장음표시 사용
171쪽
hens Imperium non possit alterius Imperio esse subjecta, vel in e dem civitate simul dari Majestas personalis, S realis.
Altera ex adverso opinio sustinet, summam potestatem ubique.& sine exceptione esse populi, ita ut eidem Reges, quoties Imperio suo male utuntur, & coercere, & punire liceat. Impia sane, & ad inferos, unde orta est, unanimi omnium Proborum calculo releganda sententia: nam imprimis potest populus sui juris se uni, vel pluribus ita subjicere, ut regendi sui jus in eum, vel eos plane transcribat, nulla ejus parte retenta; licet enim summa potestas civilis
ex natura rei totam sequatur communitatem, recta tamen ratio
non praecipit, ut Penes eandem remaneat: Ergo, si velit, potest ibiam abdicare, & in unum, vel Paucos transferre. Certe privatus quisque se alteri in servitutem personalem addicere potest: Ergo etiam populus se alteri in servitutem, ut ita dicam, civilem addic re potest; quam parum enim recta ratio jubet, ut singuli homines in libertate relinquantur, tam Parum jubet, ut summa potestas in tota communitate, tanquam in subjecto immediato, semper permaneat, ac proinde, si quisque Privatus libertatem personalem abdicare, & se alteri subjicere potest, etiam populus sui juris liberi tem civilem abdicare, & se alteri subjicere poterit. Deinde multae extare possunt causae, quibus Populus moveatur, ad jus totum imperandi a se abdicandum, & in alterum transferendum, veluti est I. periculum interitus vel a vi externa, vel ab inopia non aliter via tabile, ut, si populus in periculum salutis adductus se alia Lege defendere, aut inopia pressus, copiam, unde se sustentet, aliter l, here non possit, quam si jus totum imperandi a se abdicet, ac in alium transferat. II. Habitatio, aut libertas non aliter parabilis. Sic accidere potest, ut Paterfamilias latifundia possidens neminem alia Lege in suas terras habitantem recipere velit, aut, ut quis mag- . nam servorum copiam habens eos manumittat, sub Imperii serendi , & census solvendi Legibus. III. Ingenium libertatis non adeo appetens, & Regibus tuetum ς sunt enim populi quidam eo ingenio, ut Regi, quam regere norint rectius, velut de se sensisse viden tur Cappadoces, qui oblatae a Romanis libertati vitam sub Regibus
172쪽
praetulerunt, negantes, se sino Rege vivere posse. IV. Exempla Gentium, quae per plura iacula sub Imperio Regio sitis feliciter vixerunt, ut Liv. LA. a Cap. s. urbes sub Eumene nullius liberat civitatis sortunam cum lua mutatam voluisse scribit; ita motus fuit populus Hebraeus ad petendum Regem, dum Samueli dixit: Comstue noris Regem, ur judices nos, sicut or universa habent Nariones T. Reg. X. vers. s. U. Status Reipublicae corruptae, perturbataeque, nec nisi absoluto unius Imperio lanabilis. Sic Caesaris Augusti aetate mustis prudentibus visum loquit Tacit. Lib. I. Annal. CV. P. num. . non abud disicordantis flatriae remedium fuisse, quam ut ab uno rege- .retur. Et Lib. I. Hisor. cap. I. num. a. omnem potentιam ad unum
eonferri pacis interfuisse. Consentit Flor. Lib. 4. Cap. s. num. σ. Ubi populum Romanum non aliter ulvum esse potuisse ait, nisi confugisset ad servitutem. UI. Homines, ut advertit Cicer. Lib. a. de te. Cap. s. se alterius Imperio, ae potestati subjicere possunt etiam Mnevolentia, aut beneficiorum magnitudine, aut dignitatis praestantia, aut spe utilitatis ducti. Praeterea etiam justo bello non minus Imperium, quam dominium privatum acquiri potest. Et sene, dari Reges, qui populi etiam universim lammi arbitrio non sithsnt, historia tum lacra, tum profana testatur. Non negamus
quidem, suisse Reges, qui populo subiecti erant . ut olim Reges
