장음표시 사용
151쪽
r. c . I. ex Trogo, eOS, qui ante Ninum beria gesserant, non Imperium sibi, sed populis suis gloriam quaesisse, & contentos victoria abstinuisse Imperio. Ut vero victoris simul consulatur securitati, vel praesidia imponi. vel tributa devictis imponi possunt, aut etiam juberi, ut tradant arma, classem, ut non habeant arces, ex- ercitum &c. Interdum victores in devictis civitatibus formam Regiminis tantum mutabant, & ad suam Rempublicam accommodahant, ut Lacedaemonios sub Primorum potentia, & initio Athen enses sub arbitrio populi fecisse nos docet Aristoteles de Republ. Lib. . Cay. zz. O Lib. s. Cap. 7. Quodsi minus tutum sit, omni in viiscios Imperio abstinere, res tamen ita temperari poterit, ut aliquid Imperii relinquatur ipsis, aut ipsorum Regibus. Sed &, cum om-' ne Imperium victis eripitur, relinqui tamen illis possunt circa res privatas. & publicas minores suae Leges, suique mores, & Magistra-.tus. Denique in Imperio, etiam plenissimo, & quasi herili victi clementer, & ita habendi sunt, ut eorum utilitates cum utilitatibus victoris socientur, utque videatur mutatus tantum Rex, maneant i P sis domus, agri, & ccetera, ut antea fuit. Quin siquis injuriam ipsis faciat, ut ipse, & sui sint vindices, sicut Cyrus ad victos Asilarios ebat, secus parum firmum erit Imperium, nec enim credendum est, ullum vel hominem. vel populum in ea conditione, cu - rus eum poeniteat, diutius, quam necesse si, manturum. Conser.
Quodsi vero bellum injustum sit, victor in civitatem, aut civia talis partem armis subactam supremam potestatem non conte qui- fur. bellum enim injustum sapit naturam latrocinii; nam ut recte D. Augustin. Lib. .. de civit Dei Cap. x ait: Inferre besta sinitimis, ct inde in cinera procedere, ac populos δεδι non molestos sola Regni cupiditate conterere, o si dere, quid ahad, quam grande latrocinium no minasdum est Ηmc titulus habilis non est ad conferendum Impe. tium, sicut rapina titulus liabilis non es ad conserendum domi nidium privatum in res raptas. Fallitur ergo P Ornius, dum Lib. a. de civit. Cap. p. g. s. scribit, invasorem etiam injustum . quoties subditi adeo iuperati sint, ut nullas victori resistendi vires habeant, sola victoria
152쪽
ctoria sine consensu populi Imperium accepisse intelligi eo ipsis.
quod constrictam universae multitudinis potentiam teneat, R victis pepercerit; nam pari ratione etiam latroni Imperium herile qiuem tum este dixeris, s viatorem ita constrictum teneat, ut is nullas eiadem resistendi vires habeat, & ita constricto vitam servet. Uti ergo capti a pyratis, & latronibus liberi permanent. L. Ist. g. a. or L.
a . J. de Captiv. o postlim revers. ita & populus sui juris, si bello
inlusto subactus sit, liber permanebit. Nec quidquam in contrari iam facit, quod victor victis pepercerit: licet enim latro viatori Parcat, non tamen propterea viator sit servus latronis: Ergo neque populus sui juris injusto subjicitur oppressori, tametsi hic eidem Parcat; nimirum pro beneficio reputari haud potest, si parcatur' illi, qui sine scelere occidi nequit. VIII. Quamvis autem victor in civitatem, aut civitatis partem bello injusto iubactam summum Imperium non consequatur, fieri tamen potest, ut successu temporis iniquitas invasionis purgetur, & Impe rium illegitime partum legitimum fiat. Ubi tamen interest, utrum populus injuno bello subactus sui juris sit, vel sub Regis, aut procerum Imperio existat. Si sui juris sζ, vitium invasionis purgatur. s populus ex post ultro in talem invasorem consentiat, vel argumenta spontaneae subjectionis praebeat, ex post, inquam, o ultrὸ.
