장음표시 사용
221쪽
Contraria Legum civilium sunt modi, quibus iterum cessant. Cessant autem tribus modis. Primo si causa finalis in totum, &absolute cesset. Secundo si rursus abrogentur. Tertio si in illis dispensetur.
De Iure puniendi transgressores Legum. SUMMARIA.
I. Potestas puniendi sontes ad conservationem civilis socistaris non minuι necessaraa es, quam potesas Legislatoria. II. Definitur poena, o explicatur definitio. III. Rescitur deonitio Groiiana. IV. Dividitur poena primo in ordinariam, o extraordinariam. U. Secundo in capitalem, o non eapitalem. VI. Jus natura non tantum dictat, licitum esse purire sontes, sed etiaam praecipit, nisi adsit justa poenam remittendi causa. VII. Me demum punire potes, qui in delinquentem publDum habet
Imperium. 'III. Propter delicum alienum nemo puniri potest. IX. Essectus tamen poena quandoque in consequeAEtiam ad alios inra centes pertingit.
X. Interdum etiam occasione delicti alieni alius damnum sentire ρ is, XI. Δου particeps es delicti alieni, is haud dubie puniri potest. XII. Propter delictum universitatis, in corpore, O bonis propriis non nisi isti puniri possint, qui in crimen consenserus, aut impium decretum sum executi. XIII. Parna
222쪽
Paena ob isticum universitatu son amplius exigi potest, si isii Ant extincti, qui in delictum consenserunt. XIV. Obligario tamen reparauis damnum injuste istatum perdurat. XU. Non possunt ab hominibus puniri actus peccaminosi interni, nisi volun s peccandi ad actus externos proceserit. XVI. Deinde parnae humanae non subjacent leviores lapμου. XUII. Porro me puniri solent ab hominibus actus oppositi Utas virtutiabud , quorum natura omnem coactionem repudiat.
XVIII. Euomodo poena di erat a vindIcIa. XIX. Adducitur Mis poena tum intrinseres , tum extrinseus, qui posterior triplex est. XX. Res panis, honesum finem intendere debet, non in solo ejin,
quem punis malo acquiescere. XXI. Euisnam β essam pama tum ex parte puniti, tum ex pane punientu XXII. Causa impellans ad peccandum plerumque non est ipsa masitia peccati, sed vel impetus aeclinandi malum, vel appetitissalic*m boni. XXIII. Cosa, qua in genere a peccando retrahere debet, es malitia
XXIV. Idoneisas persona ad ponderandas causias avertentes, se re primendos assectus impellantes desumi solet ex atate, sexu OG U. Retensentur circumstantia delicti ex Lib. 16. 3. s. s seqq. f.
XXVI. Pinna non debet ese major, quam exigas mensura delicti, nec minor, quam postuler ratio disciplinae publica. UIL Si paenis arbitrio judicis relicta fit, humanum exigit, as is mitterem eligat, nisi causa extrinserea accedat. XXVIII. Tollisin poena tam pravia morte rei, tum remisione facta abra, qui μου remittendi habes. CeXXIX. P
223쪽
Potest summus Imperans delinquenti veniam dare, quamvis isticito Lege certa poena Ν praefixa. Eιiam in homicidio. XXXI. Ut autem poena ex toto remittatur justa requiritur causa. XXXII. Si ad totalem remi onem sissciens non fit, socere ramen poterit, ut saltem ex parte remutatur. XXXIII. A is poena es vindicta. XXXIV. Describitur vindicta. XXXV. Vindictam illa demum sumere potest, qui nul&m Imperio subjectus est. XXXVI. in vindicta justa sit, requiritur, ut is, qui jus vindicandi habet , rusum ordinem servet, se modum non excedat. XXXVII. Deinde ut pracesseris injuria formalis.
S undum, & juri ferendarum Legum connexum est jus puniendi transgressores legum, ut, quos virtutis amor a vitiis non re- trahit, hos disciplinae rigor coerceat; at , quam pauci sunt, qui oderunt peccare virtutis amore' certe Vulgus, ut inquit Aristotel. Lib. I o. Ethie. CV. ult. non ita natum est, ut pudori obsequatur, sied
merui, nec ut abstineat a pravis ob turpitudinem, sed ob supplicia, quae nisi timenda sorent, inessicax esset potestas legislatoria. Est ergo potestas puniendi sontes ad conservationem civilis societatis non minus, quam potestas legislatoria necessaria. II. Potest autem poena in ordine ad propositum definiri, quod sit malum authoritate illius, qui summam in societate civili potestatem habet, subdito sceleris ab eo commissi directe & immediate coercendi gratia illatum. Placet singula definitionis verba expoc
Dixi itaque primo malum, intellige physicum, seu tale, quod dolorem inseri, in quo Poena convenit cum aliis malis physicis, veluti Diuitigoo 6ν Cooste
224쪽
nae habere possint, & saepe habeant. . Dixi secundo, authoritate illius, qui Lummam in societa e civili po- restatem habet, ut excludantur castigationes, quas vel natura, vel Lex civilis quibusdam Privatis, velut Parentibus, dominis &c. perinmittit, quae hujus loci non sunt, cum delicta liberorum, & servorum non tanquam ministri publici summi Imperantis, sed ex auis
thoritate duntaxat privata coerceant. Deinde excladuntur etiam poenae, quas Deus tanquam supremus judex vivorum, & mortuo.
