Jus naturæ et gentium in duos divisum tractatus quorum primus continet jus publicum universale, alter Hugonis Grotii Jus belli et pacis explicatum ... a Ferdinando Sebastiano L.B. de Sickingen Hohenburg. Authore et præside Joanne Sigismundo Stapff..

발행: 1735년

분량: 697페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

quotquot tranquillitatis publicae amantes sunt; quamvis enim Magistratus subalterni inferiorum habita ratione personae publicae sint, respectu tamen superiorum Privati sunt, cum Omnis potestas, quae in Magistratibus subalternis est, tam quoad originem, quam quoad latitudinem, & totum suum esse, ac operari dependeat a summa potestate, eique ita subjiciatur, ut, quidquid faciunt contra voluntatem summi Imperantis, id pro actu mere privato habendum sit. Atque hanc subordinationem non tantum indicat sensus commuinnis, sed & sacrae Probant litterae ad Rom. II. vers 1. ubi Doctor Gentium omnem animam potestatibus subsimioribus subaeram esse jubet, quibus verbis Magistratus etiam inseriores inclusit. Item EpigF. Cap. a. vers. II. ubi Princeps Apostolorum nos aliter vult subjectos esse Regi, aliter Magistratibus, Regi quidem quas praecelIenti, Magistratibus vero tanquam ab eo missis. Quod si contra Reges aliquando a subditis vi quid factum fuisse Iegatur, id vel factum est ex speciali mandato Dei, cujus jus in Reges summum est , vel id

narratur tantum in testimonium divinae providentiae id permitte iis, non in facti humani approbationem. Frustra etiam ab adve sariis opponitur dictum Trajani, cum pugionem Praesecto Praetorio his verbis traderet: Hoc pro me utere , Is recte Impero, si mase, contra me; nullam enim Trajanus in se hisce verbis Praesecto Praetorio contulit potestatem, sed S. P. Q. R. securos tantum reddere voluit de Imperio recte administrando. Conser. Grol. dict. Cap. . S. o. & ibi

Plane si Rex vere hostili animo in totius populi exitium ser tur, quin et hoc casu resisti possit, vix dubium esse videtur; nam qui se hostem totius populi profitetur, hoc ipso Regnum abdicat, cum voluntas pertendi, & imperandi non possit smul consistere. Sed hoc in Rege mentis compote, & qui uni imperat populo, vix accidere posse videtur; si vero pluribus imperet populis, fieri potest, ut in unius populi gratiam alterum velit perdere, Ut colonias ibi faciat. Ita Gror. cis. 6c. q. II. se ibi Uitriar. Ituaest. I . Item Huber. de Iuta cimis. Lib. I. Sur. p. Cap. s. num. ay. σ Io.

192쪽

At quid si Rex non totum populum, sed insgnem tantum ejus

partem velit perdere, poteritne illa adversus tam immanem Regis . saevitiam se armis defendere ' Barclajus utut alias Regii Imperii aufertor fortissimus L b. I. adissus Monarchomos Cap. I. assii mat. Εjus-

dem etiam opinionis est Pussendors. Lib. 7. Cap. g. S. o. s r. tum quod Rex qui in hostem abit, & insignem populi partem perdere vult, eam hoc ipso ab obligatione, qua ipsi obstricta erat, videatur absolvere, tum quod illi, qui ab initio in societatem civilem coaluerunt, aut ei ex post accesserunt, praesumi non possint, naturali defensioni adversus tam immanem Regis saevitiam renunciasse, hoe enim majus esset malum, quam cujus evitandi causi in civitatem

, Coierunt.

XI. 'Ulterius progreditur Groti qui supra cu Cap. o. g. r. num. o. ait. se mix audere indisicriminatim damnare etiam μνήlos, qui ultimo necessitatu praesidio se utantur, ut smcrim comminis boni respectum non δε- ferant. Adducit is exemplum Davidis, qui extra pauca facta testimonium vitae secundum Leges ex.actae habet, & tamen, postquam tum Jonathanis indicio, tum pluribus aliis certissimis argumentis compererat, Regem Saulem vitae suae imminere, armatos circum se. - primum quadringentos, deinde plures aliquanto habuit, quo, im isti iste, nisi ad vim arcendam, si inferreturi Interim nec urbe' invadit, nec pugnandi captat occasiones, sed latebras quaerit, modo in locis deviis, modo apud populos extraneos, & hac Religione, ut popularibus suis nunquam nocuerit. Ita Grol. - XII.