partanorum fuisse constat. At tales non nisi improprie Reges appellantur, cum solo nomine, non re, & potestate Reges sint. Quod autem hactenus de Regibus dictum. idem etiam de Proceribus tenendum est, ut qui populi potestati tam parum subjecti sunt, quam Reges, eadem enim in proposito Regum, & Optimatum est ratio. Imo etiam alterius populi Imperio populus subjici potest, ita ut ei nihil, nisi obsequii gloria relinquatur, velut olim Campani se populo Romano subjecerunt. Liv. Lib. . Cap. yr. Quidni igitur & uni homini praepotenti se eundem in modum subjicere valeat Est ergo manifesto falsum, quod lumma potestas ubique, &sine exceptione sit populi, nec argumenta, quae in contrarium afferiantur, ullius sunt roboris. Primo enim dicunt, omne Regimen eorum caula Paratum esse, qui reguntur, non qui regunt: Ergo,
inferunt, qui reguntur. superiores lunt eo. qui regit. At, primo non omnia Regimina eorum caula parata sunt, qui reguntur. sed, possunt
173쪽
possunt quaedam Imperia comparata esse ad Regum utilitatem, ut quae jure victoriae parta sunt, possunt etiam quaedam respicere utilitatem tam ejus, qui regit, quam ejus, qui regitur, ut cum populas impotens sibi tuendo, Regem sibi potentem imponit. Deinde tametsi in plerisque Imperiis per se respiciatur utilitas eorum, qui
reguntur, exinde tamen non sequitur, populos Rege esse superi rcs, cum & tutela pupilli causa comparata sit, qui tamen tutore superior non est, quoniam tutela vis est ac potestas in pupillum. Et quamvis tutor male administrans rem Rupillarem amoveri possit, ex ' hoc tamen inferri haud potest, etiam Regem male administrantem amoveri posse ; nam tutor Superiorem habet, in Imperiis autem, quia progressus in infinitum non datur, omnino in aliqua persona, aut coetu consistendum est, quorum peccata, quia superiorem se judicem non habent, Deo punienda relinqui debent; alias enim Reges omnes non nisi nudi Magistratus forent populi. Recte Tacit. Lib. . Histor. Cap. 7 . num. . quomodo, inquit, sterilitatem, aut nia
os imbres, O caetera natura mala, ita luxum, vel avariIiam Dominantium tolerate. Vitia erunt, donec homines, sed neque hae continua. O meliorum interventu pensantur. Certe tutor male administrans
coerceri, & puniri non potest a pupillo: Ergo neque Rex male administrans coerceri, & puniri poterit a populo. Secundo dicunt, populos quandoque punitos esse propter pe cata Regum, quod non ob aliam causam factum esse videtur, quam quia populus peccantes Reges non punivit, aut repressit: Ergo p test populus Reges coercere, ac punire. At uti dissileri non possumus, populum aliquando punitum fuisse propter peccata RG
sum , velut exemplum habemus a. Reg. a . ita negamus, id ideo factum esse, quod populus peccantes Reges non puniverit, aut reispeesserit, sed ideo hoc factum est, quia peccatis Regum populus vel tacite consensit, vel quia peccata Regum Deum moverunt ad punienda propria populi delicta , vel denique Deus supremo suo dominio. quod in vitam, necemque singulorum habet, usus est in poenam Regum, quibus supplicium est, subditis orbari. Conser.
Grol. Lib. I. cap. s. S. I. per tot.' N. Tertia
174쪽
Τertia opinio eorum est, qui mutuam subjectionem adstruunt ita ut populus Regi recte imperanti parere debeat, Rex vero male imperans populo subjiciatur, tale Imperium castrense tumultuarium Aiax, Achilles, & cceteri Heroes ad Trojam volebant, Achilles enim de Regno Agamemnonis, & Menelai sic loquitur: D nos A ridis, siquidem bene imperem.
Parabimus; sin m nud, non parebimus.
Euripid. Iphiger. Aul. v. star. At licet verissimum sit, quod populus Regi talia imperanti, quae manifesto iniqua sunt, parere non debeat, hoc tamen nullum populo in Regem tribuit Imperium. Cci te si populo alicui propositum esset, partiri cum Rege Imperium , fines utriusque potestati assignari deberent tales, qui ex locorum. Personarum, aut negotiorum discrimine facile cognosci potisenti Bonitas autem, & malitia actus, praesertim in civilibus, quae saepe ambiguam habent interpretationem, ad hoc aptae non sunt. cum exinde non possit non sequi summa confusio, siquidem cognitionem de eadem re jure potestatis sub obtentu actus boni, malive hinc Rex, inde populus ad se traheret. Non est autem credibile.
