장음표시 사용
211쪽
commorantur. Unde hoc iplo, quod territorium alienum intrent illius jurisdictioni, & Legibus se submittere intelliguntur. Sic lege.
qua privatis venatio interdicitur , aut propter caritatem annonae prohibetur exportatio frumenti, etiam exteri obstringuntur. Grota. Lib. a. Cap. a. S. F.
. , XIII. Plane si talis Lex sit, quae veram & proprie dictam subjectio. nem supponit, ea ad subditos temporarios haud pertinet, quia Leges non alios obligant, quam quos Legislator vult obligare. Si autem talis Lex sit, quae veram , & proprie dictam subjectionem supponit. Legislator vult tantum obligare subditos proprie & stricte dictos, in quos scilicet omnia jura summae potestatis exercere potest, ad quam classem, ut per se manifestum est, subditi temporarii haud pertinent. XIV. . Deinde nec illis Legibus tenentur exteri, quas sive observent, sive non observent, ad felicitatem Reipublicae nihil facit, veluti sunt Leges, quibus cohibetur nimius vestium luxus; finis enim earum est praecavere, ne subditi vere tales cum praejudicio selicitatis publicae facultatibus se exhauriant, cum intersit Reipublicae cives, ET subditos habere locupletes. Utrum ergo subditi temporarii Leges illas observent, vel non, in Ordine ad selicitatem territorii, ubi per breve tempus morantur, nihil facit; licet enim nimio vestium luxu hona sua Sispent, hoc tamen non cedit in prajudicium illius Reipublicae, ubi interim existunt, sed alterius . cujus veri, ac proprie dicti sunt subditi: si tamen periculum sebesset, ne & subditi vere tales paulatim ejusmodi Leges spernere incipiant, etiam peregrini
illis se accommodare tenerentur.
Coeterum iubditis temporariis accenseri haud possunt personae legatorum, quia Iure Gentium Perinde habentur, ac si non existerent in territorio illius, in cujus Aula morantur, ac proinde Legiis . bus civilibus alienae Reipublicae neutiquam tenentur. Unde nec in loco Diuitigoo by GOrale
212쪽
Multo minus subditis temporariis annumerari possunt supremi Principes, si in alieno territorio existant, aut commorentur; ubiis eunque enim Rex existit, summam ille in suos subditos potestatem retinet: Ergo non fit subditus remporarius, cum implicet habere summam potestatem, & simul altiori potestati ejusdem ordinis, &lineae subjectum esse. Igitur jure merito Maria Regina Scottae noluit Angliae Legibus se subjicere, etsi in Anglia moraretur, testata,
ut Telmar. Db. a. Cap. a. q. s. tit. R. ex Cam en. reseri, vel misi es perire se malle, quam subitam se agnoscere, cui male reponebant Angli, quamvis non Igmariam, temporariam ιamen eam e se subdiram , cum do Prιncpes Aseluti quoad auctoritatem Regiam simal in ano Regno esse nequeant, quasi vero quidquam decedat Regiae pote- flati , si Rex exterias in alterius Regis territorio existens Regiam au ctoritatem. & potestatem in suo, subditos retineat Recte Cass. de Iur. CY Iud. Legat. Section. poster. num. as. manet, inquit, una in una civitate potestas summa, quam acter in eam exerera, alter in ea haberarridem, sed non in eandem.
Cum igitur Legum civilium vinculo ille demum constringatur, qui Legislatori subjectus est, ideo per se sequitur, ipsum Legislat rem suis Legibus directe neutiquam obligari, cum nemo sibi ipsisuriectu, esse possit; si tamen Lex respiciat materiam summae potestati, ac subditis communem, Legislator Lege sua saltem indirecte
tenetur, tanquam Principalis Pars communitatis politicae. Ηau-nold. eis. Sonιr. o. S. I. num. s . Dn. Gletle ubs supra num. ν.
