Jus naturæ et gentium in duos divisum tractatus quorum primus continet jus publicum universale, alter Hugonis Grotii Jus belli et pacis explicatum ... a Ferdinando Sebastiano L.B. de Sickingen Hohenburg. Authore et præside Joanne Sigismundo Stapff..

발행: 1735년

분량: 697페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

non repugnat, summum Imperium ad certum tempus deserri, ita ut eo elapso exspiret. Secundo desinit, si Regnum laudate ex capite feloniae .amissum sit. Τertio si casus Legis commissoriae, sub qua Imperium delatum, existat. Quarto interitu populi. Quinto occupatione bellica. Sexto denique morte ejus, qui summum Imperium habuit, quo casu illud quandoque ad populum revertitur , quandoque vero non revertitur: interest nimirum , utrum Regnum sit patrimoniale, vel non - patrimoniale. Si patrimoniale, non aliter morte Imperantis Imperium revertitur ad populum, quam si ille sine omni haerede decesserit, si enim haeredem ex testa mento, vel ab intestato habeat, Imperium in haeredem transit, si autem nulla edita voluntatis significatione, nullo etiam relicto consanguineo mortuus sit, omne jus, quod habuit, penitus interiit, ac proinde populus, qui in ditione ejus suerat, sui juris existit, nec enim Imperium inter eas res est, quae primo occupanti cedunt, ni- s, qui subditi fuerant, libertatem suam ultro deserant. Si vero Regnum sit non- patrimoniale, reseri, utrum electione, vel succeiasoria Lege delatum sit. Illo casu morte Imperantis Imperium ad populum redit, nec citra novam electionem in ejus filium transit. Hoc autem casu non aliter revertitur ad populum, quam si cum ipso simul samilia Regnatrix desecerit.

I. XI. De Regia tutela. . SUMMARIA.

I. Si Regnum devolvamr ad eum , qui nondum regnipeum est, tam. locus sis tutela. II. Cainam tutela Regia debeatur, si nulla Lex publica hac in parte ad-

III. Raamdiu tutela Regia dures t

Modsi Regnum vel ex praesumpta voluntate Regnantis, vel ex. Lege successoria devolvatur ad eum , qui propter teneram altatem nondum, ut Liv. GLa . CV. . loquitur, regnipotens est, hoc isitirm by Cooule

202쪽

hoc casu sana postulat ratio, ut Imperium interim, donec Rex adlegitimam pervenerit aetatem, per tutores administretur ; qui enim vult, ut & illi in Regno succedere possint, qui administrationis nondum sunt capaces, necessario simul velle debet, ut eandem interim alii nomine Regis in se suscipiant, quod & moribus omnium p pulorum receptum esse constat. Bene Imperamr noster in s. o. Ins. de Attilian. imor. Impuberes, inquit , in tutela esse naturali iuri conveniens est, ut is, qui perfecta at uis non es, alterius tutela regatur. Hoc igitur latis certum est. At Dubium non leve superest, cuinam tutela Regia debeatur, si nulla Lex publica, quae imprimis spectanda est, hac in parte adsit videtur interesse, utrum Regnum sit patrimoniale, vel non - patrimoniale. Si patrimoniale, porro refert, utrum pater testamento tutorem dederit, vel non. Illo casu is tutor erit, quem pater constituit: si enim Rex de ipso Regno patrimoniali pro libitu disponere potest, ita ut ejus voluntas non minus servanda sit, quTim privati patrisfamilias testamentum, multo magis is de tutela disponere poterit. Hoc autem casu mater tutrix erit, quippe quae jure natu- rear in liberos, qui per lubricum aetatis se ipsos regere nequeunt, ex titulo generationis non minus Invierium habet, quam pater, juri autem in personam naturale consequens est jus in res. Si vero mater vel nolit esse tutrix, vel non adsit, is tutor erit, quem familia Regnatrix elegerit, quoniam par omnium jus esse videtur ; licet enim non desint, qui hoc casu tutelam proximo successori deserriputent, eorum tamen sententiae accedere haud possumus, cum res plena periculi sit, Reges pupillos suecesibris tutelae committere; tein stantur enim historiae, quod multi ex illis ejusmodi pupillos veneno, aut armis sustulerint, ut Regno potirentur ; censetur aute defunctus Rex noluisse, ut post mortem tuam pupillus tutelae tum Reipublicae, tum ipsi pupillo adeo periculosae comittatur, cujus Prae-1umptae voluntati in Regno patrimoniali omnino standum est. Quod si Regnum sit non - patrimoniale, rursus interest, utrum pater testamento tutorem dederit, vel non. Illo casu iterum is tutor

