, quae tamen
fallere possunt, Regni capacior esse videatur, propterea tamen jus primogenito quaestum eripi haud potest; si enim ob apparentem
majorem capacitatem minor natu praeserendus esset majori, saepissime inter fratres super successione lis oriretur, quae plerumque cum pernicie Regni conjuncta esset, cui periculo rem exponere voluisse populus non praesumitur. Hennig. ad Grol. m. cap. I. g. II. &
Quamvis autem Regnum haereditarium via successionis ab int stato in posteros primi acquirentis eo, quo dixi, modo transeat, necesse tamen non est, ut is, qui in Regnum suceedit, etiam privati patrimonii haereditatem agnoscat, sed, illo retento, hanc repudiare potest i tametsi enim Regnum non nisi morte prioris possessoris ad alterum devolvatur, & ab illo huic velut de manu in manum detur, non tamen ad eundem pervcnit ex defuncti Regis voluntate, sed exheneficio, & praesumpta voluntate populi, cujus sane nihil interest, utrum privata simul adeatur haereditas vel non. Cui consequens est, ut ea repudiata nec onera, quae in privato haerent patrimonio, agnoscere teneatur, quippe, quae sequuntur bona, quibus inhaerent. Potuit sane populus Regnum deserre sine obligatione cernendi haereditatem privati patrimoni3, & agnoscendi onera eidem annexa, cum ex natura rei Regnum, & privatum Regis patrimonium ita conjuncta non sint, ut unum absque altero non possit agnosci, &simul creditur ita deserre voluisse; s enim Regni successor privatam fmul destincti Regis haereditatem, & debita eidem inhaerentia agnoscere teneretur. hoc ipsi populo oneri esse posset . quia, si hona privata non sufficerent, ex publico denique solvenda forent. Grol.
136쪽
Causae autem ob quas populus isthunc succedendi ordinem es git , hae esse videntur. Prima, ne Regni successor incertus esset, stita Regnum periclitaretur, prout subinde evenit in electionibus. quas alia insuper incommoda comitari solent, quae hoc modo evi- tantur. Secunda , ut ex sanguine, & splendore natalium major Regi veneratio conciliaretur. Tertia, ut ex genere, & educatione spes esset praeclarae virtutis, nam est in juvencis, est in equis patrum virtus; diligentius etiam, qui in spem Regni educantur, necessariis imperandi artibus instrui solent. Quarta, ut Regni possessor Regnum magis curaret, & animosus delenderet, si illud iis esset relicturus, quos ipse ob naturalem affectum maximi facit. Grol. uia sepia. Puffendors. est. Cap. I. S. 6.
Quod si Regnum seudale sit, & alius succedendi modus obtiis meat in altodiis, alius in laudis, tunc refert, utrum Regnum primitus datum sit in laudum, vel ex post demum iste esse coeperit. Iulo casu sequenda erit Lex successionis seudalis, illa scilicet, quae apud quamque gentem tempore primae investiturae recepta erat. Hoc autem casu succeditur ex Lege, qua iis altodiis succedebatur tempo- re Regni instituti, nisi co cisturae alio ducant, fieri enim potuit. ut una cum statu Regni etiam modus succedendi si mutatus. Grotiris. Op. I. S. ao. o a I. O ibi Boecier.
taeterum ab hac successione multum dissere successio linealis. quae duplex est, cognatica, & agnatica. Cognatica, quae & Castiliana vocatur, ac in pluribus Europae Regnis recepta est, consistit in hoc, quod cessante repraesentationis jure sutura successio, quasi delata, in posteros ex primo Rege venientes necessario, certo iamin ordine transmittatur, ita ut primo vocentur liberi primi gradus. tam qui vivunt, quam qui mortui sunt, tum vero inter vivos, aemortuos ratio habeatur primo sexus, deinde aetatis, & salva sempertransmissione mortuorum in vivos, vivorum in mortuos. Si vero P a ultimo
137쪽
ars os ultimo possessori liberi desint, venitur ad alios, qui proximi sent,
aut si viverent proximi forent, simili transmissione, & inter pares ejusdem lineae observato discrimine sexus, ac aetatiS, ita ut, ob se- xum, aut aetatem Hunquam transeatur de linea in lineam, ac proinde neptis ex filio praesertur nepoti ex filia, filia ex fratre , filio ex sorore, filius fratris majoris fratri minori, & sc in caeteris . Grotacit. Cap. I. S. aa.
