Jus naturæ et gentium in duos divisum tractatus quorum primus continet jus publicum universale, alter Hugonis Grotii Jus belli et pacis explicatum ... a Ferdinando Sebastiano L.B. de Sickingen Hohenburg. Authore et præside Joanne Sigismundo Stapff..

발행: 1735년

분량: 697페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

1 Ο - γῆ ὶ ο Videtur interesse, utrum independentem, & tam amplam administrationem marito permittere velit, ut etiam repugnante Regina pro authoritate statuere possit, vel tam restrictam, ut sine consensu Reginae nihil possit. Illo casu ad hoc consensum populi necessarium esse arbitror, quia populus alicui, & ejus posteris Regnum deferendo non nisi ab eo, ad quem Regnum ex Lege successoria devolvitur, voluit gubernari. Hoc autem casu consensum populi non credo esse necessarium, quia Regina retinet potestatem administrandi, maritus autem nudus erit administer Reginae.

XII.

Tacita voluntate summum Imperium duobus modis conferri potest. Primo si illi, qui alteri suberant tanquam Patri familias, aucto numero, obedientiam praestare incipiant tanquam Regi. At hoc modo multa Regna fortassis inceperunt. Sic v. g. Abrahamo initio liberi omnes obediebant tanquam parenti, aucto dein liberorum numero, ac in eam multitudinem diffuso, quae ad perfectam communitatem sussiceret, obedientia non interrupta fuit, sed decursu temporis inflexa ad eas res, ad quas sine potestate Regia nemo obstringi poterat. SuareZ in Defensio. Dei se. sepe cit. I b. I.

Cap. a. n-. Ist. Secundo si is, qui summum Imperium ita habet, ut & alienare possit, sciens cum possidente, tanquam cum vero imperante contrahat, aut alio facto eum talem esse agnoscat v. g. eundem ultro, nulla adjecta clausula, vel contestatione, aut reservatione, appellando Regem, vel Principem ejus ditionis: Si enim d

minium privatum in possidentem transfertur, ubi is, qui verus rei dominus est, sciens cum eo, tanquam cum domino contrahit, aut

alio facto illum pro tali agnoicit, etiam summum Imperium hoc modo in possidentem transferri potest, modo, ut dixi, illud habeatur ita. ut & alienari possit; quid enim interest, utrum verbis, vel facto aliquis voluntatem suam declaret. Grol. Db. a. Cap. .

. . num. 1. O rti Henniges ad verb. nihil cause est.

3. IV.

122쪽

De Successione in Regnis ab intestato. sUM MARIA.

I. Voluntate nasumpta RePraniis transfertur summum Imperium, s Regnum sit patrimoniale, se Rex intesta in decesserit. II. Praesumitur autem ea fuisse defuncti voluntaν , ut in ejinmodi Regno patrimoniali idem ordo successionis servetur, qui in aliis privaIorum hareditatibus observatur, nisi quatenus imdoles, o incolumitas Regnorum ab eodem disiedere jubet. III. D primo quidem in Regno parrimoniali Regi ab intesato defuncto succedunt liberi, exclusis costateratibus. IV. Creditur autem defunctin voluise, ut I. Regnum maneas indivisum. II. ut simplicem formam retineat. III. ut MoAEarchisaeimitatis forma conservetur. IV. uι inter plures ejusdem gradus masculi praserantur feminis, O U. inter pares sexu

natu maxιmud, vel natu maxima.

U. Debet tamen primogenitud carteris de honem sistentatione prose

cereo

VI. Nultis exsantibus liberis Regnum patrimoniale defertur aliis sanguine conjunctis, ex ramis omnibus exclusis, salis tamen semper inter plures primo sexus, deinde Haris prarogarisa. B. Aainam ex costauralib- in Regno paterno, vel avito suco Δηιρ VIII. Adducitur hujuι succesonis ratio. IX. In Regno noviter acquisito succedit is, qui gradu cognatianis ἀου- θηctum proximὸ attingit. X. Potest Regnum patrimoniale etiam ad eos proximos ultimi successoris pervenire, qui primum Regem sanguine non attingunt. XI. Haec ita demum procedunt, s alius secessionu modus nec moribus recepsus, nee expressa unius ex Majorιbud voluntates in