Coeterum licet transmittatur, quod subditi adversus immanem Imperantium saevitiam se tueri possint, hoc tamen primo non aliter poterit procedere, quam si omnia prius ad obtinendam clementia am tentata incassum snt, ita ut nullum remedium aliud supersit. Deinde in hoc rerum statu non ultra arma subditorum iusta esse possunt, quam quatenus exigat inevitabilis defensionis necessitas, ae proinde Regem potestate sua exuere haud possunt, multo minus

193쪽

Iersonae ipsus vim inferre queunt i quis enim, inquit David ad Abiai, extendet manum suam in Chrisum Domini , se innocens eriι I. Reg. ao. Percussit lane David cor suum, eo quod abscidisset chlamydis oram Saulis, dixitque ad viros suos r Propitius sis mihi Domianus , ne faciam hanc rem Domino veo Christo Domini, ut mittam manum meam in eum, quoniam Chlius Domini es. Et paulo post: propitiins mihi Dominuι, ut non mitram moum meam in Christum D mini. I. Reg. a . Adde Grol. ubi supra num. L ct . o ibi Hennig. sed nec coeteris subditis propterea obsequium exuere, aut innoceri- . tem vi armata protegere Permissum est, quia ob injuriam, quae uni fit, reliqui obligatione tua erga Principem non solvuntur, neque metus, ne eadem, vel similis sorte injuria ipsis inseratur, ad obligationem abrumpendam suffiit, cum incertus sit, & peculiares in uno odii caulae elle possint, quae in aliis non deprehenduntur; quod vel maxime procedit, si Rex sub obtentu juris, subornatis forte mislumniatoribus , & falsis testibus innocentem ad supplicium rapere instituat, cum Imperans in exei ditio judiciariae potestatis citra vi

lationem publicae tranquillitatis impediri haud possit. Puisendors. ωbi supra S. F.

Hac tamen inviolabilitate non gaudent, nis veri Reges, qui enim Regium quidem nomen gerunt, populi autem potestati subsunt, quales olim erant Reges Spartanorum, si in Leges, & Rempublicam peccent, non tantum vi repelli possunt, sed etiam, si opus, puniri morte, velut Pausaniae Resi Lacedaemoniorum contigit, nihil enim amplius sunt, quam nudi Magistratus populi, penes quem summum stat Imperium. Deinde hactenus tantum gaudent, quatenus sunt summi Imperantes. si enim inter Regem, & populum. vel senatum Procerum Imperium divisum sit, Regi in partem non suam involanti vis justa opponi poterit, etiamsi dictum sit, belli potestatem penes Regem sore, quia hoc de bello externo intelligi de bet, nam qui summi Imperii partem habet, non potest non jus hahere , eam partem tuendi. Sed & resisti poterit Regi, si is modum habendi Imperii immutare velit, puta si Regnum Hectione. aut succesioria Lese delatum alienando alteri tradere, aut subjicere moliatur ἔ

194쪽

liatur; nam modus habendi non continetur sub Imperio. Idem dicendum. si in delatione Imperii dictum sit, ut certo eventu Regi resisti possit, qui enim jus suum alienat, etiam jus illud pactis imminuere potest. Denique s Rex Imperium vel abdicaverit, vel manifesto pro derelicto habuerit, aut ex Lege commissoria rursus amiserit, vel alias in privatam denuo tortem reciderit, in talem ex post omnia licent, quae in alium privatum licent. Confer. Grol. sese

XIV. -

Uidimus, quid permissum sit in eum, qui jus imperandi habet, aut habuit, superest, ut jam videamus, quid privatis in invasorem alieni Imperii liceat, quamdiu scilicet durat injustae possessionis causa: nam ex quo vitium possessionis purgatum est, ex eo tempore invasor legitimus incipit esse Rhx, ac proinde eadem sanctitate, Rinviolabilitate gaudet, qua ille, qui ab initio ex justo, & legitimo

titulo Regnum occupavit. Antequam autem hoc dubium excutia- mus, prius nobis videndum est, utrum ejusmodi invasori in iis, quae

jubet, parendum sit' dixeris forte, parendum non esse, nam obligatio ad obsequium consurgere non potest, nisi is, qui praecipit, praecipiendi habeat potestatem, qua invasor, quamdiu quidem durat injustae possession s causa, utique destitutus est. At nihilominus dicimus, actus Imperii, quos invasor, dum possidet, instar legitimi Principis exercet, vim habere posse obligandi, non quidem ex in valoris jure, quippe quod nullum est, sed ex praesumpta voluntate ejus, qui jus imperandi habet, cum omnino probabile sit, hunc malle interim rata esse, quae imperat invasor, quam Legibus, & judiciis sublatis summam induci confusionem, modo actus non per tineant ad raptorem in possessione sua iniqua firmandum, nam in his, si possit sine gravi periculo non pareri, parendum non est : Si . autem legitimus Princeps in talem sit conjectus statum, ut neque ipse, quam debet. defensionem subditis suis praestare queat, neque tantae sint subditorum vires, ut invasori citra praesens exitium vale- ant resistere, tunc necessitati cedere, & in iis etiam . quae ad firmandam invasoris poss)ssionem pertinent, parere possunt; quia Prin-eeps expulsus subditis suis obligationem erga se, quantum ad con-