Quodsi Leges Regni eiviIes actum aliquem irritum, aut irrita. hilem reddant, tunc interesse videtur: utrum id in favorem age iis, vel in ejus Poenam sit constitutum. Illo casia ejusmodi Leges etiam
213쪽
Iyx a -- Ο Η - etiam in actibus Regum privatis, quos cum subditis celebrant, locum habent. Sic si Rex in contractu emptionis ultra dimidium a subdito laesus sit, dubium mihi non est, quin eidem, si jus Romanum in Regno sit receptum, remedium L. a. Coae de Rescis. venssit. competat, quia Rex in dubio voluisse pririum itur, ut actus ipsius communem Legum regulam sequantur, ac proinde non aliter conistrahendo subditis se obligare voluiiIe intelligitur, quam salvis juris remediis, quae Per communes Leges Regni privatis indulta sunt. Hoc autem casu arbitror, illas locum non habere, quia Leges poenales, & coactivae respectu summorum Imperantium vim suam ex serere haud possunt, punitio enim, & coactio inter punientem, &punitum, cogentem, & coactum di nctionem supponunt realem. cum nemo se i plumipunire, aut cogere queat. GrOt. Db. a. CV. L . g. a. o s.
Plane si ex circumstantiis appareat, quod Reges actus suos, quos non ut Reges , sed Prix atorum instar cum subditis celebrant. a communibus Regni Legibus immunes esse velint, hoc casu utique aliud dicendum erit, cum nulla necessitate eas sequi cogantur, ac proinde licet contractus aliquis secundum Leges Regni nullus, &irritus foret, si tamen Rex sciens, & volens contractum illum cum subdito ineat, contractus erit validus, modo ea habeat, quae jus naturae ad ejus valorem desiderat. Sic licet Leges Regni ad validitatem contractus emphyleutici sorte scripturam desiderarent, posset tamen supremus Princeps, si vellet, praedium tuum. etiam non interveniente scriptura, alteri in emphyleusin concedere , etsi de hac ejus voluntate constaret, contractus non minus esset validus, quam si scriptura accessisset. Grol. eu. loc. Putandors. Db. I. CV. . ro. S. . ' .
XX. Deinde neque personae Ecclesiasticae directe Legibus civilibus
obligantur, cum a jurisdictione & potestate Principum saecularium ablolute sint exemptae. Cap. Io. X. de Consit. Si tamen non laedant immunitatem ecclesiasticam, sed materiam respiciant ecclesiasticis
214쪽
& laicis communem, & ad rectam Reipublicae gubernationem pem tineant, ejusmodi Legibus saltem indirecte obstringuntur, nam hoc. ipso, quod fummi Pontifices personas ecclesiasticas in partem cominmunitatis politicae, & ad commercia cum Laicis admitti velint, etiam velle censentur, ut talta Leges civiles observent, qui enim vult unum, vult omnia connexa cum illo. SuareZ Lib. s. de Legib. Cap. I . per tot. Haunold. cit. Cap. I. Contr. o. f. . num . So. O seqq.
Objectum Legum civilium sunt actiones humanae omnes, quae . Praecipi, prohiberi, aut permitti possunt. Praecipi possunt, soli actus possibiles honesti, & qui non nimis ardui, ac dissiciles sunt. Ecluduntur ergo primo actus naturae viribus impossibiles, quia ad impossibile nemo obligari potest. Deinde actus inhonesti, & tum pes , quia Lex vi essentiae suae debet esse regula honestae operationis. Denique actus nimis ardui, ac dissiciles, nisi enim Leges accommodatae essent, fragilitati hominum, occasionem praeberent moraliter Certam frequentissimis transgressionibus formalibus, & hoc ipso anatura Legum deflecterent, quia plus incommodi, quam commodi asserrent Reipublicae, ac proinde ita demum vim obligandi ha- bent, si latae sint ad humanum modum, & cum sensu imbecillitatis humanae. Plane necessitate Reipublicae exigente etiam actus ardui, ac dissiciles, & cum certo periculo mortis conjuncti praecipi possunt, cum communitas politica non possit esse destituta potestate moraliter necessaria ad sui conservationem, ac proinde si necessitas exigat, ut actus aliquis dissicius, & per se cum periculo mortis conis junctus praecipiatur, potest ille Praecipi. Suared cis. Lib. s. Cap. io.