XII. Ex prasumpta voluntate populi summ- Imperium ab uno in ab N a rum

123쪽

II. XXIII. XXIV. XXI

rtim tranfertur, s Regnum fit hareditarium, ubi populus censetur voluisse primo, ut Regnumst individuum. Secundo, ut successo set intra defendentes primi Regis. Unde excludanιur adoptivi. Tertio, ut illi demum defendentes primi acquirentis siccedant, qui nati sim secundum prurIa leges. Unde extam dansur liberi extra matrImonium geniti. . Licet pater ejusmodi liberos legitimis natalibus restituerit. divario populus voluisse prasimisur, ut inter eos, qui pariter ad

haeriaitarem admitterentur, mares praeferantur seminu , etiam natu majoribus.

Tames Regnum alicui pro se, o destendentibus, ae haerediabus delatum sit, non tamen propterea uia fatim pro Minressitario habendum est. Ruinto denique populus voluisse censetur, ut inter mares, aut maribus de cientibus, inter faemi N praeferatur majora diuod si primogenitus si mentis, aut corporis vitiam ad imia perandum omnino in ι- foret, is non saccederet is Regno. Necesse autem non es, ut is, qui in Regnum haereditarium Fuccedit, etiam privati patrimonii hare uatem, es onera eidem inhaerentia agnosar. Adducunt- eausa, ob Pas populus sisne succedendi orianem elegerit.

Gomodo succedatur in Regno sudati Describitur surressio linealis cognatisa. Item agnatrea, ct cur maximὸ sit inrroducta Virum Ab exbaredari possiς, ω ne in Regnum patrimosiate Non eo qso, quod quis a erieris bonis exclusim t. etiam a Regno extasu esse censetur. Sed nec is, qui grave crimen c-mst is patrem ,s sulti

124쪽

XXVIII. XXIX. XXX.

o I 3 condonata eulpa indicia, satim pro tacitὲ exhaurita b hendus est. Utrum exbaredato saltem alimenta relinquenda δει to Regnis non alienabilibus pater Alium exhaeredare non po-

ceas t

XXXI. Utrum filius anIe Regni adeptionem naris praferendus sit ei, qui in regia fortuna narus es t XXXII. Utrum nepos ex lio priore, filio posteriori praeferendin sit. XXXIII. Auid si nepos ex fratre Regis priore, cum fratre Regis po-

senore concurrat t

XXXIV. Euid dicendumst, s nepos, aut etiam neptis ex friare Regis c ncurrat cum patruo Regis

XXXV. pos ex silio Regis 'in omni successione praefertur ba Re-XXXVI. Virum nepos minor ex Alio Regis praeferatur nepoti majori ex lia Regis' . XXXVII. Utrum neptis ex filio Regis prima genito praeferatur silio RNgis secundo genito XXXVIII. Utrum fratre Regis minor praeferatur glia ex fratre Regis . majore t

XXXIX. Ruis judex sit, si super successione Regni hareduarii, vel li

Uximus, quomodo summum Imperium in alios transferatur uois luntate tum expressa , tum tacita Imperantis , superest, ut jam videamus, quomodo illud in alios transeat ex voluntate praesumpta. Est autem voluntas praesumpta vel regnantis, vel populi. Voluntate praesumpta regnantis transfertur summum Imperium, si id in pleno, & absoluto dominii jure existat, & Rex intestatus decesserit, nec enim credibile est, voluisse eum, ut post mortem suam Regnum vel in Anarchiam prolabatur, vel tanquam res Pro derelicto

125쪽

relicto habita cuivis primo occupanti cedat, sed potius, ut in famili

sua perpetuo Permaneat.

Praesumitur autem ea suisse deiuncti voluntas, ut in ejusmodi Regno patrimoniali idem ordo successionis servetur, qui in aliis privatorum haereditatibus observatur, nisi quatenus indoles, & incolumitas Regnorum ab eodem suadet discedere ; nam & crat summum habent Imperium, censentur in iis rebus, in quibus de nullo Usorum damno agitur, aequissimum judicasse. quod aut legibus sanxerunt ipsi, aut moribus probant. Dixi: Nise quatenus indoles, se incolumi in Regnorum ab eodem suadet discedere, nam successio in Regna non per omnia exigi potest ad modum privatae successionis in bona quia non ex utilitate Privata, sed publica aestimatur. III.