quod ulli populaunquam in mentem venerit, talem rerum pertur
Cceterum, Ut summa potestas penes duos, veluti Regem, RReginam in solidum existat, nulla videtur esse repugnantia: si enim non repugnat, ut Vicarius generalis eandem numero jurisdictionem habeat cum Episcopo, etiam non repugnat, ut duo eandem numero potestatem habeant in civitatem, ita ut penes Regem e. g. stet exercitium, Regina vero non nisi absente Rege administrationem habeat, exemplum habemus in Maria, & ilhelmo in Anglia. Huber. de Dr. civit. Lib. I. Sin. 7. Cap. a. num. ἔρ. o seqq. Sic etiaam si vivente Imperatore Rex Romanorum eligatur, eadem numero Majestas in Imperatore, & Rege Romanorum existit; nec enim assentiri possumus illis, qui Regem Romanorum nudum Imperat
175쪽
ris Uicarium este alterunt, cum contrarium ex Recessibus Imperii satis manifesto colligatur, quanquam Is non nisi absente, vel impedito Imperatore summam potestatem eXercere valeat.
Interim non debemus statim argumentum Regiae potestatis suis mere ex sola rerum externarum specie; licet enim alicui tribuantur Regia insignia, ex eo tamen non continuo sequitur. quod is Regiam potestatem habeat, cum dub modi insignia in liberis quibuςdam civitatibus etiam illis tribui toleant, qui primum dignitate. &aucto. ritate locum obtinent ab, que iubendi potestate, exemplo sit Dux Reipublicae Venetae . cui corona, & titulus serenitatis tribuitur, etiam1i lummam potestatem non obtineat.
Deinde neque argumentum ducere possumu, ex solo nomine, dicendo v. g. hic appellatur Rex: Ergo summam habet potestatem. hic autem vocatur Princeps: Ergo eandem non habet: tametsi enim siex, & Princeps, Regnum & Principatus apud Romanos sibi passim opponantur, velut eX Caesar. Lιb. 7. de Beli. Gast. Cap. . num. I. Tacit. Db. P. Annal. Cap. 17. in n. & aliis appare., saepe tamen factum est, ut haec vocabula confunderentur, &, qui Principes tantum erant, Reges. ac vice versa, qui Reges erant. Principes appellarentur. Sic vetus Germania Reges habuit auctoritate suadendi magis, quam iubendi potestate, ut Tacit. de Morib. German. Cap. Ir. num. o. testatur. Ex adverso Imperatores Romani, postquam palam , & sine ulla dissimulatione Regnum liberrimum tenuerunt. Principes tamen vocabantur. Gr t. cit. Cap. I. g. Io num. r. s sqq. se ibi obrecht, ubi propterea redarguit Bodin. de Republ. LV. r.
VIII. obiectum summae potestatis civilis itidem duplex est, primarium, & secundarium. Primarium constituunt personae subditae, si
cundarium vero territorium , in quo summa potestas exercetur. Urol. Db. a. Cap. I. S. . num. I.
176쪽
3. VIII. De Forma Potestatis Citilis. SUMMARIA.
I. Forma Majestatis consistit in summitate poIestatis in civitatem. II. Imperium potes esse summum, etiamsi absolutum non sit. III. Reyicitur eorum opinio , qui non nis Imperia per successionem A. lata si,mma esse existimant. IV. Imperium non desinit esse Ammum, tamets ad certam tempus delatum sit, ita ut eo la o expiret. V. Pro Munaxuis tamen temporariιs haberi haud possum, qui μου acceperunt quovis tempore revocabile. VI. Uti nec isti, qui summum Imperium alieno duntaxat nomine, non pro No exercent.
VII. Auisnam ergo pro Monarcha temporario habendus sit 'VIII. inrum Dictator Romanus fuerit Monarcha temporarius IX. Sed uet Imperium sub Lege commissoria delatum desinit esse fum
X. Eoi ex faedere asterius Majesatem comiter conservare tenetur, summum Imperium NIInet. XI. Solvuntur contraria.
XII. Imperium non definit esse summum. tampis fudi jure teneatur XIII. Solvitur Objectιo quadam. XIV. Nihil actique smmitati potestatis secit, quod Imperans alteripenseonem solvat. I. Forma potestatis civilis consistit in differentia specifica, qua ab aliis potestatibus distinguitur, quae in eo sita est, quod sit potestas summa. & quidem in civitatem, seu communitatem hominum persectam ; nam per hoc quod summa sit, differt a potestate Magistratuum, nec non parentum, & dominorum in civitate existentium, per hoc autem, quod sit in civitatem, differt a potestate V x Patri S-
177쪽
patrisfamilias extra Rempublicam viventis, quae in ordine suo suprema quidem est, ad Majestatis dignitatem tamen non ascendit. quia familiam duntaxat, non communitatem hominum persectam moderatur, velut supra S. I. num. . diximus.