195쪽

servationem iptorum, & declinandis periculis necessarium est. interim , donec fata viam ipsi ad Regnum iterum aperiant, remisisse censetur, quilibet enim Princeps ejus humanitatis esse praesumitur, ut malit subditos suos quocunque modo servari. quam nullo cum fructu perire. Uid. Grol. cit. Cap. . S. I s. &PuffendorLiact. Lib. r. p. I. g. Io. Expedito hoc dubio

Quaeritur jam, utrum privatis talem invasorem alieni Imperii videjicere, aut omnino occidere liceat' N. In tribus casibus id licere, & quidem primo, si bello injusto quis arripuerit Imperium, nec pactio ulla secuta sit, aut fides ei data, sed sola vi retineatur pos-s esito, veluti sit in statu populari. aut post extinctam Regiam familiam privatus fasces, & Regium Imperium vi usurpet; nam hoc casu jus helli manere videtur, ac per consequens in talem invasorem licet, quod in hostem licet, qui a quolibet etiam privato jure interfici potest. Ita Grol. spe cit. Cap. 4. g. IL Existimat quidem Theumar. ibid. LiA C. hoc non aliter procedere, quam si quis sit miles,& Sacramento obstrictus, neque enim jus esse ei, qui miles non sit,

pugnare cum hoste, velut Marcum Catonem senem ad Marcum filium, cum is ab Imperatore missus factus esset, scripsisse resert Cicer. Lib. I. de Osse. Cap. II. Sed male; civitas enim, vel qui Imperium in civitatem habet, unicuique suorum civium facultatem datare intelligitur, eandem contra ejusmodi injustum oppressorem dein fendendi. Unde qui talem invasorem interficit, authoritate publica, non privata eundem interficit. Deinde in bello justo cuilibet iure naturae permissum esse videtur, ea iacere, quae parti innocenti intra justum bellandi modum prolatura confidit, cum innocentem

defendere quivis possit; fortitudo enim, inquit S. Ambros. de Osse. . Lib. I. Cap. s. qua defendit instismos, plena justitia es: imo si id facile,& sine incommodo suo fieri queat, ex Lege charitatis etiam defendere teneatur. Dictum Catonis rigorem duntaxat respicit disciplinae militaris Romanae, ut advertit Grol. Lib. s. Cap. II. f. r.

num. a.

XVI. Se

196쪽

Secundo invasor Imperii dejici, aut interfici potest, si ante i vasonem Lex publica extiterit, quae unicuique potessatem faciat, occidendi eum, qui hoc, aut illud, quod in aspectum cadit, ausus fuerit, qualis erat Romae Lex Valeria, si quis injussu populi Magistratum gereret, quod non eatenus tantum procedere videtur, quatenus in actu occupandi, & invadendi constitutus est , sed etiam postquam occupavit, secus ac existimat Uitriar. eis. Cap. .a I. modo pactio non sit lecuta, aut fides invasori data; tametsi enim quis summum Imperium, aut ejus partem vi injusta occupaverit, nisi tamen pactio secuta, aut fides illi data fuerit, invasionis vitium purgatum dici haud potest: Ergo pristinus Imperans retinet summam potestatem civilem, ac per consequens etiam Lex ab eo lata luam retinet vim, & esticaciam, atque adeo talis invasor non minus post occupatum Imperium, aut ejus partem, quam cum ille in actu invadendi, & occupandi constitutus est, ab unoquoque interfici potest. Certe invator semper actu vim inseri Reipublicae, quamdiu invasionis vitium non purgatur : Ergo si in actu invadendi, & occupandi constitutus a quolibet occidi potest, etiam occidi poterit, postquam occupavit. Denique ille, qui summum Imperium habet, extra omne dubium talem invaserem jure belli rursus dejicerei & interficere potest: Ergo etiam alteri id faciendi per Legem generalem facultatem dare potest, ac proinde si ante ininvasionem data sit, illa etiam post occupationem injustam eo usque perdurat, donec vitium invasonis fuerit purgatum.