203쪽

non- patrimoniali a patre testamento tutorem dari non posse, conatrarium tamen nobis verius esse videtur, cui enim populus curam salutis publicae commisit, eidem simul etiam electionem tutoris gii commisisse censetur hoc ipso, quod in delatione Imperii potestatem de tutela disponendi sibi expresse non reservaverit, quam sententiam multa etiam comprobant exempla; si tamen populus videat, tutorem testamento datum aut non idoneum, aut suspectust esse, integrum eidem erit, a voluntate paterna recedere, &alii tutelam Regis impuberis deferre. Hoc autem casu ulterius refert. utrum in tali Regno etiam taminae ad successionem admittantur. vel non. Si & taminae successionis capaces sint, matrem Regis putilli tutricem fore existimo , nam ex eo, quod populus foeminas quoque ad successionem admittat, coniectura nascitur, quod etiam . matrem, utpote Cui ipsa natura in personam Regis impuberis Imperium dedit, ad ejus tutelam velit admittere. Si vero populus minas a successione excluserit, etiam matrem a tutela excludere voluisse censetur. Si denique mater vel nolit, vel non possit ese t trix, videtur in arbitrio populi, aut Procerum Regni stare, cuinam tutelam Regis impuberis deserre Velint. Conser Nicol. Hert. de Tis. rel. Reg. Sect. I. g. Io. se seqq. BOhmeta in I. P. U. Part. βpecial. Lib. s. CV. . g. ar. Grol. qui tamen ex Parte a nobis dissentit, Lib. ε-Cap. I. g.

Durat autem tutela Regia tamdiu, donec Rex ad eam pervenerit aetatem, quam Vel mos, Vel Observantia, vel Lex publica Regni ad capessendum Regimen definivit, velut in plerisque Europae Regis nis definita est: sic enim Reges Galliae Regnipotentes fiunt post a num decimum tertium Completum, eadem aetate etiam Reges Lusitaniae, & Hispan. ad suscipiendam Regni administrationem admitti refert Hert. cit. dissera. Se a. a. f. . Si vero aetas nec more, & obseruvantia, nec Lege publica Regni definita si, tanta hoc casu jure naturae in Rege ad finiendam tutelam requiritur aetas, ut is populum sibi commissum saltem accedente prudentum consiliariorum auxilio regere possit. Quod s desuper nascatur dubium, potestas hoc d eidendi in Regno patrimoniali domui Regnatrici, in non is patrimoniali vero populo, aut, qui Populum repraesentant, Proceribus videtur competere. Confer Hert. dict. Se . a. S. I. PARS

204쪽

PARS TERTIA

De muribus sum e Potesatis civilis

Euosita fuit superiore parte natura summae Potestatis in com- . muni, superest, ut jam ejusdem jura in specie qxcutiamus, quae commode ad tria genera reduci posse videntur; vel enim imis mediate respiciunt personas, ut jus serendi Leges &c.. vel res privatorum , ut jus imponendi tributa, & vectigalia &c.. vel denique Ulum territorium, ut jus exstruendi fortalitia &c. de quibus ordine agemus, itae tamen, ut eae, quae passim in jure etiam Privato tradi selent, paucis absolvamus. Sit igituc

CAPUT LDe Puribus Potesatis civilis, qua P immediate personas respiciunt.

