Jus naturæ et gentium in duos divisum tractatus quorum primus continet jus publicum universale, alter Hugonis Grotii Jus belli et pacis explicatum ... a Ferdinando Sebastiano L.B. de Sickingen Hohenburg. Authore et præside Joanne Sigismundo Stapff..

발행: 1735년

분량: 697페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

facultatem administrandi nec ex toto, nec ex parte abdicat, licet ejus exercitium hoc pacto restringatur, & limitetur, ita tamen, ut urgente summa Reipublicae necessitate Rex ad servandum ejusmodi promissum obstrictus haud esset, quia talis obligatio magis noceret, quam prodesset selicitati publicae. Unde prudenter praesumi non potest, quod subditi Principem etiam pro tali casu ad observandum praetcriptum administrandi modum adstringere velint. Si autem Rex extra casum necessitatis contra promissionem suam faceret, is sine dubio violatae fidei reus foret, cum ex ejusmodi promissis Rogum verum juS, quamvis morali cogendi necessitate destitutum,

subditis nascatur. Grol. Lib. a. cap. I . S. st. m. a.

Denique nec mixtus consurgit Reipublicae status, etiamsi ejusmodi promissioni, in aditu Regni subditis a Rege factae ,, adjecta fulset clausula irritans , quia exinde non necessario sequitur, quod summa potestas subditis sit communicata, sed tantum, quod illi aliquam particulam libertatis naturalis sibi reservaverint, ita ut, licet e. g. jus ferendarum Legum privative in Regem transferatur, ipsi tamen in materiam ab eo Praecipiendam , vel prohibendam prius consentiant, cui deinde primum Rex animam legalem insundat ruet, tametsi jus imponendi tributa itidem privative Regi deseratur, ut tamen hoc suum jus non nisi praevio subditorum consensu exe cere possit, quo sibi caveant, ne sine justa causa ipsis indicantur tributa: ac proinde m his, & similibus casibus consensus subdit rum non nisi per modum conditionis, sine qua non, requiritur. Sic, licet Episcopua in quibusdam adhibere teneatur consentum Capituli , ita ut sine ejus consensu actus sit nullus, nemo tamen dix rit , potestatem Episcopalem cum Capitulo communicatam esse. Sic etiam nemo dixerit, Status Provinciale in consortium Regiminis,& potestatis fuisse assumptos, si sorte Princeps in negotiis arduis,& momentosis vel vi antiquae observantiae, vel vi pactorum sine eorum consensu nihil posset disponere. Et quamvis ejusmodi in aditu Regni subditis a Rege facta promissio etiam in alium forte serisum detorqueri posset, interpretatio tamen contra subditos esset

facienda, qui sibi imputare debent, quod conditiones, in quas Regi

82쪽

jurandum erat, non apertius expresserint; Rex autem id, quod plures sensus recipit, jure tuo accipere potuit in partem sibi utiliorem imo, cum ex una parte subditi finem suum satis obtineant, modo exercitium, salva, & illibata penes Regem manente Majestate, restringatur, & certis limitibus concludatur: ex altera autem splendo ri Regni hac ratione magis consulatur, praesumi non potest, quod modum administrandi Imperii praescribendo voluerint summae potestatis participes fieri. Hinc probare non possumus illorum sententiam, qui statum Impersi nostri Romano - Germanici ex Mona chia, & Aristocratia mixtum esse contendunt, cum verius sit, euri dem etiamnum pure Monarchicum esse, quoad modum tamen e ercendi certa jura Majestatis limitatum, & restrictum. Sed hoc a terius loci est. i .

Vera igitur mixtura tantum contingit primo, si vel communio unius, aut alterius juris summae potestatis expressis verbis inducatur, vel diversa ejus jura disparatis subjectis in solidum assignentur, quod ultimum etiam tunc fieri censetur, si in delatione Imperii absolute dictum sit, hoc, illudve jus non fore penes Regem; cum

