Jus naturæ et gentium in duos divisum tractatus quorum primus continet jus publicum universale, alter Hugonis Grotii Jus belli et pacis explicatum ... a Ferdinando Sebastiano L.B. de Sickingen Hohenburg. Authore et præside Joanne Sigismundo Stapff..

발행: 1735년

분량: 697페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

repti fuerint, scd postea primum supervenerint, abdicatio patris ipsis utique nocebit, modo illa a populo fuerit acceptata, cum

enim eo tempore nondum extiterint in rerum natura, nullam qu

que spem luccedendi tunc habuerunt, quia rei non existentis nulla sunt accidentia, ac Per consequens citra eorum injuriam pactum

primaevum populi , & Regis consensu hac in parte tolli potuit. Idem hoc casu obtinet, si quis Regnum lineale pro se, & liberis abdicaverit, modo abdicatio a populo fuerit acceptata, secus en ii abdicatio liberis postea natis non noceret, quia pater impedire non potest, quo minus suo tempore, ubi scilicet nati fuerint, jus ad illos transeat ex populi dono. Unde non obstat, quod Regnum abdicatum non pollit transire, cum hoc eo tantum casu procedat, quo transmissi ex voluntate transmittentis dependet. At in proposito transmissio non dependet ex arbitrio parentum, sed jus, ut dixi, ad liberos transit ex dono populi. Quod si vero liberi tempore abdicationis jam nati, aut laltem concepti fuerint, factum patris ipsis nocere non potest, quia simul ac in rerum natura existere coeperunt, illis jus proprium quaesitum est, ex Lege successoria, seu pacto primaevo, quod invitis nequidem accedente populi consen- tu auferri potest. Conser Grol. Lib. a. GR . g. Ist. num. a. O GL

p. I. S. Asia o

XXXI.

Quaeritur tertio, utrum filius ante Regni adeptionem natus praeferendus sit ei, qui in Regia fortuna natus est Placet affirmativa; vel enim Regnum est patrimoniale, vel non patrimoniale. Si patrimoniale, censetur pater eo tempore, quo Regnum adeptus est, eidem, utpote aliis liberis tunc non extantibus, jam destinasse Imperium, in qua voluntate hoc iplo perleverasse praelum itur, quod postea non indicaverit contrarium. Certe in Regno dividuo talis primogenitus partem ferret, ut in coeteris bonis, in quibus tempus acqui1itionis haud inspicitur: Ergo in Regno individuo alteri ob aetatis privilegium praesertur. Si vero Regnum sit non patrimoniale, in posteros tamen transitorium, ideo praeferendus is erit, quia

familiae, aut descendenti iam nomine non minus Continetur, quam

alter, ac proinde cum Populus alicui, &. ejus descendentibus . vel samiliae

142쪽

familia: Regnum deserti non tantum nascituris, sed etiam natis de ferre intelligitur. Accedit quod filius ante Regni adeptionem natus patri in Regno succedat, si alius ei filius postea non nalcatur: Ergo succedit etiam, si nascatur; vel enim Regnum lineale est . vel haereditarium. Si lineale, simul ac Regnum a patre acquisitum est, jus pareum est filio antea nato, quod ob id, quia alius postea filius nascitur, non cessat. Si haereditarium, spes luccedendi itidem tam Pariam expirat, quam Parum expiraret, si, qui ante Regni adeptionem natus est, & ipse in Regia fortuna natus esset. Aliud dicendum de filia ante Regni adept: onem nata, quae per filium postea natum ob sexus praerogativam semper excluditur, ac proinde spes succedendi, quam illa liabet, interim suspenditur. Denique filius succedit patri in laudo, tametsi ante seudum obtentum natus sit: Ergo etiam succedit patri in Regno, tametsi ante Regni adeptionem natus sit, ac per consequens, si regnum sit individuum, ob aetatis praerogativam filio postea nato praefertur. Hoc autem, quod hacteis 'nus diximus, ita demum procedit, si peculiari alicujus populi Lege

aliter cautum non sit, velut apud Spartanos cautum erat . ut natus ex Rege ob educationem magis accuratam praeseratur ei, qui ante

Regni ageptionem natus esset. Idem accidere potest ex Lege primaevae investitiarae, ut si Imperium detur in seudum alicui & ex eo nascituris. qua formula filius ante natus haud dubie excluderetur. Confer. Grol. dict. Cap. r. f. aδ. s ast eriti Boecter.