rum sceleratis infligit, quae pariter nostrae dispectionis haud sunt, nam per summam potestatem non intelligimus supremum Ius Dei, sed solam potestatem politicam in coetum hominum perfectum, civilis societatis vinculo consociatum. Dixi tertio, Fbdito; qui enim nullo modo alteri subjectus est. is ab eo puniri haud potest, cum punitio necessario ex parte puniisentis jus superius, ex parte autem puniti 'bjectionem supponat. Unde inter viventes in statu naturali poena locum non habet. sed tantum vindicta, quae, Ut in progressu videbimus, multum disserta poena. Utrum autem aliquis subditus sit perpetuus, vel temporarius, nihil improposito interest. Dixi quarto, steteris ab eo commissi, nemo enim propter delictum ab altero commistum puniri potest; obligatio enim ad poenam ex delicto venit, delictum autem est perionale, quia ortum habet ex voluntate, qua nihil est magis proprium. R minus com . municabile. Aliam rationem assignat JCtus in Db. ao. f. de Paen. scilicet, quod poena statuatur in emendationem hominum, qui si- .nis non videatur obtineri per punitionem innocentis. At haec ratio vera non est; vel enim JCtus intelligit emendationem aliorum
hominum, vel ipsius delinquentis. Si aliorum hominum, videtur exemplum etiam statui posse extra personam delinquentis in tali persona, quae delinquentem tangit, jam enim per hoc alii absterrerentur ab ejusmodi delicto committendo. Si ipsus delinquentis. Di JCtum sensisse putant Ziegler. Hennig. & Puffendors; non video, cur non etiam hoc casu emendatio obtineri possit per puni- . C c a tionem
225쪽
1Oε - Htionem innocentis, si ille sciat propter suum delictum alium sibi charum puniendum esse. Grol. Lib. a. Cap. a I. S. I a. Dixi denique ultimo, scelerre commissi directe, se immediate eoeriscendi gratia, ut excludatur tortura, quae non habet rationem poenae, quia directe, & immediate non adhibetur ad puniendum delictum, de quo nondum constat, utrum ab eo, qui torquetur, commissum sit, vel non, sed ad extorquendam consessionem, ut ea habita demum promerita poena dictari, & irrogari possit.
Aliter poenam definit Grol. cit. Lab. a. Cap. a o. f. r. Bum. I. scis licet quod sit , malum passonis, quod infigitur ob malum actionis, quam definitionem videtur sumpsiste ex Isidor. Orig. s. ubi dupliciarer , inquit, malum appet Iur ; unum quod homo facit; asterum quod patitur. Euod facit, peccatum est, quod patitur, poena. Ad malum passionis refert is etiatu operas, quae damnatis ad triremes, vel in opus publicum injunguntur, eo quod ejusmodi operae spectentur quatenus agenti sunt molestae. Per malum autem actionis intellisit non tantum delictum commissionis, sed & omissionis. ut adeo sensus definitionis sit hic: poena es dolor utitus propter delictum. Verum haec definitio nimis generalis, & ideo a proposito aliena est σcomplectitur enim non tantum poenam etiam divinam, sed & vindictam, quam par de pari senait: nos autem agimus de Pinna, quae vi summae potestatis politicae subdito infertur.
Dividitur primo in poenam ordinariam & extraordinariam. Ο dinaria dicitur, quae ab ipsa Lege determinata, ac definita est. Extraordinaria vero, cujus determinatio pro circumstantiarum diver state judicis arbitrio relicta est, unde & arbitraria vocatur.
