Jus naturæ et gentium in duos divisum tractatus quorum primus continet jus publicum universale, alter Hugonis Grotii Jus belli et pacis explicatum ... a Ferdinando Sebastiano L.B. de Sickingen Hohenburg. Authore et præside Joanne Sigismundo Stapff..

발행: 1735년

분량: 697페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

pitulationes Caesareae profecto non infringunt: licet enim Romanum Imperium testetur, se animum habere amissa recuperandi, ac per consequens ea non possint haberi pro derelictis, non tamen propterea possessores constituuntur in mala fide, ac proinde nec interrupta fuisset praescriptio, quippe quae jure naturae non aliter interrumpitur, quam si vel mala fides superveniat, vel possessio i terrumpatur. At dici haud potest, articulum illum de recuperandis ab Imperio injuste avulsis frustra hactenus Capitulationibus Caelareis insertum fuisse: Ergo &c. Deinde tametsi supponamus, Praestriptionem non esse sundatam in praesumpta)derelictione, ade rue illam non corruere, etiamsi naturalis ex silentio temporis nata erelictionis praesumptio per contrarias probationes elidi possit, tamen praescriptio ad tollendas lites, ac conservandam generis humani pacem, & tranquillitatem plus non conserret, quam praesumpta derelictio, cum non mimis super praescriptione, quam super derelictione lites oriri possint; nam praescriptio etiam immemorialis non aliter locum habet, quam si possessor toto praescriptionis tempore in bona fide extiterit, quae licet ex lapsu temporis, praesertim immemorialis, praestimatur, haec tamen praesumptio non est juris, & de jure, sed probationem admittit in contrarium, adeoque hoc praescriptionis requisitum substantiale aeque in controversam trahi potest, quam praesumptio derelictionis, & ita conficta ab adversariis praescriptio ad tollendas lites, & conservandam generis humani pacem, ac tranquillitatem plus sane non conserret, quam conferat praesumpta derelictio. Non diffitemur quidem, difficile fore, ut praesumptio bonae fidei ex lapsu temporis immemorialis nata per contrarias probationes elidatur, at non minus dissicile erit, prinsumptionem derelictionis ex tanti temporis silentio natam per contrarias probationes enervare, cum enim tempus memoriam hominum de facto viventium excedens moraliter quasi infinitum sit, ideo conjectura derelictionis ex tanti temporis silentio orta non aliter infringi potest, quam, si, ut supra jam dictum est. validissimae in contrarium sint rationes. Nulla igitur prorsus necessitas subest, praeter derelictionem praesumptam, quam omnes agnoscunt, etiam praescriptionem iure naturae adstruendi. quin supposita praesumpta derelictone praescriptio, qualem scilicet Iure natura dari asserunt adversa.

162쪽

adversarii. nequidem utilis esse videtur hoc ipso, quod, ut paulo ante ostensum est, ad tollendas lites, & conservandam pacem, ac tranquillitatem generis humani nihil amplius conferret, quam praesumpta derelictio, aut saltem licet humanae Reipublicae utilis foret, exinde tamen non sequeretur, illam jure naturae dari, cum non omne, quod expedit, statim ad jus naturae referri posIit, sed illud tantiam, quod simpliciter, & necessario expedit ad felicem statum generis humani, alias dicendum soret, matrimonia clandestina ipso jure naturae prohibita, & irrita esse, quia bono communi multum

profuisset, si ob gravissima incommoda, & pericula, quae secum trahunt, hoc jure essent prohibita, & irrita, quod tamen dici haud potest; tametsi enim sancta Dei Ecclesia ex justissimis causis matrimonia clandestina semper detestata sit, ut ait Tradent. Sess. a . Cap. I. de Refrem. maIram. illa tamen solo jure humano, & politivo Ecclesiae, non jure naturae, ut perperam nonnulli censent, quos refellitDn. P. Schmalggrueber ad Tit. de Clandestin. Despons f. a. num. p . fuerunt prohibita, nec ante Concit. Trid. erant invalida, sed rata,& firma. Cit. Cap. I. Ergo a primo ad ultimum praescriptio. qualem fingunt adversarii, nec necessaria, nec utilis est ad conservandam pacem, & tranquillitatem generis humani, sed suscit praesumpta derelicito, aut licet utilis foret, nihilominus juri naturae eia sit incogni a.

ta est. Ita omnes illi, qui praescriptionem meram juris civilis creaturam esse asserunt. Probatur l. Ius Gentium universale, quo praeis scriptio ab adversariis resertur, aliter probari non potest, quam usu continuo, & testimonio peritorum. At quod praescriptio etiam in ter gentes qua tales recepta sit, usu continuo, & testimonio perit rum probari haud potest; licet enim a Gentibus ad diuturnam, Ruel maximὸ immemorialem possessionem saepius provocatum fuisse legamus, exinde tamen non sequitur, quod ad praescriptionem proovocaverint, sed hoc ideo talltum factum est, quia ex tanti tempo. tis silentio naturalis nascitur conjectura, rem suisse derelictam, ae

proinde recte quietae suae possessioni porro tamdiu insistere vole-ε ι bant, .