enim non extinguatur, nec in eum transeat, cui Imperium desertur, necessario sequitur, illud penes populum remanere. Secundo,s promissioni, quam Rex in aditu Regni fecit, aliquid additum sit, ex quo colligatur, eundem, nisi pacto steterit, a populo, vel Gncilio Procerum cogi posse; licet enim, si nudum factum, & vim spectemus , etiam inferior Superiorem cogere possit, implicat tamen, ut inferior qua talis jus habeat cogendi Superiorem, sed, qui jus habet alterum cogendi, vel eo superior, vel saltem ei aequalis esse debet, nam cogere non semper est Superioris, cum extra civitatem quisque jus habeat cogendi debitorem. Si ergo aliquid additum sit, ex quo colligatur, Regem, nisi pacto steterit, a populo, vel Concilio Procerum cogi poste, necessario sequitur, populum, vel Senatum Procerum in eo, in quo cogere potest, aut Rege superiorem, aut saltem ei aequalem, & hactenus summi Imperii co sortem esse. Plane si populus, vel Concilium Procerum smpliciter, & absolute, seu in omnibus jus haberet cogendi Regem, hic Η 3 instar

83쪽

instar Regum Spartanorum non nisi Regium nomen , & titulum haberet, ac proinde status mere popularis, vel Aristocraticus, nori mixtus sciret, & in hoc demum casu vera est sententia Pussendors. Lib. r. Cap. 4. S. I . & Vitriar. ad Grol. Db. I. Cap. I. Euas. H. qui negant, statum mixtum consurgere, si quid promissioni add tum sit, ex quo colligatur, Regem, nisi pacto steterit, a populo, vel Concilio Procerum cogi posse. Si vero ponatur, quaedam jura summi Imperii libero Regis arbitrio permissa esse, eorum sententia admitti haud potest. Tertio contingit mixtura, si populus adhuc liber futuro Regi quid imperet per modum manentis praecepti, veluti si legem ferat, ne futurus Rex Magistratus conserre possit extraneis, expressim addito, ut legem hanc mutandi, aut abrogandi potestatem Rex non habeat, praecipere enim est Superioris. Qua to denique etiam vi derelictionis sive expressae, sive praesumptae sta

De Civitatibin irregularibus.sUM MARIA.

natara e

II. civitates Monarchica, ct aristocratica non sum irregulares. III. Solvitur dubium quoddam. IV. Irregularitas civisaram ritur mim. ex aefecta vinoli, unde m. regulares sunt c, Mus D retica, o Triarchiea. U. Non tamen propterea flat- Neuru Imperii Romari semper fuis

VI. Nee vocari potes Aristocratia Duumviradis, avit Triumviralis. VII. Secundo prouis irregulamitar eivitatum ex defecta simplicu Regia minis unde arregatios sum tisitates mixta. VII. Tertio denique irregularitu civitatum orisur ex defecta sinis, uminde irregula es sint civitates heriles. IX. Civitates patrimoniales, nisi Amri fiat heriles, irregulares havi X. Mae

84쪽

X. Sed nor tempore interregni civitas irregularis es. XI. Solvitur quadam obffectio.

ovitatem irregularem supra diximus esse illam, quae a commuis

ni civitatibus quasi congenita indole, ac natura in uno, ait rove degenerat; in quonam autem communis haec civitatum i doles, ac natura consistat, ex statu primaevo, quem civitates, quae modo naturali, non violento nascuntur, in ipsa sui nativitate sortiuntur, desumendum esse arbitramur. Ponamus ergo plures Patresfamilias, qui hactenus segreges vivebant, communi consensu in unum coetum perfectum coire, hunc coetum confestim sequitur summa potestas civilis, tanquam moralis quaedam proprietas, ut pote ad ejus conservationem omnino necessaria, simulque hocipso consurgit civitas. Status ejusdem jam talis est e Primo omnia, stlingula ejus membra inter se connexa sunt vi Imperii. Secundo totum corpus regitur ab una potestate indivisa, velut ab una anima. Tertio haec potestas per se oriunata est ad communem, & publicam totius corporis felicitatem. Quod si igitur civitas quaedam occurrat,. quae vel in uno, vel in altero ab hoc primaevo statu deflectat. tunc eam irregularem esse dicimus; quidquid enim ab indole ac natura sibi congenita deviat, illud recte irregulare vocatur.