XVII.

Tertio invasorem Imperii dejicere, aut omnino occidere licet, si dilena accedat auctoritas ejus, qui verum jus imperandi habet ridem dicendum, si accedat auctoritas ejus, qui Regis infantis tutor

est, qualis erat IVada, cujus jussu Athalia Regno depulsis, & interfecta fuit. R V. Cap. II. o a. Paralipom. Cap. as. Dissentit Hornius, qui ipsa invaloris possessione, & dejectione veri Regis Imperium statim ad invasorem transferri arbitratur. Sed male; nam primo vis injusta titulus habilis non est ad conserendum Imperium. Deinde

197쪽

Deinde si praedo mihi e . g. servum per vim eripuerit, dominium non amitto. licet dissicilis sit ejus persecutio : Ergo nec Rex amittit Imperium, tametsi invasor possessionem Regni apprehenderit. Certe possessio rei amitti potest, quin propterea amittatur ejus do minium i Ergo ex eo, quod possessio Regni amissa sit , male insertur, etiam jus imperandi amissum esse. Henniges. ad Grol. saepecit. Cap. q. S. II.

XVIII.

At quid, si invasori jam fides, & quidem jurato data esset, an ille hoc etiam casu accedente auctoritate ejus, qui verum jus imperandi habet, aut eius tutoris, si is adhuc infans sit, ab unoquoque interfici poterit Negativam tuetur Boecter. ad cit. 3. II. Affirmativam vero Hennig. dict. loc. & D. Balthas. ern her. in Element. I. Res G. p. as. S. I s. Quibus assentior ; quamdiu enim legitimus imperans lubditos obligatione fidei, qua sibi tenentur, non ibi vit, aut solvisse praelum itur, tamdiu illi eandem alteri promittere haud pota sunt, & si promittant, promissio ob desectum potestatis iplo jure nulla est, cum obligationem, qua legitimo Imperanti adstricti sunt, eo invito excutere haud possint. Τendit ergo ejusmodi juramentum fidelitatis in praejudicium legitimi Imperantis, ac per consequens obligatorium haud est. Quare accedente ejus auctoritate talis invasor non minus post, quam ante fidem datam interfici poterit.

XIX.

Extra haec privato non licet invasorem summi Imperii vi dejicere, aut occidere, quia fieri potest, ut is, qui jus imperandi habet, malit invasorem in possessione relinqui, quam periculosis, & cruenini tis motibus occasionem dari, qui plerumque sequi solent violatis, aut intersectis illis, qui validam habent factionem in populo, aut

etiam extraneos amicOS. Certe an verus Rex rem in ejusmodi pe- , riculum adduci velit, incertum est, cujus voluntate non explorata

non potest vis esse justa. Maxime autem in re controversa judicium sibi privatus sumere non debet, sed possessionem sequi. Grol. Iaptus cit. Cap. . S. δ' O seqq,

198쪽

De corurariis siumma Potesatis civilis.sUM MARIA.

I. Summam Imperium volente Imperante expirat primo abdicasione.

II. Utrum abdicans successoris subditus Aas III. Secundo alienatione, modo Imperans id pleno, O absoluta Aminii

jure habeat, alias verius es, Imperiam non amitii. IV. Tertio derelictione facto quodam declarata. U. Δ ιarrio derelictione praesumpta, non tamen statim aliquis Imperium pro derelicto habere censetur, si id negligentius euret. VI. Recensentur modi, quibuι summum Imperium desinis Imperante.

Contraria sunt modi, quibus potestas civilis rursus exspirat. Ex spirat autem vel summo Imperante volente, vel invito. Uoluntas vel est vera, vel prael.mpta, Vera porro vel expressa, vel tacita, seu facto quodam declarata. Expressa voluntate exspirat summum Imperium, si quis disertis verbis id abdicet, nam cedere jure suo quivis potest, modo usum rationis, & liberam rerum suarum administrationem habeat, & quamvis singulari alicujus populi Lege caveri possit, ut, quod quis semel capessivit Imperium, sine populi , aut Procerum Regni consensu amplius abdicare nequeat, vix tamen apud ullum populum Legem talem extare credo. Interim non nego, quin abdicatio, bellis Praesertim incumbentibus, quandoque in Reipublicae inguriam tendere possit. Exempla spontaneae abdicationis plura occurrunt. Sic Carolus U. Imperator fasces imperiales libera voluntate depoluit. Sic priore saeculo Christina Regina Sueciae, obnitente Gentis Suecicae, & Ordinum voto, in plonis Comitiis Insignia Regalia exuit, & Casimirus Rex Poloniae con- tra opinionem , & exspectationem Senatorum Regiam abdicavit dignitatem.