163쪽

bant, donec praesumptio derelictionis per contrarias probationes fuisset elisia. Probatur II. Quamvis humanae societatis intersit, ut Imperia tandem aliquando in certo, & extra controversiae aleam constituantur, ne alias perpetuis bellorum flammis arderet orbis, ad pacem tamen inter e4S gentes conservandam, quibus justitia cordi est, sussicere videtur naturalis ex diuturni temporis silentio nata derelictionis praesumptio, quae, nisi per contrarias probationes fuerit elisa, pro veritate habetur, ambitiosas vero gentes, quibus nihil injustum, quod utile, nequidem praescriptio a bellis retrahet: Ergo nulla prorsus necessitas exigebat, ut inter gentes qua tales praeter praesumptam derelictionem insuper reciperetur praescriptio, ac per consequens hoc ipso non fuit communi gentium consensu recepta, cum omnia, quae hujus juris sunt, quaedam extorserit neces litas.

Certe qui in possessione non est, non aliter possidenti bellum inserre potest, quam si liquido pollit ostendere, rem, in cujus possessione alter existit, non fuisse a se pro derelicta habitam ; licet enim se justam causam habere putet, nisi tamen possessorem de injussitia

possessionis convincere valeat, arma contra eundem sumere haud

potest, quia non habet jus eundem cogendi, ut de sua possessione 'decedat: Ergo ad conservandam pacem inter gentes justitiae amantes sussicit praesumpta derelictio, aut certe, si non sussicit, neu uepraescriptio sussiciens erit, cum & haec impugnari, ac praesumptio bonae fidei per contrarias probationes elidi posIit. Est igitur praescriptio aeque juri gentium, ae juri naturae incognita, ac per conle-quens merum juris civilis inventum. Unde eidem inter summos Imperantes locus esse haud potest, cum jus civile unius Principis, aut populi liberi alterum Principem, & populum liberum non stringat, sed inter eos jus tantum naturale, & Gentium observetur. .

VIII.

Dico III. Subditi non possunt summam potestatem civilem adversus eos praescribere, quibus su ecti sunt. Ita Grol. Lib. a. Caps. ra. num. I. ΗΟrnius de cimt. Db. a. Cap. st. f. Ist. num. a. se seqq. Henniges. ad Grol. cit. loc. & alii. Probatur. Ius naturae & Gentium, ut hactenus ostensum est, ex una parte praescriptionem ignorant, ex altera autem Parte Lex civilia de Praescriptionci conssita ab

164쪽

ejus necessarias non pertinet ; ut enim quis Legibus obligetur, re quiritur in Legis authore & potestas, & voluntas saltem praesumpta. Atqui in proposito & potestas, & voluntas se obligandi deficit, potestas quidem, quia se per modum Legis obligare nemo potest, cum obligare per modum Legis ex parte obligantis jus superius, ex parte vero obligati subjectionem lupponat, nemo autem leipso superior, & simul inferior esse potest. Sed nec voluntas ad Minisse praelum itur, quia Legislatores non censentur, se velle comprehendere, cum Leges condendo non hoc agant, ut se, sed ut subditos suos obstringant: Ergo summus Imperans Lege sua de praescriptione lata directe non obstringitur, ac proinde ejusmodi Lex civilis ad ipsum jus Imperii, & partes ejus necessarias nullatenus pertinet. Et quamvis Legislator alias Legibus suis saltem in directe obligetur, cum vi officii sui hono publico consulere, ac subditos tum verbis, tum exemplo ad Legum obedientiam inducere tenea tur, quem finem melius non assequitur, quam si ipse praestet, quod exigit ab aliis, & Leges a se latas exemplo suo comprobet, Lege tamen sua de praescriptione lata is hoc in passu ne indirecte quidem tenetur, quia tunc demum Legis auctor hoc modo ex aequitate naturali Legibus suis obstringitur, cum spectatur ut pars civitatis, &insuper ratio, & materia Legis sunt universales, velut accidit in aestimandis rerum pretiis. At in propolito Legis auctor non specta-tiar ut pars civitatis, sed ut totam civitatem repraesentans. Deinde etiam ratio, & materia Legis non sunt universales, nec enim summum Imperium, quod soli competit Imperanti, paris rationis est cum rebus aliis, sed nobilitate sua res alias multum excedit. ac pro inde summus Imperans hac in parte nequidem in directe obstringitur Lege sua de praescription lata: Ergo vi Legis civilis non potu sunt subditi adversus eos, quibus subjecti lunt, summam potestatem praetcribere.