Equidem etiam Civitates Monarchicae, & Aristocraticae a comis muni civitatibus quasi congenita indole, ac natura deflectunt; Si enim primaevum earum statum, in quo nascuntur, spectemus, sumin mum Imperium penes totam existit communitatem, a qua deinde Primum in unum, aut paucos transfertur; Nec tamen Propterea civitates Monarchicae, & Aristocraticae sunt irregulares, quia non omnis deviatios a primaevo civitatum statu irregularitatem inseri, sed illa demum , quae facta est in statum imperfectum, aut saltem minus perfectum, cum civitatem irregularem esse imperfectionem involvat; si autem status primaevus mutetur in aeque perfectum, aut persectiorem, civitas non fit irregularis. Cum igitur status

Monarchicus, & Aristocraticus per se loquendo sit aeque perfectus,

85쪽

aut etiam persectior, quam primaevus erat, ideo civitates Monariachitae, & Aristocraticae non possunt dici irregulares, tametsi ab illo primaevo civitatum statu in hoc defectant, quod summum Imperium non amplius immediate penes totam communitatem existat.

Dices sorte, statum primaevum, in quo civitates modo naturali . nascuntur ..esse statum libertatis, statum autem Monarchicum, MAristocraticum esse statum servitutis publicae ; spectato enim pria. matuta statu populum esse liberum, & lui juris, in statu autem Monarchico, & Aristocratico eundem esse subjectum Regi, vel Concilio Optimatum i esse autem statum servitutis hauddubie imperseiactiorem, quam statum libertatis, ac per Consequens eas civitates. quae ex statu primaevo migrarunt in statum Monarchicum, aut Aristocraticum, eo ipso migrasse in statum imperfectiorem, esse ergo, supposita nostra de irregularitate civitatum sententia, etiam civitates Monarchicas, & Aristocraticas irregulares, quod tamen nemone quidem somniaverit. At non magno labore opus est, ut argumentum hoc solvatur, modo distinguamus inter populum collective, & distributive sumptum, collective sumptus non tantum in statu primaevo, sed & in statu Monarchico, & Aristocratico ab omni Imperio extraneo liber est, & sui juris, alias non constitueret civitatem, sed duntaxat provinciam alieno Imperio subjectam, distributive autem sumptus aeque in statu primaevo Imperio subjectus est, ac in statu Monarchico. & Aristocratico: dum ergo dicitur, populum spectato primaevo statu esse liberum, & sui juris, populus sumitur collective, dum autem dicitur, eundem in statu Monarch1co, & Aristocratico Regi, aut Concilio Optimatum subjectum esse. idem terminus sumitur distributive, ac proinde peccatur Contra regulas logicas. Salva igitur manet nostra de irregularitate civitatum sententia, vi cujus ex triplici sonte profluit illarum irregularitas.

Primo ex desectu vinculi, si nempe non omnia eiusdem civitatis membra inter se connexa sint vi Imperii. Ob hanc causam i regulares sunt civitates Dyarchicae, Triarchicae, & quae ita mixtae . sunt,

86쪽

Regi, & populo communia sint, nam ejusmodi coimperantes quatales solo conventionis vinculo inter se conjunguntur, qui Reipublicae status fragilis admodum est, eum facile contingere possit, ut

inter eos nalcantur discordiae; nam, ut Statius I. Thebaid. canite Sociis comes discordia Regnis. -

Ilae discordiae vi Imperii tolli non possunt. nisi ergo tempestive amicabili sopiantur conventione, mutua progignent odia, ac tandem in bellum civile erumpent, quo majus malum Reipublicae vix potest accidere.

Cceterum quamvis dixerim, civitates Dyarchicas, & Triarchica esse irregulares, non tamen hoc ipso dico, statum veteris Imperii Romani semper fuisse irregularem, quoties uno plures fuere Augusti: Si enim duo divisim imperarunt, ac unas orienti, alter occidenti praefuit, vel etiam, ut filii Constantini M. tres orbem Roma num tripartito gubernarunt, ita ut nullus ab altero dependeret, tunc ex uno plura distincta Regna sunt facta , tametsi illis conjunctim ob Legum, & morum similitudinem, Regnantium, & popiniorum cognationem, foedus, & mutuam velut substitutionem nomen Romani Imperii, ex quo orta, remanserit, ac proinde hoc casu status irregularis non emersit. Quin imo ne eo quidem casu statum Romani Imperii continuo irregularem fuisse arbitror, quo duo Augusti indivisim res Imperii administrarunt, cum enim plerumque pater filium, socer generum, frater fratrem in partem curarum v caverit , verosimile non est , id eo fine factum fuisse, ut summam . potestatem cum ipso partiretur, sed potius, ut eum sibi successorem

constitueret, ac firmaret, ne vacante aliquando Imperio milites Augustum alium proclamarent, & ad solium eveherent. Hinc solus ille jure proprio, & vi Imperii regnasse videtur, qui alterum tanquam Collegam sibi adsciverat, alter autem non nis precariam, Rvicariam habuit potestatem. Unde eo demum casu Rempublicam Romanam irregularem tuisse dicimus. quo plures Augusti summam potestatem pro indiviso communem habuere , ita ut quisque eandem jure proprio exercuerit. Conser Puffendor . Lib. 7. Cap. s. g. 1 f.