XXXII.

, Quaeritur quarto, utrum nepos ex filio priore filio posteriori

praeserendus sit 8 N. Interesse, utrum Regnum sit patrimoniale vel non - patrimoniale. Si patrimoniale, porro refert, utrum ius repraetentationis in illo Regno receptum sit, vel non. Illo casu is potior erit, qui alterum aetate praecedit. Hoc autem casu nepos . tanquam gradu remotior per filium posteriorem excluditur. Si vero Regnum sit non patrimoniale, tunc vel est lineale vel haereditarium. Si lineale, nepos, tametsi aetate minor sit, filio posteriori praesertur, imo in cognatico etiam neptis praesertur. Ratio est, quia in successione lineali mortui ius succedendi in liberos transmittunt, ita ut nec aetas, nec sex .essicere possit, ut linea, inquam se-

143쪽

mel transiit, deseratur. Si vero Regnum sit haereditarium, tune vel est dividuum, vel individuum. Si dividuum, itidem refert. utrum in illo Regno observetur jus repraesentationis, vel non. Si observetur, nepos re filio priore, & filius posterior concurrent ad partes, utut in aliqua Lege mentio fiat proximi, quia hoc nomine etiam ille venit, quem Lex in proximum gradum perducit, alias enim ius repraetentationis inutile foret. Si vero non observetur, nepos tanquam remotior per filium posteriorem excluditur. Quodsi Regnum iit individuum, & jus repraesentationis in ea Regione locum habeat, tunc potior erit is, qui aetate praecedit, in Regnis enim haereditariis non succeditur in aetatis privilegium, ac proinde licet filius prior, si viveret, filio posteriori praeserretur, non tamen filii prioris filius praesertur suo patruo, nisi supposito repraesentationis jure ille aetate major, hic minor sit. Si autem jus repraesentationis in ea Regione locum non habeat, tunc filius posterior, tanquam gradu proximior, nepoti, utpote remotiori haud dubie praesertur. Conser. Grol. ubi sUra g. I α

XXXIII.

Eaedem prorsus distinctiones adhibendae sunt in casu, quo nepos ex fratre Regis priore cum fratre Regis posteriore concurrit. Unde ne Lectori fastidium pariam, eas non repeto, sed hoc solum addo, quod quibusdam in locis jus repraesentationis in linea collaterali receptum non sit, tametsi illud in linea recta deicendentium locum habeat.

XXXIV.

Quaeritur quinto, quid dicendum sit, si nepos, aut etiam nemtis ex iratre Regis concurrat cum patruo Regis Rursus interes.la, utrum Regnum sit patrimoniale, vel non- patrimoniale. Si patrimoniale, porro refert, utrum sit Paternum, vel avitum. aut noviter acquisitum. Illo casu excluso patruo Regis succedit nepos, aut etiam neptis ex statre Regis, tametsi jus repraesentationis in linis collaterali. receptum non sit; ad Regnum enim Paternum, vel avitum, ut supra dixi, post liberos de eli ex praesumpta ejusdem voluntate reserendὶ gratiam primo vocantur liberi ejus, a quo Reg