Quamvis autem potestas civilis pacto forte restricta sit. non tamen propterea desinit esse summa; diversa enim sunt, potestatem esse summam, & esse absolutam, cum summa esse possit, qum sit absoluta, summa enim dicitur, quae non cogitur, aliam potestatem ejusdem ordinis, & lineae re ereri: absoluta autem, quae nullis conventionis vinculis adstricta libere pro arbitrio habentis exerceri potest. Quare salva omnino summitate potestatis civilis exercitium restringi poterit, ac proinde Imperium summum cum absoluto eonfundi non debet; potest Imperium summum esse limitatum, &eontra non summum absolutum; limitatum enim, & absolutum duntaxat modum habendi restrictum, vel liberum denotat, qui naturam rei non immutat. Grin. sepe cit. Cap. s. f. II. num. I. O .aή. Puisendorc Db. I. Cap. o. S. IM
Drant etiam, qui non nis Imperia per successionem delata sum ma esse existimant, quia successio, & electio modi tantum sunt, quihus acquiritur Imperium, ac proinde idem manet Imperium, sive hoc, sive illo modo deseratur; aliis sanis nequidem Imperia per successionem delata essent summa, cum & ipsa ah electione familiae suum ceperint initium, successio autem plus non raseri, quam prima contulit electio: s ergo prima electim non contulit summum Imperium, nec successio conferre potest, quia veteris tantum juria est continciatio. Grol. uti supra S. Io. num. Fo
Deinde nec taperium definit esse summum , tametsi ad certum duntaxat temporis spatium delatum sit, ita ut eo elapso expiret; nam, ut paulo ante diximus, modus habendi non immutat naturam rei, quae eadem manet, sive hoc , sue illo modo habeatur. Cert
178쪽
CertE ex natura rei non repugnat, potestatem esse summam, & mmul temporariam, cum essentia summitatis non consistat in perpetuitate, sed in eo, quod actus Imperii proprio nomine exerceri possint, ita ut nequeant alterius voluntatis humanae arbitrio irriti reddi, quod utique stare potest cum restrictione potestatis ad certum tempus. Praeterea populus rei suae moderator, & arbiter est rErgo lummum Imperium non minus ad certum temporis spatium, quam in perpetuum in alium transferre potest. Interim non inficiamur, quin major dignitas Imperium Perpetuum, quam temporarium comitetur; solent enim homines cum solidiore veneratione Prosequi eos, quos nunquam ad privatam conditionem reda
ctiam iri norunt, quam quos paulo post in aequo sunt conspecturi. V. Plane, qui ius acceperunt, quovis tempore revocabile, quale olim Vandalorum Regnum fuit in Africa, & Gothorum in Hispania, cum ipsos deponerent populi, quoties displicebant, hi pro Monarchis temporariis haberi haud possunt, cum singuli eorum actus irriti reddi queant ab illis, qui precariam potestatem dederunt,
non enim veri Reges, sed ministri tantum sunt eorum, apud quos summa rerum consistit. Grol. dict. Cap. s. s. 11. m. s. ct δι ile
summum Imperium alieno duntaxat nomine, non proprio exercent, veluti sunt curatores Regni ob Regis insantiam, amentiam, aut captivitatem constituti; ramem enim ita constituantur, ut populo non subsint, nec eorum potestas, antequam Rex ad legitimam
pervenerit aetatem, aut lanam mentem, vel libertatem receperit, ro
vocabilis sit, Monarchae tamen temporales vocari haud possunt, quia summum Imperium non suo, sed alieno nomine exercent, Per manet enim jus ipsum imperandi penes Regem, ad quem per iuccessionem delatum est, licet ob infantiam, aut supervenientem sutorem vel captivitatem illud actu exercere nequeat. Tam parum
179쪽
rum tutori communicatur dominium, quod pupillus in res suas habet, ac proinde summum Imperium non nisi alieno nomine exercent, prout iplimet nequaquam se pro veris Maiestatis possessor hus venditant, sed tutorio, & curatorio nomine omnia a se geri publicis, & privatis litteris confitentur. Pussendors. ubi supra g. as.