87쪽

Sunt, qui Aristocratiam Duumviralem, aut triumviralem fuisse existimant, quoties duo, aut tres Augusti Romanum Imperium imdivisim tenuerunt, ita ut alter sine altero nihil potuerit decernere. cujus opinionis est Boecter. ad Grol. Lib. I. CV. R. g. In pag. mihi At male ; nam primo duo, vel tres potestate aequales nonnis vinculo pacti inter se connecti potuerunt, in statu autem Ar stocratico singuli Proceres etiam imperio inter se connectuntur. Deinde in statu optimatum una duntaxat potestas summa domu natur, si vero duo, aut tres potestate aequales indivisim Imperium teneant, plures potestates summae dominantur. Denique in statu Aristocratico pars major praevalet minori, ac plura suffragia praeponderant, duo aurem Augusti non potuissent vi Imperii tertium potestate aequalem in suam trahere sententiam invitum, ac per consequens ejusmodi Regiminis status pro Aristocratico neutiquam ha- heri potest, sed dicendus est irregularis. Puffendo . eis. I Is. Dn. Gletle in Sele I. Iur. Publ. Cap. R. num. ap. Thomas ad Iluber. de Iur.

Secundo profluit irreguIaritas civitatum ex desectu smplicia RG minis, si nempe non omnia, quae ad gubernationem civitatis per tinent , ab una potestate indivisa veIut ab una anima proficiscantur. Ob hanc causam irregulares sunt civitates mixtae, seu multiformes; quae autem quoad modum administrandi duntaxat temperatae sunt. illae non ad irregulares, sed ad regulares eivitates sunt referendae 'nihilominus enim totum Reipublicae corpus ah una potestate indi visa, velut ab una anima regitur. Hine Praecedente f. temperamex tum a mixtura sedulo distinximus

Tertio denique irregularitas eluitarum oritur ex defectu snis, s nempe summi Imperantes in gubernatione civitatis suum eommo dum primario, populi vero utilitatem per accidens tantum, & qu dem non injuste intendant; tametsi enim summa potestas civilis per te ordinata sit ad communem, & publicam totius corporis set citatem ν

88쪽

citatem ἰ ejus tamen natura ita alterari potest, ut illa quandoque absque injustitia primario ordinetur ad utilitatem Imperantis, velutis Imperium victoria partum sit. Ob hanc causam irregulares sunt civitates heriles, utpote in quibus utilitas populi, perinde ut in familia servi, tantum per accidens quaeritur, quia scilicet intereunte populo Imperium conservari haud potest, Imperantis autem utilitas primario intenditur, & hoe non injuste, in quo is, qui Imperium herile habet, differt a Tyranno, qui omnia in suum commodum detorquet injuste. Aristotel. 4. Dist. Cap. Io.

Sunt, qui etiam civitates patrimoniales in numerum irregulariisum referunt. Recla, si civitates patrimoniales simul sint heriles. At non eo ipso, quod civitas patrimonialis sit, illa necessario etiam herilis est : potest enim aliquis Imperium pleno , & absoluto jure

proprietatis tenete, ita ut illud tum inter vivos, tum ultima voluntate libere in alium transferre possit, quin tamen is in gubernatione civitatis primario suum spectare queat commodum, si nimirum populus alicui ita detulerit Imperium. Si autem civitas patrimonialis non simul etiam herilis sit, illa potius regularibus, quam irregularibus civitatibus accensenda esse videtur, nam etiam spectato statu primaevo summa potestas patrimonialis est, cum in pleno, &absoluto jure proprietatis penes populum existat. Licet ergo jam Rex summum Imperium eodem modo teneat, quo olim populus, non tamen per hoc contingit deviatio aliqua ab illo statu, quem civitates in ipsa sui nativitate sortiuntur, sola autem mutatio statas primaevi in statum Monarchicum qua talis nullam inducit irregularitatem X