144쪽

num proximὸ provenit. Si vero Regnum non a patre, sed eo forte praemortuo, immediate ab avo ad defunctum pervenisset, inter patruum Regis, & nepotem, vel neptem ex fratre Regis obtervanda foret imprimis praerogativa lexus, deinde aetatis. Hoc autem casu ulterius interest, utrum jus repraesentationis in linea collaterali receptum sit, vel non. Si receptum sit, nepos, vel etiam nep is patruo praesertur. Si vero non sit receptum, inter patruum Regis . R nepotem, vel neptem ex fratre Regis, tanquam in gradu pares itidem observatur imprimis praerogativa sexus. deinde aetatis. Quodsi Regnum non sit patrimoniale, tunc vel est lineale, vel haereditarium. Si lineale sit., nepos, & in cognatico etiam neptis ex fratre Regis patruo Regis praefertur. Si vero haereditari una sit, denuo refert, utrum in illo Regno subitio in locum mortui obtervetur, vel non. Illo casu idem dicendum est. Hoc autem catu, cum in gradu pares sint, vincet ille, qui lexu, aut aetate Potior erit.

Plane illud dubium non est . quin nepos ex filio Regis ob sexus

Praerogativam in omni successione praeferatur filiae Regis, nisi quaestio sit in ea Resione, ubi etiam inter liberos solus inspicitur gradus, non item lexus. Grol. 6. ZI. , XXXVI. -

Quaeritur sexto, utrum nepos minor ex filio Regis praeseratur nepoti majori ex filia Regis' M. Rurius interesse, utrum Regnum sit patrimonialς, vel non- patrimoniale. Si patrimoniale, ob aetatis Praerogativam praesertur nepos maior ex filia Regis. Si vero sit non- patrimoniale, tunc vel est lineale, vel haereditarium. In lineali , sive agnaticum sit, sive cognaticum, nepos ex filia Regis excluditur, nam in agnatico tam parum succedere possunt masculi ex foeminis nati. quam parum succedere positini ipsae foeminae, in cognatico autem ob aetatem, aut sexum nunquam transitur de linea in

lineam. Si vero Regnum sit haereditarium, nepos major ex filia Regis nepoti minori ex filio ob praerogativam aetatjs praefertur, nisi specialis Lex extet, quae contrarium disponati tanaecli enim pater nepotis minoris, si viveret, sorori suae, seu matri nepotis maioris Praefer-

145쪽

II 4 o praeserretur, ex hoc tamen non sequnur, quod etiam nepos minor ex filio praeferendus sit nepoti majori ex filia, quia illud eveniret ob differentiam sexus, in proposito autem nepos minor ex filio Regis,& nepos major ex filia, gradu,& lexu sunt Pares, ac proinde Praevalebit praerogativa aetatis.

XXXVII.

Quaeritur septimo utrum neptis ex filio Regis primogenito praeferatur filio Regis secundo genito, seu patruo suo N. Denuo interesse, utrum Regnum sit patrimoniale, vel non - patrimoniale. Si patrimoniale, neptis non praefertur, sed ipsius patruus, seu filius Regis lecundo genitus, etiam supposito repraesentationis jure, ob praerogativam lexus potior erit. Si vero sit non - patrimoniale, tunc vel est lineale vel haereditarium. Si lineale, porro refert, utrum siragnaticum, vel cognaticum. Si agnaticum, exclusa nepte succedirfilius secundo genitus. Si vero cognaticum sit. neptis ex filio Regis primogenito patruo suo praesertur. Quodsi Regnum haereditarium sit, filius Regis secundo genitus, etiam admissa repraesentatione, nepti ex filio Regis primogenito praesertur, cum jus repraesenta tionis hoc tantum operetur, ut neptis capax sit successionis, inter capaces autem praevalere debet sexus privilegium.

XXXVIII,

Ob eandem rationem frater Regis minor in Regno haereditari praesertur filiae ex fratre Regis majore, rametsi ille in Regno lineali cognatico postponeretur. mque ex his, quae hactenus diximus,

S alii similes casus decidi possunt. At

. XXXIX.