Pro Monarcha igitur temporario ille demum habendus est, qui summum Imperium ad tempus jure proprio, & tanquam suum possidet, nec illud precario tantum, aut vice alterius exercet, veluti si alicui Regnum eo pacto delatum, & ab eo susceptum sit, ut, si alteri nascantur liberi, illud iis restituat, prout Hercules legitur Sparthae bello captat Imperium Tyndareo hac Lege dedisIe. ut, si quos
ipse Hercules liberos relinqueret, id iis restitueretur. Ut Grol. 6. I a. num. . ex Diodor. refert, antequam enim alteri liberi nascantur.
summam potestatem jure proprio habet, perinde ut privatus tali casu verus interim rei fideicommissariae dominus est , eamque tanquam suam ita exercet, ut ipsius actus nullius voluntatis humanae arbitrio irriti reddi possint, ubi vero existente postea conditione Regnum restituitur, jus Omne, quod Rex fiduciarius hactenus hahebat, in fidei commissarium transit, & ille rursus in privatam sortem recidit. Vitriar. ad Grol. se e cit. Cap. s. min. II.
Aliud exemplum summi Imperii temporarii in Dictatore Romano occurrere arbitrantur Grol. cis. Cap. g. II. num. I. se a. & ibi
Henniges ac Tesmar. suamque opinionem potissimum ex Liv. Lib. I. a Cap. 3 a. usque ad Zo stabilire conantur, ubi cum Q. Fabius contra Dictatoris Papirii Imperium, utut seliciter, pugnasset, damnatus tamen ab eo est ad mortem. Obstabat huic immiti sententiae& frementis exercitus clamor, & venerandi senis patris humillimae preces, & essicax Senatus auctoritas. Nihil impetratum est. Proia vocavit igitur miser parens infelicis filii ad populum. Dictator, etsi provocationi deferre moribus patriis non fuisset adstrictus, tamen ut omnibus de plenitudine tuae Potestatis magis constaret, concessit in concionem, & seditiosis tribunis de jure suo tam magnifice respondiis
180쪽
dit, ut stupentibus, & suam iam vicem magis anxiis, quam ejus, cui auxilium ab te petebatur, silentium indixerit. Successit universus Romanus populus, non ex Imperio agens, sed ad preces, &obtestationes versus. Tribuni quoque inclinatam rem in preces subsecuti. Iam ipse adolescens, jam pater M. Fabius contentionis obliti procumbere m genua, & iram deprecari Dictatoris. Tum demum Dictator, ne jure summo ad invidiam uteretur, delicti veniam dedit, cum solenni tamen protestatione: Vicisse Imperii Maj salem, non noxae eximi P. Fabium, sed noxa damnatum donari populo Romano, donari tribunitia potestatι, precarrum, non jusum auxitium ferenti. Contrariae ex adverso lententiae Praeter Bodiri. Lib. I. de Reptibi. Cap. I. subscribunt Pussendors supra est. Cap. g. I s. Boecier.& Obrecht ad Grol. allig. g. II. qui existimant, Dictatorem Romanum Magistratum duntaxat extraordinarium fuisse, qui intra semestre tempus nomine, ac vice populi summam exercuerit potestatem, neque obesse, quod Dictatura ab initio sine provocatione fuerit, cum intolens non sit, dari Magistratum, abs quo, saltem in certo negotiorum genere, non concedatur provocatio, velut sub Imperatoribus erant Praefecti Praetorio. Lib. un. Is de Ostic. Praefect. Pra
Porro nec Imperium sub Lege commissoria, seu ita delatum, ut Rex Regno cadat, si promissa non servet, summum esse desinit, sed modus habendi saltem erit imminutus, qui tamen naturam rei non immutat: licet enim Rex tali casia Imperium habeat amissibiliter, non tamen illud habet precario, nec vice alterius, sed jure proprio exercet, ita ut ipsius actus nullius voluntatis humanae arbitrio irriti reddi possint. Certe Imperium, quod seudi jure tenetur, non dein sinit esse summum, tametsi ex capite feloniae amitti possit, ut paulo post probabimus: Ergo neque Imperium sub Lege commissoria delatum summum esse desinit, licet ob violatam fidem amitti poLst. Dissentit Vitriar. selae cit. Cap. g. iras. s. duplici ratione nam tus. Prima est, quod Rex, qui imperium sub Lege commi1soria accipit. se subjiciat iudicio populi , vel statuum Regni. Alitra, quod poena infligatur a superiore propter transgressioncm Leg s,