Dividitur secundo in capitalem, & non capitalem. Capitalia est, qua vita adimitur, quo pertinet decollatio, suspendium, tuin Plicium rotae, poena ignis M. Non capitalis vero, quae salva vita, Vel
226쪽
vel corpus amigit, vel famam, aut hona aufert, quo pertinet a scissio membri, condemnatio ad triremes, fustigatio, poena ini miae, confiscatio bonorum. Causa essiciens poenae duplex est, remota, & proxima. Rem ta est Ius naturae, quod non tantum dictat, licitum esse, punire sentes, ut Putat Grol. eis. f. r. num. a. sed etiam praecipit, non quidem absolute, sed sub conditione, nisi adsit justa poenam remittendi causa, alias sane non posset civilis societas subsistere, si, qui Rempublicaira regunt, non tenerentur nocentes Punire ; nemo enim amplius securus soret, committerentur passim surta, rapinae, caedes, &, ut paucis ablolvam, quasi diluvium malorum sequeretur. Dispar est ratio vindictae, quae jure naturae in statu naturali viventibus quidem permittitur, non vero praecipitur, cum quivis
injuriam sibi illatam, si velit, remittere possit. Causa proxima est is, qui punit. Potest autem ille demum punire, qui in delinquentem publicum habet Imperium, facultas enim poenae infligendae lupponit jus in personam delinquentis, ut, si nolit sententiae vindici sponte obsequi, ad fatalem obedientiam vi Imperii compelli possit. Deinde facultas puniendi per se ordinatur ad utilitatem publicam: Ergo fundari debet in potestate publica et talis enim est potestas, qualis est finis, quia potestas fini proportionata esse debet: Ergo cum finis sit publicus, etiam potestas publica esse debet. Et sane non expediebat jus poenae infligendae privatis competere, propter gravissima mala, & incommoda, quae laquerentur in Repuhlica. Necesse igitur est, ut, qui punire vult, potestate publica sit munitus. Unde fallitur Grol. qui cit. Cap. ao. I. R. num. I. scribit, dictare quιdem rarionem, maleficium posse puniri, non autem quis punire debeat, nisi quod satis indicet natura, eonvenien-rhfimum esse, ut is sira ab eo, qui superior es, non tamen ut omnino
hoc demonstret esse nec arium, nis vox superioris eo sumatur sensiν, M
227쪽
hominum censu in censum besiarum, qua homini stacent, detrusis
Subjectum poenae sunt soli delinquentes, qui non deliquit puniri haud potest, nam poena est coercitio delicti. delicium autem personam delinquentis non egreditur: Ergo nec poena ejus personam egredi potest. Unde nec liberi propter peccata parentum, nec parentes propter Peccata liberorum Puniri queunt, ac per consequens nulla ratione eX fari potest, quod in L. s. Cod. ad Leg. Iul. Mus. dicitur, debuisse paterno perire DPiscis , in quibus paternι criminu meruuntur exempla ; cum enim Legislator humanus non sit dominus vitae suorum subditorum, non potest talis metus incertus suiscere ad mortem inserendam innocentibus. Non ignoro quidem, quod Deus in Lege Hebraeis data paternam impietatem in posteros se vindicaturum minatus sit. At alia est ratio Dei, alia hominum ; Deus enim in vitam nostram plenissimum dominium habet, quam tanquam munus suum, etiam nullo antecedente peccato, quovis tempore cuivis pro suo beneplacito auferre potest. Homo autem in vitam alterius hominis dominium non habet, & ideo non aliter eandem auferre potest, quam, si gravis culpa, & quidem, quae personae sit propria, Praecesserit, velut eadem Lege divina cautum est, sic enim Deuter. a . vers Isi. dicitur: Non occiden-
ιυν patres pro filiis, nec sibi pro patribu , sed unuvlusque pro peccato
Quamvis autem propter delictum alienum nemo puniri possit, effectus tamen poenae quandoque in consequentiam etiam ad alios innocentes pertingit. Sic si bona Parentiam propter crimen perisi duellionis confiscentur , in consequentiam etiam liberi sentiunt damnum , sed id proprie poena non est, quia bona illa tunc demum liberorum futura sui iIent, si a parentibus usque ad mortem futusent conservata. Sic etiam si universitati propter delirium auferantur privilegia, & alia jura, ac commoda, quae habuit, damnum singuli, etiam innocentes sentiunt ted in tali re, quae ad ip-sos
228쪽
sos non pertinebat, nisi per univeri tatem. Grol. I. Lib. a. CV.
. X. Interdum etiam occasione delicti ab altero commissi alius damnum sentire potest, veluti si is, qui pro delinquente fidejussit, solvere cogatur. At tale damnum non habet rationem poenae , quia causa illius proxima, & per te, non est delictum, sed fidejussio; sicut enim qui pro emptore fidejullit, non tenetur ex empto, ita etiam, qui pro delinquente fidejussit, non tenetur ex delicto, sed ex fideiussione, R ideo malum, quod sufferre debet, non ex delicto alterius mensuram accipit, sed ex potestate . quam ipse in promi tendo habet: Unde cum nemo Dominus si vitae, & membrorum sitorum, sed tantum custos, & quasi usuarius, nemo pro altero ad poenam mortis, vel mutilationis fidejubendo se obligare potest.