Quid si super successione Regni haereditarii, vel linealis inter

duos, Pluresve controversia oriatur, quisnam erit judex ' N. I. Re-- gem modo regnantem judicem proprie loquendo non esse, ita ut is ejusmodi controversiam, quae sorte eo vivente jam agitari coepit, per modum jurisdictionis, seu pro Imperio decidere possit; tametsi enim personas, inter quas lis super futura successione exorta est, Imperio Regnantis subjectas esse Ponamus, hoc tamen non sufficit, a sed

146쪽

esse debet. Atqui causa succciἰiori is non est Regi modo regnanti, quia succeitio in imperio non est subjure Imperii, sed mansit in statu naturali, cum fundetur in pacto primaevo inter PO pulum , & primum acquirentem inito, quod sub jure Imperii haud est i Ergo &c. Interim non dissiteor, quin extent exempla Regum, qui aut horitate, & meritis suis consti ampliorem hac in re tibi al- seruerunt potestatem, quam alias indoles Regnorum liberorum serat. N. II. Neque populum proprie, seu de judicio jurisdictionis

Ioquendo judicem esse; nam primo populus in eos, inter quDo i per successione Regni lis exorta est, nullam prorsus jurisdictionem habet, quia omnem a te jurisdictionem abdicavit, & in Regem, ac Regiam familiam transtulit, qua proinde durante, nullas habet ejus reliquias : Ergo nec per modum jurisdictionis inter eos pronunci re potest. Deinde, ut paulo ante dixi, luccessio in Imperium mansit in statu naturali, quia scindatur in pacto primaevo, super quo populus tana parum cognoscere potest tanquam judex, quam Parum id potest Rex, uti enim populus deserens Regnum, & primus

acquirens tanquam compaciscentes aequales sunt, & qua tales nemini tu ecti, ita nec pactum. quo desertur summa potestas civilis, Ollius Imperio, & Jutisdictioni subiectum esse potest. Patet igitur, quod ejusmodi controversiae per modum jurisdictionis, leu pro Imperio decidi haud pollini, nec tamen propterea sequitur, quod ob causam nondum liquidam statim ad arma decurrendum sit, sed rationi naturali congruit, ut vel paelum primaevum, si de eo dubium inciderit, nova pactione declaretur, ubi & Rex, & populus, iacceleri ex familia Regnatrice superstites singuli suum habent, se Na-giunt, ita ut nemo dissentiens reliquorum arbittio stare teneatur, cum inter libere paciscentes pluralitas votorum non praevaleat, vel

si de primaeva populi voluntate quaestio st, ut interpretatio a populo petatur, quippe qui idem esse censetur cum eo, qui olim fuit, quam etiam populi intemretationem sequi oportet, nisi satis certo constet, aliam olim suiste populi voluntatem, & ex ea jus alteri quaestum, aut alias ex verbis deserentium appareat, quod a populo non, ut arbitro, sed ut consultore, seu absque obligatione ejus interpretationem sequendi, petita suerit interpretatio, vel de

Q. 3 nique

147쪽

I 16 -- os in nique si unus sorte competitorum conqueratur, studia populi magis in alterum, quam in ipsum propendere, ut res deseratur ad arishitros neutri partium addicios, & quorum nihil interest , utrum hic. vel ille rerum potiatur. Confer. GrOt. saepe cit. Cap. 7. S. ar. c, ibι Boecier. Item Pulsendore. Lib. I. Cap. I. f. II.

- g. V. De Translatione siumma potesatis per occupationem bellicam.

s UM MARIA.

I. In io summo Imperante transfertur potestas civilis per occupationem bellicam, modo besium sit juclum. II. Quam variis Imperium Iure besti acquiri possit 'IIL Utrum Rege capio simul etiam Imperium quaestum si 'IU. Non ultra Iure natura in bello etιam juso victorι acquiritur is perιum , quam quatenus eidem ab hoste debetur. V. Laudabile es Dmmo jure in victos absinere, modo sine injuria in pace vivere liceat. VI. Asseruntur varia species moderata victoriae. VII. Si bellum i ustum sit, victor in civitatem, aut civitatis partem armis subactam summam potestatem non consequitur.