199쪽

Dubitari potest, utrum post abdicatum Imperium.abdicans se ditaris subditus fiat i v. Interesse, utrum in abdicatione pactus sit independentiam, ut Christina Regina Sueciae secit, vel non. Illoeasu non fit subditus, qui enim paciscitur indepengentiam, eximiarur Imperio, cum independentem esse idem sit, ac nemini esse subjectum. Interim talis exemptus non amplius prioris civitatis pars manere videtur, cum in eadem civitate inter imperantes, S subj ctos medium non detur di Erit ergo in statu naturali constitutus, si tamen extra fines Imperii, in quo independentiam pactus est, sexonferat, in libero aliorum Imperantium arbitrio situm erit, utrum illam independentiam in suo territorio agnoscere velint, vel non; nam pactum non egreditur paciscentium personas. Humanitatis igitur, & indu entiae, non juris erat, quod paulo ante nominatae Regina Sueciae tum in Gallia, tum Romae pro independente , Mnemini subjecta agnita & habita fuerit. Huber. de I C. Lib. r. Sin. Cap. c. m. Ist. se a o. Si autem abdicans Imperium independentiam pactus non sit, eundem omnino subditum fieri existimo, nec enim ob id, quod Imperium abdicaverit, pars civitatis esse desinit. inter imperantes autem, & subditos iis eadem civitate medium non datur; interim nihilaminus eidem ob memoriam pristini fastigii Eultum, reverentiamque. exhibendam, esse censeo, quia ipso Regim

ne praeced nil sibi devinxit populum , ut gratitudinis & reverentiae nexu ipsi maneat illigatusis Osiand. x Τesinaris ad Grota LA F Cap. S. P.

Secundo volantare Imperantis expressa summum amittitur Imperium alienatione, modo id pleno, & absoluto dominii jure habeat, secus verius nobis videtur, Imperium non amitti, cum talix alienatio nullius momenti sit, quae autem nulla sunt, nullum habent juris effectum di nec dici potest , esse tantum nullam respectu illius, in cujus gratiam fit, non etiam ex parte alienantis, qui enim jus iuum alteri cedit, non alitec id dimittere velle censetur, quam si illud in cessionarium transeat, timore cujus solius gratia id dimitte re vult: Ergo si transire non possit, non creditur id velle dimittere..

200쪽

Unde frustra opponunt advertarii, quod Rex alienando Regnum eidem renunciet, cum non simpliciter, & absolute renunciet, sed sub hac tantum conditione. si cum effectu juris Regnum in alterum transferri valeat, qua conditione deficiente non intelligitur Regnum dimittere velle. Grol. cu. Cap. . g. Io.& Uitriar. ibidem E a.

Tacita voluntate summum amittitur Imperbum derelictione facto declarata, quid enim interest, utrum verbis, vel facto quis v ltintatem suam declaret Exemplum nobis praebet Henricus tertius Poloniae Rex, qui audita morte fratris Caroli noni Galliarum Regis clam se Cracovia subduxit. Unde Poloni insequente anao Stephasium Batori Principem Transylvaniae Regem creavere.

Praesumpta voluntas abdicandi Imperium elicitur ex silentio, qua . enim scit, Regnum suum ab altero tanquam proprium possideri, &Cum contradicere posset, tempore immemoriali tacet, id derelinquere censetur, qua de re supra satis dictum est. Interim licet quis Imperium sibi commisium negligentius Curet, non tamen Propterea id statim pro derelicto habere censetur, quia nec privati res suas pro derelictis habere creduntur, quamvis eas negligentius Observent: Ergo multo minus Imperium censetur pro derelicto ha-hitum, tametsi id negIigentius curetur, cum lummum Imperium tanquam res longe nobiliisma non tam facile deseri soleat, quam Tes privatae; gratias quidem populo Romano egit Antiochus, quod nimis magna procuratione liberatus modicis terminis uteretur. Ualer. Max. Lib. I . CV. r. At pauci nostra aetate sunt Antiochi, qui, vis potius praeesse, quam iubesse vult. Ad excludendum igitur ani mum derelinquendi sussicit, si aliquos summi Imperii actus exerceat , licet coeteroquin Imperium negligentius curet. Grota cic cap. Φ.

Invito Imperante summum Imperium desinit primo lapsu temporis , ad quod delatum est; nam, ut supra ostendi. ex natura rei

SEARCH

MENU NAVIGATION