Successio vero linealis agnatica, quae & juris stancici vulgo dicitur, eo quod in Regno Galliae recepta sit, est duntaxat marium in mares, & ob hanc causam maxime introducta, ne per taminarum matrimonia Imperium ad Peregrinum sanguinem deveniret In utraque autem successione lineali in infinitum admittuntur, etiam qui ab ultimo possessore Regni remotissimo gradu distant, modo a primo Rege dotandant. Disserunt vero in eo, quod in suciscessione lineali cognatica tamina: non excludantur , sed maribus duntaxat in eadem linea postponantur, ita ut etiam ad ipsas sit regressus, si propiores, aut pares coetera mares, aut ex maribus desecerint. In successione autem lineali agnatica taminae, x ex taminis nati in perpetuum excluduntur, & licet aliquando agnatis omnibus deficientibus substituantur cognati, hoc tamen non fit jure fuccessionis, sed liberae electionis, imo quandoque in calum deficientis successionis agnaticae disertis verbis cognatica substitui solet Grot f. as. s ibi Ziegler. Item Pussiendors. act. Cap. r. S. I s. Superest ut jam quaestiones aliquas resolvamus.
Quaeritur ergo primo, utrum filius exhaeredari possit, ut ne in Regnum succedat ' iv. Distinctionem faciendam esse inter Reana alienabilia, seu patrimonialia, & non alienabilia. In alienabilibus. Mum exhaeredatio procedat, dubium non est, etiamsi nulla causa iubsit, quae filium reum faciat, modo alia justa subsit causa, ut si
furiosus sit, vel morbo sontico laboret, aut alias ad Regnum in id neus esse appareat; talia enim Regna patrimonialia hactenus I altem a coeteris bonis nihil differunt, quod illa non minus, quam haec Dic tig o hy G oste
138쪽
- ῆ Io Fc . II Thate arbitrio Regnantis subjecta sint, licet in aliis differant. Quae
igitur de exhaeredatione aut legibus constituta, aut moribus recepta sunt, etiam in propolito locum habebunt, quia, ut supra jam diaximus , Reges creduntur in iis rebus, in quibus de nullo ipsorum damno agitur, aequisIimum judicasse, quod aut Legibus sanxerunt ipsi, aut moribus Probant. 1i XXVI. i. . Non tamen eo ipso, quod quis a coeteris bonis exclusus sit, etiam a Regno exclusus esse centetur; tametsi enim, ut paulo ante diximus, Regnum patrimoniale non minus arbitrio Regnantis subjectum sit,' quam coetera bona, illud tamen ab his distinctum manet, nec ex natura rei repugnat, aliquem a reliquis bonis excludi, quin hoc ipso etiam a Regno sit exclusus. Certe, qui bona alia a Regno distinxit, satis ostendit, se nolle, ut exhaeredatio etiam ad Regnum pertineat. Bineser. ad Grol. cit. loci S. as.
Sed nec it Iud concesserim, eum, qui grave crimen commisit in patrem, si nulla sint condonatae culpae indicia, statim pro tacito exhaeredato habendum esse, quid si enim pater graviter offensus a filio non illico morte interceptus fuerit, sed exhaeredare potuisset, nec tamen suum de filio exhaerede futuro manifestaverit judicium 'Nemo sane hoc casu dixerit, eundem pro tacite exhaeredato habendum esse, sed potius, eum noluisse, ut filius a Regno sit exclusus. Accedit. quod pater etiam pro gravi crimine possit filio etiam minus exhaeredatione'supplicium velle irrogare: Ergo ex eo, quod nulla adsint condonatae culpae indicia, non continuo inferri potest, voluisse eum. ut filius a Regno sit exhaeres. Plane populus hac in re sibi jus interpretandi paternam voluntatem arrogare haud potest, cum nullum examinandae, & dijudicandae successionis sibi reservaverit arbitrium. Idem Boedier. Gl. loco
MuItum autem interest, utrum pater fillum a successione Reg. ni excludere velit ex eo capite, quod is ob mentis, corporis ve viti-
139쪽