VIII. Nisi invasionis vitium postea fueri purgatum, quod fit, s popuί- si 1uris ex ris ultro in talem invaserem vel expresse, vestacite consentiat. IX. Si vero sui juru non sit, vitium invasionis non purgatur, tametsi populus sponte in invaserem consentiat. X. Utrism in statu Monarchico morte veri Imperantis, vel ejus trans- actione, aut derelimone vitium invasionis purgetur

XI. Iure Gentium externo risium publicum etiam ex injusta ratis sinceptum pro justo habetur.

. I.

'r speximus, quomodo summa potestas transferatur in alterum Lin eo, penes quem eXistit, volente. Superest, ut jam videamus,

148쪽

quomodo illa transseratur eo invito. quod si per occupationem bellicam, modo bellum ex justa causa fuerit susceptum, supposta enim belli justitia, Imperium victori compentationis modo cedit pro eo, quod eidem ab hoste debetur. Certe si occupatione bellica nobis quaerere possumus dominium in res hostiles, etiam armis nobis comparare possumus Imperium in populum hostilem, & cum

Victor in bello justo singulos sibi subjicere possit servitute personali, etiam univeribs sibi subjicere poterit servitute civili. II.

Acquiritur autem Imperium jure belli vel ita, ut, quae civitas fuerat, civitas maneat, vel ut civitas esse desinat. Manente civitate Imperium acquiritur vel tantum ut est in Rege, aliove imperante, vel etiam ut est in populo. Illo casu in Imperantis saltem jus succeditur . non ultra. Hoc autem casu victor Imperium habet ita, ut Sc alienare poisit, sicut populus poterat, fitque hoc Regnum patrimoniale. Non manente civitate acquiritur Imperium, si populus devictus alteri civitati adjungatur, quod duplici modo fieri potest. Primo, ut singuli civilium honorum participes fiant , prout Reges, & primi Consules Romani secerunt, qui hoc maxime auxerunt urbem, quod victos populos migrare Romam cogerent, Reis jtis civitatis darent. Secundo, ut pro subjectis tantum, & tributariis habeantur, uti Romanorum Provinciae erant. Vid. Grol. Db. I. Cap. S. S. L. num s. ct j. a.

. III.

Quari hoc Ioco potest, utrum Rege duntaxat capto, simul etiam Imperium quaesitum sit ' N. InteresIe, utrum inter populos hellantes vetera captivitatis, & servitutis jura etiamnum observentur, vel non. Si etiamnum observentur, porro reseri, utrum Regnumst patrimoniale, vel non. Si patrimoniale, Rege capto etiam Imperium quaestum esse existimo, quia una cum captivo simul etiam omnes ipsius res, non tantum corporales, sed & incorporales in consequentiam, media scilicet persona, acquiruntur, qui enim dominus est perlonae, idem etiam dominus est rerum, & juris omnis,

quod personae competit, nili tale jus sit, quod ex singulari personae

149쪽

proprietate profluit, ut jus patrium. & potestas maritalis, aut qui

captus est, antea in civitate vi sirit, quo casu receptum est. Ut res captivi in civitate existentes ad alios eius civitatis devolvantur, aut illis non extantibus bonis publici S accrescant. Grol. Lib. I. CV. I.