Primo igitur in Regno patrimoniali Regi ab intestato defuncto

succedunt liberi ob communem Parentum erga eos tanquam corinporis sui partes ab ipsa natura insitum affectum, exclusis collateralibus, nisi forte speciali Regni more aliud sit receptum, cui haud . dubie standum est, qui enim de successore tacet, consuetudini Regni consentire intelligitur, imo talis consuetudo, sive ab authorestim 'pis , sive a posterorum aliquo originem habuerit, in vim Legis fun- amentalis abiisse videtur. Sic apud multos populos in India, Rin primis per totam oram Malabaricam receptum est, ut non sucia cedat patri filius, sed sororis filius, quia credunt, de hoc multo ceriatiorem esse fidem, quod ex Regia prosapia sit, quam de illo, prout resert Pussendors. Lib. 7. Cap. I. g. r . Et quidem liberi non tam tum primi, sed & ulterioris gradus succedunt, adeo ut remotiores per proximiores ex solo capite proximitatis haud excludantur, nisi fore: in tali Regno non observetur jus repraesentationis, quod i men in dubio locum habere creditur, quia ei natura faveti Unde& in successione privatorum quoad lineam rectam moribus, & le- cibus passim invaluit. Grol. Db. a. cap. r. S. Ist. m. I. O ibi

126쪽

Creditur autem defudistus voluisse primo, ut Regnum maneat indivisum nec inter plures in eodem gradu existentes in partes diu datur, ita ut ex uno plura deinceps distincta Regna fiant. Secundo ut simplicem formam retineat, nec summa potestas in partes disterpatur, ita ut unus hanc portionem, veluti jus serendarum Legum, alius aliam v. g. jus imponendi tributa habeat, utrumque enim cum maximo Regni detrimento, & ipsius Regiae familiae convulsone conjunctum foret. Tertio ut post se quoque Monarchica civitatis se a conservetur, utpote quam ipse exemplo suo com- mendavit, nec alio facto, aut verbo postea improbavit, ac proinde censetur noluisse, ut plures Regnum pro indiviso, parique inter se

potestate administrent, arduum enim semper, inquit Tacit. Lib. Annia Cay . num. a. eodem loco potentiam, es concordiam esse. Qua to ut inter plures, qui ejusdem gradus sunt, aut ob jus repraese rationis esse censentur, non obstante aetatis praerogativa, masculi praeserantur sceminis L quia regulariter sexus masculinus Imperio apritior est, quidquid enim mastulinum, ait Aristotel. F. Polit. Cap. t. -- tura mos factum ad imperandam semineo, & foeminarum regimen plerumque incommoda quaedam comitari solent, quae eo majora futura lunt, si per easdem fratres paterno solio sint prohibendi. Quinto denique ut inter plures sexu pares natu maximus, aut in desectu, marium natu maxima succedat, qui enim aetate alterum

antecedit, plerumque judicio jam perfectior est, aut saltem prius

futurus esse creditur. Certe primogenito statim, ut natus est, Regnum destinatum esse censetur, in qua voluntate Rex praesumitur perseverasse hoc ipso, quod contrarium non indicaverit, alias sanes ex pluribus dignissimo Regnum deserendum esset, non possent non illi exitialibus inter se discordiis implicari, quibus praecavendis

Optimum est, sorti nascendi rem committere, quam Omnium femine Gentium consensus velut ab ipsa natura jactam constanti usu amplectitur. Uid. Pus endo . Cit. Cap. I. 3. II. V.

Plane etsi primogenitus ex praesumpta desumsti voluntate in tali Regno patrimoniali sol succedat, ratio tamen, & aequitas post o ut,

127쪽

lat, ut coeteris de honesta sustentatione prospiciat, seu, ut vulgo Ioquuntur, apanagium constituat: necesse tamen non est, ut hoc portionibus, quas reliqui habitari erant, si Regnum divisum suisset. aequale sit, alias enim successio inanis foret, unde enim ei tantae opes, ut illis pro ipsorum partibus aestimationem rependere valeat Certe ex unica sua Parte hoc praestare non poterit. An ergo id praestahit ex reditibus coeterarum partium t atqui ex his fructibus Regnum sustinetur. An vero ex Portione reliquae haereditatis paterisnat a Regno, & Regni rebus separataei At si illa non sussicit, si nulla est Fieri igitur non potest, ut Regni Successor coeteri tanquam cohaeredibus aequalem ipsiorum portionibus. quas diviso Regno habituri fuissent, aestimationem rependat. Pussendors. cit Cap. I. Boecier. ad Grol. Lib. a. Cap. I. f. LR. pag. 6a . O seqq.