. - XXII. Possunt autem Legibus civilibus non tantum actus justitiae, sed
di aliarum virtutum moralium praecipi, quia finis earum Legum in naturali stat felicitate politicae communitatis, qui finis obtineri non potest, nisi pleraeque virtutes in communitate floreant, omnes tamen omnium, & singularum virtutum actus Legibus civilibus prae-
215쪽
parte, tum quia ad finem Legis humanae non sunt necessarii om- anes actus omnium virtutum, mensura autem potestatis ex fine illi. us sumenda est. SuareZ dict. Lib. s. Cap. I a. a num. I.
Prohiberi ex adversis possunt non tantum actus turpes, & inhonesti, sed etiam indifferentes, imo & qui per se, ac in sua specie honesti sunt, si in certis circumstantiis bono publico non conducant , aut fini per Legislatorem intento adversentur. Sic licet per se bonum sit administrare justitiam , jus tamen Romanum prohi-het , ne administretur die feriato L. r. O uti. Cod. de feriis. Suareta
Permitti denique possunt Lege civili non solum honesta, & in- .disserentia, sed inhonesta quoque . s fragilitas hominum lenitatem hanc postulet, vel ejusmodi permissio necessaria sit ad evitandum
majus malum, quia propterea Lex non approbat ipsum actum tiarispem, sed impunitatem saltem tribuit in foro externo, quod malum non est, cum Legislator civilis non teneatur necessario delicta in omnibus circumstantiis punire, imo nequidem omnia vitia contra omnes virtutes prohi here possit, omnia enim vitia cavere non est omnium, nec multorum, sed persectorum: Lex autem civilis accommodata esse debet communitati humanae secundum naturalem conditionem spectatae. SuareZ cit. Cap. I a. num. IX.
Forma Legum civilium duplex est, interna & externa. Interisna consistit in differentia specifica, qua distinguuntur tum a jure naturae, tum a jure Gentium, quae dimerentia facile ex iis, quae suo loco de utroque jure dicta sunt, erui potest. Externa vero stat in earum promulgatione, sine qua Lex nulla intelligi potest, cum ci .
216쪽
tra eam non possit habere rationem communis regulia. Tametsi igitur in publico Regis, aut optimatum concilio decreta, & conscripta sit, vim tamen obligandi non habet, priusquam communitati fuerit promulgata. Suarra dict. Lib. R. Cap. Iσ. num. r. se a. Iure Romano quidem necesse est, ut promulgatio in singulis fiat provinciis, nec ad universalem Legis essicaciam satis est, si tantum in Metropoli sit promulgata Nov. σε. Cap. r. quae licet de Legibus testamentariis tantum loquatur, ob generalitatem tamen Rubricae. communi peritorum consensu ad omnes Leges civiles extenditur. ex natura autem rei etiam in Republica ex pluribus provinciis conflata unam promulgationem in Metropoli iactam iussicere existi
Effectus Legum civilium est obligatio, quam statim, ac promulgatae sunt, producunt, nisi aliud tempus, ex quo obligare debeant, vel ab ipso Legislatore fuerit expressiim, vel jure communi Reipublicae, sive scripto, sive non scripto determinatum, prout jure Romano tempus bimestre post promulgationem constitutum legitur in rit. Nov. G. Cay . r. Ratio est, quia Lex postquam per promulgationem essentiale suum complementum accepit, statim agere potest, nisi virtus ejus aliunde impediatur: Ergo si aliud tempus non sit determinatum, quasi agens naturale statim etiam agit. Plane licet Lex sussicienter promulgata, si ejus virtus non fuerit suspensa, & obligatio ad certum tempus dilata, statim obligare incipiat, non tamen simul, & in eodem momento obligat in toto territorio, pro quo fertur, sed successive, & intra tempus moraliter sussiciens, ut notitia Legis , & promulgationis factae per totum territorium diffundatur ; uti enim ad obligationem proximam Legis per se necessaria est ejus notitia, ita ad obligationem remotam saltem necessarium erit, ut per se loquendo possit devenire in notitiam. Est autem moraliter impossibile, ut facta promulgatione in uno loco statim omnes Reipublicae subditi illius notitiam habere possint. Late Suareae cis. Db. I. cap. II.