De Iure ferendi Leges.

sIM MARIA

L --servatisnem emitis scies alia potestas ferendisrum Legum es omnino necessarian Definitur Lex civilin L. Dividitur Primo in Imperantem, se preminensem IV. Secunia in pracepravam se parnalem. Via Terrio in prohibemnem , O miramim... UL arto

205쪽

VI. Euarto in favorabilem o odios . VII. Legem civilem ille demum ferre potest, penes quem summa in civitarem potes- residet. VIII. Si Regina nupserit, quisnam Leges ferre possit, an Isia, vel e s

ritus ΙX. Ruid requiratur , ut quis Legum civilium vineiao obfringatur tX. Sulaeti perpetui non a ter Legibus sua Reipublica obligantur, quam si praesentes sint. XI. Susscia, tamen, eos moraliter sestem praesentes esse, licet plasi cesimi absentes. XII. Etiam subditi temporarii Legibus civilibus istius Reipublica, ubi interim existunt, obligantur. XIII. Nise vel talis Lex sit, qua veram, se proprie dictam subjectionem supponit. XIV. Aut nihil intersu ad felicitatem Reipublica, utrum Ham obser

vent, vel non.

XU. Subditis tamen temperariis accensieri haud possunt persona lega.

torum.

XVI. Multo minus ipsi Fupremi Principes, si in asieno territorio existant. XVII. uirum ipsi Legislator suis Legibus obligetur 'XUIII. Leges Regni civiles in actibuι Regum privatis locum habent, nisi sint poenales, se coacti . XIX. Aut nisi ex circumstantiis appareat, quod Reges ejusmodi acta a communibus Regni Legibus immunes esse velint. . Utrum persona Ecclesastica Legibus civilibus obligentur tXXI. Legibus civili ι praecipi pessint soli adim potius, honesti, se qui non nimis ardui, ac difficiles sunt. XXII. Possunt non tantum actuι justitia, sed ct aliarum virtutum mo

ralium praecipi. - . ε

XXIII, Prohiberi possunt non tantum actus ruries, sed etiam indisserenis

us, imo es qui per se, ac in su/hecie bonesti sunt.

206쪽

XXIV. Permitti Renique possunι non solum honesa, ct indisseremia, sed quandos etiam inhonesta. XXV. AFriis forma Legum civilium tum interna, tum externa, qua pasterior sat in promulgatione. XXVI. A quonam tempore Leges civiles obligare incipiant f XXVII. Leges civiles, si justa Ilat, obligant non tantum pro foro externo, sed se interno.

XXVIII. Euid dicendum sis do Lesbis in praesumptione fundatis XXlX. Unde colligi possit, quod Lex in praseumptione alie in facti, vel potius universalis periculi fundata sit fXXX. Lex civilis par alis pura, aut disjunctive mixta regulariter non obligo ad actum vel omissionem actus. XXXI. Si autem sit conjunctive mixta poenalis , regula iter obligat in consilentia ad actum, vel omissionem actus. XXXII. An, s quatrem Leges civiles parnales obligem ad paenam XXXIlI. An, se quatenus Leges ,ritantes in confitentia obligent XXXIV. Asseruntur contraria Legum civIlium.

INter Iura summi Imperii, quae immediate personas respiciunt,

primum locum tenet potestas serendarum Legum, utpote ad conservationem civilis societatis omnino necessaria ; in Legibus, inquit Aristotel. Lib. r. Rhetor. Cap. . consistis salus civitatis, & recte ilunt enim Leges tutela Proborum, strenuin improborum, firmamentum tranquillitatis publicae. Mens, se animus, ait Cicer. pro

Cluent. se consilium, o sententia civitatis posita es in Legibus e urcorpora mura fine mente, sic es itaπ fine Lege suis partibus, uι nervis, ac sanguine, cir membris uti non potes. II. Definiri. solet Lex civilis ex S. Oma, quod si ordiratio rationis in bonum communitatis politicae ab eo, qui curam illius habet, promulgata.

207쪽

Dividitur I. in imperantem, & permittentem. Imperans PONro vel est praeceptiva, vel prohibitiva actus. Illam vulgo affirmativam : hanc vero negativam appellant. Lex permissiva vel continet permissionem plenam, vel minus Plenam. Plena permisso est, quae jus dat ad aliquid omnino licite agendum, ac proinde

agentem etiam in foro interno securum reddit. Minus plena vero. quae tan m impunitatem tribuit in foro externo. in soro conscientiae autem agentem tutum non reddit. Sic jure Romano permi Lsum est marito adulterum vilis conditionis in fagranti cum sua uxore domi suae deprehensum occidere. L. a . in prim j ct L. o. Coae ad Leg. DE de adulter. Grol. Lιb. I. Cap. I. f. II. Num. a.