nec enim ab eo statim tempore, quo populus devictus ex metu gravioris mali victoris arbitrio se dedidit, invasonis vitium purgarum esse dixerim, cum metus injustus non tantum actiones hominum privatas, sed N publicas inficiat, eumque, qui metum intulit. ad restitutionem obliget, etiamsi rei per vim extortae dominus L cius esse supponatur. Igitur aliquod temporis intervallum qu populus invasorem patienter sustineat, intercedat necesse est: &quamvis Pussiendors Db. 7. Cap. 7. g. .. etiam ex modici temporis Q patientia Consensum populi praesumi posse arbitretur , si invasor Rempublicam bene gubernaverit, in hoc tamen eidem assentiri haud possum, quia Vix est, ut metus populo incussus tam cibo evaneseat, praesertim cum ejusmodi invasores in possessione sua iniqua plerumque violentis etiam mediis, aut saltem minis se firmare soleant, nisi. R Σ ergo ij istos, Cooste
153쪽
ergo sortiores accedant conjecturae, ex modici temporis patientia non videtur populi in invalorem contensus colligi posse, ut recte etiam advertit Dn. P. Schmier in I. P. U. Lib. a. GR. a. Sect. a. S. I.
Si vero popuIus sub Regis, aut Procerum Imperio existat, in quitas invasionis non purgatur, tametsi populus, sponte in invasorem consenserit, cum illis, qui jus imperandi habent, summa potestas sola populi voluntate auferri haud possit. Unde in statu Aristocratico simul necesse est, ut vel Optimates omnes decesserint, vel eo nomine transegerint, aut Imperium dereliquerint.
In statu autem Monarchico morte veri imperantis, vel ejus transactione, aut derelinione, etiam supposito in usurpatorem p puli consensu, non continuo purgatur vitium invasionis, sed resere, utrum Regnum sit patrimoniale, vel non - patrimoniale. Si patria moniale transactione, aut derelictione Imperantis purgatur quidem vitium invasionis, non autem expulsi Regis morte, nisi is sne haerede decesserit, alias enim Regnum una cum coeteris bonis patria monialibus ad ejus haeredes transmittitur. Si vero Regnum sit non- patrimoniale, ulterius interest, utrum sit electivum, vel successori tim. Si electivum. vitium invasionis supposito populi in invasorem consensu, utique purgatur, sue deinde Rex dejectus decesserit. sve eo nomine transegerit, sive Imperium dereliquerit. Si vero successorium sit, tunc vel est haereditarium, vel lineale. Si haeredistarium, morte quidem expulsi Regis iniquitas invasionis non purgatur, cum ab ordine succedendi per pactum expressiam, vel tacitum inter Regnantem. & populum constituto unus sine altero rein cedere haud postit. Utrum autem non saltem ejus transactione, vel derelictione sive expressa , sive praesumpta vitium invasonis purgetur, adeo expeditum non est, nisi forte praeter Regem expulsum nemo ex familia Regnatrice supersit, tunc enim dubium non
est, quin eo jus suum abdicante Imperium illegitime partum legitimum fiat, vel enim ex Post cum ipso familia Regnatrix deficit, vel
154쪽
. non. Illo casu Rege jus suum abdicante Imperium alias statim reverteretur ad populum: Ergo si hic ultro in invasorem consensisse. vel argumenta spontaneae stadiectionis praebuisse ponatur, non potest non vitium invalionis esse purgatum. Hoc casu Rege jus suinum abdicante, Imperium secluso populi in invasorem contensu, itidem statim reverteretur ad populum : Ergo posito populi consensu transit in invasorem : nec obest, quod Regi abdicanti liberi posea nascantur, nam cum tempore abdicationis illi nondum extiterint in rerum natura, nullam quoque spem succedendi tunc temporis habuerunt, quia rei non existentis nulla sunt accidentia, ac proinde citra eorum injuriam pactum primaevum populi, & Regis superstitis consensu tolli potuit. Si autem tempore abdicationis plures ex semilia regnatrice , qui spem succedendi habent, super sint, iniquitas invasionis Regis transactione, vel abdicatione non aliter purgatur. quam si is primus sit acquirens. Uid. f. praeed. num. Io. Si denique Regnum lineale sit, vitium invasionis non pu gatur, sive deinde Rex expulsus decessera, sive eo nomine cum usurpatore transegerit. sve Imperium dereliquerit, nisi sorte praeter eum nemo ex familia Regnatrice supersit, quam primum enim quisque in rerum natura existere crepit, statim ex pacto primaevo et jus proprium quaesitum est, quod abdicatione Regis expulsi invito a serti haud potest. Grol. Db. a. Cap. I. S. aQ
Plane Iicet, si bestum iniustum sit, victor jure naturae summam potestatem non consequatur, nisi iniquitas invasonis purgetur, jure tamen gentium externo bellum publicum etiam ex injusta causa susceptum pro justo, ac proinde etiam Imperium ita partum pro legitimo habetur ; periculosum enim soret aliis populis pacatis, si illi aliena bella ad sua arbitria revocare, ae de eorum justitia, vel injustitia pronunciare vellent, quippe qui hac ratione facile bello alieno inviti implicari Possent. Uid. Pan. . . Cap. I. g. s. num. 9.