217쪽
Obligant autem Leges civiles si justae sint, non tantum pro soro externo, sed & interno, seu conscientiae, cum potestas obligandi in conscientia omnino necesssaria fit ad congruam, & convenientem gubernationem Reipublicae politicae, si enim Leges civiles non nisi sub poena temporali a Legislatore infligenda obligarent, pauci forent, qui eas observarent, sed plerique poenas impositas vi, aut fraude eluderent. Accedunt textus Sacrae Scripturae ad Romanos II. 8c Divi Petri Epis. I. Cap. a. Vid. SuareZ Iape cit. LIb. s.
Excipitur Lex fundata in praesumptione alicujus facti, qualit iis, aut circumstantiae pro hoc, vel illo casu particulari, quae non obligat in conscientia, si factum illud aut circumstantia non lubsit, quia sundamentum, & finis adaequatus Legis cessat. Sic Lex, quae jubet obsequi sententiae judicis, non obstringit in conscientia, si certo constet, sententiam esse injustam, quia fundatur in praesumptione, quod sententia sit justa. Aliud dicendum, si Lex fundata sit in praesumptione, seu potius in.morali certitudine univerialis periculi, tunc enim obligat in conscientia, licet in casu particulari cesset periculum, quod Lex avertere intendit, quia fundamentum, Legis non tollitur, cum semper verum sit dicere, actum esse periculosum, licet non eveniat effectus. Sic Lex quae prohibet habere plura ossicia Reipublicae propter vitandum incommodum indebitae administrationis obligat etiam illum , in quo tale incommodum cessat, eoquod ad illa persectissime administranda sufficiat, quia Leges humanae attendunt ad ea, quae frequentius solent contingere, quod satis est, ut generaliter obligent. Confer. P. Suarea saepe alles. Lib. I. Cap. 23. nam. ε. s seqq. & Clariis. Dn. P. Pictilet ad
' XXIX. Quamvis autem nequeat in universium determinari, utrum Lex in praesumptione alicujus iacti, vel universilis periculi fundata sit,
218쪽
sed id partim ex verbis, & materia, partim ex usu, & mente peritorum sit desumendum, si tamen Lex actionem aliquam prohibeat , tanquam unice obnoxiam periculo nocumenti privati, vel circumstantiam, aut qualitatem respiciat, quae unice concernit bonum privatum singulorum , cenietur esse in praesumptione facti , . fundata, quia finis ejus unicus, & adaequatus est, ut vel honum particulare promoveatur, vel damnum singulare avertatur. Si vero Lex actionem aliquam prohibeat, tanquam obnoxiam periculo nocumenti publici, vel via esset eludendae Legis, si obtentu cessa tis periculi deflectere liceret a norma Lege praescripta, tunc Lex centetur esse fundata in praesumptione periculi universalis. Ratio prioris est, quia finis primarius Legis esse videtur, consulere honopublico, ac per consequens commune Periculum, non calus particulares respexit; posterioris vero, quia non est prudenter credibile, quod Legislator ferre velit Legem imperfectam, & bono publico parum, aut nihil proficuam, qualis esset, cujus dispositionem callida machinatione eludere liceret. Ita Dn. Gletle Part. I. Pau-EM. Euaest. R. num. 6. ct sieqq. quem sequitur Dn. P. Schmier de Iur. Legac Cap. I. num. II a. O seqq. .