Nullis extantibus liberis Regnum patrimoniale ex praesumpta defuncti voluntate desertur aliis sanguine conjunctis, extraneis omnibus, etiam quos Rex singulari benevolentia, & amore dignatus . est, postpositis, salva tamen semper inter plures concurrentes imprimis sexus, deinde aetatis praerogativa; si enim communem hominum propensionem respicimus, quisque ita constitutus est, uesamiliam, ex qua ortum trahit, quam ornatisiurnam esse velit; & l in iste extraneum maiore benevolentia, & amore complexus si, quam languine conjunctum, exinde tamen non continuo sequitur, quod illum in successione Regni sanguine conjuncto praeserre voluerit, alias enim iacile hanc suam voluntatem potuisset exprimerer Ergo hoc ipso, quod non expresserit noluisse praesumitur. Certe aequitati naturali congruit, ut nisi aliter fuerit dispositum, mortuorum bona ad propinquos potius quippe quos natura post liberos cuique charissimos esie voluit, quam ad extraneos devolvantur Sangu-ιs co unc ιo,. inquit Cicero de Obsc. r. devincit homines thariis Me magnum est enim, eadem habere monumeneta Magorum, iisdem au sacris, sepulchra habers communi

Quis aurem suceetaonis ordo inter collaterales deflancti Regis servandus sit, nota aeque est expeditum o Putta Regnum Paternum.

128쪽

vel avitum separandum esse a noviter acquisito. In illo primo succedunt liberi ejus, a quo proxime Regnum ad defunctum ervenit, servata tamen inter eos imprimis lexus, deinde aetatis praerogativa. His vero non extantibus succedunt secundo liberi parentis immedia ate superioris, a quo Regnum saltem mediate ad defunctum pervenit, salva itidem praerogativa texus, ac aetatis, & sic deinceps. Quod si liberi diversi gradus sint, reseri, utrum in tali Regno jus reprae- sentationis etiam in linea collaterali receptum sit, vel non. Illo casu nulla habetur ratio proximitatis gradus, sed tantum attenditur sexus, & aetas. Hoc autem casu proximior remotiorem excludit, tametsi proximior scemina, remotior masculus, illa aetate minor, hie major sit. Ubi autem jus manifestum non est, in bonis avitis in eam partem, quae liberos parentibus surrogat, Potius inclina dum esse existimat Grol. Cit. Cap. r. f. II. cum eo nos ducat ipsa aequitas naturalis; tametsi enim Imperator in Nov. υδ. Cap. 3. rim. hoc jus repraesentationis in fratrum filiis privilegium vocet, id tamen facit non habita ratione aequitatis naturalis. sed juris antiqui

Romanorum.

Ratio autem hujus ordinis succedendi in eo fundatur, quod, eum moriturus post mortem dominium in res suas retinere haud possit, omnino credendum sit, noluisse eum perdere beneficii m eteriam , sed ut potius beneficio suo penes alium esset, quod alioqui quacunque ratione penes alium futurum sit. In beneficiis autem hic ordo maxime naturalis est, ut potius fit, gratiam referre ei, qui benefecit, quam amico conserre beneficium. Unde Cicer. de ostis. r. nullum , inquit, officium reserenda gratia magis necessarium est. Dpaulo post: cum duo genera liberalitatis sint, unam dandi benesicis, a rerum reddendi. Demus, nec ne, in nostra potesate est , non reddere bono viro non licet, modo id facere possit sine injuria. Resertur autem gratia vel viventibus, vel defunctis in eorum liberis, qui naturaliter pars sunt parentum, & quibus, si viverent parentes, maxime vetilent benefieri. Cum igitur bona provenerint a parentibus, Praesumitur defunctus voluisse, ut illa ad parentes, unde provenerunt, vel non amplius existentibus ad eorum liberos revertantis.