IRDividitur II. in praeceptivam, R poenalem. Praeceptiva dic tur, qua simpliciter aliquid praecipitur, vel prohibetur absque hoc, quod poena dictetur transgre ribus. Poenalis vero, quae poenam minatur transgressoribus: estque vel mere poenalis, vel mixta. M re poenalis dicitur, quae solius poenae mentionem facit absque hoc, ruod actum explicite praecipiat. vel prohibeat. Mixta vero . quaeuo continet membra. in quorum primo aliquid praecipitur, vel prohibetur. in altero autem poena praefigitur transgressoribus, & vel mixta est verbis conjunctivis , vel disjunctiviso Lex conjunctive mixta dicitur, quae & actum praecipit, vel prohibet, & simul poenam minatur transgressoribus. Diqunctive vero mixta vocatur.

quae sub disjunctione actum praecipit, veI prohibet, & poenam m

Dividitur III. in Legem prohibentem R irritantem. Prohibens

dicitur. quae actum riuoe prohibet. Irritans vero, quae actum et am jubet esse irritum. Quamvis autem rure civili Romano omnis Lex prohibens sit etiam irritans, nis contrarium aliunde colligatur, , , per text. expresis. in L s. Coae de Legis. hoc tamen non est ex vi nudae prohibitionis, sed provenit ex virtute novae illius Legis, quam alii

208쪽

alii populi sequi necesse non habent; diversa enim sunt, prohibere.& irritum quid facere, ac per consequens non eo ipso, quod Legislator civilis aliquid prohibeat, illud, si contra prohibitionem factum fuerit, etiam irritare velle centetur, cum prohibitio vim suam exserere possit per poenam vel expressam, vel arbitrariam. Grol. Lib. a. CV. F. S. IOLVI. Dividitur IU. in favorabilem, & odiosam. Favorabilis dicitur,

quae ex fine suo primario alicui favere intendit, tametsi hic favor cum damno alterius necessario connexus sit. Odiosa vero, quae malum alterius habet pro motivo. Lex favorabilis. nisi contraria Legislatoris voluntas aliunde colligatur, amplam recipit interpretationem, odiosa vero per se loquendo strictae inte retationis est. In dubio Lex favorabilis potius censenda est, quam odiosa, quia de Legislatore merito praesumimus, quod beneficium potius voluerit conserre, quam Plectere vel coercere.

Causa essiciens Legum civilium est Legislator. Potest autem Legem civilem ille demum serre, penes quem summa in civitatem potestas residet; Legislatio enim est unus ex praecipuis actibus gubernationis Reipublicae: Ergo per se spectat ad potestatem gube nativam Reipublicae. Deinde Lex totam obligat communitatem :Ergo ferri debet ab eo, qui superior est communitate, cum aequa lis aequalem nequeat Legis vinculo constringere. SuareZ de Legia Lib. I. Cap. I. num. s. ct seqq.

VIII.

Quaeri potest, si Regina nupserit, quisnam Leges ferre possit 'an Illa, vel ejus Maritus vera, & usu ipso comprobata sententia stat pro Regina, quia ex natura rei nec summa potestas, nec summae potestatis exercitium per nuptias in maritum transit, sed penes uxorem remanet, cum non repugnet, sceminam subesse marito quoad ulum matrimonii, Regimen familia, & educationem liberorum,

praeesse vero quoad gubernationem politicam Reipublicae. Suarea de Legib. Lib. s. Cap. p. num. ro. se seqq. Aliud dicendum soret, si ., A a a Regina

209쪽

Regina summam potestatem titulo dotis in maritum transtulisset, vel saltem liberum, & ab ea independens summae potestatis exercitium eidem permisisset, quorum tamen neutrum in Regno haereditario. & lineali sine populi, aut qui populum reserunt, Procerum eonsensu fieri potest. Vid. Part. a. f. R. num. Io. o I P.