casu exhaeredatio usque ad alimenta tantum fieri potest. Hoc autem casu porro reseri, utrum filius crimen morte dignum commiserit, vel non. si prius, etiam ab alimentis excludi poterit. Si vero posterius, non aliter eundem ab alimentis excludi poste putat 'Grol. quam si sit, unde ali possit. At vix esse videtur, ut is, qui grave crimen committere potest, se ipsum alere non pota, nisi forte post admissum crimen in amentiam, aut similem calamitatem inciderit. i- XXIX. In Regnis vero non alienabilibus pater filium exhaeredare non potest, vel enim obtinet succestio haereditaria, vel linealis. In Regnis haereditariis populus viam quidem elegit haereditasiam, sed haereditariam ab intcstato, ita ut de Regno testandi nullum Regi pe mitteretur arbitrium. In lineali autem luccessone tacita quaedam latet eleelio populi, ex cujus dono ad singulos praescripto ordine pervenit Regnum, tanquam jam olim populus eos designasset &creasset, quod Pater exhaeredando intervertere haud potest. Planes filius ob grave admodum crimen contra salutem Regis, aut Reginni commissum successione indignum se fecisset, hoc casu etiam in Regnis haereditariis, & linealibus ex haeredationi locum esse existimant Vitriar. ad saepe cit. Cap. 7. mast. 37. & Henni g. 3. as. cum
praesumi non possit, quod populus successionis sortem ejusmodi eversori salutis publicae voluerit deserre, quod in thesi quidem non improbo, at in hypothesi res dissicultatem habere potest, utrum scilicet crimen commissum tantum, ac tale sit, ut populus censeatur in prima delatione talem voluisse a successione excludere, cujus dubii
decisionem Rex sibi soli vindicare haud potest, sed potius id pertinet
ad populum, nisi ergo appareat, hoc Regis arbitrio relictum fuisse, exhaeredatio, contradicente populo, nullum habebit efffectum.
Quaeritur secundo, utrum abdicatio parentis pro se, & liberis facta liberis noceat i N. Interesse, utrum Regnum sit patrimoniale, vel non patrimoniale. Si patrimoniale, dubium non est, quin ab - dicatio
140쪽
dicatio patris liberis noceat, quia talis abdicans nihil amplius in eos transferre potest. Si vero Regnum sit non patrimoniale, tunc vel est haereditarium, vel est lineale. Si haereditarium, vel liberi tempore abdicationis jam nati, aut saltem concepti erant, vel nequidem erant concepti. Illo casu porro reseri, utrum abdicans sit primus acquirens, vel unus ex descendentibus primi acquirentis. Si primus sit acquirens, abdicatio patris liberis nocet, modo simul
consensus populi accesserit, quia liberi abdicantis vel nullum plane jus, sed spem tantum succedendi habent, vel si jus habent, illud
conditionatum duntaxat est, quod cum in pacto inter patrem, &populum inito fundatum sit, etiam patris abdicatione, accedente populi consensu rursum adimi potest, uti enim pactum illud utri- Usque voluntate coaluit, ita & utriusque voluntate ab eo recedi poterit, quo facto nulla amplius spes, aut jus succedendi liberis abdicantis superesse potest: Si vero populi consensus non accesserit, abdicatio patris liberis non nocet, quia a pacto pater sine populi consensu recedere haud potest. Quod si abdicans unus sit ex descendentibus primi acquirentis, res dissicultate non caret; si enim Pater Regnum abdicaverit, non apparet, quomodo liberi in eo,
quod tempore mortis non amplius habet, eidem ab intestato suc- ο cedere queant, quae ratio Grol. Iapecit. Cap. 7. movit, ut dixerit, abdicationem patris in Regnis haereditariis liberis nocere. At dici potest, abdicantem habendum esse pro mortuo, ita ut liberis statim, postquam abdicavit, & non demum post ejus mortem ex pacto primi acquirentis pateat successio, tametsi populus abdicati nem paternam acceptasset, licet enim dicatur, liberos spem tantum succedendi habere, illis tamen ex pacto primi acquirentis jus quaesitum est, ne haec spes ipsis invitis auferatur. Sic licet ex conditi nati stipulatione tantum spes sit debitum iri f. . Instit. de V. o. illa tamen spes stipulatori invito auferri non potest. Accedit, quod primum acquirentem non solus abdicans, sed omnes descendentes simul sumpti repraesentent: Ergo ad hoc, ut paetum primaevum tollatur, necesse est, ut praeter voluntatem populi omnium simul descendentium consensus concurrat, quod si non fiat, pactum non tollitur, ac proinde nec spes succedendi in pacto fundata liberis abdicantis aufertur. Si vero liberi tempore abdicationis nondum con-Cepti