155쪽
Utrum etiam praesicriptio modus sit acquirendisiummam potesatem P
I. Deciso dependet ex eo, utrum praesicriptio iuri eriam natura, vel saltem gentium rognita sit, vel non II. Euidnam requiratur, ut exsilentio nascatur praesumptio derelictionis Θ
III. Disserr praesumpta derelictio a praeseriptione primum in eo, quod prascriptio sit modin acquirendi, praesumpta aiam deresimo
N. Deinde praescriptio non aliter procedit, quam si possessor in bonaside existit, prasumpta. autem derelisio etiam malae dei possesseri se agatur. U. Unde confundi non debet cum prasiri ione, nec eidem nomen α- , scriptionis imponi. VI. Praescriptio incognita es juri natura. VII. Est etiam incognita juri gentium propria dicto. VIII. Subditi non possum summam potestatem civilem adversus eos prascribere, quibus subjecti sunt. IX. Tametsi prascriptio Iure Genrium esset introducta , modo ejusdem
Σ. Imo licet a reliquo corpore civitatis se separarent, ac pro separara gente gererem. XI. Possunι tamen prascribere jura Majestatis extrinseca, modo taliasin ην Imperans eorum Uum abis etiam communicare δε-
D iso lamosae hu)us quaestionis ex eo dependet, utrum Pra scriptio juri etiam naturae, vel saltem gentium cognita sit , arivero sit mera juris civilis creaturai Si enim juri etiam naturae, vel saltem
156쪽
saltem gentium cognita sit, summum Imperium etiam via praescripistionis acquiri poterit, si vero sit mera juris civilis creatura, praescriptio non erit modus acquirendi summam potestatem. Ut igiatur hae in re meam aperiam sententiam.
Praemitto primo, etiam Imperia non minus, ac res privatas proderelictis haberi posse, ubi tamen neces Ie est, ut animus derelin quendi signis quibusdam externis indicetur, talia signa sunt tum ver-ha, tum facta, sudi factis autem moraliter veniunt & non facta, sic qui rem suam ab alio teneri scit, nec quidquam contradicit multo itempore, is, nisi causa alia manifesto appareat, non videtur id alio fecisse animo, quam quod rem suam nolit amplius in numero rerum suarum habere. Ut igitur ex silentio nascatur praesumptio derelictionis, requiritur primo, ut aliquis sciat rem suam ab altero te. neri , qui enim id ignorat, praesumi non potest, quod rem suam velit habere pro derelicta, cum ignorantia voluntatem derelinquendi excludat. Secundo requiritur, ut silentium sit libere Volentis, si
enim causa alia appareat, cur quis sileat, cessat conjectura volunt tis. Ut autem haec duo adfuisse praesumantur, multum facit diuturnitas temporis , quamquam & aliae conjecturae hac in re valere possint. Sic primo fieri vix potest, ut multo tempore non inno tescat nobis, rem nostram ab alio detineri, cum multas ejus occasiones subministret tempus: inter praesentes tamen etiam se polita Lege civili, minus temporis spatium ad hanc conjecturam tussicit. quam inter absentes. Deinde licet incussus semel metus non nihil durare credatur, longo tamen tempore praesumitur expirare, cum tempus longum multas occasiones adversus metum sibi consulendi.
vel per se, vel per alios luppeditet, vix enim fieri potest, uil longo tempore non sit occasio vel ad judices, vel ad arbitros prosocandi, vel saltem protestandi, & jus suum reservandi. Et quidem temporis immemorialis silentium ad conjecturam derelictionis semper sus-ficere videtur, quia tempus memoriam hominum de Delo viventi. iam excedens propter humanam imbecillitatem moraliter quasi infinitum est, nisi sorte validi ismae in contrarium sint rationes: fallun- , tur enim, qui praesumptionem derelictionis, quae ex silentio temporis Digitia iby GO Ie
157쪽
esse putant, ita ut nulla in Contrarium admittatur probatio, cum praesumptionem juris, & de jure jus naturae aeque ignoret, ac ficti nes, utpote quae non nisi commenta sisnt juris positivi. Vid. Grol. Lib. a. CV. . a S. s. ad δ.