Dubium est, an, & quatenus in conscientia obligent Leges poenales ' & quidem primo, utrum obstringant ad actum, vel omil-sionem actus N. Interesse, utrum sint poenales purae, vel mixtae,& si mixtae utrum sint mixtae verbis conjunctivis, vel disjumstivis. Lex civilis poenalis pura , aut disjunctive mixta non obligat in conscientia ad actum , vel omissionem actus ; qui enim solius poenae mentionem facit , aut sub disjunctione tantum actum praecipit, vel prohibet, non suiscienter declarat, quod determinate ad actum, vel omissionem actus velit obligare : Ergo obligare velle non censetur , tum quia in dubio pars mitior, & benignior praeserenda, tum quia contra eum, qui Legem dicere potuit apertius, facienda est interpretati r omnis quidem poena supponit culpam, at non necessario supponit culpam Theologicam, sed contenta est culpa civili, & politica: alia ratio est Legis Cano nicae, quae poenam minatur spiritualem, quia poena suspensionis
219쪽
1γ8 Ο ΗΦ. interdicti, vel excommunicationis infligi non potest, nisi praecesserit culpa Theologica . Plane aliquando ex materia Legis colligi potest, quod Legislator etiam civilis in conscientia obligare velit adactum, vel omissionem actus, licet expressis verbis eundem non
praecipiat, aut prohibeat, sed solam poenam comminetur, veluti si materia Legis pertineat ad pacem, & tranquillitatem Reipublicae conservamdam, vel ad magnum incommodum avertendum, &sine obligatione conscientiae spes exigua st, obtinendi finem a Lege in tentum, eo quod rte boni aeque, ac mali in materiam illam admodum proni, & proclives sint; nam tali modo Legislator obligare velle praesumitur, qui magis convenit, & conducit saluti, atque tranquillitati Reipublicae. At in ejusmodi circumstantiis magis convenit, & conducit saluti Reipublicae, si subditi etiam in conscientia obligentur: Ergo &c. Confer. P. SuareZ de Legib. Lib. s.
Quod si lex poenalis conjunctive mixta si, illa, nisi de contraria intentione Legislatoris aliunde constet, in conscientia obligat ad actum, vel omissionem actus; potest enim legislator etiam civilis obligare in conscientia: Ergo si actum absolute praecipiat, vel prohibeat, ad illum ponendum, vel omittendum etiam obligat in conlatentia, quia absolute praecipiendo. vel prohibendo satis declarat, quod hoc modo obligare velit. Certe, si nulla poena adjecta esset, ejusmodi lex obligaret in conscientia ad actum, vel omissio nem actus : Ergo obligat etiam, si poena sit adjecta, quippe, quae non eo fine adjecta est, ut obligatio Legis minuatur, sed ut magis stringatur, & exasperetur. SuareZ cit. Db. F. Cap. s. num. o. O seqq. P. Haunold. ubi supra num. si
Secundo dubium est, an, & quatenus Leges civiles poenales obligent ad poenam i N. Interesse, utrum poenam immediate de
220쪽
terminet, 'infligat ipsa lex, quae latae sententiae vocatur, vel eandem relinquat determinationi, aut saltem condemnationi judicis, quae serendae sententiae nuncupatur. Poena latae sententiae vel tantum impedit acquisitionem juris novi, vel privat jure jam quaesito. Prior etiam ante sententiam judicis stringit a tempore commissi criminis et Respublica enim est jurium, ac bonorum suorum domina: Ergo non minus, quam quilibet privatus rei suae Legem dicere, ac per consequens in poenam delicti constituere potest, ut transgressor nullum ad ejusmodi bona communia habeat accessum. Posterior vero ante sententiam judicis declaratoriam non obligat, quia, ut supra dictum est, Leges accommodatae esse debent fragilitati humanae: esset autem nimis durum , si quis post admissum delictum statim sui accusator, & poenae ab ipso jure latae in conscientia executor esse cogeretur, quod tamen de solis poenis temporalibus, non spiritualibus, ut quae nostri sori non sunt, intellectum volumus. Conser. P. SuareZ eit. Lib. s. Cap. r. se δ. Dn. Gletle in I. F.
Non minus dubium est, an, & quatenus Leges irritantes in conscienti obligent N. Interesse, utrum lex actum irritet in odium, & poenam agentis, vel in ejus favorem, aut ob commune bonum. Si in odium, & poenam agentis, applicari dehent ea. quae paulo ante de Lege poenali in genere dicta sunt. Si vero actum irritum declaret, propter Privatum, aut commune honum, Porro refert, utrum annexam habeat expressam, vel tacitam prohibiti nem, vel non. Illo casu obligat in conscientia ad omittendum actum prohibitum. Hoc autem casu non obligat quidem ad omi tendum actum, obstringit tamen etiam ante sententiam, ut ex actu invalido nullum commodum, vel emolumentum percipere liceat. Sic non peccat quidem, qui testamentum condit debitis solennit tibus destitutum, interim tamen haeres in tali testamento scriptus non potest haereditatem tuta conscientia retinere, licet eidem nondum suerit per sententiam a udicata. Conser. Dn. P. Schmier cit.