tamen lubditi tum naum Imperium non posIent praetcribere adversus eos, quibus subjecti sunt, si ejusdem civitatis paci manerent; nam

165쪽

jus Gentium non respicit membra ejusdem societatis civilis inter se, sed exteros , quia, ut suo loco dictum est, in arbitraria consistit

conventione, qua gentes qua tales obligatione mutua consociantur in ordine ad ea, quae ad communem ipsarum felicitatem pertinent, proinde non ordinat civem ad concivem, sed unam gentem, &ejus subditos ad alias gentes, ac earum subditos: Ergo licet praescriptio jure gentium recepta esset, inter membra tamen ejusdem civitatis propterea non obtineret, ac per consequens subditi sum-nrum Imperium adversus eos, quibus subjecti sunt, praescribere haud possent, si ejusdem civitatis pars manerent. Licet igitur acincidere possit, ut alicujus populi Rex verus Regnum amittat, & populo lubjiciatur, aut qui revera non Rex, sed Princeps erat, Rexl ummo cum Imperio fiat, aut summum Imperium, quod penes populum, aut penes Regem in solidum erat, inter eos dividatur. hoc tamen etiam supposita praescriptionis ex jure Gentium origine.

non contingeret vi praescriptionis, sed praesumptae derelictionis, &Occupationis. X.

Dico V. Licet praescriptio esset juris Gentium, & pars subditorum a reliquo corpore civitatis se separaret, ac pro separata gente sereret, .illa tamen successu temporis in possessione libertatis, Ilummi Imperii vi praescriptionis se tueri non posset, sed tantum vi praesumptae derelictionis, s summus Imperans conniventibus oculis tanto tempore siluisset, quod ad inducendam conjecturam derelictionis silisceret, tum quia hoc vix aliter contingere posse videtur, quam cum mala fide, cum qua praescriptio non procedit, tum quia, licet talis pars se pro separata gente gerat, antequam tamen Imperans eam pro derelicta habeat, revera gens non est, sed subjecia

manet, & pars civitatis: Ergo Ius G'tium hoc in passu ad eam non pertinet, quippe quod non nisi diversias inter se Gentes respicit.

XI. Dico UI. Illa jura potestatis civilis, quae salva ejus substantia separari possunt, subditi praescribere valent, modo talia sint, ut imis

166쪽

cir. Cap. . I. r I. nam primo dignitati, & summitati potestatis civilis nihil propterea decedit, hoc ipso, quod salva ejus substantia ab eadem separari queant. Deinde si aliis etiam communicari Bleant, praesumptio nascitur, quod summus Imperans illa quoque praescriptioni Lege sua introductae subjicere voluerit, secus facile hanc xceptionem addere potuisset. Certe apud Romanos ejusmodi jura summae potestatis extrinseca praescriptioni erant obnoxia , velut haud obscure colligitur ex L. . Coae de Prasiripi. Io. vel o. annon

Ubi jura omnia, tam publica quam privata praescriptioni subjiciuntur, quo loco appellatione jurium publicorum haud dubie jura

summae potestatis extrinseca veniunt, nam ex una parte extra juraiummae potestatis vix apparet jus aliquod, quod in numerum juri. Mm publicorum reserri queat, ra altera autem parte jura Majestatis intrinseca praescriptioni non fuisse subjecta constat ex L. 6. Coae eod. ubi jus exigendi collectas publicas in signum supremae potestatis, quod extra controversiam jus Majestatis intrinsecum est, nulla, nequidem immemoriali prae riptione abrogari posse dicitur. Sic evsuprema potestate profluit quidem, quod ab ea non possit ulterius appellari, quia appellatio est provocatio ab inferiore ad superiorem. qui autem summum Imperium habet, superiorem non agnoscit, non tamen hoc intrinsecum est Majestati, sed salva ejus substantia separari potest, & aliis quoque communicari solet, unde & pra scriptione obtineri potest. Aliud dicendum de jure extremae proinvocationis, quod subditus via praescriptionis acquirere haud potest. cum hoc intrinsecum Majestatis jus sit, utpote cui suprema jurisdictio ita cohaeret, ut salva Majestatis substantia nequeat ab eadem separari. Certe ut ab aliquo nulla ratione provocari possit, conditioni subditi repugnat, quia ille, a quo nullo modo provocari potest, non agnoscit in terris aliquem superiorem. Licet igitur aliquis privilegio de non appellando munitus sit, ex capite tamen nullitatis, vel protractae, aut denegatae justitiae nihilominus ad superiorem provocari potest. Sueder. ad I P. Pan. Spee. S cI. I. Cap. II.