Praemitto secundo, praescriptionem multum differre a praesumpta derelictione: nam primo praescriptio est modus acquirendi dominia iam , praesumpta autem derelictio qua talis non est modus acquire di dominium, sed modus amittendi; licet enim res derelicta occupanti cedat, non tamen eidem immediate cedit vi derelictionis, sed vi occupationis, quae derelictionem sequitur, ita ut derelictio sit tantum conditio sine qua non, & quidem cum occupatione alteriistis non necessario connexa, cum Possit res pro derelicta haberi, quin ea ex post occupetur ab altero, quo sane casu nemo dixerit. derelictionem esse modum acquirendi dominium, & licet postea aliquis rem pro derelicta habitam occupet, & occupando sibi d minium acquirat, non tamen sibi acquirit vi derelictionis, sed vi occupationis, derelictio autem tantum facit, ut res tanquam nullius occupari, & occupanti acquiri possit, quae alias occupari, occupando acquiri non posset; alias sane derelictio species foret alienationis, quod a vero longissime abest, cum derelinquere etiam possit, qui rem alienare non potest. Sic Rex Regnum electione. vel Lege successoria sibi delatum sine consensu populi alienare nequit, potest tamen illud, si velit, derelinquere, quia hoc plus non dicit, quam nolle Imperium amplius habere, cum ex adverso illud smul voluntatem involvat, Imperium in alterum transferendi, quam, cum is, qui Imperium derelinquit, non habeat, ideo etiam dici non potest derelinquendo alienare, cum ad alienationem , quae ah homine fit, de qua sola nobis in proposito sermo est, ex parte alienantis voluntas alienandi necessario requiratur, quae Lege quidem postiva aliquando adfuisse praesumitur, tametsi revera non adfuerit . velut exemplum habemus in L. as. in prine. Τ. de HS ct L. de funae dotal. quod tamen jure naturae non obtinet, utpote
.cui, ut supra dixi, Praesumptiones juris, & de jure simul incognitae
158쪽
sunt. Licet igitur per occupationem ab altero postea secutam, aut continuatam eidem dominium, vel imperium acquiratur, ad hanc tamen acquisitionem praecedens derelictio solummodo concurrit tanquam conditio sine qua non, ac per consequens non est modus acquirendi, sed modus duntaxat amittendi dominium. Aliud dicendum soret, si quis non tantum animum derelinquendi, sed &rem in certam personam transferendi haberet, eumque signis externis manifestaret, & alter acceptaret; at tunc res non manet in te minis derelictionis, nec dominium alteri acquiritur per occupationem, quae est modus acquirendi originarius, sed per traditionem vel veram, vel fictam, quae est modus acquirendi derivativus. Unde, ut verum fatear, non video, quomodo allata inter praesum tam derelictionem, & praescriptionem disserentia a Nonnemine trahi potuerit in dubium; non dissiteor quidem, omnem modum acquirendi derivativum simul esse modum amittendi, quia acquisitio ex parte unius necessario infertamissionem ex parte alterius, at non vice veris omnis modus amittendi eo ipso etiam est modus acquirendi, ut patet in casu, quo fera hestia nostram evasit rursus cust diam, vel pecunia ultra memoriam hominum de facto viventium abscondita in terra delituit, ubi dominium quidem amittitur, non tamen alteri acquiritur, & licet alius postea ejusmodγ res apprehendat , non tamen earum dominium sibi acquirit vi praecedentis amis.
sionis, sed vi occopationis, amissio autem est tantum conditio sine qua non, idem Prorsus contingit in derelictione sive vera, sive praesumpta.
Deinde praescriptio etiam in eo differt a praesumpta derelicti me, quod praescriptio non aliter procedat . quam si possessor in bona fide existat, praesumpta autem derelictio etiam malae fidei possessori sum agatur, ita ut qui hactenus injustus fuerat possessor, jam justus, & legitimus possessor existat, perinde ac si alter animum d relinquendi verbis, aut facto quodam declarasset. Putat quidem idem Vir Clarissimus, qui priorem disserentiam in dubium trahere tentavit, animum derelinquendi ex silentio longi etiam temporis
non praesumi, si quis sciat, rem suam ab alio mala fide possideri. S cum
159쪽
cum is sperare possit, fore, ut malae fidei posse r successu temporis vellicante conscientia stimulatus id, quod alienum esse agnoscit, restituat. At male; licet enim homines se , suaque ament, ac propterea nemo facile, quod tuum est, jactare velle credatur, hoc ipso tamen, quod amore tam immodico in res caducas ferantur mortales, prudenter credibile non est, quemquam velle rem ulterius in numero rerum suarum habere, quam scit ab altero tanquam propriam, utut mala fide, possideri, & tamen longissimo tempore, quamvis posset, nec contradicendo, nec protestando, nec ullo alio modo jus tuum nititur contervare.