Similiter nee tempore interregni civitatem irregularem esse existimo, cum status interregni a statu , in quo civitates modo natu rati nasci solent, non disserat, uti enim summa potestas ex natura rei primitus penes universum populum residet, ita & tempore interregni, quia Rege, si electus est, mortuo, aut familia regnatrice

extincta jus imperandi ad populum revertitur. Nec quidquam ad

89쪽

cg . -- Ο -- rem facit, quod statua interregni non sit stabiliy, sed temporarius

dunta'at, nam hoc non immutat naturam civitatum , ac proinde nee inducit irregularitatem. Deinde etiam status civitatum primaevus, antequam certa Regiminis forma communi consensu fuerit determinata, temporarius tantum est, nec tamen propterea irregularis, nisi dicere velis, omnes civitates statim in prima sui nativitate irregulares esse, quod utique absurdum est, confundi non debet status impersectus cum statu irregulari. Accedit, quod populo libe-xum fit, si velit. talem statum Democraticum in perpetuum Mimceps stabilire At

Dices: status interregni saltem plerumque solet esse temporari aes , status autem civitatum vulgo non solet esse remporarius. Fateor, at quid tum' etiam res immobiles non solent vulgo deponi, & tamen, si de facto deponantur, depositum non fit irregularet ergo etiam, lieet status civitatum vulgo non soleat esse temporariistis, si tamen sit, propterea civitas non fit irregularis; ideo enim deis positum rei immobilis non sit irregulare, quia natura depositi primaeva non immutatur: at nec immuratur primaeva civitatum natura, licet status earum sit temporarius : ergo α- Non inficiamur quidem, civitatem tempore interregni versari quandoque in statu morboso ς at exinde non sequitur , quod interregnum qua tale civitatem eisiciat irregularem, cum etiam Civitates Monarchicae. Aristoeratteae, & Democraticae quandoque versentur in statu morbolo nec tamen propterea illae qua tales sunt irregulares Negamus igitur . civitatem tempore interregni irregularem esse . praesertim simodas. administrandi Legibus scindamentalibus , ut fieri solet, Ex

determinatuS

civitates morbose disserunt ab irregu bino II. Recensentur quadam vitia hominum prima in m Momnsio. III. Secun-Diuili od by Cooste

90쪽

IV. inflatu Democratico. V. Euarto in statu mIxio. VI. Asseruntur et tam quadam vitia flatus, , VIIo civit, morbosa non cinstituis novam Reipublica speciem . Ισε Ontingit haud raro, ut corpus morale. ac politicum non mi- nus, quam corpus naturale, in statum morbosium prolabatur, interim tameri ciritates morbosae multum differunt a civitatibus irregularibus; irregularitas enim publica nititur authoritate, ac volantate ipsius civitatis conlurgit, unde sele palam, & citra pudorem audet ostendere: morbus autem praeter mentem, ac intentionem civitatis sensim invalelcit, R ideo semper velut illegitimam, aceru-hescendam saciem praeseseri, neque tantum civitates irregulares, sed regulares quoque sua patiuntur deliquia, quae tamen propterea non degenerami in irregulares. uis enim aedificium ad regulas Architectonicas constructum regulare manet, licet materia vitiola, aut tectum secordia incolentium tegusis nudatum sit, parietes ruinam mineritur. trabes carie consectae , fundamenta hient: ita etiam civitates regulares naturam suam non exuunt, tametsi imperantes, aut parentes vitiis sint dediti, vel exiguam utilitaris publicae curam haheant. Puffendors. Lib. n. Cap. s. g. Da. Glerte in Selea. Iur. Riat. Cap. s. num. 3σω Πώ

Sunt autem morbi. quibus civitates premi solent, duorum g ' Iterum, 9uidam enim oriuntur ex malitia hominum , alii vero ex prava dispositione ipsius civitatis, unde alia vocantur vitia hominum, alia vitia stat . Uitia hominum in statu Monarchico sunt vel Imperantium, veI parentium, Imperantium, si arte regnandi sint destituti, si nullam aut exiguam Reipublicae curam habeant, si eandem promum Ministrorum ambitioni, aut avaritiae lacerandam prostituant. vel eicia necessitatem in casum dare gaudeant, si pecunias utilitati publicae destinatas luxu dissipent, aut inconsultis largi-

tionibus profundant, si subditos injuriis lacessant, facultatibus cmun- I ; gant,

SEARCH

MENU NAVIGATION