167쪽

De Subiecto, s Obyecto Summa Potestato CD

milis.

s UM MARIA.

I. Adducitur subjectum commane, es proprium, seu messivum, simmediatum.

II. Refutatur Horriin, qui contendis, liberas civitates fine Imperio solis pactis, se conventionibus contineri. III. Refelli r eorum opinio, qui dicunt, summam potestatem ubique,ssis exceptione esse populi. IV. Prosternitur eorum sententia, qui mutuam subjectionem fingunt. V. Non repugnat, ut summa Potestas penes duos, velati Regem, se Reginam in holidum existat. I. Interim non debet farim argumentum Regia potesatis sumi ex fila rerum exrernarum specie. VII. Uti nee ex sis nomine.

VIII. Objectum summa potesatis civisis asiud es primarium, aliud se

cundarium. I.

Xpositis modis, quibus summa potestas civilis in alios transit. - u ordo methodi nos ducit ad eius subjectum, quod duplex est, commune, & Proprium, seu, quod in idem recidit, mediatum, &immediatum. Commune , seu mediatum est civitas; tametsi enim populus summom Imperium in unum, vel paucos, etiam nulla ejus Parte retenta, transtulerit, Imperium tamen, quod in Re- ge, aut concilio Optimatum existit, ut in capite, mediate in populo manet ut in toto, cujus pars est caput. Subjectum vero propri- . um, seu immediatum est persona vera, vel ficta, quae defacto tam-mum Imperium in civitate habet. Ubi 'salsae quorundam opiniones nobis sunt resutandae. . .

II. Prima

168쪽

Prima est, quae contendit, liberas civitates sine Imperio, solis

pactis, & conventionibus contineri, quam Opinionem magno apis paratu propugnare nititur Hornius de civit. Db. I. CV. un. At irris ito conatu; summa enim potestas, ut supra demonstravimus, ex natura rei totam sequitur communitatem, tanquam moralis quaedam proprietas, ita, ut eandem Vel ipsa retinere, vel in unum, aut

paucos transferre possit: Ergo non minus in statu populari, & Optimatum , quam in statu Monarchico summum datur Imperium. Argumenta, quibus utitur, non magni Ponderis sunt; nam Primo Ille in hunc sere modum arguit: Si summa potestas residet penes totam communitatem, ita ut universi imperent, singuli obediant, confunditur subjectum imperans, cum subjecto parente; si enim Imperium assignetur universis, tunc vel omnibus adhaeret. vel quihusdam. Si omnibus, nemo manebit subditus, quia Imperium, R obsequium cadere non Possunt in unam, eandemque Perinsoriam. Si vero singuli sint subditi, non erit . qui imperet, quia ex sngulis parentibus non potest consurgere, nisi multitudo obtemperans, cum singuli praeter obsequium universitati toti conferant. At

Iieet summa potestas resideat penes totam Communitatem, non tamen propterea confunditur subjectum imperans cum subjecto parente ; potest enim civitas duobus modis spectari. I. Formaliter. seu quatenus vicem sustinet unius personae fictae a civibus singulis moraliter diversa. IL Materialiter, sive quatenus constat civi hus. quorum unusquisque a communitate reliqua distinguituri Foris maliter spectata summa potestate fulget, ac imperat. Materialiter vero spectata non imperat, sed paret. Non intelligitur quidem 'Universitas, nisi conjunctis sngulis, postquam tamen ex singulis corpus morale. & politicum coaluit, universitaε tanquam persona ficta jura habet, quae ad singulos non pertinent, uti vicissim singuli jura habent, quae ad universitatem qua talem haud pertinent, ac proinde universitas etiam supremam potestatem habere potest . quin

illa ad singulos pertineat, & singuli obedire possunt, quin ipsa universitas qua talis obediat.

. - .