Subjectum Legum civilium lunt subditi Legislatoris usu rationis praediti. Duo igitur concurrere debent, ut quis Legum civilium vinculo obstringatur. Primum est, ut Legislatori subjectus sit . quia Lex est commune praeceptum obligans eos, quibus imponitur, nemo autem praecepto obligari potest, nisi qui praecipienti subiectus est. Alterum, ut usum rationis habeat, nam Lex est moralis regula humanorum actuum, ac proinde non potest dirigere eos, qui usum rationis non habent, cum sint inhabiles ad vim Legis intellis gendam. X. Duo autem sunt genera subditorum, alii enim sunt perpetus. alii temporarii. Perpetui dicuntur , qui ex causa permanente in aliqua Regione commorantur. Temporarii vero, qui transeundi, aut morae exiguae causa alicubi sunt. Perpetui haud dubie Legibus suae Reipublicae tenentur, modo in territorio Legislatoris existantis enim extra illud constituti sint, illis haud tenentur, quia Lex u limo respicit felicitatem territorii, in quo Legislator constitutus est tanquam caput ad illam suis Legibus procurandam. Unde potestatem serendi Leges non aliam accepit, quam in quantum ea necessaria est ad hujusmodi felicitatem promovendam, ad quem finem per se loquendo nihil conducit potestas ligandi subditos extra territormum existentes, cum transgressio, quae fit extra territorium Legem serentis, ejus Reipublieae nullum inserat damnum. Alia ratio est praecepti, hoc enim subditum obligat, etiamsi is extra territorium praecipientis existat, quia ultimo respicit privatam selicitatem subditi, cui expedit, ubique loeorum obligari posse, R ideo obligatio praecepti inhaeret ossibus illius. P. Haunold. de I s I. Tom. s. Tradi. I.

210쪽

XI. Plane aliquando Legum civilium vis etiam ad subditos absentes

extenditur, si enim absens in territorio ponat actionem prohibitam , vel non Ponat actionem praeceptam, perinde delinquit in Leges territorii, ac si corpore praesens esset, quia licet physice absens sit, moraliter tamen praesens esse censetur, cum transgressionem Legis in territorio suae Reipublicae consummet, quod sussicit, ut subditus Lege obligari possit; nisi enim Legislator certas actiones praecipere, vel prohibere posset subditis etiam extra territorium suum existentibus, non postet is commodis, & utilitati suae Reipublicae satis providere, ac Proinde careret potestate necellaria ad bonum, &felicem statum territorii. Sic si Lege tuae Reipublicae supplicium rotae veneficio sit praestitutum, poenam hanc incurris, licet ex territorio alio venenum transmiseris, quia moraliter deliquisse censeris in territorio tuae Reipublicae, cum flagitium ibi voluntate tua suerit consummatum, alias sane parum prospectum esset disciplinae publicae, si subditis physice ablentibus ostendere liceret quietem territ rii, cum parum intersit, utrum per causam Physicam, vel moralem vincula tranquillitatis publicae dissolvantur. Similiter si Lex omnibus reditum praecipiat, quos hello forte Reipublicae illato abesse

contigerit, qui non revertuntur, cum reverti pollent, in Legem hanc committunt, cum enim in territorio se non sistant praesentes. adeoque non ponant actionem praeceptam, moraliter censentur de

linquere in territorio, quia ibi censetur aliquis delinquere, ubi non facit, quod ibi iacere deberet. Hau nold. ubi supra num. fg. O ra.

Porro etiam subditi etemporarii Legibus eivilibus illius Reipublicae, ubi interim existunt, obligantur, quia ad gubernationem populi moraliter necessarium est, ut, qui eidem vel ad tempus se admiscent, conformes se reddant ejus populi institutis, R ideo Rerumpublicarum Rectores non aliter peregrinis transitum, aut commorationem in suo territorio concedere censentur, quam si illi eorum jurisdictioni, & Legibus tamdiu se subjiciant, quamdiu ibidem

SEARCH

MENU NAVIGATION