XI. Plane qui particeps est delicti alieni, is haud dubie puniri po
test, non propter delictum alienum, sed proprium et sic qui crimen jubent, qui consensum adhibent, qui adjuvant, qui receptum praestant, aliove modo in ipso crimine participant , qui consilium dant, laudant, assentantur, qui vi Oiscii tenentur vetare, & non vetant. iqiuriam, patienti opem ferre, & non ferunt, delictum manifestare, & non manifestant, hi omnes puniri possunt, si in ipsis talis sit malitia , quae ad poenae meritum sussiciat. Grol. cit. Cap. S. I.
Si igitur universitas delictum admiserit, in corpore, & bonis proprio non nisi illi puniri possunt, qui in crimen consenserunt, vel impium decretum lunt executi, qui autem extra omnem iunt culpam, etiam sunt eaera poenam, licet & ipsi in consequentiam damnum sentiant, si ea, quae non nisi per universitatem habent, eidem propter admisium delictum austrantur. Coeterum non ali-
229쪽
liabent, in Senatu, aut concilio generali suerint congregati, & maior eorum pars scelus decernat, lectis tantum delinquunt, & puni untur singuli de universitate, non ipsa universitas, ut corpus, nisi
ipsa non prohibendo, cum prohibere potuisset, in partem delicti venerit, qui enim scit, subditos suos delinquere, & prohibere potest, non tamen prohibet. is ipse delinquit. Grol. dict. Cap. a I. S. a. O . add. Loiae. de Iur. Universu. Part. . Cap. I. num. I .
Quaestum est, utrum poena ob delictum universtatis semper exigi possit, etiamsi illi, qui peccarunt, jam extimcti sint ' Dixeris
forte, universitatem semper puniri posse, tametsi nullus eorum, qui in scelus consensere, amplius supersit, eo quod idem corpus semper maneat, quamdiu durat universitas, tametsi in locum eorum , qui decesserunt, alii successerint. At contrarium omnino tenendum est, nam quaedam dicuntur de universitate primo, & per se, ut habere aerarium, Leges, jura, privilegia &c. quae immediate toti, qua tali competunt, quaedam vero derivatione a singulis, ut cum universitatem doctam, fortem, bene, vel male moratam diciis
mus , quae plurimos habet tales. Ex hoc genere etiam est deliactum, primo enim, & per se convenit singulis, ut animum habenistibus, quem universitas per se non habet. Extim' is ergo illis, per quos delictum in universitatem derivabatur, ipsum quoque delicium extinguitur, ac proinde & poenae debitum, quod sine delicto non potest consistere. Alia est ratio honorum, & praemiorum, quae etiam propter merita majorum alicui decerni possunt, beneficii enim talis est natura, ut sine injuria in quemvis conferri queat. at poena, ut justa si, peccantem egredi non debet. Equidem Deus quandoque peccata parentum in nepotibus & pronepotibus punit. Sed Deus tanquam supremus Dominus vitae, & necis, .homi ni vitam eripere potest, quando ipsi placet, homo autem mmi vitam citra meum delictum auferre nequit. Meinde Deus quandoque pol eris vitam eripit non tam Propter peccata parentum, quam
Propria, ita ut Peccata Parentum tantum sint causa impulsiva, sme
230쪽
enim, inquit S. Augustin. latet culpa, ubi non latet poena. Confer. Grol. supra est. Cap. a I. g. P.
Plane quamvis universias non possit amplius puniri, si omnes illi sint extincti, qui in delictum consensere, obligatio tamen reparandi damnum muste illatum perdurat, quia non tantum personas delinquentes, & illis mediantibus universitatem, sed & bona universitatis assicit, quo onere affecta manent, tametsi delictum moriste delinquentium sit extinctum, ut autem Poena inferri possit, ne- cella est, ut non tantum delinquens, sed & ipsum delictum etiamnum existat, cum poena sit coercitio delicti, quod autem non am. plius est, coerceri nequit, ac per consequens, si delictum universitatis morte de inquentium sit extinctum, illa quidem amplius puniri haud potest, manet tamen obligata ad damnum injuste illatum reparandum.
sunt, & solent. Non possunt autem, vel saltem non solent ab hominibias Omnia peccata puniri. Sic primo puniri non possunt actus peccaminos interni, cogitasionis poenam, inquit JCtus in L. Ir. f. de Parn. nemo patitur. Plane si voluntas peccandi ad actus externos processerit, dubium non est, quin poenae locus sit. Grol. cit.
Deinde poenae humanae non subjacent leviores lapsus : ea enim est naturae humanae fragilitas, ut ab ejusmodi minimis vix quisquam immunis sit, cum septies in die etiam iustus cadat, ex quo tamen Grol. cit. Cap. S. Ist. male, & contra veritatem Catholicam infert, dubitari posse, utrum haec recte. & proprie Peccata dicantur, cum libertatem , quam in specie habere videntur , in sua generalitate considerata non habeant: falsum etiam est, quod mox subjicit, esse