169쪽

168 . . )o F Secundo profert hoc argumentum. In comitiis popularibus pars major praevalet. Atqui si in statu Democratico datur summum Imperium, Pars major Praevalere non potest; vel enim pars major sola lupremam habet potestatem, vel etiam pars minor sustragiis vicia eandem habet. Neutrum potest dici; non primum, quia siciumma potestas non resideret penes universos. Non etiam secundum , quia stante hoc non Postunt Praevalere reliquorum vota, cum asseri non possit, consentire universos, si eximia pars populi contradicat. At jam diximus, summam potestatem in statu populari

residere penes totam communitatem, quatenus illa sustinet vicem unius personae fictae, quae consentire intelligitur, si pars major conissentiat; cum enim posito consensu hominum in societatem civilem summa potestas conseratur communitati a Deo tanquam authore naturat, debuit sane ita conserri, ut feritat, atque idonea si ad O ainendum finem, propter quem consertur. Si autem non posset aliter exire in actum, & sianctiones suas exercere, quam conspirantibus in eandem sententiam singuirum calculis, illa non serviret ad finem, ad quem ab authore naturae destinata est, quia non promoveret , sed potius everteret felicitatem publicam, cum rarissime conia tingeret , ut omnes consentirent: Ergo Deus tanquam prudentissiamus author natriae debuit velle, ut in negotiis communibus voluntas majoris partis habeatur pro voluntate universitatis. Accedit praesumpta voluntas in societatem civilem coeuntium, quae haud dubie ea suisse creditur, ut ratio aliqua esset expediendi negotia ad communitatem qua talem pertinentia, nisi autem pars major praevaleret, plerumque nulla Bret ratio, nam unanimis omnium consensus ob naturalem hominum ad dissentiendum proclivitatem vix

unquam sperari potest, praesertim s eorum, qui jus suffragii habent,

magnus sit numerus, ut autem pars major cedat minori, manifeste absurdum est; sanioribus vero si palmam tribuendam, & ponderanda, non numeranda vota esse dixeris, in dissicultates incides ine tricabiles; quis enim Ponderabit' num pars major, vel minore Certe qualibet suam opinionem aut saniorem, aut saltem non minus sanam esse contendet; nisi ergo Pars major vincat minorem, plerumque nulla soret ratio expediendi negotia communitatis, a proinde coeuntes in civitatem Omnino consensisse censentur. ut

170쪽

consensus majoris partis habeatur pro consensu totius communit lis. Grol. Lb. a. Cap. s. S. II. Tertio sic instat. In statu Democratico nemo tenetur ad obseruium vi Imperii; non ipsa multitudo, quia Legem communibus ustragiis decretam, si velit, rursus tollere potest ; non singuli, quia multitudo constat ex singulis, ac proinde si multitudo non tenetur, ne singuli tenentur: Ergo in statu populari non datur summa potestas. Sed iterum auram verberat; potest enim multitudo dum bus modis spectari, primo collective, sive quatenus tanquam periona fusta distinguitur a singulis. Secundo distributive, seu quatenus consideratur secundum singulos, ex quibus coalescit. Priore modo spectata imperat, nec tenetur Legum vinculis. Posteriore vero modo spectata obtemperat, ac nexu Legum constringitur. Hinc Rpriore modo spectata Legem communibus suffragiis decretam, si ve .lit, rursus tollere potest, non vero si posteriore modo spectetur.

Dario denique ita opponit. Si in statu populari summa potestas resideret penes totam communitatem, necessario singuli alia quam Cus particulam obtinerent, quaevis autem particula esset lumma, quia ex pluribus particulis non summis non posset consurgere potestas summa : Ergo in una, eademque civitate darentur plura 1 iamma, quod videtur absurdum. Sed etiam hoc argumentum te ve est; quamvis enim summa potestas resideat penes totam cominmunitatem, exinde tamen non sequitur, quod singuli aliquam ejus

Particulam obtineant, cum non resideat penes communitatem materialiter, & distributive, sed formaliter. & collective sumptam, quomodo spectata, ut diximus, jura habet, quae ad singulos non Per- . tinent. Deinde absurdum non est, ut duo summa in eadem civi tate dentur, si enim status sit mixtus, ita ut diversa summae potestatis jura penes disparata subjecta resideant, utique plura lumma in eadem civitate dantur, quia quilibet jus suum summo jure tenet; sic etiam si duo summum Imperium pro indiviso commune habeant, duo summa in eadem civitate dantur, uterque enim est summus, quia neuter alteri subjectus est. Ergo hoc tantum sensu duo summa in eadem civitate dari repugnat, quod civitas summum ha-

SEARCH

MENU NAVIGATION