. . se Cap. g. Puffendori . Lib. y. CV o. f. aa Henni g. ad Grol. Lab. I. Cap. st. g. 6. Si ergo coetera eju, modi captivi Regis jura victori cedunt, etiam jus Imperii eidem cc de re necesse est . cum jus Imperii a coeteris rebus patrimonialibus in proposito nihil disserat. Deinde Regnum patrimoniale Rex pleno, & absoluto jure proprietatis tenet, ita ut populus ei subditus nihil prorsus juris habeat: Ergo licet hic simul devictus non iit, id latraen acquisitionem Imperii impedire haud potest. Accedit. quod proprie loquendo jure belli non tam acquirantur subditi, quam potius jus perpetuum eos regendi. quci populus sunt: Ergo licet simul devicti non sint. victori tamen Imperium in em acquiritur. Si vero Regnum sit non - patrimoniale, impetrium Rege duntaxat capto simul quaelitum non est, quia populus deterens Regnum non promiscue quemlibet spectavit, sed certam tantum personam, vel familiam, ac proinde citra populi voltantatem in alios transferri haud potest, nisi simul& ipse populus jure belli subactus sit. Quod si vetera oeptivitatis, R Iervitutis jura non amplius inter bellantes observentur, certum est. Quod, Rege duntaXat capto, Imperium victori haud acquiratur. tametsi Regnum sit patrimoniale, cum acquisitio illa universalis accelὲio sit dominii in personam, ac per consequens cessante dominio in personam, etiam cesset universalis illa acquisitio. Grol.

. IV. Non tamen ultra jure naturae in bello etiam justo victori acquiritur Imperium, quam quatenus eidem ab hoste debetur, debitum autem intelligo non tantum primarium , unde ortum est hellum. sed & quod propter impensas facias. ac damna in i plo bello ab altero illata, subnatum est. Sic in disceptatione cum Antiocho Romani impensam, quae in bellum facta esset, omnem praestare Regem aequum censebant, cujus culpa bellum excitatum esset. Liv. Lib. I . p. 23. prope n. Item apud Justin. Lib. II. Cap. r. leges pacis di-

cuntur Diuit iroo by Cooste

150쪽

cuntur, ut Asia Romanis cederet, contentus Syriae Regno esset, naves universas, captivos, & transfugas traderet, sumptumque omisnem belli Romanis restitueret. Grol. eis. M. f. Cap. II. 3. ACceterum quamquam victor Imperium in populum devictumsbi possit asserere, laudabile tamen est, summo jure in victos abstimere, modo sine injuria in pace vivere liceat; quae enim in singulos aut exigitur aequitas, aut laudatur humanitas, tanto magis in Populos, aut populorum partes exigitur, aut laudatur, quanto in multos msignior est x injuria, & beneficentia. Crispus Salust. de Romanis veteribus, Majores nostri, inquit, religiosi simi mortales nihil minis eripiebant, prater injuria licentiam. Et S. Augustin. Db. . de civit. Dei Cap. rs. negat, ad virum bonum pertinere, gaudere de Imperii latitudine, addens, majorem felicitatem esse, vicinum ii here concordem, quam vicinum malum lubjugare bell/ntem. Grota Aia. Lib. I. CV. I s. S. L. Sunt autem fures moderatae victoriae species. Prima, & nois Bilissima est, eripere duntaxat victis facultatem nocendi, qua per

lasciviam male usi erant, coetera autem ex misericordia remittere

Altera, victos victoribus miseere, ut unus fiat populus, iisdem legibus vivens, simili libertate fruens, ut Seneca Lib. a. de Ira Cap. I . veteres Romanos fecisse scribit. Conditor noster Romulus, ait Claudius apud Tacit. Lib. II. Annal. Cap. a . num. I. ramum sapientia maluit, ut plerosque populos eodem dis hostes, dem citra habuerit, knum. 6. quid aliud Lacedaemonιιs, or Asheniensibus, quamquam armis strigerem, exitio fuit, nisi quod victos pro alienigenis arcebant ρ Exempla hujus rei extant in historiis Sabinorum. Albanorum, Latinorum, & aliorum ex Italia. Unde recte Liv. Lib. r. Cap. II. rem Romanam hostibus in civitatem recipiendis auctam esse dixit. Tertia moderatae victoriae species est, victis aut Regibus, aut populis relinquere, quod liabuerant Imperium, quod non tantum humanitatis,

sed saepe etiam constri est. Laudat sane hoc Seneca Lib. r. de Clem Cap. a I. nihil ex Rege Victo praeter gloriam sumere. Narrat Justin.

SEARCH

MENU NAVIGATION