Errant igitur quicunque praesumptam derelictionem cum praescriptione confundunt, qui autem haec duo inter 1 e differre fateniatur, & tamen praesumptae derelictioni nomen praescriptionis imp nunt, saltem aliis errandi causam praebent, cum facile accidere posset, ut omnia, quae jure positivo in muteria praescriptionis constituta sunt, ad praesumptam derelictionem traherentur, qui sane intolerabilis error esset. Deinde in vocabulis scientiarum, & artium, cujusmodi haec sunt, servanda est illa significatio, quam apud cuinausque artis, vel scientiae peritos habent; alias enim, si verbum aliquod ad significandam rem certam institutum unius, vel alterius arbitrio transferri posset ad designandam rem etiam diversi omnino generis, non posset non in scientiis, & artibus summa nasci confusio. Certum autem est, quod apud prudentes omnes vocabulum praescriptionis modum acquirendi, & quidem derivativum significet, appellatione vero praelum piae derelictionis modus tantum amitis tendi intelligatur, subsequens autem, vel continuata rei pro derelicto habitae occupatio sit, & dicatur acquisitio originaria. Certe, si praesumpta derelictio propterea, quod tractum temporis desideret, ut natatur, appellari potest praescriptio, eodem jure etiam consuetudo vocari poterit praescriptio, quia & illa tractum temporis desiderat, quanta autem exinde sequeretur confusio, nemo non videt.
Praelus mus hactenus propositae Quaestioni, jam ad ejus decisionem
160쪽
Istaser. conir. Lib. a. CV. I. num. aδ. Card. de Lugo Tom. I. Disp. 7. MEI. I. Grol. de Mar. Liber. Cap. 7. CT de I. B. ct P. Lib. a. Cap. g. D n. P. Seybold. de Republ. Christian. Part. Ia. MEI. I. g. To. a num. 6.qui num. I a. merito miratur, quod Gr t. ab adversariis pro contraria opinione allegetur, quali scilicet cit. Cap. . praescriptionem juris naturalis esse tradat, quod sane ab ipsius mente prorius alienum est, velut totum Cap. attente perlegenti non potest non esse manifestum. Probatur. Si prascriptio non est ad pacem, & tranquillitatem generis humani conservandam simpliciter, & absolute necessaria, tunc illa incognita est juri naturae, cum ad hoc jus non nisi ea referenda sint, quae simpliciter, & necessario expediunt ad felicem
statum generi, humani, ut Part. r. Cap. r. f. a. num. I . firmavimus,& ipse Uir Clarissimus, cujus antea mentionem secimus, fatetur. Atqui praescriptio non est ad p icem, & tranquillitatem generis humani conservandam simpliciter, & absolute necessaria, sed susticit. quod ex silentio longi temporis praesumptio nascatur, rem suisse de relictam: licet enim conjectura h ec per contrarias probationes elidi pollit, donec tamen elidatur, potiatior interim pro vero ui domino habetur, ea vero elici etiam praescriptio, utpote quae ex mente Viri Clarillimi in praelum pia derelictione fundata est, evanesceret. Unde sic argumentor: vel praesumptio derelictionis per contrarias probationes elidi potest, vel non potest. Si elidi possit, praescrippio ad pacem, & tranquillitatem generis humani conservandam nihil facit, quia elisa praelumptione derelictionis etiam praescriptio evanesceret. Si vero elidi non possit, ad euin, quem dixi, finem necessaria non est, sed sufficit praesumpta derelictio. Certe si elisa per probationes contrarias praesumptione derelictionis non simul etiam conficta ab adversariis praescriptio evanesceret. frustra omnino Imperatores in Capitulationibus adstringerentur, ad omnem possibilem diligentiam, & operam adhibendam, ut ea, quae Sacro Romano Imperio olim injuste decerpta sunt, recuperentur, quoniam jam pridem fuissent praescripta, cum ex decursu tanti temporis, saltem in successoribus bona fides praesumatur, quam Cain