129쪽

In anis aurem noviter acquditis cessat ossicium gratiae referendae. Superest igitur, ut successio in ejusmodi Regno noviter acquisito ex praesumpta voluntate de iuncti deseratur illi, qui eidem charissimus fisisse creditur, ita tamen, ut hunc Affectum magis ex communi hominum sanorum inclinatione, quam ex moroso unius, vel alterius ingenio desumere oporteat, & ideo charissimus ille suisse eensetur, qui gradu cognationis proxime defunctum attingit. Ce te nisi in hunc Regnum transiret, graves plerumque dissensiones cum ingenti Reipublicae concussione etiam in bellum erupturae orirentur, in quem statum defunctus praesumitur noluisse Regnum post moris rem suam conjicere, imo ne tali quidem periculo exponere. Et litet forte ejusmodi Regnum patrimoniale testamento extranei ad de unctum pervenisset, non tamen illius liberi proximo hujus cognato praeserendi essent; tametsi enim aequum sit, ut Regnum eo redeat, unde provenit, hoc tamen non aliter procedit, quam supposita languinis necessitudine, quam defunctus ob naturalem propen sonem erga familiam suam, ex qua ortum trahit, imprimis spectati se creditur. Vid. Pussiendors. Lib. Cap. II. g. IL Idem dicendum de Regno paterno, avitoque, si nec ipsi, a quibus provenit, nec eorum liberi extent, ita ut gratiae reserendae ratio cesset, runc enim perinde, ut Regnum noviter acquisium ex praesumpta defuncti v Kntate ei cedet, qui gradu cognationis eundem proxime attingitis Conser Grol. HG. Cap. I. 3. y. O Io.

Potest autem Regnum patrimoniala etiam ad eos proximos uturimi possessoris pervenire, qui primum Regem sanguine non attimgunt, si talis successio circa privatorum haereditates in iis locis re-eepta sit, utpote quam Rex etiam circa filum patrimonium valere voluisse praesumitur hoc ipso, quod expressa dispositione ab eadem non discesserit, velut accidit, si ultimus Regni possessor, nemine ex familia Regnatrice superstite, decesserir relicto solo fratre uterino, erius parentes primum Regem sanguine non aurigunt, nemine, inquam , ex familia Regnatrice superstu, si enim praeter fratrem uteri num aliquis adesset, qui a primo Rege sanguinem traheret, hic ut

130쪽

que ex praesumpta voluntate reserendi gratiam fratri Regis uterinos praeserendus esseti a

Non aliter autem, quae hactenus dicta sunt, procedunt, quam, ut supra jam memini, Rex intestatus decesserit, nec alius successionis modus vel moribus receptus, vel expressa unius ex Majoribus voluntate introductus sit, qui enim Regnum pleno modo possidet.& in patrimonio habet, de eo pro libitu disponere potest, ita ut ejus voluntas non minus, quam privati patrisfamilias testamentum, servanda sit, ac proinde ejusmodi Regnum vel aequis portionibus inter plures liberos, etiam nori e siderato sexus discrimine, dividere, vel in filium naturalem, aut adoptivum, quin & in eum, qui nulla cognatione ipsi junctus est, transferre potest. Grol. GI. Cap. I. . Ir. & dissendors. Db. 7. Cap. g. g. II. Similiter si unus ex Majoribus posteris suis certum liaccessionis ordinem praescripserit, e. g. ut ille semper succedat, qui ipsi constituenti quoque tempore proximus futurus est, prout in Africa Gigerichi testamento cautum su-rsse ex Procop. refert Grin. iacit. Cap. r. S. a . in annot. ordo illo

servandus erit.

Ex praesumpta voluntate populi summum Imperium ab uno in alterum transfertur, s Regnum sit haereditarium, seu ita primitus a populo collatum, ut citra novant electionem via successionis haereditariae ab intestato porro in alios transeat. Praesumitur autem populus voluisse primo, ut, nisi Lex, aut mos aliud ferat, Regnumst individuum, firmius enim futurum est Regnum, si penes unum remaneat , quam si portionibus inter plures ejusdem gradus dividatur. Certe diviso non tantum multum de splendore, & dignitate detrahit, sed insuper etiam eum summo periculo conjuncta est, ne imperantes a vicim potentioribus opprimantur , praesertim si, ut facile contingere potest, inter ejusmodi Regulos dileordiae enasca tur. aut ipsorum portiones suecessa temporis inter plures porro dividantur. quo facto Regnum etiam amplum sua sponte tandem in nihilum recideret. Non expedit igitur . ut Regnum instar rei pri o 3 ' vatae

SEARCH

MENU NAVIGATION